Cornelius a Lapide

Esther X


Index


Synopsis Capitis

Majestas et gloria aeque ac virtus Mardochaei, qui vers. 4 somnii sui explicationem de Judaeorum in Perside afflictione, indeque liberatione et exaltatione enarrat.


Textus Vulgatae: Esther 10:1-13

1. Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: 2. cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum atque Persarum: 3. et quo modo Mardochaeus Judaici generis secundus a rege Assuero fuerit; et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent.

Quae habentur in Hebraeo, plena fide expressi. Haec autem quae sequuntur, scripta reperi in editione vulgata, quae Graecorum lingua et litteris continentur; et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur: quod juxta consuetudinem nostram obelo, id est veru praenotavimus.

4. Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista. 5. Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. 6. Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7. Duo autem dracones: ego sum, et Aman. 8. Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum. 9. Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum; liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: 10. et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum Gentium. 11. Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: 12. et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae. 13. Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.


Versus 1: Omnem terram et maris insulas fecit tributarias

1. REX VERO ASSUERUS OMNEM TERRAM ET CUNCTAS MARIS INSULAS (nimirum sibi suoque imperio subjectas) FECIT TRIBUTARIAS, — id est, novis tributis oneravit, tum quia ipse auri cupidior in tributa erat propensus; tum quia magnis et magnificis suis in convivium tam amplum et continuum de quo cap. 1, expensis aerarium exhauserat; tum quia Deus hoc tributo castigare volebat Persas, qui paulo ante caedi et spoliis innocentum Judaeorum inhiarant.


Versus 3: Mardochaeus secundus a rege Assuero

3. MARDOCHAEUS JUDAICI GENERIS SECUNDUS A REGE ASSUERO. — Erat ergo quasi regis vicarius, et in ejus absentia rex; imo rege praesente Mardochaeus rara sua prudentia et vigilantia gubernabat imperium, teste Josepho.

LOQUENS EA QUAE AD PACEM SEMINIS SUI (id est, quae ad commoda et prosperitatem Judaeorum) PERTINERENT, — q. d. Mardochaeus studebat commodis non propriis, sed populi sui. Res ejus praeclare gestas omittit hic Scriptura, ac eas cupientem cognoscere remittit ad annales Medorum et Persarum.

Benjamin in Itinerario narrat Mardochaeum et Estherem sepultos in urbe primaria Medorum, dicta Hamda magna; aitque suo tempore in ea fuisse 50 millia Judaeorum. Nonnulli suspicantur a Mardochaeo nominatam provinciam Mardochaeam, quae sita est inter Babyloniam et Sinum Persicum.

Hic in Hebraeo finitur liber Esther: caetera quae sequentur ex Graeco in Latinum transtulit S. Hieronymus, ubi nota haec ultima septem Estheris capita esse Scripturam Canonicam. Id patet tum ex definitione Concilii Tridentini, sessione iv, tum ex editione vulgata Latina et Graeca Septuaginta. Quarum utraque haec constanter legit, licet in Graeca non habeantur seorsim, ut in Latina; sed quaeque suis locis inserta sint ordine historico, uti olim quoque ante S. Hieronymum eadem suis locis inserta exstabant in editione Latina. Verum sanctus Hieronymus, quia Estherem ex Hebraeo transtulit in Latinum, et ejus tempore haec septem capita non exstabant in Hebraeo, hinc ea ex Graeco transtulit, ac seorsim posuit, et in calcem libri retulit post seriem totius historiae. Exstitisse autem olim illa ante S. Hieronymum Hebraice, patet ex Graeca Septuaginta, et Latina vulgata prisca, atque ex Josepho, et Josippo filio Gorionis, qui haec eadem habent, quae Noster, utique non aliunde, quam ex prisco originali Hebraeo. Verisimile est hunc librum aeque ac Tobiae bis Hebraice fuisse conscriptum, semel brevius, uti jam Hebraice exstat, secundo fusius; indeque manasse translationem Graecam Septuaginta, et ex ea Nostram, ideoque illam hasce attexere lacinias. Vide Fevardentium hic, et Bellarminum, lib. I De verbo Dei, cap. vii.


