Cornelius a Lapide

Esther IV


Index


Synopsis Capitis

Ob crudele necis Judaeorum edictum luget Mardochaeus cum suis, rogatque Estherem, ut regem pro eorum vita deprecetur. Illa, triduo sibi et Judaeis omnibus indicto jejunio, id se facturam, licet cum vitae periculo, pollicetur.


Textus Vulgatae: Esther 4:1-17

1. Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea media civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, 2. et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. 3. In omnibus quoque provinciis, oppidis ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. 4. Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est; et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit. 5. Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret. 6. Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: 7. qui indicavit ei omnia quae acciderant, quomodo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Judaeorum nece inferret argentum. 8. Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo. 9. Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quae Mardochaeus dixerat. 10. Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo: 11. Omnes servi regis, et cunctae quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier, non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum? 12. Quod cum audisset Mardochaeus, 13. rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis; 14. si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabantur Judaei: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? 15. Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: 16. Vade, et congrega omnes Judaeos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem, contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. 17. Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia quae ei Esther praeceperat.


Versus 1: In platea mediae civitatis

1. IN PLATEA MEDIAE CIVITATIS, puta in foro, similive loco publico, quo omnes confluebant. Hac enim de causa forum statui solet in media civitate, ut a civibus circumcirca habitantibus facile adiri possit ad vendendas et coemendas res necessarias.

VOCE MAGNA CLAMABAT. Quid clamarit explicat Graecus, scilicet Judaeos innocentes, qui nil peccarunt, damnari ad necem. Erat hic clamandi mos in magnis calamitatibus apud Persas in usu et frequens, teste Curtio, lib. IV et V, et Herodoto, lib. III et VIII, ut sui commiserationem omnibus moverent, aliquemque excitarent, qui mali remedium afferre vel suggereret.


Versus 3: Crudele regis dogma

3. CRUDELE REGIS DOGMA, id est edictum. Unde Hebraice est Verbum Regis; sic dogma pro decreto sumitur, Act. cap. xvi, vers. 4, ac a Josepho, Demosthene et aliis.


Versus 11: Interius atrium regis

11. INTERIUS ATRIUM REGIS, in quo rex in aureo throno considebat, auro gemmisque collucens, velut Deus quidam terrestris. Porro lex erat ut, si quis hoc atrium non vocatus ingrediatur, ABSQUE ULLA CUNCTATIONE STATIM INTERFICIATUR. Legis causa erat, ait Rupertus, lib. VIII De vict. verbi Dei, cap. 10, « ut persona regis occultaretur sub specie majestatis, putareturque aliquid habere plus homine, ne vilior fieret ex usu publicae visionis. » Hinc regi astabant circumcirca lictores cum securibus et hastis, ut, si quis non vocatus ingrederetur, eum occiderent, teste Josepho et Ammiano, lib. XIV, et Herodoto, lib. III et VIII. Addit Josephus, Rupertus et alii hanc legem ab Assuero latam, vel innovatam fuisse, instigante Amano, ut Estheri, Mardochaeo, caeterisque omnibus aditum ad regem intercluderet, ne pro Judaeis deprecarentur.


Versus 13: Quod animam tuam tantum liberes

13. QUOD ANIMAM TUAM TANTUM LIBERES, id est liberare debeas, et de facto liberabis, eo quod sis in « domo regis, » quasi regina, cui utique rex parcet; sed cogita tui officii esse, ut totius populi tui animam, id est vitam neci destinatam liberare debeas; et de facto liberabis, si regem tuum maritum quasi regina adeas et depreceris.


Versus 14: Tu et domus patris tui peribitis

14. TU ET DOMUS PATRIS TUI PERIBITIS. Deo puniente hunc populi tui neglectum et immisericordiam, vel vindicantibus ipsis Judaeis, quos nunc despicatui habetis, ait Josephus.


Versus 16: Non comedatis et non bibatis tribus diebus

16. NON COMEDATIS ET NON BIBATIS TRIBUS DIEBUS ET TRIBUS NOCTIBUS, ET EGO CUM ANCILLIS MEIS SIMILITER JEJUNABO, ET TUNC INGREDIAR AD REGEM, CONTRA LEGEM FACIENS, NON VOCATA, TRADENSQUE ME MORTI ET PERICULO. Nota hic fortitudinem, pietatem et charitatem Estheris, quae se pro populo mortis periculo offert, confidens Deum affore: ideoque prudenter publicum omnium per tres dies continuos jejunium exigit, ut eo Deum placent, ejusque gratiam sibi concilient.

Porro S. Ambrosius, lib. De Elia et jejunio: « Esther, inquit, pulchrior facta est jejunio; Dominus enim gratiam sobriae mentis augebat. » Unde sequitur cap. v, vers. 2: « Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus. » Jejunio ergo et oratione Esther sibi decorem, populo liberationem, Amano crucem, Assuero laetitiam, et Deo gloriam comparavit. Idipsum ita prosequitur S. Ambrosius: « Omne genus suum, id est totum populum Judaeorum a persecutionis acerbitate liberavit; ita ut regem sibi faceret esse subjectum, non libidinis amore flammatum, sed coelesti commiseratione conversum; ita ut poena retorqueretur in impium, et honor sacris redderetur altaribus. Itaque illa quae triduo jejunavit continuo, et corpus suum aqua lavit, plus placuit et vindictam retulit. Aman autem, dum se regali jactat convivio, inter ipsa vina poenam suae ebrietatis exsolvit. Est ergo jejunium reconciliationis sacrificium, virtutis incrementum, quod fecit etiam feminas fortiores augmento gratiae. »

Et Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom. cap. IV: « Rursus, ait, perfecta illa fide Esther, Israelem a tyrannica potestate liberans, et a crudelitate Satrapae, sola mulier afflicta jejuniis restitit armatis copiis innumerabilibus, tyrannicum per fidem solvens decretum; et tyrannum quidem mitigavit. Aman vero repressit, et Israelem perfecta ad Deum oratione illaesum conservavit. »

Allegorice Esther repraesentat Ecclesiam; unde S. Prosper, part. VII Pradict. cap. xxxviii, recensitis heroicis Estheris facinoribus subdit: « Sic Ecclesia Sancta Crucis perimit inimicos. Sic se pro suis periculis hujusmodi opponit. Sic datis in morte suis laboribus, vitam conferendo ministrat: utpote regina, quae a suo rege sponso et Domino admonetur, eique dicitur: Libera eos qui ducuntur ad mortem, et redime eos qui occiduntur. Cujus beneficiorum refugia, ipsi quoque ejus appetunt inimici. »