Cornelius a Lapide

Esther I


Index


Synopsis Capitis

Assuerus, ad potentiæ suæ ostentationem, solemne et semestre instituit convivium. Ad illud vocat Vasthi uxorem; sed renuentem venire repudiat.


Textus Vulgatae: Esther 1:1-22

1. In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias; 2. quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit. 3. Tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, 4. ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem, atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. 5. Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. 6. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris, et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. 7. Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. 8. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet. 9. Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. 10. Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant, 11. ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. 12. Quæ renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus, 13. interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges ac jura majorum (14. erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant), 15. Cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. 16. Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus: Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. 17. Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. 18. Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio. 19. Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quæ melior est illa, accipiat. 20. Et hoc in omne (quod latissimum est), provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores tam majorum, quam minorum, deferant maritis suis honorem. 21. Placuit consilium ejus regi, et principibus; fecitque rex juxta consilium Mamuchan. 22. Et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis, et hoc per cunctos populos divulgari.


Versus 1: In diebus Assueri

1. IN DIEBUS ASSUERI. Septuaginta Artaxerxis; hoc est Darii Hystaspis, uti jam dixi: Assuerus enim erat nomen commune regum Medorum (unde Darius Medus, Daniel. IX, 1, vocatur filius Assueri, id est Astyagis ultimi regis Medorum); Artaxerxes vero Persarum; utrorumque autem rex erat Darius. Vide dicta I Esdræ, cap. IV. vers. 7. Adde Persice hæc tria nomina Darius, Xerxes, Artaxerxes fere idem significare. Darius enim idem est quod coercitor; Xerxes idem quod bellator, Artaxerxes idem quod magnus bellator, ait Herodotus, lib. VI, pag. 175, licet Hesychius in Lexicon asserat Darius Persice idem esse quod φρόνιμος, id est prudens, sapiens.


Versus 2: Susan regni ejus exordium fuit

2. SUSAN REGNI EJUS EXORDIUM FUIT. Fuit hæc urbs regia Darii et regum Persarum, in qua Darius anno tertio regni sui in regem solemnissime coronari voluit, exhibito publico regali epulo, quod hoc capite describitur. Sita est Susan juxta Choaspem fluvium loco amœnissimo, ita dicta a liliorum feracitate et copia, teste Athenæo, lib. XII; Eustachio in Dionysiis, et Etymologico magno: שושן Susan enim Hebraice est lilium; inde Phœnices, Persæ, aliique lilium vocant Susan, vel Susanna: inde quoque dicitur unguentum Susinum, cujus præcipua materia erant lilia, uti testatur Hesychius in voce σούσινον, et Plinius, lib. XIII, cap. I; licet Stephanus, lib. De urbibus, Susan dictam putet a copia fontium, qui Persice vocantur Susan. Simili modo a floribus variæ nominatæ sunt urbes; Rhodus a rosa: ῥόδον enim est rosa, Florentia a floribus.

Porro Susan primus condidit Memnon Tithoni filius, ait Herodotus, Ælianus, Strabo et Cassiodorus; unde Memnonea est cognominata: auxit vero eam novisque palatiis illustravit, ac regia sede decoravit Darius Hystaspis, teste Æliano. Sunt qui Susan putent esse Tauris, quæ hodie Sophi regis Persarum est Regia. Porro reges Persarum, ait Xenophon, lib. VIII, Cyrop., hyemem Babylone transigunt, quæ regio calidissima est; ver Susis, æstatem Ecbatanis, et ideo, inquit, neque hyemem sentiunt, neque æstatem; sed perpetuo illis cœlum vernat et tempus. Ælianus vero et Athenæus, lib. XII, cap. III, aiunt reges Persarum hyemem agere in Susis, æstatem in Ecbatanis.


