Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Assuerus, renovata detecta conjurationis contra se per Mardochaeum memoria, jubet eum regiis honoribus affici, idque per ipsum Amanum juratum ejus hostem.
Textus Vulgatae: Esther 6:1-14
1. Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, 2. ventum est ad illum locum ubi scriptum erat, quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. 3. Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. 4. Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. 5. Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. 6. Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, 7. respondit: Homo, quem rex honorare cupit, 8. debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, 9. et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. 10. Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. 11. Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. 12. Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite; 13. narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. 14. Adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
Versus 1: Noctem illam duxit rex insomnem
1. NOCTEM ILLAM DUXIT REX INSOMNEM. Deo per Angelum id procurante et dirigente, ut Assuerus legeret suos annales, indeque recordaretur beneficii sibi a Mardochaeo praestiti, eumque honoraret: simul ut Assueri exemplo moraliter doceret reges et principes, noctes totas non stertere in lecto, sed publicis maximisque Reipublicae negotiis invigilare, ac pro iis Deum obsecrare. Scitum est illud Homeri: Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα. Non decet virum consiliarium totam noctem dormire.
« Illud vero, inquit, libro I De Regno Persarum, Brisonius, nunquam satis laudatum institutum apud Persas viguit, ut, quemadmodum refert libro ad imperitum principem Plutarchus, quotidie cubiculariorum unus eam ad rem constitutus, mane cubiculum regis intrans, clamaret: Surge, o Rex, et negotia cura, quae te Mesoromasdes curare voluit. » Est autem « Mesoromasdes, » ut ait initio Laertius, Sol, qui ab illis dicebatur Mithres. Constantinus Magnus, ait Eusebius, lib. IV vitae ejus, cap. xiii, « suam ipsius mentem quodam quasi afflatu et instinctu divinarum rerum exaggerans, totas saepe noctes sine somno traduxit, et cum per otium liceret, orationes scribebat, idque ad summam usque senectutem. »
Ferrandus Carthusianus, lib. ad Regimum, Duci hoc dogma commendat Regula v: « Sacerdotum postulationibus liber patescat aditus, frequentetur oratio, lectionis studium, quamvis undique occupationibus inundantibus, igne desiderii spiritualis remota tepiditate fervescat. » Novi Praelatum insignem, qui diem negotiis et gubernationi, noctem orationi et studiis impendebat.
JUSSITQUE SIBI AFFERRI HISTORIAS ET ANNALES. Digna haec rege laus, ut sua acta recognoscat et relegat, ac, si quid omissum est, praesertim in bene meritis praemiandis, suppleat. Ita Alexander Severus Imperator, teste Lampridio, ne quid irremuneratum maneret, quaecumque munera contulisset, scriptis diligenter mandabat. Si quis nihil aut minimum ab eo petiisset, illum appellabat, dicens: « Quid est quod nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris. » Porro accurata Annalium et Diariorum memoria consignata et custodita fuisse beneficia, quae in reges Persarum conferrentur, testatur Herodotus, lib. IV, agens de Dario (qui est noster Assuerus) Hystaspis filio recognoscente. Et Thucydides, lib. 1, narrat Xerxem Darii filium dixisse Pausaniae: « Tibi beneficium nostra in domo semper inscriptum erit. » Enimvero Persarum reges, ut Xenophon lib. VIII Cyrop. docet, ministros, seu officiales quosdam habebant, qui regum aures, et oculi appellabantur. Apuleius, lib. I. Mundo, aulae Persicae fastum ex Aristotele describens: « Sed inter eos, ait, aures regiae, et Imperatoris oculi, quidam homines vocabantur; per officiorum genera Rex ille ab hominibus Deus esse credebatur, cum omnia, quae ubicumque gererentur, ille Otasentarum delatione discebat. »
Versus 4: Aman interius atrium intraverat
4. AMAN QUIPPE INTERIUS ATRIUM DOMUS REGIAE INTRAVERAT. Hebraice et Chaldaice est exterius; nam interius nisi a rege vocatis ingredi non licebat. Interius ergo, id est intra palatium in atrio, quod respectu intimi cubiculi regii erat exterius, sed respectu extimi erat interius. Erant enim in Palatio atria varia, quorum alia aliis erant interiora, vel exteriora.
UT SUGGERERET REGI, ET JUBERET MARDOCHAEUM AFFIGI PATIBULO. Festinabat Aman ac lucem praeverterat, ut matutinus, primusque regem adiret, peteretque Mardochaeum suspendi, antequam Rex aliis occuparetur, ut summum desiderium suum de vindicando sui contemptu, per necem crucis infamem Mardochaei contemptoris expleret. Superbia enim aeque ac ira et indignatio non sinebant eum quiescere, donec vindictam hanc sumeret. Sed Deus, justus superbiae et injustitiae judex ac vindex, vindictam omnem Amani in ipsum retorsit, idque per partes gradatim, donec ipsum in eadem ipsa cruce quam Mardochaeo erexerat, suspenderet. In Amano ergo liquet quam verum sit illud: « Noxa caput sequitur. » Et: Raro antecedentem scelestum / Deseruit pede poena claudo: Superbos enim sternit et fulminat Altissimus.
