Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judaei hostes suos, eodem die quem illi neci ipsorum destinarant, occidunt, et decem Amani filios suspendunt; in hujus beneficii memoriam perenne festum 14 et 15 die mensis Adar a Mardochaeo instituitur.
Textus Vulgatae: Esther 9:1-32
1. Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertia decima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. 2. Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. 3. Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei; 4. quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant; fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. 5. Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere; 6. in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Judaeorum; quorum ista sunt nomina: 7. Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, 8. et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, 9. et Phermestha, et Arisai, et Aridai, et Jezatha. 10. Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11. Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12. Qui dixit Reginae: In urbe Susan interfecerunt Judaei quingentos viros, et alios decem filios Aman; quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam? 13. Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judaeis ut, sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. 14. Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 15. Congregatis Judaeis quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. 16. Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis; in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. 17. Dies autem tertius decimus mensis Adar, primus apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis. 18. At hi qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertio decimo et quarto decimo die ejusdem mensis in caede versati sunt; quinto decimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae. 19. Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. 20. Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, 21. ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore, 22. quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. 23. Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. 24. Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret, et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. 25. Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent; et malum, quod contra Judaeos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, 26. atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est sortium; eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quae gesta sunt, epistolae, id est libri hujus volumine continentur; 27. quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Judaei super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere; quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. 28. Isti sunt dies quos nulla unquam delebit oblivio; et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt; nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est, sortium, non observentur a Judaeis, et ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est. 29. Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Judaeus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum; 30. et miserunt ad omnes Judaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, 31. observantes dies sortium; et suo tempore cum gaudio celebrarent; sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperant a se, et a semine suo, jejunia et clamores, et Sortium dies, 32. et omnia quae libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
Versus 6: Ut etiam in Susan quingentos viros interficerent
6. UT ETIAM IN SUSAN QUINGENTOS VIROS INTERFICERENT EXTRA DECEM FILIOS AMAN, — quos primos publice in theatro, ut videtur, quasi reos a rege damnatos occiderent; caedem enim inchoarunt a filiis Aman hostis sui jurati, quasi a primitiis primisque justae suae vindictae victimis; deinde eorum jam occisorum corpora postero die suspenderunt in patibulis, ut dicitur vers. 14, ad majorem Amani ignominiam et hostium terrorem. Igitur mense tertio rex tulit edictum, ut Judaei trucidarent filios Aman, caeterosque suos adversarios, ut dictum est cap. viii, 9. Quare Judaei mox filios Aman, ne fuga elaberentur, incluserunt in carcerem, ac post novem menses, puta die 13 mensis duodecimi, quae caedi erat destinata, eos jugularunt, et postero die jugulatos suspenderunt. Dices: cap. vi, 18, rex ferens hoc edictum ait Amanum et omnem cognationem ejus ante portam Susan pendere in patibulis; ergo filii Aman cum eo occisi sunt mense tertio, non duodecimo. Respondeo per « cognationem » ibi non intelligi filios (alioquin enim eos explicite nominasset), sed cognatos et affines Aman; hi enim ut ejus fautores cum eo suspensi sunt; filii vero ad communem omnium caedem, et ad diei 13 Adar publicum spectaculum justae vindictae reservati fuere.
Versus 10: Praedas de substantiis eorum tangere noluerunt
10. QUOS CUM OCCIDISSENT, PRAEDAS DE SUBSTANTIIS EORUM TANGERE NOLUERUNT, — tum ut ostenderent se non aliud, quam vitae suae incolumitatem quaerere; hanc enim perdere volebant ii qui occidebantur; quare se non inhiare opibus, nec propter opes innoxium aliquem divitem (uti saepe fit) inter noxios interficere; tum denique, quia Aman utpote Judaeorum juratus hostis, erat quasi anathema, ut nemo ejus et filiorum res attingere auderet. Idem fecere caeteris occisis, quorum facultates diripere noluerunt, ut dicitur vers. 16, etsi rex id eis concessisset, cap. viii, 11. Utinam Christiani duces et milites eos imitentur, qui non tantum inimicos, sed etiam amicos saepe spoliant, imo spe praedae mactant!
Judas Machabaeus aliud festum in eadem die 13 Adar instituit, ob insignem victoriam eadem die de Nicanore obtentam, de quo II Machab. cap. ult. vers. 37.
