Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Esther postulat sibi et Judaeis vitam, et Amanum accusat, quem rex illico in patibulo, quod Mardochaeo erexerat, jubet suspendi.
Textus Vulgatae: Esther 7:1-10
1. Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2. Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. 3. Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. 4. Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur! esset tolerabile malum, et gemens tacerem; nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. 5. Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere? 6. Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. 7. Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi paratum malum. 8. Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. 9. Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. 10. Suspensus est itaque Aman, in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit.
Versus 2: Postquam vino incaluerat
2. POSTQUAM VINO INCALUERAT. Darius enim fuit vini bibax. Unde ejus sepulcro inscriptum fuit hoc elogium: « Possum multum vini bibere, illudque recte ferre, » teste Athenaeo, lib. X. Idem et de ipso Cyrus minor praedicabat, ut Plutarchus in Artaxerxe commemorat. « Cambysen regem, » quemadmodum Seneca, lib. III De ira, cap. xiv, scribit, « nimis deditum vino Praexaspes unus e carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in Rege, quem oculi omnium auresque sequerentur. Ad hoc ille: Et scies, inquit, quemadmodum nunquam excidam mihi, approbabo jam, et oculos post vinum in officio esse et manus. Bibit deinde liberalius quam alias, et capacioribus scyphis; et jam gravis et vinolentus, objurgatoris sui filium procedere ultra limen jubet, allevataque super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum, et ipsum cor adolescentis (id enim se petere dixerat) figit, recisoque pectore, haerens in ipso corde spiculum ostendit: ac respiciens patrem, an satis certam haberet manum, interrogavit. At ille negavit Apollinem potuisse certius mittere. Dii illum male perdant, animo magisque conditione. » Hucusque Seneca.
Versus 3: Dona mihi animam meam
3. DONA MIHI ANIMAM MEAM, id est vitam meam. Acre fuit hoc telum, quo percussit Esther Assuerum, et magis Amanum, q. d. Aman iste fraude a te obtinuit, ut occideret omnes Judaeos; quare et ego quae sum Judaea ab eo occidenda sum, sicque tu privaberis me regina, meoque toro, quem tantopere ambivisti et ambis. Non tanta ergo in me quam in te, o Assuere mi rex et marite, Aman iste injurius et violentus est, aeque ac subdolus, ac fraudulentus.
Versus 4: Utinam in servos et famulas venderemur
4. ATQUE UTINAM IN SERVOS ET FAMULAS VENDEREMUR, ut vita nobis condonata, saltem Regi et Persis famulari et ancillari possemus!
NUNC AUTEM HOSTIS NOSTER EST (qui me et Judaeos omnes vult spoliare vita), CUJUS CRUDELITAS REDUNDAT IN REGEM, tum quia per suum edictum necis Judaeorum, qui ingentibus tributis ejus aerarium locupletant, quique plurimas operas regi praestant, et ex quibus multos validosque milites pro sui, regnique tutela conscribere valet; imo quos velut sapientes provinciis suis praeficere potest, uti praefectus fuit Daniel cum tribus sociis. In ea injuria, et plurimis aliis nationibus, quae ex Judaeis, tu Assuere, percipis, et majora percipere potes, privat te Aman. Idem gravem et perennem infamiam tibi conflat apud omnes gentes, quod gentem nostram innoxiam, imo bene de te meritam funditus extermines, in te ergo vel maxime crudelitas Amani Judaeorum petens exterminium redundat.
Versus 6: Hostis et inimicus noster pessimus
6. DIXITQUE ESTHER: HOSTIS ET INIMICUS NOSTER PESSIMUS ISTE EST AMAN. Nota hic magnanimitatem Estheris, qua non absentem Amanum secreto, uti faciunt timidae et viles mulierculae, sed praesentem palam coram Assuero accusat, ut ipse sciat accusationem esse sinceram et veram, quam Aman negare non possit: unde inopinata hac accusatione, quasi fulmine ictus Aman obstupuit et obmutuit. Discant ab Esthere principes magnorum potentiam et insolentiam non metuere, sed premere et calcare. Hoc regum est. Vere Seneca in Hercule furente: « Ars prima regni est posse et invidiam pati. » Et in Oedipo: « Odia qui nimium timet, / Regnare nescit. » Et in Theb. « Simul ista mundi conditor posuit Deus / Odium atque regnum. »
Versus 8: Reperit Aman super lectum corruisse
8. REPERIT AMAN SUPER LECTUM (non nocturnum ad somnum, sed convivalem, in quo mensa accumbebant) CORRUISSE, IN QUO JACEBAT ESTHER, ut supplex ad genua ejus provolutus ab ea postularet vitam sibi donari. Unde S. Athanasius in Synopsi: « Aman, inquit, cum regem moerore affectum, et ira commotum propter indignum contra Judaeos facinus vidisset, illo absente, reginae supplicavit, ad genua illius procumbens. Rex cum ingressus videret Aman genua reginae contingere, suspicatus quod id turpitudinis causa faceret, jussit eum in ligno, » etc. Idem tradit Severus Sulpitius: « Deinde, inquit, regressus rex vidit Aman Reginae genua complexum. » Olim enim supplices tenebant genua ejus, cui supplicabant, quasi sedem misericordiae, idque ob quatuor causas quas fuse recensui, Exodi IV, 15.