Versus 7: Homo quem rex honorare cupit
7 et 8. HOMO, QUEM REX HONORARE CUPIT, DEBET INDUI VESTIBUS REGIIS, ET IMPONI SUPER EQUUM, QUI DE SELLA REGIS EST (in quo sedere et equitare solet rex, ut habent Hebraeus et Septuaginta. Sella enim est quasi sedile sedentis in equo), ET ACCIPERE REGIUM DIADEMA SUPER CAPUT SUUM. Diadema erat fascia byssina, qua reges caput circumligabant. Diadema erat insigne purpureum alba fascia et lapidibus pretiosis distinctum, ait Curtius, lib. III et VI. Verisimile est cum diademate coronam quoque regiam impositam fuisse capiti Mardochaei; haec enim erat proprium regis insigne, quod ambiebat, et quaerebat sibi Aman, putans haec non alteri, quam sibi a rege parari; atque hanc jussu regis gestasse Mardochaeum, patet cap. viii, vers. 15. Porro corona haec apud Persas habebat radios instar mithrae, id est solis, quem ipsi ut Deum et regem colebant. Volebant enim reges apud Persas divinis honoribus coli, quasi mithrae et soles quidam terrestres. Sed haec omnia Aman ignorans, contra mentem suam praeparavit hosti suo Mardochaeo, quem postulabat ad crucem; idque eum valde cruciavit, quod scilicet ipse sententiam dictasset, juxta quam rex Mardochaeum summo et regio afficeret honore, quem per ipsummet Aman quasi dictatorem juberet Mardochaeo conferri. Sic David, Salomonem filium creans regem et successorem, ait: « Tollite vobiscum servos Domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, » etc. Et: « Veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me. »
Versus 10: Festina, sumpta stola et equo
10. FESTINA, ET SUMPTA STOLA ET EQUO FAC, UT LOCUTUS ES, MARDOCHAEO JUDAEO. « Stola, » id est veste regia, ut dixerat Aman versu 8, quam Septuaginta et Chaldaeus vocant stolam byssinam. Unde et Xenophon, lib. VIII, Cyri regis tunicam purpuream semialbam vocat: « Aliis vero, inquit, semialbam gestare non licet. » Intellige regem misisse Amano, ut torquem quoque aureum, et acinacem aureum, et armillas aureas daret Mardochaeo. Moris enim fuit his insignibus ornari eum, quem rex honorare voluisset, ut patet lib. III Esdrae cap. IX, et ex Josepho, lib. XI Antiq. cap. IV, et ex Aemilio Probo in Artaxerxe.
QUI SEDET ANTE FORES. Ibi tum sedebat Mardochaeus quasi vilis et abjectus, sed post hunc honorem a rege sibi delatum, introductus est in aulam palatii, factusque regi familiaris et palatinus, ut patebit cap. xvi, vers. 13.
Versus 11: Hoc honore condignus est
11. CLAMABAT (Aman): HOC HONORE CONDIGNUS EST, QUEMCUMQUE REX VOLUERIT HONORARE. Vide hic subitam summamque rerum commutationem, qua Mardochaeus neci destinatus in regiam dignitatem attollitur, fitque quasi alter rex, idque a suo hoste Amano; qui proinde hic habuit dolores et angores plurimos et maximos. Primo enim torsit eum honor hic, quem speraverat, sibi ablatus. Secundo, quod is translatus esset in hostem suum capitalem Mardochaeum. Tertio, quod ipse hoc honore eum deberet afficere. Quarto, quod ipse qui prius adorabatur ab omnibus ut Deus, jam esset equiso et praeco Mardochaei vilis Judaei. Quinto, quod inopinato simul haec omnia in eum irruerent. Fabulantur Rabbini filiam Amani in caput patris transeuntis matulam effudisse, putantem se in caput Mardochaei illam effundere, ideoque Amanum dixisse: « Et tu quoque, filia mea, confudisti me. »
Versus 12: Lugens et operto capite
12. LUGENS ET OPERTO CAPITE ob pudorem, dolorem et angorem vehementem; pudebat enim eum faciem apertam ostendere, qui jam equisonem Mardochaei egerat, cum antea coleretur ut Deus.
Versus 13: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus
13. SI DE SEMINE JUDAEORUM EST MARDOCHAEUS, ANTE QUEM CADERE COEPISTI, NON POTERIS EI RESISTERE, SED CADES IN CONSPECTU EJUS. Dixerunt hoc amici Amano, vel divino quodam etiam instinctu, ait Serarius instar Sibyllarum et Caiphae, Joan. xi, vel humana quadam sapientia, solertique conjectura sumpta ex eo quod Judaeos plures vidissent praefracto duroque ingenio, qui non quiescebant, donec hostes suos pessumdedissent, quodque Pharaonem, Chananaeos aliosque inimicos Judaeorum ab ipsis per Mosen, Josue, Davidem, etc. contritos ex communi fama audissent. Addit Lyranus id eos dixisse ex Genes. cap. xii, vers. 15 et seq. ubi Deus promittit Abrahae et Jacobo posterorum constantiam, felicitatem, et de hostibus victoriam; Genesim enim et Pentateuchum ab Hebraeis in Perside captivis fuisse in linguam Persicam conversum. Hoc incertum est, non tamen improbabile.