Versus 3: Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium

3. TERTIO IGITUR ANNO IMPERII SUI FECIT GRANDE CONVIVIUM. Fabulatur hic Chaldæus Assuerum voluisse sedere in solio Salomonis, quod Nabuchodonosor e Jerusalem transtulerat in Babylonem, et Cyrus e Babylone in Persidem, cumque solium non caperet Darium, eum jussisse aliud simile fabricari, atque in eo formando artifices per biennium laborasse; ideoque tertio anno in eo sedisse Darium, ac hoc convivium instruxisse. Putant nonnulli Darium hoc epulum apparasse, ut eo diem suum natalem publica gratulatione celebraret. Hoc enim moris fuisse Persis docet Athenæus, lib. IV, cap. VI, et Plato in Alcibiade.

ET MEDORUM INCLYTIS. Hebraice Parthenim, quod aliqui vertunt paratimi, quasi hi iidem sint qui ὁμότιμοι, apud Xenophontem; scilicet qui pari habentur honore et conditione, q. d. Principes æquales. Verius est Parthenim non esse Græcum, sed Persicum Satraparum nomen.


Versus 5: Quod regio cultu et manu consitum erat

5. QUOD REGIO CULTU ET MANU CONSITUM ERAT. Nam Cicero, lib. De Senectute, testatur Cyrum regem Persarum sua manu agros et hortos excoluisse. Ait enim: « Cum autem admiraretur Lysander et proceritatem arborum, et directos in quincuncem ordines, et humum subactam atque puram, et suavitatem odorum, qui afflarentur e floribus: tum eum dixisse mirari se in eo diligentiam, sed etiam solertiam ejus a quo essent illa dimensa atque descripta; et ei Cyrum respondisse: Atqui ego ista sum dimensus; mei sunt ordines, mea descriptio, multæ etiam istarum arborum mea manu sunt satæ. »


Versus 6: Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris

6. ET PENDEBANT EX OMNI PARTE TENTORIA AERII (ita legendum, non « ærei, » vel « aurei ») COLORIS AC CARBASINI ET HYACINTHINI. Per tentoria accipe tapetes, et aulæa ad palos et arbores in horto suspensa, tum ad ornatum, tum ut convivas a sole, imbre, et vento protegerent. Erant hæc « coloris aerii, » id est, candidi, ut habent Hebræus, Pagninus et Vatablus. Aer enim pellucidus et luce splendidus apparet candidus.

ET CARBASINI, Hebraice Corpas, id est viridis. Unde multi legendum hic censent carpasini (ut littera b in affinem p commutata sit, ut sæpe fit) uti habent Septuaginta, hoc est viridis. Hic enim color mire oculos recreat. Ita Hebræi, Serarius, Sanchez, Pagninus, Vatablus, Marinus et alii.

Nonnulli ex vocis similitudine suspicantur carbasinum esse coccinum, quod vulgo carmosinam vocant. Hebræum enim carpas, id est carbasinum, sive carpasinum, hoc loco tantum reperitur: unde genuina ejus significatio ignoratur. Verum priori expositioni, quod scilicet color carpasinus sit viridis, favet, quod Arabes etiamnum apium hortense (petroselinum) quod summe est viride, vocant Carfs, quod per crasin idem est cum Hebræo Carpas, uti ex Aben-Esra scribit Matthiolus in Dioscer. lib. III, cap. LXIX. Hinc et Petroselinum dictum est, quasi petrarum σέλινον, hoc est apium: nam inter petras melius nascitur, teste Plinio, lib. XX, cap. XII. Alius ergo est color carpasinus, scilicet viridis; alius carbasinus proprie dictus; hic enim est candidus, ita appellatus a carbaso, quod est linum miræ tenuitatis, ideoque candicans, teste Plinio, lib. XIX, cap. I. Est et carphos herba, quæ alio nomine buceras, a similitudine cornuum bovis dicitur, de qua Plinius, lib. XXIV, cap. XIX, quæ pariter est viridis.

