Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Mardochaeus somnium ipsum enarrat, cujus significationem jam cap. 10, enarrabat.
Textus Vulgatae: Esther 11:1-12
1. Anno quarto, regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem.
Hoc quoque principium erat in editione vulgata, quod nec in Hebraeo, nec apud ullum fertur interpretum.
2. Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: 3. homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. 4. Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda; 5. et hoc ejus somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terrae motus, et conturbatio super terram; 6. et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. 7. Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8. Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. 9. Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. 10. Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11. Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12. Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Versus 1: Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra
Hoc caput initio libri ordine historico ponendum est, uti ponunt Graeca Romana.
1. ANNO QUARTO, REGNANTIBUS PTOLEMAEO ET CLEOPATRA — in Aegypto. Illo enim aevo a primo Ptolemaeo Lagi rege Aegypti caeteri omnes vocati sunt Ptolemaei; reginae vero Cleopatrae. Hic Ptolemaeus fuit is, qui cognominatus est Philometor, sextus ab Alexandro Magno, ac Judaeis impense favit, imo omne regnum suum gubernandum commisit, ac duces militiae suae constituit Oniam et Dositheum Judaeos, teste Josepho, lib. ii Contra Appionem. Incertum est an hic Dosithaeus sit idem cum Dosithaeo sacerdote, qui epistolam «phurim,» id est sortium a Mardochaeo Hebraeam scriptam, et a Lysimacho in Graecum conversam, tulit in Jerusalem, uti hic dicitur. Porro hic versus non est Mardochaei, nec additus a Septuaginta; hi enim vixerunt ante Philometorem sub Ptolemaeo Philadelpho, sed ab aliquo posteriore scriba hagiographo historiae causa interjectus.
Versus 2: Anno secundo, regnante Artaxerxe, vidit somnium Mardochaeus
Anno secundo. — Hic incipit epistola Mardochaei, quae scripta fuit anno secundo Artaxerxis, id est Darii Hystaspis imperantis in Perside. Artaxerxes enim erat commune nomen regum Persarum, sicut Assuerus Medorum, ut dixi. Erat enim idem annus quo Darius concessit Judaeis facultatem resumendi fabricam templi quam inchoarat Cyrus, sed inhibuerat ejus filius Cambyses, ut patet I Esdrae iv et vi.
Versus 5: Apparuerunt voces et tumultus
5. ET HOC EJUS SOMNIUM FUIT: APPARUERUNT VOCES, ET TUMULTUS, ET TONITRUA, ET TERRAE MOTUS, ET CONTURBATIO SUPER TERRAM. — Haec omnia significabant tumultus et conturbationes, quos Aman excitavit contra Judaeos per edictum jubens omnes occidi. Erant enim multa centena Judaeorum millia qui omnes erant necandi cum uxoribus, filiabus et ancillis. Cogita quanta in eis fuerit consternatio, tumultus et comploratio.
Versus 6: Parati contra se in praelium
6. PARATIQUE CONTRA SE IN PRAELIUM. — Graece: Processerunt praeliari utrique, nimirum Mardochaeus contra Aman.
Versus 7: Ut pugnarent contra gentem justorum
7. UT PUGNARENT CONTRA GENTEM JUSTORUM, puta contra Judaeos qui erant populus fidelis Dei cultui dicatus.
Versus 10: Fons parvus crevit in fluvium; lux et sol ortus est
10. Fons parvus crevit in fluvium maximum, etc. 11. Lux et sol ortus est; et humiles (Judaei) EXALTATI SUNT, ET DEVORAVERUNT INCLYTOS, — nimirum Aman cum ejus asseclis, caeterisque sibi adversantibus.
Fons parvus fuit Esther cum suis Judaeis, quae primo vilis et exilis crevit in fluvium, imo in lucem et solem conversa est, cum effecta regina Mardochaeum et Judaeos extulit, ut de Aman et hostibus suis eos mactando triumpharent. Alludit ad fonticulos, qui in profundis locis, ut puteis et antris, modice exiliunt, ideoque obscuri sunt et tenebrosi: sed, dum affluxu vicinarum aquarum crescunt, fiunt limpidi et lucidi, juxta illud: Fons erat illimis nitidis argenteus undis. Imo fiunt fulgidi instar solis, praesertim dum radiis solis ita verberantur, ut sol in eis vel iridem vel seipsum exprimat, ut fit in parelio, quando sol in nubibus aqueis rarefactis transparens alium quasi solem in eis spectandum exhibet. Simili enim modo Esther post adeptum regnum majestate et gloria refulsit quasi sol. Vide dicta cap. praeced., vers. 7.
COGITABAT QUID DEUS FACERE VELLET, ET FIXUM HABEBAT IN ANIMO (investigare et scrutari somnii significationem), SCIRE CUPIENS QUID SIGNIFICARET SOMNIUM. — Hinc patet Mardochaeum, cum primo vidit somnium, ejus significationem non intellexisse, sed sensim ex rerum eventu, et Dei instinctu eam cognovisse. Sentiebat tamen in genere sibi a Deo inspirari, aliquid magni in favorem Judaeorum eo significari. Unde Josippus filius Gorionis, lib. ii: «Cum Aman, ait Mardochaeo, tam infensus esset, ait ad suam Esther: Impletur somnium quod narravi tibi in diebus juventutis tuae.»