Cornelius a Lapide

Esther VIII


Index


Synopsis Capitis

Mardochaeus succedit in dignitatem Amani. Esther a rege flagitat et impetrat ut litterae Amani de mactandis Judaeis revocentur, et novae in Judaeorum favorem scribantur. Unde exsultant Judaei.


Textus Vulgatae: Esther 8:1-17

1. Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. 2. Tulitque rex annulum quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. 3. Nec his contenta procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas, quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri. 4. At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur; illaque consurgens stetit ante eum, 5. et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. 6. Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei? 7. Responditque rex Assuerus Esther reginae et Mardochaeo Judaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos. 8. Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere. 9. Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius, scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant; provinciae atque provinciae, populo et populo, juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, prout legere poterant, et audire. 10. Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent. 11. Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari, ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos, cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. 12. Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est, tertia decima mensis duodecimi Adar. 13. Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis. 14. Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. 15. Mardochaeus autem, de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque laetata est. 16. Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium. 17. Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies; in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos Judaici nominis terror invaserat.


Versus 1: Dedit rex Assuerus Esther domum Aman

1. DIE ILLO DEDIT REX ASSUERUS (Graece Artaxerxes) ESTHER REGINAE DOMUM AMAN, omni pretiosa enim Amani quasi rei laesae majestatis rex fisco addixit, deditque reginae, juxta illud Cyri apud Josephum, lib. XI Antiq. cap. 1: « Qui per inobedientiam haec mandata nostra (nempe de aedificando templo) irrita habuerint, eos in crucem agi volo, et facultates ipsorum fisco nostro attribui. » Idem postea edixit Darius, libro I Esdrae, cap. vi, vers. 11: « A me, inquit, positum est decretum, ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. »

ET MARDOCHAEUS INGRESSUS EST ANTE FACIEM REGIS. q. d. Factus est regi intimus, conjunctissimus, et familiarissimus quasi proximus a rege, uti fuerat Aman.


Versus 2: Tulit rex annulum et tradidit Mardochaeo

2. TULITQUE REX ANNULUM, QUEM AB AMAN RECIPI JUSSERAT, ET TRADIDIT MARDOCHAEO. Erat hic annulus regius, quo Aman litteras suas de Judaeis interficiendis subsignaverat quasi sigillo regio. Itaque hic annulus erat summae dignitatis et auctoritatis, fecitque Mardochaeum regis vicarium et quasi alterum regem. Unde Alexander ab Alexandro, libro II Genial. cap. ix: « Apud Persas, inquit, donari annulo a rege amicitiae signum erat, eo argumento illos in intimam sodalitatem, et vinculum maximi foederis admittere significantes. »

Hinc et Mardochaeus vestibus regiis et corona aurea decoratus fuit, ac cap. ix, vers. 4, vocatus « princeps palatii, » ac cap. x, vers. 3: « secundus a rege, » atque ut ait Josephus, lib. XI, cap. vi: « Simul cum rege gubernavit imperium. »

ESTHER AUTEM CONSTITUIT MARDOCHAEUM SUPER DOMUM SUAM, ut ejus esset oeconomus, imo rector, uti fuerat, antequam ipsa esset regina. Serarius censet Estherem dedisse Mardochaeo domum Amani, sibi a rege donatam, idque tradit Joseph, lib. xi, cap. vi; verum hoc proprie his verbis non significatur.


Versus 5: Obsecro ut novis epistolis veteres Aman litterae corrigantur

5. OBSECRO UT NOVIS EPISTOLIS VETERES AMAN LITTERAE, etc., CORRIGANTUR. Hic erat nodus difficilis; nam Aman scripserat, et sigillaverat litteras de occidendis Judaeis nomine regis; regis autem Persarum litterae et decreta erant irrevocabilia, ut patet in Daniele damnato ad lacum leonum, Daniel. cap. vi, vers. 15. Quocirca Esther genuflexione, lacrymis, omnique arte connisa est ut regem flecteret ad irritandas hasce litteras. Ac prudenter hac ratione et methodo usa rem confecit, quod diceret has non esse regis, sed Amani litteras, quas ipse inscio rege subdole scripserat, et annulo regio obsignarat. Cum autem jam regi constaret Amanum fuisse insidiatorem et proditorem, aequum esse ut acta ejus scriptaque proditoria irritentur, utpote fraudulenter ignoranti regi supposita, ac in reges et regni totius damnum aeque ac dedecus promulgata. Hac ratione persuasit regi ut litteras Amani quasi hostis et insidiatoris sui abrogaret, ac contrarias in Judaeorum favorem dictaret, uti ipse rex asserit in iisdem, cap. xvi, 17. Sic enim rex noxam et infamiam omnem prioris edicti a se abstersit, et in Amanum transtulit, dum contrarium decretum pro Judaeis edidit.


Versus 9: Accitis scribis et librariis

9. ACCITISQUE SCRIBIS ET LIBRARIIS. Scribae erant primicerii, qui litteras dictabant, librarii qui a scribis dictata describebant, tum ut ad provincias mitterentur, tum ut in archivium et tabulas publicos referrentur.


