Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judith orans capite truncat Holofernem, caput in Bethuliam defert. Quare Ozias princeps, Achior, cæterique omnes Deum glorificant, et Judithæ hymnum canunt.
Textus Vulgatae: Judith 13:1-31
1. Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. 2. Erant autem omnes fatigati a vino: 3. eratque Judith sola in cubiculo. 4. Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. 5. Dixitque Judith puellæ suæ, ut staret foris ante cubiculum, et observaret. 6. Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiorum motu in silentio, 7. dicens: Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. 8. Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exolvit. 9. Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora. 10. Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. 11. Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret illud in peram suam. 12. Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem; et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. 13. Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. 14. Et factum est, cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. 15. Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam jam non esse venturam. 16. Et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, 17. dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se; 18. et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. 19. Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster. 20. Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis, gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. 21. Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 22. Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. 23. Porro Ozias princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso, præ omnibus mulieribus super terram. 24. Benedictus Dominus, qui creavit cœlum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum: 25. quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ, propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. 26. Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 27. Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti, quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. 28. Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari præcipiam latera tua. 29. Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore, cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus. 30. Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit: 31. Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.
Versus 1: Festinaverunt servi illius ad hospitia sua
1. FESTINAVERUNT SERVI ILLIUS AD HOSPITIA SUA, — ne ebrii et gressu vacillantes visi a populo irriderentur, sed domi in lecto dormientes vinum crapulamque digererent. « Erant enim omnes fatigati a vino, » vers. 3; Vatablus, eo quod omnes defessi essent longa compotatione. Egit hoc Dei providentia, ut omnes vino consopiti abirent, et somnum captarent, ne quis vigilaret et audiret id quod Judith machinabatur. Vide hic rursum quam gula et crapula sit improvida, faciatque ut omnes sopiantur, ita ut nemo vigilum ante fores Holofernis (uti fieri solet) excubet.
Versus 5: Dixit Judith puellae suae ut staret foris
5. DIXITQUE JUDITH PUELLÆ SUÆ, UT STARET FORIS ANTE CUBICULUM, ET OBSERVARET, — ne quis propius ad cubiculum accederet, et audiret ea quæ ipsa in cubiculo, mactando Holofernem, agebat. Græca uberius habent: Et dixit Judith servæ suæ stare extra cubiculum ipsius, et observare exitum ejus, sicut quotidie. Exire enim dixit ad orationem suam. Et Bagoæ locuta est juxta verba hæc. Et abierunt omnes a facie Domini sui, et nemo remansit in cubiculo a parvo usque ad magnum.
Versus 6: Orans cum lacrymis
6. ORANS CUM LACRYMIS. — Rem enim inauditam plenam periculo, ac vires animosque feminæ superantem aggrediebatur: quare a Deo robur et audaciam lacrymans poscebat, dicens: « Confirma me, Domine Deus. » Græca plenius habent: Domine Deus omnis virtutis, respice in hora hac super opera manuum mearum in exaltationem Jerusalem; quoniam nunc tempus suscipere hæreditatem tuam, et facere studium meum in quassationem hostium, qui insurrexerunt nobis.
Versus 8: Et pugionem ejus
8. ET PUGIONEM EJUS. — Græce: Et acinacem ejus, hoc est gladium Persicum, brevem et recurvum, quales nunc sunt gladii Turcarum, vulgo scimitarræ vocantur. Hinc liquet Holofernem fuisse Persam, ut tradit Cedrenus.
Versus 9: Apprehendit comam capitis ejus
9. APPREHENDIT COMAM CAPITIS EJUS, — ut certius fortiusque eum feriret, ne ipse aliqua corporis agitatione et motu, qui in somnis dormientibus obvenit, ictum declinaret aut infringeret: manu ergo sinistra tenuit comam, ut caput retineret immotum ad ictum vibrantis dexteræ recipiendum. Porro Persas prolixam comam alere solitos docet Xenophon lib. I Cyropædiæ, et Herodotus lib. I, ubi Persas vocat κομήτας, id est, crinitos et comatos.