EBURNEIS. Hebraice argenteis. Sic et Septuaginta et Chaldæi.

LECTULI QUOQUE AUREI ET ARGENTEI. Nota priscos primo usos sellis, et assedisse ad mensam (uti modo assidemus), ut patet ex Gen. XLIII, versu 33, et ex Philone libro De vita Joseph, et Athenæo, libro primo. Unde apud Homerum in Odyssea passim convivæ dicuntur assidere mensæ. Postea tamen Judæi, Persæ, Græci, Romani, et omnes fere gentes usæ sunt accubitu in cæna et prandio, ut non tam sedentes, quam jacentes in lectulis mollius cœnarent, ac sumpto cibo in iisdem quiescerent, vel etiam dormitarent: fatigatum enim ex labore corpus magis reficitur et quiescit jacendo quam sedendo.

Accubitus autem hæc erat forma. Accumbebant convivæ reclinata supera parte corporis in cubitum sinistrum, infera vero in longum porrecta et jacente in lecto, capite leviter erecto, dorso a pulvillis modice suffulto. In singulis autem lectulis accumbebant terni aut quaterni hac ratione, ut ejus qui supremo loco accumberet pedes juxta secundo loco accumbentem porrigerentur, et secundi pedes juxta tertio accumbentem, et ita deinceps. Rursum ejus qui secundo accumbebat occiput ad umbilicum aut pectus primo accumbentis obversum erat; ac eodem modo cæteri deinceps accumbebant. Hinc intelligimus quomodo S. Joannes in ultima cœna Christi, in ejus pectore, quasi in sinu recubuerit; et quomodo sancta Magdalena Christi ad mensam accumbentis pedes retro, sive post eum stans lavare potuerit. Hinc denique patet quid significet triclinium, scilicet locum refectionis, in quo communiter terni circa mensam erant lecti. Hinc pariter lectuli hi mensales vocati sunt thori, stibadia, thoralia, accubitalia, quæ passim obvia sunt apud Ciceronem, Plinium, Athenæum, Seneca, Virgilium et alios. Vide Ciaconium, Fulgentium, Ursinum et alios in Triclinio.

SUPER PAVIMENTUM: in pavimento ergo humi prandebant et cœnabant Persæ, more Orientalium, æque ac fecit Judith, cap. XII, vers. 19, ut patet ex Græco. Nec enim alterius mensæ hic ulla fit mentio.

PARIO, id est, candido marmore ex insula Paro, quod cæteris præstantius est et pretiosius.

PICTURA, ex lapidum varietate, opere quasi musivo intexta et contexta consurgens. Lapides hi Hebraice vocantur dar et socharet; quinam hi fuerint, ignoratur.


Versus 7: Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis

7. BIBEBANT AUTEM QUI INVITATI ERANT AUREIS POCULIS; ET ALIIS ATQUE ALIIS VASIS CIBI INFEREBANTUR. Prisci Persæ sub Cyro et ante Cyrum in cibo et potu admodum fuere frugales; atque, ut ait Xenophon, libro I Cyropædiæ, habebant « pro cibo panem, pro obsonio nasturtium, pro potu aquam fluminis. » Unde Cicero, Tuscul. I: « Persarum victus, ait, a Xenophonte exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam præter nasturtium. » Hinc duri fortesque evasere ad labores et bella, quibus regnum et monarchiam obtinuerunt, quam invalescente gula et luxu perdiderunt. De priscorum Persarum temperantia et posterorum luxu, vide Xenophontem, lib. VIII; Stobæum, serm. 42 et 44; Herodotum, lib. IX; Athenæum, lib. IV.