Versus 16: Ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur
16. UT SEPTUAGINTA QUINQUE MILLIA OCCISORUM IMPLERENTUR. — Ingens fuit hic hostium, ideoque et caesorum numerus, quia Judaei de vita securi esse non poterant, nisi iis occisis. Et hoc est quod hic dicitur: « Pro animabus suis (pro vita sua tuenda constanter caedentes hostes suos) steterunt Judaei interfectis hostibus, » etc. Nisi enim ipsi interfecti fuissent, timendum erat ne rursum Judaeos invaderent, imo contra regem rebellarent. Porro jussit Mardochaeus Judaeis, ut diligenter inquirerent et annotarent, qui revera essent Judaeorum hostes et noxii occiderentur, uti factum est in Vesperis Siculis et Parisiensibus, ideoque per novem menses caedem differri jussit, scilicet a mense tertio usque ad duodecimum.
Versus 26: Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim
26. ATQUE EX ILLO TEMPORE DIES ISTI (13 et 14 Adar, quibus Judaei mactandi mactarunt suos hostes) APPELLATI SUNT PHURIM, ID EST SORTIUM: EO QUOD PHUR, ID EST SORS, MISSA FUERIT IN URNAM. — Sic hoc festum, ait Sanchez, « Phurim » appellatur, id est sortium, non a libertate, quam eo die consecuti sunt Judaei hostibus interfectis, aut domitis; sed a sortibus quas consuluit Aman, et quae in eumdem decimum tertium diem mensis Adar Judaeorum caedem destinarunt, ut, dum dies ille anniversario reditu recurrit, periculi illius renovetur memoria, in quo fuerunt, et qualem habuerunt animorum consternationem et angorem, cum de sortibus ac die nuntium accepere.
Perperam in Septuaginta Romanis pro « phurim » ut habent Septuaginta Complutensibus legitur phrurim; unde et Josephus dies hos φρουραίους appellat. Nisi malis Septuaginta et Josephum vocem phurim addita littera r commutasse in φρουρίμ, ut alluderent ad Graecum etymon verbi φρουρέω, quod servare et custodire significat, q. d. Dies hi ab hostibus fuere vocati a Phurim, id est sortium, item confractionum, quibus scilicet genus nostrum confringerent (hoc enim significat hebraice et arabice phur); sed a Deo per Esther et Mardochaeum ex phurim facti sunt φρουρίμ, id est custodes et conservatorii, quibus scilicet in vita incolumes conservaremur, hostibus vero facti sunt iidem dies « phurim, » id est confractionum; quibus nimirum ipsimet a nobis confringerentur et mactarentur.
Sic allegorice dies passionis Christi fuere dies « phurim, » id est sortium et confractionum, quibus scilicet Judaei miserunt sortem de occidendo Christo pro Barabba; ac milites de dividenda Christi crucifixi tunica; tunc enim ipsi carnem Christi confregerunt clavis, flagellis, spinis; sed hi dies « phurim » per Christum facti sunt phrurim, sive φρουραῖος, id est, custodes et conservatorii; quia omnes in Christum credentes, sperantes, et diligentes liberarunt a peccato, morte et inferno. Iidem dies Judaeis facti sunt « phurim » quia illis ipsis, puta in Paschate post 38 annos Jerusalem a Tito capta, vastata, et funditus excisa est. Idipsum praesignificavit sors in die expiationis jaci solita in duos hircos, alterum emissarium, alterum pro peccato immolandum, Levit. xvi, 8 et 9. Vide ibi dicta.
Tropologice festum « phurim » agunt sancti, cum sortes adversae in prosperas commutantur, uti commutatae fuere sancto Job, cap. ult.; Josepho, Gen. xli, 41; Mosi, Exodi iv et v; Davidi, Tobiae, aliisque sanctis, ac nominatim S. Eustachio, ut liquet ex ejus vita apud Surium, die 20 septembris.
Anagogice dies « phurim, » id est sortium, erit dies judicii, quo Christus sortes piorum in hac vita afflictorum, et impiorum in hac vita exultantium commutabit, ac piis perpetuam laetitiam, impiis perennem gehennam assignabit, uti docet Sapiens cap. v, 1, et Isaias cap. lxv, 12 et Christus ipse Lucae vi, 21 et 25.
ET CUNCTA QUAE GESTA SUNT, EPISTOLAE, ID EST LIBRI HUJUS VOLUMINE CONTINENTUR. — Hinc colligitur Mardochaeum libri hujus esse auctorem. Ipse enim auctor fuit epistolae hujus; epistola autem idem continebat, quod continet hic liber; sed quae prius in epistola breviter scripserat Mardochaeus, eadem in librum hunc referens fusius conscripsit, et accuratius elimavit.