Versus 10: Percussit bis in cervicem ejus
10. ET PERCUSSIT BIS IN CERVICEM EJUS, — non punctim, sed cæsim, ut caput jacentis, et stertentis amputaret: quare totis viribus acinacem in collum Holofernis impegit, ac secundo ictu caput ab humeris resecuit (1).
Unde Græca habent: Et percussit in cervicem ejus bis in fortitudine sua. Mirum est S. Augustinum serm. 228, pro « bis » legere « ter. » Simili modo Attila rex Hunnorum superbissimus, qui se nominabat flagellum Dei, et in aciem educebat septingenta armatorum millia, adeoque Theodosium imperatorem sibi tributum pendere cogebat, ac spe totius orbis imperium devorabat, a Deo superbos humiliante per feminam occisus est. Audi Baronium anno Christi 454: « Hoc anno Æthio adhuc vivente, Attila, inquit Marcellinus, Æthii hortatu, noctu mulieris manu cultro confoditur. » Ita terror orbis, qui viros omnes despiciebat, feminæ unius manu occidit. Sic et Abimelech rex, vel potius tyrannus Sichimorum, interfectus est a femina, quæ fragmine molæ ei cerebrum comminuit, Judic. IX, 53.
ET ABSCIDIT CAPUT EJUS, — ut illud secum deferret, et in trophæum muris Bethuliæ affigeret, itaque metu Assyrios percelleret, et in fugam compelleret, uti reipsa contigit: ita Judith sobria ebrium, casta incestum, fidelis infidelem, justa injustum, humilis superbum, pia impium truncavit; imo verius sobrietas ebrietatem, castitas libidinem, fides perfidiam, justitia injustitiam, humilitas superbiam, pietas impietatem mactavit.
Ita S. Fulgentius, epist. 2 De statu viduali: « Denique, cum Holofernes innumero Bethuliam obsedisset exercitu, et omnis Israelitarum virtus perturbata languesceret, egreditur castitas oppugnatura lasciviam, et ad interitum superbiæ humilitas sancta procedit. Ille pugnabat armis, ista jejuniis; ille ebrietate, ista oratione. Igitur quod omnis Israelitarum populus facere non potuit, sancta vidua castitatis virtute perfecit. Obtruncavit una mulier tanti agminis ducem, et insperatam Dei populo reddidit libertatem. »
Audi S. Ambrosium lib. III Offic. cap. XIII: « Primus triumphus ejus fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit. Secundus, quod femina de vino reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo. Horruerunt Persæ audaciam ejus. Utique (quod in illis Pythagoreis duobus mirantur), non expavit mortis periculum; sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit. Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura. Honestatem igitur secuta est Judith, et dum eam insequitur, utilitatem etiam invenit. » Causas honestatis, sive virtutis multiplicis in Judith subjicit, dicens: « Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei profanis se dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet, ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricæ subjiceret impuritati, ne obsidionem deditione solveret. Honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo. Quanta honestatis auctoritas, ut consilium de summis rebus femina sibi vindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adjutorem præsumeret! quanta gratia, ut inveniret! »
Tropologice tuus Holofernes est gula, superbia, luxuria, avaritia, ira, acedia. Hanc generose supera et macta, ac tuum Holofernem mactasti. Allegorice Holofernes typus est Diaboli, cujus caput vera Judith, id est B. Virgo contrivit juxta oraculum a Deo editum, Genes. III. Judith Holofernem terrorem Orientis singulari certamine, quasi in duello, suo ipsius acinace sine vulnere velut ludibunda cecidit, et quod magis fuit arduum, pudicitiam e mediis impudicorum castris intactam, et opimis spoliis triumphantem reduxit. At B. Virgo innumeras dæmonum phalanges duello singulari prostravit, et in dies prosternit, et castitatis triumphum non tantum in se, sed in omnibus virginibus castisque sui asseclis celebravit et celebrat: imo, quod omnia jura naturæ superat, Virgo simul est, et Mater Dei; ac una trino cognomine gaudet: Una Dei pariter filia, sponsa, parens.