Versus 11: Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos

11. QUIBUS (veredariis sive cursoribus) IMPERAVIT REX, UT CONVENIRENT JUDAEOS, ut scilicet eis significarent edictum regis in ipsorum favorem editum, ne magistratus Judaeis offensi aliquo praetextu illud dissimulare, tardare, vel supprimere possent; sed ab ipsis Judaeis cogerentur illud exsequi; comminarenturque se, ni id facerent, eos apud regem accusaturos tanquam regii edicti contemptores. Addunt Septuaginta hic et Noster, cap. xvi, regem hoc edicto Judaeis concessisse ut suis legibus ubique viverent.


Versus 15: Mardochaeus fulgebat vestibus regiis

15. MARDOCHAEUS AUTEM, etc., FULGEBAT VESTIBUS REGIIS, HYACINTHINIS VIDELICET ET AERIIS. id est candidis, ut habent Hebraeus et Chaldaeus. Vide dicta cap. 1, vers. 6. Ab hoc colore nobiles dicti sunt הורים horim, quasi candidi. Candidas quoque vestes olim induebant in diebus festis et laetis, quale hoc erat, juxta illud: « Omni tempore sint vestimenta tua candida, » Eccli. ix, 8. Vide ibi dicta.

CORONAM AUREAM PORTANS IN CAPITE, more Persico radiatam, id est radios instar mithrae, sive solis (quem Persae ut Deum colebant) vibrantem. En tibi Mardochaeus quasi alter rex, qui paulo ante squalidus et luridus incedebat, et cruci destinatus: « Ad tantam dignitatem, ait S. Hieronymus in cap. I Daniel. sub finem, voluit Deus evehi Mardochaeum, ut sicut olim in Josepho, et recenter in Daniele, hic nunc in Mardochaeo haberent captivi et exules Judaei solatia, videntes hominem gentis suae nunc Aegyptiorum esse principem, nunc Chaldaeorum, nunc Persarum. » Unde Chaldaeus, Cant. vii, 5: Pauperes, ait, e populo, qui ambulabant apud Principem hinc et inde, eo quod egeni sunt, futurum est, induantur purpura, sicut indutus est Daniel in civitate Babylonis, et Mardochaeus in Susis propter meritum Abrahae, quem regem constituit ab initio saeculi; et propter justitiam Isaac, quem ligavit pater ejus, ut offerret eum: et propter benignitatem Jacob, qui decorticavit virgas in canalibus.


Versus 16: Judaeis nova lux oriri visa est

16. JUDAEIS AUTEM (timore, moerore et angore confectis, et quasi semimortuis) NOVA LUX ORIRI VISA EST, GAUDIUM, HONOR ET TRIPUDIUM. Laetitia enim gestientes exultabant, choros agentes et tripudiantes.

Allegorice Esther est B. Virgo, de qua in sensu mystico dicitur Eccli. L, 6: « Quasi stella matutina in medio nebulae; » quoniam velut fulgida stella processit effugans tenebras, de qua S. Bernardus, homil. 2 Super missus est: « Ipsa est nobilis stella Jacob, cujus radius universum mundum illuminat, cujus splendor praefulget in supernis, et inferos penetrat, terras etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes, quam corpora, fovet virtutes, excoquit vitia. »

Denique notat Serarius in hac Amani tragoedia septuplicem catastrophen: Primo, exaltatus supra omnes Principes erat Aman: infra omnes postea dejectus est. Secundo, alterum a rege thronum habebat: Mardochaeo equum sternere postea debuit, ut ejus veluti strator, et a pedibus esset. Tertio, minacissima in eum verba plurima jecerat: et eum laudare, praeconis instar debuit. Quarto, pater a rege vocabatur, et ab eodem postea laesae majestatis reus, perduellis, proditor, τριθαλιτήριος nominatus est. Quinto, indignans, oculis quam infestissimis et torvissimis, Mardochaeum intuebatur: et Reginae postea vultum ferre non potuit. Sexto, non contentus unius Mardochaei caede, omnium Judaeorum sanguinem haurire volebat; et ipse non solus, sed tota cum domo, cum decem carissimis filiis in crucem actus est, plurimaque ejusdem cum ipso animi, gentilium millia contrucidata. Septimo, quod lignum, quemque diem Mardochaeo, Judaeisque caeteris ad necem praescripserat, iis ipse, cum suis, miserrime perit.


Versus 17: Plures alterius gentis et sectae Judaeis jungerentur

17. IN TANTUM UT PLURES ALTERIUS GENTIS ET SECTAE, EORUM (Judaeorum) RELIGIONI ET CEREMONIIS JUNGERENTUR, id est circumciderentur, et ad Judaismum verumque Dei cultum converterentur. Videbant enim hanc mirabilem et insperatam Judaeorum salutem et exaltationem sine speciali Dei, res populi sui curantis, providentia accidere non potuisse. Quare Dei potentiam, clementiam et providentiam erga Judaeos agnoscentes, eum verum esse Deum profitebantur et venerabantur. Ad hoc etiam juvit non parum Estheris et Mardochaei religio et sanctitas, juncta cum tanta auctoritate et gloria; unde sequitur: GRANDIS ENIM CUNCTOS JUDAICI NOMINIS TERROR INVASERAT, ne sibi facerent quod Amano fecerant, quodque propediem caeteris hostibus suis ex regis edicto, vers. 13, facturi erant. Quare ne haberentur hostes Judaeorum, ideoque occiderentur, ostendebant alii vere, alii ficte se eorum esse amicos, fiebantque proselyti.