Cornelius a Lapide

Esther: Argumentum


Esther, ait S. Hieronymus, epist. ad Paulinum, « in Ecclesiæ typo populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partes convivii, et diem celebrem mittit in posteros. » Argumentum ergo libri est humiliatio superborum, scilicet Vasthi et Aman, ac exaltatio humilium, scilicet Estheris et Mardochæi, ac liberatio Judæorum. Allegorice Assuerus designat Christum, Esther B. Virginem et Ecclesiam, Mardochæus animam fidelem et piam, Aman et Vasthi dæmonem, carnem et mundum repræsentant.

Hunc librum esse Canonicum consentiunt Hebræi cum Græcis et Latinis. Exstat enim hebraice in Canone Hebræorum, saltem usque ad caput decimum. Vide Bellarminum, lib. I De verbo Dei, capite VII, Serarium hic Proleg. IV, Sixtum Senensem, lib. I, sect. II in Esther. Primitus scriptus fuit hebraice; unde ex Hebræo S. Hieronymus eum transtulit in idioma latinum, Septuaginta in Græcum. Porro S. Hieronymus ea quæ non reperit in Hebræo, separavit a cæteris, et ad calcem libri collocavit, quæ antea suis locis in vulgata latina ordine temporis et historiæ erant inserta. Eadem eodem ordine exstant græce apud Septuaginta ex quibus ea in latinum transtulit S. Hieronymus, sed in finem libri rejecit, quasi lacinias textus hebraici, ex quo ipse cætera in latinum converterat.

Auctor libri est incertus: S. Augustinus, XVIII De Civit. XVI; Eusebius in Chronico, anno mundi 4734; Isidorus, lib. VI; Origenes, cap. II, censent fuisse Esdram; Philo Anianus Joacim Pontificem; R. David viros Synagogæ. Verisimilius Lyranus, Dionysius, Bellarminus, Sixtus Senensis, R. Abraham, Serarius, Sanchez et alii opinantur auctorem esse Mardochæum una cum Esther, idque videtur indicari cap. IX, vers. 20, et cap. XII, vers. 4, ubi dicitur: « Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos; » et cap. IX, vers. 29: « Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochæus Judæus etiam secundam epistolam. » Quis autem dubitat in his litteris historiam totam fuisse contentam?

Quæres quo tempore Estheris historia contigerit, sive quis fuerit Assuerus ejus maritus. Primo, Serarius et Gordonus censent fuisse Artaxerxem Ochum; sed sic Mardochæus vixisset ducentos annos et amplius; tot enim sunt ab initio captivitatis Babylonicæ, quando Mardochæus cum Jechonia rege translatus est in Babylonem, ut dicitur, cap. 11, vers. 6, usque ad Ochum. Illa autem ætas illo ævo fuit insolens: nullus enim tunc tamdiu vixisse legitur.

Secundo, Josephus Scaliger, lib. VI De Emendat. temp. pag. 284, censet fuisse Xerxem; quia, inquit, uxor Xerxis vocabatur Amestris, teste Herodoto, lib. VII: quæ eadem videtur esse cum Esther.

Verum Amestrem fuisse Persicam, non Hebræam, sat indicat Herodotus dum ait ejus patrem fuisse Otanem Persam. Adde mores crudeles Amestris alienos esse a moribus benignæ et beneficæ Estheris. Nam Herodotus, eodem libro VII, ait « Amestrem uxorem Xerxis jam provectæ ætatis, his septem illustrium Persarum liberos viros defodisse ad referendam pro se gratiam Deo, qui sub terra esse fertur. » Et lib. IX: « Amestris, inquit, accitis satellitibus, uxorem Masistæ (erat is frater Xerxis, et filius Darii) excarnificat, mammillas præcidit, easque canibus abjicit: præcidit nares, aures, labra, linguam, atque ita excarnificatam remittit domum. » Hæccine fecisset Esther?

Tertio, Hebræi in Seder-Olam, cap. XXIX, maritum Estheris censent fuisse Cambysem filium Cyri: hunc enim esse eum qui I Esdræ IV, 6 et 7, vocatur Assuerus, sive Artaxerxes. Adduntque Estherem esse matrem Darii Hystaspis, qui Cambysi in regno successit. Idem censent Vatablus et Genebrardus, sed hoc videtur improbabile; Cambyses enim fuit hostis Judæorum, et fabricam templi a Cyro patre inchoatam inhibuit, ut patet I Esdræ cap. IV, vers. 7; Assuerus autem maritus Estheris Judæis fuit benevolus et beneficus.

Quarto, Josephus, lib. XI, cap. VI, Nicephorus, Constantius in chronol., Cajetanus, Bellarminus, Salianus, Sanchez et alii multi censent Assuerum fuisse Artaxerxem Longimanum Xerxis filium, qui Esdram et Nehemiam in Jerusalem remisit, ut eam reædificarent; adeoque natura fuit mitis et clemens, ut de eo scribit Plutarchus in Apotheg.: « Primus hic ducibus, qui deliquissent, has pænas statuit, ut pro flagellandis corporibus detracta flagellarentur vestimenta; et pro evellendis capillis, depilandoque capite deposita tiara depilaretur. »

Verum juxta hanc sententiam, Mardochæus fuisset 140 annorum et amplius, ac neptis ejus Esther fuisset vetula 70 annorum, ideoque inepta conjugio Assueri, ut patebit, cap. 11, vers. 6.

