Cornelius a Lapide

Esther III


Index


Synopsis Capitis

Assuerus exaltat Aman, eumque ab omnibus adorari jubet. Renuit id facere Mardochaeus. Unde Aman ab Assuero impetrat decretum, ut ipse et omnes Judaei stato die occidantur.


Textus Vulgatae: Esther 3:1-15

1. Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag; et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. 2. Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman; sic enim praeceperat eis imperator: solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. 3. Cui dixerunt pueri regis qui ad fores palatii praesidebant: Cur praeter caeteros non observas mandatum regis? 4. Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judaeum. 5. Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, 6. et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judaeae, magisque voluit omnem Judaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. 7. Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus qui vocatur Adar. 8. Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti, quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. 9. Si tibi placet, decerne ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. 10. Tulit ergo rex annulum quo utebatur de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum, 11. dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit, de populo age quod tibi placet. 12. Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertia decima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo, 13. missae sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. 14. Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem. 15. Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus.


Versus 1: Exaltavit Aman filium Amadathi

1. POST HAEC REX ASSUERUS EXALTAVIT AMAN FILIUM AMADATHI, QUI ERAT DE STIRPE AGAG. Erat ergo Aman Amalecita ex stirpe regia; Agag enim fuit rex Amalec, quem occidi jussit Samuel, I Regum XV. Ita Josephus, Lyranus, Sanchez et alii.

Dices: Cap. XVI, vers. 10 et 14, dicitur Aman animo et genere fuisse Macedo, ac alienus a sanguine Persarum, atque conatus regnum a Persis transferre ad Macedones. Respondeo eum stirpe et patria fuisse Amalecitam, sed patria Macedonem; nimirum parentes ejus fuerunt Amalecitae; sed Amalecitis partim per Saulem, partim per Nabuchodonosor caesis, parentes Aman profugerunt ad alias gentes, et per errores casusque venerunt in Macedoniam, ibidemque sedem fixerunt ac genuerunt Aman.

Chaldaeus manuscriptus addit Aman fuisse mancipium, ideoque evectum ab Assuero intumuisse, et factum intolerabilem. Nam, ut dicitur Prov. XXX, 21: « Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: per servum cum regnaverit, » etc. Addit Chaldaeus Aman fuisse illum qui cap. 1, vers. 14, vocatus Mamucham, suasitque Assuero repudiare Vasthi, ac in ejus locum surrogasse filiam suam; sed accidisse filiae tantum tamque foedum ventris profluvium, ut suo foetore omnes abigeret. Insuper Aman ascendisse Jerosolymam, ut templi fabricam impediret, pluraque similia, quae videntur Rabbinorum esse commenta et figmenta.


Versus 2: Flectebant genua et adorabant Aman

2. CUNCTIQUE SERVI REGIS, etc., FLECTEBANT GENUA, ET ADORABANT AMAN; SIC ENIM PRAECEPERAT EIS IMPERATOR. Vide hic quam Assuerus exaltarit Aman, ut eum praeceperit adorari quasi Deum aliquem et numen. Reges enim Persarum volebant adorari ut Dii et numina. Unde sicut Jupiter in coelo dicitur creare minores Deos; sic Assuerus Aman creavit, quasi minorem Deum in terra, sibique proximum, ideoque ab omnibus adorandum: ita Serarius, de quo mox plura.

SOLUS MARDOCHAEUS NON FLECTEBAT GENU, NEQUE ADORABAT EUM. Cur Mardochaeus noluit flectere genu coram Aman? Respondet primo Chaldaeus manuscriptus ob rei indignitatem, eo quod Aman fuisset servus Mardochaei; sed hoc incertum est et parum verisimile, nec sufficit; imo id refutat Mardochaeus, dicens cap. XIII, vers. 13: « Vestigia pedum ejus deosculari paratus essem. »

Secundo, Judaei causam dant, quod Aman in veste pictas gestarit idolorum imagines; sed hoc aeque incertum et improbabile.

Tertio, Cajetanus aliam causam affert, quod scilicet Aman esset Amalecita de stirpe Agag: Amalecitas autem ab Hebraeis deleri jusserat Deus, Deut. XXV. Verum illud odium spectabat ad excidium gentis Amalec, non ad honorem uni Amano in Perside cum tanto Mardochaei et Hebraeorum periculo negandum.

Quarto, idem Cajetanus: Judaei, inquit, unum genu flectebant principi, utrumque Deo; Aman autem voluit utrumque sibi flecti, ideoque detrectavit Mardochaeus. Verum hoc falsum fictumque videtur; nam Abraham curvans utrumque genu, imo prostratus in terram, adoravit filios Heth, uti dixi Genes. XXIII, 7.

