Cornelius a Lapide

Esther V


Index


Synopsis Capitis

Esther non vocata ingreditur ad Assuerum, exponens se vitae periculo, sed ab eo comiter excepta eumdem cum Amano semel et iterum invitat ad convivium: interim Aman Mardochaeo (verius sibi) parat crucem.


Textus Vulgatae: Esther 5:1-14

1. Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum, in consistorio palatii contra ostium domus. 2. Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu. Quae accedens osculata est summitatem virgae ejus. 3. Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quae est petitio tua? etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. 4. At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi. 5. Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman, ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. 6. Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. 7. Cui respondit Esther: Petitio mea et preces sunt istae: 8. Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem; veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. 9. Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde; 10. et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam. 11. Et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. 12. Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. 13. Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias. 14. Responderuntque ei Zares, uxor ejus, et caeteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.


Versus 1: Stetit in atrio domus regiae

1. STETIT IN ATRIO DOMUS REGIAE, QUOD ERAT INTERIUS, CONTRA BASILICAM REGIS. Basilica hic vocatur aula regia; puta intimum regis cubiculum aulaeis pretiosis circumdatum, ubi erat aureus thronus, in quo rex considebat, auro gemmisque coruscans, habens aureum in manu sceptrum; Basilica enim Graece est domus regis; βασιλεύς enim est rex. Eadem etiam vocatur «consistorium palatii;» ita ex Dione, Philostrato, Apuleio et Aeschylo, Serario. In ea enim circa regem consistebant Principes et Palatini. Esther ergo non ingressa est hoc intimum regis cubiculum, sed atrium interius illi vicinum, ita ut a rege considente in intimo cubiculo per ostium videri posset. Sedebat enim rex «contra ostium domus.»


Versus 2: Cumque vidisset Esther reginam stantem

2. CUMQUE VIDISSET ESTHER REGINAM STANTEM, PLACUIT OCULIS EJUS. Hic supplendum et anteponendum est ex cap. xv, vers. 9, regem primo aspectu furibundis et scintillantibus oculis aspexisse et terruisse Estherem, eo quod non vocata ad se accessisset: Estherem vero perculsam semel et iterum deliquium animae passam corruisse, mox regem accurrisse, et extenso in eam sceptro, illi blanditum fuisse, illamque sibi restituisse, de quibus dicendum cap. xv.

ET EXTENDIT CONTRA EAM VIRGAM AUREAM, puta sceptrum aureum, quod manu gestabat, hac extensione significans suam erga ipsam clementiam et benevolentiam, ut tuto contra legem non vocata ad se accederet.

Allegorice virga aurea est B. Virgo, per quam Deus toti humano generi offensus, eidem reconciliatus est, de qua Balaam vaticinatus est, Num. cap. xxiv, sub fine dicens: «Orietur stella (B. Virgo, quae vera Esther, et ἀστήρ) ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.» «Haec est, inquit B. Petrus Damianus, serm. De Assumpt. virga illa, qua retunduntur impetus adversantium daemoniorum, virga Aaron per quam fiunt et mirabilia. Baculum autem Crucis intelligi, quo non solum verberatus est, sed occisus ille insatiabilis homicida, qui mortibus hominum pascitur et nutritur. In Virgine virga, et baculo cruce miserorum spes et consolatio continetur, sicut sublimis Propheta clara voce declarat: Virga, ait, tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.»


Versus 6: Etiamsi dimidiam partem regni petieris

6. ETIAMSI DIMIDIAM PARTEM REGNI MEI PETIERIS, IMPETRABIS. Liberalior Assuero fuit Deus in B. Virginem, qui eidem totam regni sui, puta coeli imperium, concessit. Unde Angeli ei quasi reginae suae accinuerunt Romae ad castellum S. Angeli: «Regina coeli, laetare, alleluia,» uti fusius alibi narravi. Illi enim quasi matri suae Christus nihil negare potest: quare summum Dei in homines post Verbum incarnatum beneficium est B. Virgo; hanc enim nobis dedit, ut per eam omnia ab ipso impetremus, ut ipsa nobis omnes clementiae, omnipotentiae et divinitatis thesauros aperiat omnesque gratias in eis reconditas elargiatur per filium suum.