Versus 27: Quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt
27. QUAEQUE SUSTINUERUNT (« Judaei » ab Aman ejusque asseclis), ET QUAE DEINCEPS IMMUTATA SUNT (sorte caedis Judaeorum ab ipsis in hostes conversa; repete, « libri hujus volumine continentur, » atque in horum memoriam, et gratiarum actionem) SUSCEPERUNT JUDAEI SUPER SE ET SUPER SEMEN SUUM; hoc est, obligarunt se, suosque filios, et posteros, quin et proselytos qui RELIGIONI EORUM VOLUERUNT COPULARI, (celebrare hoc festum « phurim, » id est sortium,) UT NULLI LICEAT DUOS HOS DIES ABSQUE SOLEMNITATE TRANSIGERE, — non quod omnes utrumque diem debeant agere festum, sed quod alterum ex duobus, vel certe tertium a caede: nam Judaei habitantes Susis, quia tam die 13 quam 14 ceciderant suos hostes, hinc die 15 Adar quo cessarant a caede, festum « phurim » celebrarunt; caeteri autem qui uno die citius, puta decima quarta a caede abstinuerant, eadem die festum agebant.
Quos (dies) scriptura (id est epistola Mardochaei postea a tota Synagoga confirmata) TESTATUR, — id est, contestatur et mandat esse annua memoria et gratitudine recolendos.
ET CERTA EXPETUNT TEMPORA ANNIS SIBI JUGITER SUCCEDENTIBUS, — ut scilicet quotannis celebrentur certo statoque tempore, puta diebus 14 et 15 jam dictis, idque non solum ex Mardochaei, sed et Assueri decreto, qui idipsum non solum Judaeis, sed et Persis, caeterisque gentibus suo imperio subditis praecipit, cap. xvi, vers. 22 et 24.
Anagogice festum sortium significat festum et gaudium beatorum in coelo de triumphato daemone, mundo, tyrannis, caeterisque persecutoribus, qui sortes miserant de eorum perditione; sed per virum unum, et per unam mulierem liberati sunt, id est, per Christum et Mariam, et inimicos suos gladiis punient, sicut scriptum est Psalm. cxlix, 6: « Et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. » Hoc in fine saeculi, id est in die judicii, continget; ideo duodecimo mense celebratur. Die decima quarta agitur, id est in plenilunio, quoniam cum Sancti cum Christo judicabunt nationes, et dominabuntur populis, jam ecclesia Sanctorum plenitudinem decoris sui habebit.
Verum solemnitati additur dies decimus quintus, ut significetur hoc secundo die gaudium, quod Sancti capient videntes semper impiorum persecutorum damnationem, sicut in Isaia scriptum est: « Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. » Ita Ribera, lib. V De Temp., cap. ult.
Versus 30: Ut haberent pacem et susciperent veritatem
30. UT HABERENT PACEM ET SUSCIPERENT VERITATEM. — Hebraeus: Miserunt epistolas verborum pacis et veritatis, id est, precantes eis pacem, hoc est omnimodam prosperitatem, et exhortantes eos ad veritatem, id est, fidelitatem et constantiam in servandis promissis de festo « phurim » statis diebus celebrando.
Versus 31: Jejunia et clamores
31. ET ILLI OBSERVANDA SUSCEPERUNT A SE, ET A SEMINE SUO JEJUNIA ET CLAMORES. — Solebant enim Judaei pridie festorum jejunare, uti et faciunt Christiani in vigiliis Sanctorum; solebant tunc quoque clamores precibus miscere, ac in fortitudine clamare ad Dominum, praesertim in publica calamitate, uti hic fecere Judaei ab Aman neci destinati; ideoque ejulantes et complorantes; in quorum memoriam clamores hosce quotannis eodem die renovabant cum strepitu et complosione scamnorum, uti dixi vers. 1; sicut Christiani in triduo passionis Christi crepitaculis et complosionibus strepitus edunt: quod nonnulli cum Serario ab hoc facto Hebraeorum manasse suspicantur.
Adde S. Athanasium in Synopsi, eadem die 13 Adar, Judaeos in memoriam et contumeliam Amani crucifixi crucem ligneam publice circumferre, eamque cum imagine Amani igne concremare. Verum quia multi Judaeorum hac Amani tragoedia Christi passionem et crucem repraesentabant et irridebant, quasi Christus esset personatus larva Amani, hac de causa Honorius et Theodosius Imperatores horum ritus et gestus inhibuere, ut patet Codice De Judaeis et Caelicolis L. Judaeos, ubi sic dicitur: « Judaeos quosdam festivitatis suae solemnia ad poenae quondam sumptae recordationem incendere, et sanctae crucis assimulatam speciem in contemptum Christianae fidei, sacrilega mente exurere provinciarum rectores prohibeant. »