Certe in Saturnalibus Macrobius ait mensam priscorum fuisse sacram, ac veteres primum numinis meminisse, deinde bene precatos convivis, ac post precationem dapibus cum modestia usos. Serinus apud Stobæum ait reges Persarum ante cibum de modestia disputasse, et ante potum de temperantia. Quin et Augustum trinis tantum ferculis exhibuisse convivia, testis est Suetonius in ejus Vita, cap. XIV: « Convivia nunquam, inquit, et serius inibat et maturius relinquebat, cum convivæ et cænare inciperent, priusquam ille discumberet, et permanerent digresso eo. Cænam ternis ferculis; aut, cum abundantissime senis præbebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. Nam et ad communionem sermonis tacentes, vel submissim fabulantes provocabat, et aut acroamata, et histriones, aut etiam triviales ex circo ludos interponebat, ac frequentissime aretalogos, id est, placide loquentes. » Servius, in lib. I Æneid., ait priscos duobus tantum ferculis usos.

Adde: Veteres in mensa sapientes et serios miscebant sermones, ut patet ex Athenæo de cœnis sapientium; erant ergo sobrii, ac cavebant ne ebrii delirum quid dicerent. Unde M. Varro numerum convivarum hac lege definit: « Ut neque minor, quam gratiarum sit, neque quam musarum numerosior, » ait Macrobius, lib. I Satur., cap. IV. Gratiæ autem sunt tres, Musæ vero sunt 9. Idem Macrobius, lib. VII: « Sic, ait, apud mensam philosophandum est ut crateri liquoris ad lætitiam nati (vini) adhibeantur, non modo Nympharum, sed Musarum quoque admixtione temperies, etc., cum non minus quam dulcedo vini, hilarent verba convivium. »


Versus 8: Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum

8. NEC ERAT QUI NOLENTES COGERET AD BIBENDUM. Non enim amici, sed inimici et hostis est cogere ad bibendum, etiam supra et contra naturam, quod nullæ bestiæ faciunt. Xenophon, lib. VIII Cyropædiæ, ait apud veteres Persas lege cautum fuisse ne amphoræ ad convivia importarentur, quod existimarent minus tam corpora, quam mentes deliritari, si quis non nimium hauriat. Nunc vero has non importari, restat id quidem, sed tantum bibunt, ut non importent, sed ipsi vino sepulti exportentur, eo quod ipsi recto corpore consistere et exire nequeant. Sic etiam hodie apud nonnullos prisca temperantia in plusquam porcinam ingluviem abiit. Vide Fevardentium hic.

Salica lex, teste B. Rhenano, lib. II Rerum Germanicarum, fuit: « Nemo militiæ socium suum, aut quemlibet alium ad potandum invitato. » Qui enim cogit, tyrannus est. Tyrannicum enim est illud, quod e Græcorum pergræcationibus citat Tullius, Tusculanor. V: « Aut bibat, aut abeat. » Tyrannus fuit Alexander Magnus qui, « meracum audacter propinans, etiam alios coegit, » ait Athenæus, lib. II. Tyrannus fuit Heliogabalus Imperator, qui, ut ait Lampridius: « Præfectum urbicum sæpe post cænam ad potandum vocabat, adhibitis et Præfectis prætorio, ita ut, si recusarent, magistri eos cogerent. » Certe Empedocles convivio præfectus, cum convivas ad bibendum cogeret, postridie reus fuit in judicio. Cogere enim est libertatem convivæ adimere, vim injicere, naturam corrumpere, sanitatem lædere, ut non Deo, sed Baccho stomachos et mentes suas immolare et mactare videantur.

Sapienter Anacharsis apud Laertium quatuor pocula sive haustus assignans, ita eos distinguit. Primum, ait, quod bibitur pertinet ad restinguendam sitim, secundum ad hilaritatem, tertium ad voluptatem, quartum ad insaniam.