Versus 8: Veniat rex et Aman ad convivium

8. VENIAT REX ET AMAN AD CONVIVIUM QUOD PARAVI EIS. Graeca addunt Estherem causam invitationis addidisse, dicendo: «Dies mea insignis est hodie;» q. d. Hodie mihi festum est, ideoque laetandum et convivium instruendum; voco ergo regem, ut illud sua praesentia cohonestet. Prudenter Esther regem secundo invitavit ad convivium, ut in eo suam petitionem salutis Judaeorum regi exponeret. Primo, ut sensim regem magis in sui amorem accenderet, adeo ut nihil ei negare posset. Erat enim res ardua et perdifficilis petere a rege, ut suum edictum de nece Judaeorum jam latum et promulgatum, contra morem regum Persarum et Medorum, revocaret. Secundo, quia non audebat publice in tanta adstantium procerum turba id petere, eo quod ipsi dixissent legem latam ex more regum, revocari non posse. Secreto ergo in convivio a rege idipsum petiit et impetravit; secreto indicans se esse Judaeam, quod publice coram principibus facere fuisset periculosum. Tertio, solum Aman cum rege invitavit, ut eum in reliquorum Satraparum invidiam et odium induceret, ait Lyranus. Quarto, quia sciebat in convivio regem largiori potu exhilarandum, liberaliorem fore ad postulata concedenda. Sic etiamnum viri prudentes, cum quid ab aliquo duriore petunt, non mane, cum ex jejunio austerior est mens et vultus, sed post prandium et convivium, cum cum mero hilarem reddiderunt, flagitant et impetrant. Addunt aliqui, regibus Persarum in more fuisse, ut in convivio nil cuipiam negarent. Certe Herodotus libro nono scribit, apud Persas nefas esse regem quicquam abnuere in convivio, quod quotannis eo die quo rex creatus erat, instituere solebat.


Versus 9: Cumque vidisset Mardochaeum sedentem

9. CUMQUE VIDISSET MARDOCHAEUM SEDENTEM ANTE FORES PALATII, ET NON SOLUM NON ASSURREXISSE SIBI, SED NEC MOTUM QUIDEM DE LOCO SESSIONIS SUAE, INDIGNATUS EST VALDE. Magnae hoc erat constantiae Mardochaei, quod Amano hosti scelestissimo toti genti Judaeorum exitium machinanti, ne quidem assurrexerit, ut suam in Deo fiduciam ostenderet, et Amano ipso facto superbiam suam et crudelitatem exprobraret.


Versus 13: Nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum

13. ET CUM HAEC OMNIA HABEAM, NIHIL ME HABERE PUTO, QUAMDIU VIDERO MARDOCHAEUM. Magis ergo te, o Aman, cruciat Mardochaeus, quam in ipsum crucies: nihil igitur habes sine Mardochaeo, quia Mardochaeus habet omnia, ideoque tu nihil. Jure exclamat S. Bernardus, lib. I De consider.: «Ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places? Nihil acerbius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis ejus,» et ser. IV De Ascens. «Iste est mons in quem ascendit Angelus, et diabolus factus.» Festive S. Anselmus, lib. De similit. cap. LXXVII, honorem comparat papilioni: «Sic, inquit, agunt illi, qui mundi hujus honores appetunt, quomodo pueri qui sequuntur papilionem. Papiliones enim, cum volant, tramitem rectum nunquam tenent: sed huc illucque se agitant; cum alicubi residere videantur, nec ibi diu morantur. Hos autem sequentes dum pueri capere volunt, cito post eos currere satagunt, et quia non ad suos pedes, sed ad papiliones intendunt, aliquando in foveam cadunt. Plerumque cum caute accedunt, et eos apprehendere tentant, papiliones avolant: quando eos apprehenderint, exultant de nihilo, quasi magnum quid fuerint adepti. Similiter faciunt, qui mundi hujus honores appetunt. Honores enim hujus mundi nunquam certam tenent viam, sed incestis diverticulis de uno ad alium transvolant.»


Versus 14: Jussit excelsam parari crucem

14. JUSSIT EXCELSAM PARARI CRUCEM. Sed quam Mardochaeo parasti, o Aman, tibi ipsi fixisti. In illa enim mox suspenderis, juxta illud Eccli. capite xxvii, vers. 29: «Qui foveam fodit, incidet in eam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo; et qui laqueum aliis ponit, peribit in illo.» Vide ibi dicta.

Porro crucem potius quam rogum, gladium, aliudve tormentum parari jussit, quia crux apud Persas erat usitata, eratque ignominiosissima. Aliam causam ex Rabbinis dat Chaldaeus Manuscriptus, quem audi: «Dixit (Zares uxor ad Aman maritum): in ignem non poteris mittere Mardochaeum, quia liberatus est Abraham pater ejus ab eo. In aquis non poteris suffocare eum, quoniam liberati sunt ab eo Moyses et filii Israel. In lacum leonis non poteris immittere eum, quia liberatus est ab eo Daniel Propheta. Verumtamen faciant patibulum in altitudinem quinquaginta cubitorum, et mane dic Regi, ut suspendatur Mardochaeus super eum; quia in hoc nunquam probatus est unus ex his, qui liberetur in patibulo ligni.» Verum haec Rabbinici cerebri solita sunt figmenta.