Quinto, valde probabiliter Megasthenes, Annianus, Lyranus, R. Salomon, Aben-Ezra, Tevardeadius et alii censent Assuerum Estheris virum fuisse Darium Hystaspis, cujus rei multæ sunt conjecturæ:

Primo, quod Assuerus hic cap. 1, vers. 1, asseratur instituisse solemne convivium, ac præfuisse 127 provinciis: idem enim expresse de Dario Hystaspis legimus, lib. III Esdræ III, 1 et 2, ubi sic dicitur: « Rex Darius fecit cœnam magnam omnibus vernaculis suis, et omnibus magistratibus Mediæ et Persidis, et omnibus purpuratis et prætoribus, et consulibus, et præfectis sub illo, ab India usque Æthiopiam centum viginti septem provinciis. » Quæ verba plane eadem sunt cum verbis primis hujus libri. Assuerus ergo fuit Darius Hystaspis. Hic etiam Indos subegit, teste Herodoto, lib. IV, pag. 114, quod etiam pariter de Assuero hic asseritur, cap. 1, vers. 1.

Secundo, quod versu 2, dicitur Susan civitas regni Assueri fuisse exordium; unde in ea convivium hoc regale instituit. Plinius enim, libro VI, cap. XXVII, scribit Susan regiam Persarum conditam a Dario Hystaspis, licet Ælianus et alii ab eodem auctam et illustratam velint. Unde Cassiodorus, lib. VII Variarum: « Hanc, ait, illigatis auro lapidibus ædificavit Memnon Tithoni filius. »

Tertio, quod capite II, vers. 6: « Esther » Hebraice vocabatur Hadasa (Noster vertit Edissa), id est myrtus: Darii autem uxor, teste Herodoto, vocabatur Atossa, quæ eadem videtur esse cum Hadasa. Esto Herodotus in eo erret, quod Atossam vocet Cyri filiam, quia talis a Persis putabatur, vel jactabatur Esther: ipsa enim jussu Mardochæi prudenter siluit se esse Judæam. Adde Gentiles Judæorum res ignorasse, vel depravasse. Hinc et Angelus, anno secundo Darii Hystaspis, fuit visus Zachariæ Prophetæ, capite 1, vers. 8, stans inter myrteta, id est in aula Estheris, quæ vocata est Hadasa, id est myrtus, quasi promittens Judæis bona per opem ejus et umbram; vide ibi dicta.

Quarto, quia Assuerus hic cap. ultimo, vers. 46, agnoscit quod beneficio Dei Israelis traditum sibi suisque majoribus, et conservatum sit regnum. Hoc autem optime convenit cum voto quod Deo cœli fecit Darius Hystaspis, ut obtineret regnum Persarum, uti narratur III Esdræ III, 43, et a Josepho, lib. XI Antiq. cap. IV. Item cum edicto ejusdem Darii de templo Judæorum instaurando, libro I Esdræ VI et III Esdræ VI.

Quinto, quia bellum et historia Judith contigit sub Xerxe, uti ibi ostendi in proœmio. Judith autem, cum Holofernem occidit, puella vocatur, diciturque supervixisse ad annum ætatis 105, et nullum toto tempore vitæ ejus, ac post mortem multis annis perturbasse Israelem, Judith cap. ultimo in fine. Ergo turbæ Aman de occidendis Judæis non contigere sub Artaxerxe, qui proxime Xerxi patri successit.

Sexto, id manifeste patebit ex ætate Mardochæi, capite II, vers. 6. Obstare videtur, capitis ultimi, versus 46, ubi dicitur Assuerus ortus a regibus; Darius autem fuit filius Hystaspis principis, non regis. Respondeo Hystaspin oriundum fuisse a regibus, uti asserit Herodotus, Justinus et alii: de quo plura cap. ultimo.

Eodem ævo, quo Esther et Mardochæus, floruere Esdras, Nehemias, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, Zorobabel, Jesus filius Josedec, Aggæus, Malachias, et Zacharias prophetæ, qui sub Dario se prophetasse scribunt initio prophetiæ suæ. Ex Gentilibus floruere Pythagoras, Xenophanes et Heraclitus philosophi; Anacreon, Simonides, Æschylus, et Euripides poetæ; Themistocles, Miltiades, Conon, Leonidas, Aristides belli duces; apud Romanos, Junius Brutus et L. Collatinus expulso Tarquinio et regibus, primi Consules, Horatius Cocles, Mutius Scævola, Clælia virgo Vestalis, qui cum Porsena rege Hetruriæ dimicantes heroica fortitudinis Romanæ facinora ediderunt. Quare sæculum hoc virorum illustrium fuit ferax, ideoque celebre et gloriosum.

Scripsere in Esther, Lyranus, Hugo, Dionysius, Serarius, Sanchez, et Franciscus Fevardentius qui totum hunc librum per moralia documenta explicat.