ET AIT (Rex): ETIAM REGINAM VULT OPPRIMERE, ME PRAESENTE. Dixit hoc rex, partim ex ira, partim ex zelotypia, qua deperibat Estherem; haec enim suspicax est mali et rivalium, etiam ubi re ipsa nil tale est, uti in Amano hic nihil erat. Suspicatur ergo Amanum velle Estherem opprimere, id est non tam vitae, quam pudicitiae ejus vim afferre, illectum eximia ejus forma, uti eadem illectum se sentiebat Assuerus.
ET STATIM OPERUERUNT FACIEM EJUS. Ita faciebant illi, cui rex erat offensus, quasi qui indignus esset videre faciem regiam, et ne rex videns faciem sibi invisam ad majorem iram et indignationem commoveretur. Rursum operuerunt faciem Amani, quasi rei mortis et poene condemnati. Ita Lyranus; nam damnati ducebantur ad mortem oculis velatis, ne scilicet videntes patriam, cives, amicos, liberos, uxores non jam semel, sed septies mortem obirent. Sic jam reis capite mulctandis velantur oculi, ne videant gladium in cervicem suam vibrari, itaque expavescant, et ictum gladii cadendo declinent ac frustrentur. Hinc illa priscorum Judicum Romanorum in reum feralis sententia apud Livium et Ciceronem: « I, lictor, colliga manus, caput obnubito, verberato, arbori infelici (cruci) suspendito. »
Versus 9: Dixitque Harbona, en lignum
9. DIXITQUE HARBONA: EN LIGNUM QUOD PARAVIT MARDOCHAEO, QUI LOCUTUS EST PRO REGE, puta pro regis salute, detegens ei conjuratorum insidias. Harbona erat eunuchus, qui a rege missus ad accersendum Aman, ut secum iret ad convivium Estheris, ingrediens domum Amani, vidit in ea patibulum, et a domesticis, ait Josephus, intellexit Amanum illud erexisse Mardochaeo; unde id ipsum hic regi denuntiat, videns regem illi offensum, et Amano ob fastum, ut videtur, infensus, optansque eum e medio tolli et suspendi.
Versus 10: Suspensus est itaque Aman
10. SUSPENSUS EST ITAQUE AMAN, non in domo sua, sed in porta urbis Susorum, ut dicitur cap. xvi, vers. 18. Eo enim patibulum ex domo Aman translatum fuit ad majorem ejus ignominiam, ut omnibus ingredientibus et egredientibus urbem jam suspensus esset spectaculo et ludibrio, qui paulo ante ab omnibus adorabatur ut Deus. Gretserus, lib. I De cruce, cap. xix, suspicatur Amanum clavis fuisse cruci affixum; alii laqueo in collum injecto, uti jam fit; nil hac in re est certi. Illud certum, crucem hanc fuisse altam 50 cubitos, ut qui altissima petierat, altissime suspenderetur, omnibusque fieret conspicuus. Vide hic primo quanta efficaciae fuerint jejunia et preces Estheris, Mardochaei et Judaeorum; secundo, quam verum sit illud B. Virginis: « Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles; » tertio, quam mundana omnia sint instabilia et vana; ecce enim repente Aman summus fit imus, et Mardochaeus imus fit summus, nimirum impii et superbi « Tolluntur in altum, / Ut lapsu graviore ruant. » Quarto et proprie, quam malum, quod quis alteri struit inique, in instruentem revolvatur, ac in justo Dei judicio in ejus caput recidat. Crux enim parata Mardochaeo data fuit paranti Amano. Sic Phalaris Perillum suggerentem sibi, ut reos torqueret in bove aeneo igne subjecto, ut eorum mugitu aures suas oblectaret, primum in bovem conjecit, de quo Ovidius, lib. I De arte amandi: « Et Phalaris tauro violenti membra Perilli / Torruit: infelix imbuit auctor opus. » Addit exemplum Busiridis, qui Thrasum suggerentem, ut hospites suos immolaret Jovi ad impetrandam pluviam, ipsummet Thrasum immolavit: « Fies Jovis hostia primus, / Inquit, et Aegypto tu dabis hospes aquam. » Unde hoc epiphonemate concludit: « Neque enim lex justior ulla est; / Quam necis auctores arte perire sua. »
Denique vide hic quanta sit mundi fallacia. Unde jure exclamat S. Bernardus, epist. 107: « O saeculum nequam, quod solos tuos sic soles beare amicos, ut Dei facias inimicos. Invenit Aman gratiam apud regem Assuerum; haec illi gratia crucem peperit. Invenit gratiam apud Absalonem Achitophel; haec illi suspendium attulit. » Et S. Augustinus, epist. 144 ad Anastasium: « Mundus iste, ait, periculosior est blandus, quam molestus, et magis cavendus cum se illum diligi, quam cum admonet cogitque contemni. » Ita videmus eos, qui magni sunt apud principes, sensim decidere, uti cecidit Sejanus, Achitophel, Aman, Joab, aliique plurimi. Qui sapit ergo, ante casum tempestive se ab aula abducat.