Quinto, Gabriel Vasquez, De Adoratione, lib. I, disp. 5, capite III, censet Mardochaeum noluisse genuflectere et adorare Aman, eo quod ipse quotidie genuflecteret et adoraret Deum; quia haec quotidiana genuflexio erat reservata ex more Judaeorum. Aman autem, quotidie ingrediens aulam regiam, quotidie a Mardochaeo et palatinis exigebat hanc genuflexionem. Verum Mardochaeus ne semel quidem voluit genuflectere et adorare Aman. Si enim semel hoc licuisset, utique et quotidie licuisset.

Dico ergo: Veram causam assignat ipse Mardochaeus, cap. XIII, vers. 14, dicens: « Sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. » Idem docet Josephus lib. XI, cap. VI. Nam, ut recte ait Severus Sulpitius, lib. II, Assuerus Aman sibi aequalem constituerat, ideoque eum proprie ut Deum adorari jusserat. Reges enim Persarum a suis honorem divinum, et adorationem Deo debitam exigebant, ut patet ex Justino lib. VI, Herodoto, lib. VII, ubi ait Lacedaemones, licet jussos, noluisse adorare Xerxem, quia erat Persa. Apud Plutarchum in Artabano: « Nobis, inquiunt, pulcherrima lex honorare regem, et adorare imaginem Dei omnia servantis. » Q. Curtius de Dario: « Rex, ait, curru paulo ante vectus, et Deorum a suis honoribus cultus. » Hinc Aeschylus dixit Persas Deorum loco habere reges. Idem de Persis asserit Xenophon, Orat. De Agesilao, et Aristoteles, lib. III Rhetor., Isocrates in Panegyr., Strabo, lib. X, Heliodorus, lib. VII et IX, Seneca, lib. III De benef. cap. XII, Herodianus, lib. I, Lampridius in vita Alexandri Severi, ut nullum hac de re sit dubium. Hinc, teste Curtio, lib. VIII, cum Cleo Siculus Alexandro suaderet ut divinum sibi nomen assumeret, exemplum adduxit Persarum, quos ante ipse domuisset; dixit enim: « Persas non pie solum, sed etiam prudenter Reges suos inter Deos colere; majestatem enim imperii salutis esse tutelam. » Et cum Alexandri, qui jam Deorum esse in numero decreverat, Macedones non possent ferre superbiam, et illorum nonnulli in ejus caedem conjurassent, quidam illorum deprehensus ea excusatione usus est, quod illius superbia non videbatur toleranda. Is autem erat Hermolaus. « Persarum, inquit, te vestis et disciplina delectat, patrios mores exosus es; Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus, et te transfugam belli jure persequimur. Tu Macedones voluisti genua tibi ponere, venerarique te ut Deum. Tu Philippum patrem aversaris, et si quis Deorum ante Jovem haberetur, fastidires etiam Jovem. Miraris si liberi homines superbiam tuam ferre non possunt? »

Haec Curtius. Simili modo Nabuchodonosor adorari ut Deus voluit in statua sua, quod recusantes tres socii Danielis in fornacem accensam ab eo projecti, illaesi a Deo servati sunt, Dan. cap. III. Et alter Nabuchodonosor jussit Holofernem ubique auferre omnes Deos, ut ipse solus quasi Deus coleretur, Judith III, 13.

Sic de Augusto Caesare canit Virgilius, Ecloga prima:

Namque erit ille mihi semper Deus; illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

Sic Caius Caligula adorari voluit ut Deus; et Domitianus, cui proinde Martialis adulans ait:

Edictum Domini, Deique nostri.

Hinc et adoratio Persica hoc fiebat ritu, qui divinitatem sapiebat. Nam adorantes genuflectebant, et proni procumbentes in terram fronte humum feriebant, ac terram osculabantur, teste Curtio, lib. V et VIII, et Valerio Maximo, lib. VII, cap. III, Josepho, XX Antiq. cap. III, Martiali, lib. X Epigr. LXXII, qui proinde eam ut nimis superbam et divinitatem redolentem, culpant et subsannant. Vide de ritu adorationis regum Persarum Brissonium, lib. I De regno Persarum, pag. 10 et seq., ubi et narrat Pelopidam aliosque Graecos noluisse hoc ritu Artaxerxem adorare; imo Athenienses capite mulctasse Themagoram, eo quod hoc modo Darium adorasset, uti refert Valerius Maximus, VI.