Porro S. Augustinus et Ambrosius graviter taxant eos qui cogunt convivas bibere ad sanitatem principis, vel amici, et ut ait S. Augustinus serm. 231 De Temp.: « Per inimicam amicitiam, adjuvare homines non erubescunt, ut potum amplius accipiant quam oportet. Qui enim alterum cogit, ut se plus quam opus est bibendo inebriet, minus malum ei erat, si carnem ejus vulneraret gladio, quam animam ejus per ebrietatem necaret. Certa bibendi lege contenditur, qui poterit vincere, laudem meretur ex crimine. » Et serm. 232: « Excusatio falsa objicitur; persona potens me coegit, ut amplius bibam. » Et hortatur ne obtemperent, martyres potius fiant, neque ad virorum, Angelorum, aut reliquorum sanctorum nomina bibendum monet.

Audi S. Ambrosium, lib. De Elia et jejunio, cap. VII: « Quid obtestationes potentium loquar? quid memorem sacramenta, quæ violari nefas arbitrantur? Bibamus, inquiunt, pro salute Imperatorum; et qui non biberit, sit reus in devotione: videtur enim non amare Imperatorem qui pro salute ejus non biberit. O piæ devotionis obsequium! bibamus pro salute exercituum, pro comitum virtute, pro filiorum. Et hæc vota ad Deum pertinere judicant, sicut illi qui calices ad sepulcra martyrum deferunt, atque illic ad vesperam bibunt, atque aliter se exaudiri posse non credunt. O stultitiam hominum, qui ebrietatem sacrificium putant; qui existimant illos ebrietate placari, qui jejunio passiones sustinere didicerunt! »

An non insania est ita ad alterius sanitatem bibere, ut propriam lædas et perdas? An non calicum remiges et belluones sunt, qui ventrem dapibus vinoque saburrant quasi porci, imo plusquam porci? Nec enim porcus, quantumvis gulosus, plus comedit quam ut famem, plus bibit quam ut sitim satiet; neque ullis fustibus aut gladiis ut id faciat, adigi se sinit.

PRÆPONENS MENSIS SINGULOS DE PRINCIPIBUS SUIS, UT ACCIPERET UNUSQUISQUE QUOD VELLET. Inter hos principes fuit Zorobabel, filius Salathiel, filii Jechoniæ regis Juda, qui cum sociis suis Hebræis regii corporis custodibus erat ex intimis amicis Darii, ac post convivium disputans cum eis de fortissimo palmam retulit. Cum enim primas diceret: « Forte est vinum, » secundus: « Fortior est rex, » tertius Zorobabel dixit: « Fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas. » Quocirca Darius annuens illi ait: « Pete quod vis, et tibi dabo, » tum Zorobabel: « Memor esto, inquit, voti tui quod vovisti ædificare Jerusalem in die qua regnum accepisti, et omnia vasa quæ accepta sunt ex Jerusalem remittere. Et tu vovisti ædificare templum quod incenderunt Idumæi, quando exterminata est Judæa a Chaldæis. Hoc est quod postulo, ut facias votum quod vovisti Regi cœli ex ore tuo. » Quare, cum osculatus esset illum Darius, votum implevit, et templum instauravit, ac vasa cum muneribus in Jerusalem remisit, uti fuse narratur III Esdræ cap. III et IV.

Allegorice hoc Assueri convivium ad litteram fuit vanum vanæ voluptatis et gloriæ aucupium, sed mystice magnum S. Eucharistiæ simulacrum. Primo enim Assuerus rex et monarcha repræsentat Christum Regem regum, et Dominum dominantium. Unde « Assuerus » Hebraice et Chaldaice idem est quod magnum caput, magnus rex, et princeps. Addit Lyranus: « Assuerus interpretatur beatus; Christus autem non solum beatus est, sed et sanctorum beatitudo. » Glossa vero interlinearis: « Assuerus, inquit, Christum Dominum ostendit nomine et dignitate; interpretatur enim ostium. Christus autem dicit: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. »