Versus 4: Dixitque Mardochaeus: a Deo facta sunt

4. DIXITQUE MARDOCHAEUS: — cum jam suspenso Aman intelligeret somnii sui significationem.


Versus 5: Recordatus sum somnii

5. RECORDATUS SUM SOMNII, QUOD VIDERAM, HAEC EADEM SIGNIFICANTIS. — Somnium hoc ergo fuit a Deo immissum Mardochaeo, ut per illud significaret futuram exaltationem sui et Estheris, ac colluctationem cum Amano. Quocirca hoc somnium ordine historico collocandum est initio hujus libri, totiusque historiae, uti ibidem collocatur in Graecis Romanis. Simile somnium a Deo immissum fuit Pharaoni, Genes. xli; et Nabuchodonosori, Daniel. ii.


Versus 6: Parvus fons qui crevit in fluvium

6. PARVUS FONS, QUI CREVIT IN FLUVIUM, ET IN LUCEM SOLEMQUE CONVERSUS EST, ET IN AQUAS PLURIMAS REDUNDAVIT, ESTHER EST, QUAM REX ACCEPIT UXOREM, ET VOLUIT ESSE REGINAM. — Somniarat ergo Mardochaeus, uti narratur cap. seq. versu 5, se videre parvum fontem, qui crevit in fluvium, in lucem solemque conversus est; ac postea intellexit hunc fontem esse Estherem, quae ante abjecta et vilis, postea ita crevit, ut facta sit regina, et gentem Judaeorum et numero, et robore, et gloria mire adauxerit, ideoque quasi sol in Perside totoque orbe radiis suae virtutis et majestatis effulserit.

Apte Esther comparatur fonti: primo, quia sicut fons aquas continue eructans producit ingentem fluvium; sic Esther sua opera et studio ingentem produxit Judaeorum populum, multosque Gentilium ad Deum et Judaismum convertit, ut dictum est cap. ix, vers. ult.; secundo, ipsa suis oculis et lacrymis quasi fontibus exstinxit immane Amani incendium in Judaeos conflatum, aeque ac iram Dei; tertio, ipsa iisdem quasi aquis torrentis ingentibus et violentibus obruit, et demersit 75 millia Gentilium Judaeis adversantium; quarto, fons hic, qui ante erat in tenebris cap. xi, 8, hoc est in summo moerore et angore, in lucem solemque, id est, in lucidum solem (est hendiadys) conversus est, — puta in summam laetitiam et felicitatem, cum Judaeos morte liberavit, eosque de hostibus triumphare fecit.

Porro apposite fons hic dicitur conversus in lucem et solem, quia magna est affinitas et analogia fontis et solis: primo, quia sicut fons est origo et scaturigo fluminis, sic sol est luminis; sicut enim flumen manat a fonte, sic lumen a sole; similis enim est utriusque productio, profluxus, et emanatio; unde Hebraice נר ner, id est lux et lucerna, alludit ad נהר nahar, id est flumen, et ad אור or, id est lumen, quia significat profluxum seu propagationem luminis ceu fluminis, id est seminis et posteritatis; secundo, quia quod fons est in terra, hoc sol est in coelo; sicut enim fons est quasi oculus terrae, sic sol est quasi oculus coeli, totum coelum orbemque lustrans et ornans. Unde Hebr. עין ain tam oculum quam fontem significat, quia quod oculus est in homine, hoc fons est in terra, et sol in coelo; tertio, quia flumen ex fonte manans limpidum est, perspicuum, et clarum instar crystalli (imo crystallus non est aliud quam aqua fontis conglaciata), ac radiis solis illuminatum resplendet ut sol; quarto, quia ex fonte et aquis primigeniis creatus est sol et coeli. Unde et Hebraice Schamaim, q. d. ibi aquae, vocantur, uti ostendi pluribus Gen. i, 7. Simili modo et analogia Esther hic quasi aquea, id est pauper et abjecta, ab Assuero evecta ad solium regale quasi ad coelum, facta est gloriosa et radians ut sol, ut jure fons solis, de quo Josue xv, 7, et cap. xviii, 17, vocari possit juxta id quod cap. xi, 11, de ea dicitur: « Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. »

Hinc S. Scriptura saepe lumen et flumen combinat, ut Psalm. xxxv, 10: « Domine, apud te est fons vitae; et in lumine tuo videbimus lumen. » Et Apoc. xxii, 1, lumen gloriae beatorum describitur per fluvium paradisi, cum ait: « Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum procedentem de sede Dei et Agni. » Denique in fontibus subinde per reflexionem radiorum sol sui effigiem exprimit, facitque parelium, id est, alterum quasi solem, ut fons ipse videatur esse sol, uti dicam cap. seq. 10 et 11.