Judithæ acclamarunt Assyrii: « Non est talis mulier super terram. » Et: « Nomen tuum memorabitur in universa terra. » B. Virgini quotidie in ejus hymnis acclamat Ecclesia: « Beatam te dicent omnes generationes. » Judith forma fuit admirabili, ut ad eam omnes obstupescerent. B. Virgini accinit Ecclesia: « Diffusa est gratia in labiis tuis, speciosa et suavis facta es in deliciis tuis, sancta Dei genitrix; » imo Christus ipse in Cant.: « Tota pulchra es, amica mea, formosa mea, columba mea. » Porro Judithæ pulchritudo Holofernem excitavit ad luxuriam: at B. Virginis forma intuentes excitabat ad castitatem.
Audi S. Ambrosium lib. De institutione virginum, cap. VII: « Cujus (inquit loquens de Virgine) tanta erat gratia, ut non solum in se virginitatis gratiam servaret, sed etiam his quos viseret integritatis insigne conferret. Visitavit Joannem Baptistam, nec immerito mansit integer corpore, quem in tribus mensibus, oleo quodam suæ præsentiæ et integritatis unguento Domini mater exercuit. » Ita S. Ambrosius et S. Thomas III Sententiarum, dist. III, Quæst. II, ad 4: « Pulchritudo, inquit, B. Virginis intuentes ad castitatem excitabat. »
Juditham timuerunt et fugerunt Assyrii: B. Virginem timent omnes dæmones et impii. Unde S. Bernardus citatus a S. Bonaventura in Speculo B. Virginis, cap. IX: « Non sic, inquit, timent hostes visibiles quasi cæterorum aciem copiosam, sicut aëreæ potestates Mariæ vocabulum, patrocinium et exemplum: fluunt et pereunt sicut cera a facie ignis, ubicumque inveniunt crebram hujus nominis recordationem, devotam invocationem, sollicitam imitationem. »
Judith clausa in oratorio Deum suis jejuniis, ciliciis, precibus, lacrymis Israeli conciliavit: Beata Virgo clausa in cubiculo, ac jejuniis et gemitibus inenarrabilibus obsecrans Deum pro mundi reconciliatione, meruit Angelum pacis paranymphum excipere, qui eam hujus pacis mediatricem per Verbi in ea incarnationem annuntiaret.
Judithæ victrici acclamavit populus: « Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri; quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum. » Idem et longe majora B. Virgini accinunt Patres, Doctores et omnes Orthodoxi.
ET ABSTULIT CONOPEUM, — una cum capite, ut ex eo qui norant Holofernem, agnoscerent caput illud esse illius, non calonis, vel mancipii cujuspiam; simul ut conopeum tot gemmis intextum victoriæ tantæ esset spolium simul et trophæum. ET EVOLVIT CORPUS TRUNCUM. — Græce: et revolvit corpus ejus e lecto, scilicet in pavimentum. Unde postea veniens Vagao, vidit corpus suum in suo sanguine cruentum et saniosum jacere in terra. Fecit id Judith, ut Hebræis ex urbe erumpentibus Assyrii confugientes ad Holofernem eum in terra truncum videntes, metu obstupescerent, et obrigescerent, ut arma capere et Hebræis resistere non auderent.
Versus 11: Post pusillum exivit
11. ET POST PUSILLUM EXIVIT, — quia paulisper consedit ad respirandum: omnes enim vires et spiritus exeruerat in crassa Holofernis cervice truncanda; sed et metus periculi, ne facinus innotesceret, spiritum ei intercluserat, ut eum sedendo et respirando recolligere opus foret. Simul id fecit, ut si quid cruoris vesti suæ adhæsisset, illud abstergeret; ac præsertim, ut statim Deo pro hoste tam feliciter cæso summas ageret gratias.