Secundo, Assuerus hoc convivium celebravit in regia sua Susan, quæ vox Hebraice significat lilium, puritatis et virginitatis symbolum. Sic Christus in Susan, id est in Ecclesia, quæ liliis castorum et virginum floret, instituit Eucharistiam, quæ proinde a castis, et omni labe puris purissime suscipienda est; itaque suscepta puritatem et castitatem valde adauget. Ipsa enim est « frumentum electorum, et vinum germinans virgines, » Zach. IX, 17. Hinc Ecclesia vino hoc non ebria, sed sobria hilarescit et exultat, aitque: « Sicut lætantium omnium habitatio est in te, » Psalm. LXXXVI, 7. « Et transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis, » Psalm. XLI, 4. « Et justi exultent et delectentur in lætitia. » Psalm. LXVII, 4.

Tertio, Assuerus hoc convivium celebravit septem diebus, id est, toto tempore hujus vitæ, quod septem diebus agitur, ait Glossa interlinearis juxta illud Christi, Matth. XXVIII, vers. ult.: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. » Ita Lyranus.

Quarto, ob magnitudinem convivii. « Fecit, inquit, grande convivium. » Quid grandius Eucharistica mensa, « Cœna magna, » per excellentiam? Unde Glossa ordinaria: « Hujus, inquit, convivii historia pompam historiarum, et luxum Regis ostendit; sed Christi spirituales delicias, quas unicuique dispensat, allegorice significat. »

Quinto, Assuerus non tantum principes, sed et totum populum a minimo usque ad maximum invitavit: sic Christus ad Eucharistiam invitat omnes tam pauperes, quam divites; tam feminas, quam viros; tam senes, quam juvenes.

Sexto, ob convivii magnificentiam; nam Lyranus et Glossa asserunt per hortum, in quo fit, significari Ecclesiam quæ est hortus conclusus, multis consitus arboribus, et fructiferis per sanctam vitam, et aromaticis per bonam famam. Per tentoria superne obumbrantia, et columnas inferne sustentantes, indicari Sanctorum suffragia, et divina præsidia quibus, qui ad hanc mensam accedunt, defendantur. Per multiplices velaminum et funium colores, candidos, purpureos, hyacinthinos, intelligi virgines, martyres, doctores, qui hujus convivii dapibus saginantur. Per lectulos etiam aureos et argenteos, in quibus convivantes recumbebant, tranquillas et pacatas exprimi conscientias, quas habere debent, qui hoc divino pabulo perfruuntur. Per gemmas et picturas, quæ mira varietate decorabant pavimentum, insinuari virtutes et reliqua dona spiritualia, quibus rite communicantium mentes picturantur.

Septimo, ob cibi et potus suavitatem et delicias: « Vinum, inquit Scriptura, ut magnificentia regia dignum erat, et præcipuum apponebatur. » In Eucharistia vero Christus ut cibus apponitur, in quo quasi in manna haurimus omne Angelorum delectamentum, et omnem spiritus suavitatem, juxta illud: « Panem cœli dedit eis; et panem Angelorum manducavit homo. » Psal. LXXVII, 24 et 25.


Versus 9: Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum

9. VASTHI QUOQUE REGINA FECIT CONVIVIUM FEMINARUM. Hinc apposite Hebraice Vasthi idem est quod et potatio, vel et stamen; fila enim et stamina sunt opera feminarum. Pro Vasthi Græce est Asti; Josephus Scesti, indeque composita sunt nomina Persica Astaspes et Hystaspes. Unde nonnulli cum Serario suspicantur hanc Vasthi fuisse filiam Hystaspis, ac sororem Darii mariti sui. Favet Ctesius asserens fratrem Assueri fuisse Oudiaspen, quod nomen alludit ad Vasthi: quasi hæc Oudiaspis fuerit soror. Persæ enim sorores ducebant in uxores, ut docet Herodotus in Cambyse, Curtius, lib. VIII, Plinius, lib. XXXVI, cap. VII. Alii putant Vasthi fuisse filiam Cyri; hanc enim uxorem duxisse Darium ad confirmandum sibi regnum Persarum docet Justinus, lib. I, et Herodotus, lib. III, qui eam vocat Artystonam, quod nomen alludit ad Vasthi.