Dices: Mardochaeus dissimulare poterat intentionem Aman, ac simpliciter eum adorare adoratione civili et politica, nimirum flectere genu ei, seseque in terram prosternere ut principi, non ut Deo; hi enim gestus externi indifferentes sunt, et mente facientis discriminantur, ut si ille habeat intentionem vere adorantis, censeantur esse gestus adorationis et latriae: sin honorantis duntaxat, censeantur esse gestus reverentiae et honoris politici; ita Salianus, qui proinde putat Mardochaeum, Esdram, Nehemiam, hos gestus adorationis aliquando exhibuisse regibus Persarum, non ut Diis, sed ut principibus. Respondeo id facere non potuisse, quia rex publice jusserat eum adorari ut Deum, ac ut talis adorari volebat Aman; idque expresse exigebat, ut colligitur ex cap. XIII et XIV. Quare si ei obsecutus fuisset Mardochaeus, ab omnibus judicatus fuisset adorare Amanum ut Numen, uti caeteri adorabant. Adde, si id fecisset, grave dedisset scandalum Judaeis omnibus, maxime illo tempore, quo Judaei inter idololatras versantes cavebant omnem idololatriae speciem, etiam levissimam. Unde Esdras, Nehemias, Mardochaeus, Zorobabel, Jesus, caeterique in aula Cyri, Darii et Artaxerxis versantes, nunquam leguntur adorasse; sed, ut ait Josephus, magnis beneficiis a regibus hisce acceptis, gratias eis agebant, et adorabant Deum primum beneficiorum horum auctorem. Secus fuit de Judith quae cap. X, vers. 20, genu flexo politico cultu adoravit Holofernem ut principem, non ut Deum; quia Holofernes profitebatur se non esse Deum, sed solum Nabuchodonosor.

Addunt nonnulli Mardochaeum fuisse delicatioris, timidioris, arctioris conscientiae, ut nec umbram aliquam idololatriae admitteret, vel signum quodpiam quo vel minimum Dei cultus videretur laedi et proximus offendi. Unde ipse ait cap. XIII, vers. 14: « Timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem. »


Versus 4: Dixerat eis se esse Judaeum

4. DIXERAT ENIM EIS SE ESSE JUDAEUM, ac proinde Judaica religione et lege prohiberi ut nullum hominem, sed solum Deum adoraret, cum Persae, aliique gentiles etiam homines, puta reges suos quasi Deos adorarent. Verisimile est idem Cyro, Dario et Artaxerxi respondisse Esdram, Nehemiam, Estherem, Zorobabel, caeterosque Hebraeos, qui in aulis eorum versabantur, imo officia honorata gerebant, nimirum se esse Judaeos, quibus non licet alium quam Deum adorare, ac proinde reges ipsos ab istis, utpote Judaeis, adorationem Persicam non exegisse, sed tantum adorationem politicam et civilem, quae principibus ut hominibus deferri solet. Adde reges istos adorationem illam Persicam exegisse duntaxat in publico, cum se populo quasi numina venerandos ostenderent; privatim enim a suis aulicis et cubiculariis, quibuscum quotidie familiariter agebant, illam non postulabant, communi honore et reverentia contenti. Persicam enim adhibere ad singula eorum alloquia et obsequia fuisset onus intolerabile, et moraliter impossibile.


Versus 6: Magisque voluit omnem Judaeorum perdere nationem

6. MAGISQUE VOLUIT OMNEM JUDAEORUM, QUI ERANT IN REGNO ASSUERI, PERDERE NATIONEM. To « magis » innuit jam ante voluisse Aman perdere Mardochaeum et Judaeos, quod ipse duos eunuchos amicos suos accusasset, ut in crucem agerentur, ut dixi cap. II, vers. 21. Jam autem accedente alia injuria, suoque contemptu, ut ipse censebat, in sua sententia confirmatus, magis voluit eosdem exterminare. Hinc liquet primo superbia et crudelitas Amani, qui propter unicum Mardochaeum voluit occidere omnes Judaeos plane innoxios: Solus Mardochaeus, o Aman, te offendit; illum ergo solum persequere, si libet: cur iram in omnes Judaeos, qui te non offenderunt, evomis? Secundo, magna dignitas Mardochaei, quod propter eum Aman decreverit totam Judaeorum gentem interimere; quia scilicet Mardochaeus erat eorum choragus, et quasi dux et princeps, ut ab eo regerentur, et quod ille faceret, caeteri facerent, ejusque exemplum sequerentur.


Versus 7: Missa est sors in urnam, Phur

7. MISSA EST SORS IN URNAM, QUAE HEBRAICE DICITUR PHUR, CORAM AMAN, QUO DIE ET QUO MENSE GENS JUDAEORUM DEBERET INTERFICI. Pro « sors » Hebraice est גורל goral. Unde Lyranus, Cajetanus, Marinus et alii putant phur esse nomen Persicum, goral vero Hebraeum: verum Hebraeos a Persis hoc loco accepisse nomen phur, ideoque hanc sortem Persicam eorum nomine nuncupasse phur. Unde Hebraea sic habent: Jacta est phur; ipsa est goral, id est sors. Hinc et to phur nusquam in Bibliis reperitur, nisi in hoc libro Esther. Nam in Psalmis, Proverbiis caeterisque libris pro « sors » semper est Hebraice goral, non phur.