Versus 15: Sperabant eam non esse venturam
15. QUONIAM SPERABANT (id est timebant. Sic Poeta ait: Et sperate (id est, timete) deos memores fandi atque nefandi.) EAM NON ESSE VENTURAM, — sed captivam ab Assyriis detineri. Insolito ergo nuntio reditus Judith, exciti omnes concurrerunt; tum ut eam, de qua desperarant, viderent; tum ut ab ea audirent quid ab ea gestum foret, quidve spei obsessis et ad extrema reductis affulgeret.
Versus 20: Vivit autem ipse Dominus
20. VIVIT AUTEM IPSE DOMINUS (id est juro per vitam Dei), QUONIAM CUSTODIVIT ME ANGELUS EJUS ET HINC EUNTEM, ET IBI COMMORANTEM, ET INDE HUC REVERTENTEM, ET NON PERMISIT ME DOMINUS ANCILLAM SUAM COINQUINARI. — Jurat Judith se per Angelum custoditam ab omni Assyriorum petulentia et libidine; quia hoc Hebræis incredibile videbatur, ut femina tam speciosa tam impudicorum manus evaderet. Et certe humanitus id erat impossibile; Deo autem et Angelis id fuit possibile et facile. Scivit Judith Angelum sibi tutelarem affuisse, sive quod eum aspectabili forma viderit; sive quod inspirationes ejus assidue audierit, quibus sentiebat se admoneri et dirigi per omnia, ut sciret quid qualibet hora et loco sibi agendum foret et dicendum; sive quod alia præsentiæ et directionis suæ signa Angelus ei dederit, ut tam heroicum facinus animose aggrederetur, nec de felici ejus successu dubitaret. Sic Angelus visibiliter apparebat, dirigebatque S. Cæciliam cum S. Valeriano sponso ad castitatem et martyrium, æque ac S. Julianum, et Basiliam, S. Franciscam Romanam, similesque eximios sanctos, præsertim virgines.
Porro Serarius, Salianus et alii censent hunc Angelum fuisse unum e primis et primariis, propter negotii magnitudinem, in quo totius populi et Ecclesiæ Dei salus vertebatur. Unde nonnulli putant eum fuisse S. Michaelem. Hic enim olim erat protector Synagogæ, sicut nunc Ecclesiæ. Alii opinantur fuisse sanctum Gabrielem, qui sicut a fortitudine nomen habet (Gabriel enim hebraice idem est quod fortitudo Dei), sic operibus Heroum et Heroinarum generosis et fortibus (quale erat hoc Judith) adest et præest, ut patet Daniel. X, 20, ut ipse ait: « Nunc revertar ut prælier (pro Hebræis) adversum Principem Persarum. » Hinc Gabriel fuit nuntius incarnationis Verbi (quod divinæ potentiæ et fortitudinis opus fuit maximum), ideoque custos B. Virginis Deiparæ.
Audi beatum Petrum Damianum serm. 5. de Nativitate B. Virginis, ubi per thronum Salomonis duobus leonibus stipatum, mystice accipiens B. Virginem: « Duo leones, ait, sunt Gabriel Archangelus, et Joannes Evangelista, quorum alter dexteræ Virginis, alter sinistræ custos deputatus est. Gabriel enim mentem, Joannes carnem pervigili sollicitudine servaverunt. » Leæna pariter fuit hic Judith Holofernem lanians: leo ergo illi natus est Gabriel, qui fortissime et castitatem ejus tutaretur, et dexteram ejus in cæde tyranni roboraret. Alii hoc decus victoriæ Judith assignant sancto Raphaeli. Hic enim est præses sanctitatis ac dux viarum et viatorum æque ac castitatis tutor, ut dixi in Tobia. Ipse ergo Juditham castam, sanam et sanctam duxerit et reduxerit. Porro quod Angeli sanctis et castis heroica destinantibus adsint et præsint, patet ex illis quæ annotavi Exodi cap. XXIII, vers. 20 et seq. et Danielis cap. X, vers. 20.