Versus 10: Cum rex esset hilarior

10. CUM REX ESSET HILARIOR, ET POST NIMIAM POTATIONEM INCALUISSET MERO. Leges Persarum permittebant regi Persarum semel in anno, scilicet in festo Solis, quem Persæ colebant ut Deum, inebriari; verum quod semel permiserat lex, sæpius pro suo imperio usurpare poterat rex.

MAUMAM. Græce est Aman, licet Hebræi Aman putent fuisse Mamuchan, de quo vers. 14.


Versus 11: Ut introducerent reginam Vasthi

11. UT INTRODUCERENT REGINAM VASTHI, etc. UT OSTENDERET CUNCTIS POPULIS ET PRINCIPIBUS PULCHRITUDINEM ILLIUS. Jussit hoc Assuerus partim ex temulentia, partim ex libidine; quare incauta, imprudens, superba, inhonesta, et inverecunda fuit hæc ejus jussio, cui proinde Vasthi non tenebatur obedire pudoris et castitatis causa, ne sua forma principum jam mero æstuantium oculos, animosque in sui concupiscentiam illiceret, uti Candaules rex Sardorum illexit Gygem amicum suum in amorem uxoris suæ, ostendens ei illam nudam: quocirca Gyges, per annulum magicum faciens se invisibilem, occidit Candaulem, et uxorem ejus sibi adscivit, ut narrat Herodotus, lib. I.

Fabulantur Rabbini Vasthi pari modo ab Assuero jussam prodire nudam in convivium. Addunt ex Balthasare de quo Danielis cap. V, natam ipsam, quæ tyrannide importunissima, servas Hebræas die Sabbati laborare cogeret nudasque obambulare, hancque causam esse cur ejecta nuda sit, dieque Sabbati, qui septimus etiam vocatur, male perierit. Sed apage obscenitas istæ obscenorum Rabbinorum.

ERAT ENIM PULCHRA VALDE. Persicæ mulieres cæteras pulchritudine superabant. Unde Alexander Magnus noluit videre Darii jam a se cæsi uxorem et filias, dicens « Persicas feminas esse oculorum dolores, » ait Plutarchus et Curtius: « In Perside feminarum pulchritudo excellit, » ait Ammianus, lib. LXXIII.


Versus 12: Quae renuit, et ad regis imperium venire contempsit

12. QUÆ RENUIT, ET AD REGIS IMPERIUM, etc. VENIRE CONTEMPSIT. Videtur ergo peccasse superbia, inobedientia et mariti contemptu, quem si demas, honeste ipsa et pudice mariti temulenti inhonestam et impudicam sui coram principibus ostentationem detrectavit; præsertim quia, ut ait Josephus, lib. XI, cap. VI, « Voluit ipsa Persarum leges custodire, quæ ab alienis uxores videri prohibebant. » Quare Macrobius, lib. VII, cap. I, ait a Parthis non conjuges, sed concubinas duntaxat in convivia induci solitas. Idem tradit S. Ambrosius, lib. De Elia, cap. XV. Et Parthopersæ « feminis non convivia tantum, sed et virorum conspectum interdicunt. » Unde Severus Sulpitius de Vasthi: « Stulto, ait, rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis præbere jussa abnuit; » tanto ipso laudabilior, quanto in legum pudorisque constantia perseverantior; nam, ut prudenter monet S. Hieronymus, epist. ad Furiam: « Non Æthnei ignes, non Vulcania tellus, non Vesuvius et Olympus tantis ardoribus æstuant, ut juveniles medullæ vino plenæ, dapibus inflammatæ. » Et Tertullianus, De jejun. adversus Psychicos, cap. I: « Monstrum scilicet haberetur libido sine gula; cum hæc duo tam unita atque concreta sint, ut si disjungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhærerent. »

Denique Plutarchum in Artaxerxe asserit apud Persas fuisse capitale reginæ, aut regiæ alicujus concubinæ lecticam proprius accedere, ipsamque videre. Recte ergo ex lege naturæ, æque ac positiva Persarum, Vasthi noluit suam speciem ostentare convivis temulentis.