Hoc est ergo paradoxum, hieroglyphicum Mardochaei somnium: « Ex aquis sol, » id est, ex tribulatione oritur gaudium, ex adversitate prosperitas, ex desolatione consolatio, ex moerore laetitia, ex humiliatione exsultatio, ex mortificatione resurrectio. Fingunt Poetae solem, cum occumbit ex labore diurno anhelum, se aquis et mari immergere, ut noctu se abluat et refrigeret; quare mane ex iisdem rursus vegetum prodire et renasci; sic aquae humiliationis refrigerant mentem operibus charitatis aestuantem, ut humilior et vegetior ex illis ad eadem resurgat et regrediatur. Tunc fit istud, quod dicitur Job xi, 16: « Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, non recordaberis. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et, cum te consumptum putaverit, orieris ut Lucifer. » Et illud Malac. iv, 2: « Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus; et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. » Vide ibi dicta. Denique somnium hoc allusit ad morem Persarum, qui solem colebant quasi numen, ac reges suos vocabant soles. Unde Cyrus Persice idem est quod sol. Et Sapor Persarum rex, teste Ammiano Marcellino, lib. xvii, scribens ad Constantium Imperatorem hunc sibi arrogat titulum: « Rex regum Sapor, particeps siderum, et frater solis et lunae, Constantio fratri meo salutem. » Cum ergo Mardochaeus per visum vidit Estherem quasi solem, paulo post intellexit eam fore reginam Persarum, se capite gestaturam coronam solarem, id est, radiis aureis quasi solaribus distinctam.

Addit Josippus filius Gorionis, lib. ii, cap. ii, Mardochaeum Estherem in persecutione Amani afflictam consolatum fuisse refricatione hujus sui somnii, indeque spe certa liberationis secuturae. Idem dicas de quadriennio toto, quo Esther quasi vilis, incognita, et oblivioni tradita latuit in domo Assueri; nam anno secundo Assueri in domum ejus inducta fuit; septimo vero demum anno ad eumdem introducta, ut patet cap. ii, versu 16.

Nimirum haec est via et methodus, qua utitur Dei providentia, ut eos, quos vult exaltare et glorificare, prius humiliet, vilesque et ignobiles efficiat. Qui ergo idipsum in se experitur, spe certa meliorum erigat animum, sciatque se esse in recta via, qua Deus suos deducit ad sublimitatem et gloriam; quia ut ait Sapiens: « Gloriam praecedit humilitas. » Et: « Dominus primo mortificat, et deinde vivificat; primo deducit ad infe- »

Allegorice hic fons in solem conversus similisque fonti solis, de quo Josue, ad litteram significans Estherem, mystice repraesentat B. Virginem, quae Apoc. xii, 1 vocatur mulier amicta sole. Unde S. Fulgentius, serm. De laud. Virg.: « Facta, inquit, Maria fenestra coeli, quia per ipsam Deus verum fudit saeculi lumen. » B. Damascenus, Orat. 1 De nativ. Virg. vocat eam « Portam vitae, Fontem lucis, » quo nomine eam vocant complures alii. Epiphanius serm. De laud. Virginis, his verbis: « O Virgo sancta, lucis aeternae mater; lucis, inquam, quae in caelis illuminat copias Angelorum; lucis, quae illuminat ipsorum Seraphim incomprehensum oculum; lucis, quae illuminat solem splendidis facibus; lucis, quae fines terrae illuminat ad credendum Trinitati; lucis, quae dixit: Ego sum lux mundi; lucis, quae dixit: Ego lux in mundum veni; lucis, quae assumpta est, et illuminavit cuncta quae sunt in coelis et in terra. » Et iterum: « O uterum habentem inexstinguibile lumen septies lucentis gratiae. »

Chrysippus, Oratione ad Deiparam: « Ave, inquit, fons lucis omnem hominem illuminans; ave, solis ortus, qui nullum ferre potest occasum. » Ildephonsus serm. 1 De Assumptione: « Maria, inquit, secundum verbum Hebraicum interpretatur stella maris; mare praesens saeculum est, stella autem B. Virgo Maria, de qua ortus est ille per quem illuminatur omnis mundus. Hinc securius accedite ad laudem Virginis, et illuminamini, quoniam ipsa est per quam vera lux in mari hujus saeculi refulsit. »