Nonnulli tamen censent phur quoque esse vocem Hebraeorum, a radice phur, id est labi, eo quod sors cadat et labatur in urnam.

Porro a phur, id est sors, dies festus ab Hebraeis dictus est phurim, quo scilicet gratias egerunt Deo, quod eos a sorte maligna internecionis ab Amano jacta liberasset. Aman autem sortem hic adhibuit ex superstitione gentilium, qui sorte quasi divinatione utebantur ad scrutanda occulta et periculosa, uti factum est Jonae cap. 1. Nam, ut ait S. Augustinus in Psal. XXX: « Sors est res in dubitatione humana, divinam indicans voluntatem. » Hinc Cicero, lib. I De divin. sortes vocat, quae vaticinatione funduntur. Virgilius, lib. IV Aeneid.:

Italiam Lyciae jussere capessere sortes,

id est oracula. Ovidius, lib. I Metamorph.:

Placuit coeleste precari Numen, et auxilium per sacras quaerere sortes.

Verum superstitio haec Amanum decepit; prorogavit enim tempus caedis Judaeorum, itaque spatium dedit Estheri caedem deprecandi. Si enim statim accepta a rege facultate, rem exsecutus fuisset, Judaeos omnes occidisset. Imprudens ergo fuit ejus dilatio et sortitio: nimirum Deus infatuavit crudele ejus consilium. Sensus ergo est, q. d. Aman misit sortem, ut ex ea quasi ex divinatione et oraculo cognosceret, quis dies caedi Judaeorum foret accommodus, sibique felix et faustus, ne quod a Judaeis et defendentibus vitae suae aut suorum periculum adiret.


Versus 9: Si tibi placet, decerne ut pereat

9. SI TIBI PLACET, DECERNE UT PEREAT, ET DECEM MILLIA TALENTORUM (argenti, ut habet Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta) APPENDAM ARCARIIS GAZAE TUAE, id est quinque milliones aureorum, si Attica, ut videtur, intelligantur hic talenta; sin Hebraea, duplo major erit summa, nimirum decem millionum aureorum. Immane est hoc pretium, sed Amano illud facile erat colligere ex Judaeorum bonis jam praedae et direptioni ab eo destinatis. Obtulit hoc Aman Dario, quia sciebat eum, auri cupidum, magna Persis et Judaeis sibi subditis tributa imposuisse, uti dixi cap. II, vers. 18. Quare, ne rex causaretur per Judaeorum caedem se tributa, quae illi pendere solebant, perditurum, Aman ei spondet se hoc damnum per decem milliones sarciturum: quod si rex honeste hoc pretium refutaret, uti reipsa refutavit, cogitavit Aman se illud in rem propriam conversurum, ut toti regno, ipsique Dario formidabilis evaderet, ac data occasione exercitum conscriberet, illudque sibi adscisceret. Verum Deus iniqua et superba consilia antevertit, et in ipsius caput convertit, retorsitque.


Versus 10: Tulit ergo rex annulum quo utebatur

10. TULIT ERGO REX ANNULUM QUO UTEBATUR (ad obsignandum decreta sua et litteras regias), ET DEDIT EUM AMAN, ut ipse decretum de Judaeis perdendis ea forma et ratione conscriberet, qua volebat, illudque regio annulo obsignaret, quasi a rege profectum, nimirum ut illud legentes stato die mactarent omnes Judaeos, putantes regem hoc velle et jubere. Hinc Alexander Magnus victo Dario, cum ad Asiaticos scriberet, annulo, quem Dario abstulerat, litteras signabat; eo significans se jam Asiae esse regem. Idem moriens, dans annulum Perdiccae, hoc ipso eum regem designavit, teste Curtio, libro VI et ultimo, ac Justino, libro XVII.


Versus 13: A puero usque ad senem

13. A PUERO USQUE AD SENEM, PARVULOS ET MULIERES. Barbara fuit haec Amani crudelitas, qua omnes omnino Judaeos, etiam feminas et pueros innoxios, neci destinavit, ne scilicet aliquis eorum in virum evadens, stragem hanc suae gentis ulcisceretur, et Amani caput peteret. Idem faciunt Japones aliique Barbari.


Versus 15: Festinabant cursores

15. FESTINABANT CURSORES, quos, teste Herodoto, lib. VIII, Cyrus instituerat quasi veredarios, qui statis locis et horis defatigatos equos et sessores commutarent cum recentibus, itaque celerius litteras regias perferrent quam grues volent, ait Xenophon. Imo poterant hi rusticos cogere ad dandos meliores equos. Persice cursores hi Angari dicebantur. Inde angariare idem est quod cogere, Matth. V, 41. Unde ab Angaribus dictos esse Angelos (littera r in l commutata, uti saepe fit) id est nuntios, suspicatur Scaliger.