Utinam Vasthi imitentur feminæ Christianæ, quæ suam formam palam ostentant, imo fucant, ut juvenes in sui amorem illiciant! itaque eorum corpora et animas lenocinantur cum æterno tam sui, quam ipsorum exitio: « Nam oculi sunt in amore duces. » Et formosa illicique femina nihil illecebrosius.

UNDE IRATUS REX, ET NIMIO FURORE SUCCENSUS, protulit contra Vasthi iracundam et iniquam repudii sententiam, quæ sequitur. Nam vir « omnis vinolentus est ira inferior et mentis vacuus, » ait Sophocles apud Stobæum, serm. 18.


Versus 14: Septem duces Persarum atque Medorum

14. SEPTEM DUCES PERSARUM, ATQUE MEDORUM, QUI VIDEBANT FACIEM REGIS, hoc est, erant intimi et consiliarii, et familiarissimi regi. Nam, ut ait Justinus, lib. I in fine: « Apud Persas persona regis sub specie majestatis occulitur; » unde cap. VII, vers. 8, Aman, qui in regis indignationem inciderat, faciem operuerunt, quasi indigni qui viderent regem, quem adeo offenderat. Similem fastum usurparunt nonnulli reges, ac hodie usurpant reges Sinarum. Idipsum Persæ a Medis æque ac regnum acceperunt. Nam de Dejoce, rege Medorum, ait Herodotus, lib. I, pag. 21: « Cavet, ut nec conspici regem a quopiam fas esset. » Nam ut ait Valerius Maximus, lib. II, cap. VII: « Quidquid in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convenit. »


Versus 19: Ut nequaquam Vasthi ultra ingrediatur

19. UT NEQUAQUAM VASTHI ULTRA INGREDIATUR, etc., REGNUM (reginæ titulum, dignitatem et magnificentiam) ILLIUS ALTERA, QUÆ MELIOR EST ILLA, ACCIPIAT. Plutarchus in Artaxerxe agens de Persis: « Sunt barbari, ait, maxime zelotypi, et in uxores feri. » In hunc locum commentans Lutherus, omnes pudoris leges, limitesque excussit, docens quod, si uxor ad opus conjugale sit difficilior, vocetur ancilla, eique dicatur a marito: « Si nolis tu, vult alia; si non vult uxor, veniat ancilla. » Dignum tali patella operculum; dignum tali propheta Priapi oraculum.

Sanius S. Hieronymus, epist. ad Rusticum: « Philosophi hujus sæculi, inquit, solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Assuero rege septem principes fecere Persarum, ut Vasthi reginæ desiderium, aliarum puellarum amore compescerent. Illi vitium vitio, peccatum peccato meditantur; nos amore virtutum vitia superemus. Declina, ait, a malo, et fac bonum. Quære pacem et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. »

Tropologice. Vide hic ut convivium Assueri in mœrorem desinat, et extrema gaudii luctus occupet, ac rex Vasthi reginam conjugemque suam pulcherrimam abdicet et repudiet. « Sic fluvii, inquit illa, in alveo suo dulces sunt; cum tamen ad mare decurrant, fiunt amari. » Vide Chrysostomum, hom. 6 in epist. ad Hebr. in Morali. Sic primorum conviviorum et deliciarum postridianas est dies doloris et pœnitentiæ.


Versus 22: Esse viros principes

22. ESSE VIROS PRINCIPES, q. d. viros, sive maritos in domibus suis debere esse principes, ac dominari suis uxoribus, filiis et famulis.