Ecclesia in Missa, in praefatione de B. Virgine, hac eadem metaphora utitur illis verbis: « Quae virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit, Jesum Christum Dominum Nostrum. » Ephrem, sermone De laudibus Virginis: « Ave, inquit, stella fulgidissima, ex qua Christus processit; ave, per quam clarissimus sol justitiae nobis illuxit. » Et iterum: « Virginem Luciferam » appellat; aeque Cyrillus, lib. 1 De recta fide ad Reginas: « Maria, ait, vitae genitrix, mater pulchritudinis, maximipara Luciferi. »


Versus 7: Duo dracones, ego sum et Aman

7. DUO AUTEM DRACONES, EGO SUM ET AMAN. — Hi duo dracones inter se praeliabantur, ut dicitur cap. seq. 6, ut significarent colluctationem Mardochaei cum Amano, ejusque supplantationem. Dracones enim sunt insignia et stemmata militum et ducum: notant enim eorum dotes, quarum praecipue sunt tres, scilicet vigilantia, fortitudo, et celeritas in rebus conficiendis. Draco enim est vigil, et acutissime cernit; unde draco dictus est ἀπὸ τοῦ δερκεῖν, id est a videndo. Idem fortissimus est et celerrimus; unde in Arabia volat, quare quid divinum prae se fert; qua de causa veteres draconi assignarunt custodiam aedium, templorum, oraculorum, thesaurorum, ac infantiae heroum; uti de Hercule, imo de Nerone fabulati sunt Poetae. Hinc rursum draco priscis fuit symbolum prudentiae, sapientiae, imo et vaticinii, uti docet Carolus Paschalius, lib. ix De Coronis, cap. xv, in fine. Adde (quod huic appositum et proprium est) Parthos, sive Persas olim in praelio praemisisse leones et dracones in hostes ad eos consumendos, uti ex Luciano et Ennio docet Brissonius, lib. ii De regno Persarum, pag. 310. Simile somnium de dracone habuit Olympias mater Alexandri Magni, quo ei portendebatur imperium et monarchia, uti eamdem draco portendit Augusto, Aureliano, Severo, Scipioni et aliis, teste Pierio, Hierog. xv. Hinc et Pharao vocatur draco magnus, Ezech. xxix, 3. Hinc quoque olim in bello vocabantur draconarii, qui nunc vocantur vexilliferi. Denique sicut dracones Mosis devorarunt dracones Magorum, Exodi vii, 12, sic Mardochaeus devoravit Amanum. Sic etiamnum vulgo dracones vocantur milites fortissimi, puta equites, qui a tergo accipiunt peditem, ut in praelio eum in terram deponentes tam equites, quam pedites in hostem pugnent.


Versus 10: Duas sortes esse praecepit

10. ET DUAS SORTES ESSE PRAECEPIT; UNAM POPULI DEI, ET ALTERAM CUNCTARUM GENTIUM. — Populo Dei, hoc est Judaeis adversantium et inimicorum; Aman enim misit sortem pro Judaeis occidendis; Mardochaeus vero dedit sortem pro gentibus Judaeorum hostibus mactandis.


Versus 11: Venit utraque sors in statutum diem

11. VENITQUE UTRAQUE SORS IN STATUTUM EX ILLO JAM TEMPORE DIEM CORAM DEO UNIVERSIS GENTIBUS, — q. d. Utraque sors incidit in eamdem diem a Deo ab aeterno statutam, scilicet in 13 et 14 Adar, sive februarii; sed dies hic fuit Judaeis felix et laetus, gentibus vero Judaeorum hostibus fuit infaustus et exitialis, quia


Versus 12: Recordatus est Dominus haereditatis suae

12. RECORDATUS EST DOMINUS HAEREDITATIS SUAE, — id est populi Israelitici, quem ut haereditatem et peculium suum Deus singulariter diligit; ideoque protegit, salvat et propugnat.

Symbolice S. Prosper, lib. I De Vocat. gentium, cap. ii, duas sortes accipit fidelium et infidelium; Deus enim Judaeos quasi fideles elegit ad gratiam et gloriam, a quibus gentes infideles exclusit, ita tamen ut communem providentiae suae cursum et gratiam eis non denegarit, uti ibidem ostendit Prosper; sed pro Judaeis sibi fidelibus magna fecit signa et portenta in Gentibus, ut cum per Mosen Aegyptum decem plagis afflixit, cum per Josue Chananaeos, per Davidem Philisthaeos subjugavit, etc. Ad haec enim portenta hic respicitur.