Versus 21: Confitemini illi omnes
21. CONFITEMINI ILLI OMNES. — Vide hic modestiam, gratitudinem, constantiam et pietatem Judithæ, qua totum decus suæ fortitudinis et victoriæ, non sibi, sed Deo adscribit. Porro solebant Hebræi, accepto aliquo insigni beneficio in gratiarum actionem concinere psalmum centesimum decimum septimum. « Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus, » ut nos concinimus: « Te Deum laudamus. »
Versus 23: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso
23. PORRO OZIAS PRINCEPS POPULI ISRAEL DIXIT AD EAM: BENEDICTA ES TU FILIA A DOMINO DEO EXCELSO PRÆ OMNIBUS MULIERIBUS SUPER TERRAM. — Huc allusit Gabriel Archangelus salutans B. Virginem: « Ave, gratia plena, benedicta tu in mulieribus. » Judith enim fuit umbra et typus B. Virginis; unde sequitur: 25. QUIA HODIE NOMEN TUUM ITA MAGNIFICAVIT, UT NON RECEDAT LAUS TUA (Græce est spes tua, id est memoria et laus spei tuæ, qua sperans in Deum, tantam victoriam Israeli peperisti) DE ORE HOMINUM. — Tale prorsus est nomen Beatæ Mariæ, de quo Beatus Petrus Chrysologus, Serm. 146: « Nomen hoc, inquit, prophetiæ germanum est, hoc renascentibus salutare, hoc virtutis insigne, hoc pudicitiæ decus, hoc indicium castitatis, hoc Dei sacrificium, hoc hospitalitatis virtus, hoc collegium sanctitatis: merito ergo matris Christi nomen hoc est maternum. » Hæc Chrysologus. Methodius, orat. in hypapantem: « Tuum, inquit, Dei genitrix, nomen divinis benedictionibus et gratiis omni ex parte refertum. » Et S. Bernardus, hom. 2. super missus est: « Si insurgant, inquit, venti tentationum: si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam: si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam; si criminum immanitate turbatus, conscientiæ fœditate confusus, judicii terrore, barathro desperationis incipias turbari, vel absorberi, et tristari: in periculis, in angustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca, non recedat ab ore, non recedat a corde. » Ita Serarius, Sanchez et alii.
PRO QUIBUS (id est eo quod, est Hebraismus) NON PEPERCISTI ANIMÆ (id est vitæ) TUÆ (offerens et exponens eam evidenti mortis periculo), PROPTER ANGUSTIAS ET TRIBULATIONEM GENERIS TUI (id est gentis tuæ, ut scilicet patriam et cives tuos obsidio et excidio liberares), SED SUBVENISTI RUINÆ, — eam præveniens et avertens, ne rueret civitas et respublica Israelis.
Versus 29: Videns Achior caput Holofernis
29. VIDENS AUTEM ACHIOR CAPUT HOLOFERNIS ANGUSTIATUS PAVORE (præ horrore capitis truncati Holofernis undique cruenti et sanguinolenti), CECIDIT IN FACIEM SUAM SUPER TERRAM, ET ÆSTUAVIT ANIMA ILLIUS. — Græce: defecit, seu, exsolutus est spiritus, id est deliquium animi passus est, stupore scilicet tam insperatæ et inopinatæ rei attonitus variis perturbationum motibus in cor ejus confluentibus. Abibat enim imminentis sibi, et nominatim denuntiatæ mortis timor, succedebat confidentia; fugiebat tristitia, subintrabat gaudium: diffidentia locum cedebat admirationi, et simul cum hujus prodigii contemplatione fides, spes, charitas et dona Spiritus Sancti infidelitatem expellebant, ut mox dicetur. Ita Salianus.