Cornelius a Lapide

Esther XII


Index


Synopsis Capitis

Mardochaeus Assuero per Estherem revelat conjurationem eunuchorum contra eum, de qua cap. ii, 21; quare ordine historico eo loci hoc caput inserendum est: quae enim ibi strictim dicta sunt, hic fusius enarrantur.


Textus Vulgatae: Esther 12:1-6

1. Morabatur autem eo tempore in aula regis, cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. 2. Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere: et nuntiavit super eo regi. 3. Qui, de utroque habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem. 4. Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis; sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. 5. Praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. 6. Aman vero, filius Amadathi Bugaeus, erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus, pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti.

Hucusque Prooemium.

Haec sequentur, in eo loco posita erant, ubi scriptum est in volumine: Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Quae in sola Vulgata editione reperimus. Epistolae autem hoc exemplar fuit.


Versus 5: Datis pro delatione muneribus

5. DATIS PRO DELATIONE MUNERIBUS — exiguis et parvi momenti; nam postea majora dedit, ut patet cap. vi, 3. Aut potius est prolepsis, sive anticipatio: munera enim haec data videntur Mardochaeo non statim a delatione, sed diu post, cum scilicet rex legens Annales intelligeret nihil mercedis Mardochaeo pro delatione datum fuisse, uti narratur cap. vi, 3.


Versus 6: Aman filius Amadathi Bugaeus

6. AMAN VERO FILIUS AMADATHI BUGAEUS ERAT GLORIOSISSIMUS. — Cur Aman vocatur Bugaeus? Respondent aliqui: Vocatur Bugaeus, id est, filius Bogis. Bogim enim magnificavit Xerxes, teste Herodoto, lib. vii et viii; Bogem quoque fuisse Macedonem, uti erat Aman, liquet ex eo quod addit Herodotus eum fuisse oriundum ex urbe Sion, id est, Amphipoli, quae urbs est Macedoniae, quam praeterfuit Strymon fluvius. Verum haec contigerunt ante Xerxem sub Dario patre Xerxis, ut ostendi in Prooemio. Dico ergo: «Bugaeus,» vel, ut secundo aliqui legunt, «Ugaeus,» idem est quod Agagaeus, id est oriundus ex stirpe Agag regis Amalech. Id ita esse liquet, ex eo quod τὸ «Bugaeus» non sit in Hebraeo, sed acceptum ex Septuaginta qui cap. iii, 1, pro «ex stirpe Agag» vertunt: Bugaeus. Nam ex Agag, dempto primo aleph per aphaeresin fit Gag, vel Gog, uti pro Agag vertunt Septuaginta, Num. xxiv, 7. Jam ex Gog fit Gogaeus, et inde Bogaeus vel Bugaeus. Nam littera b subinde commutatur cum g, ut docet S. Hieronymus in locis Hebr. ubi Gobel, sive Gyblum, quod est apud Ezechielem in Hebraeo, ait esse Byblum, urbem celebrem Phoeniciae. Plura similia exempla commutationis litterae b in g affert Angelus Caninius in Hellenismo. Licet enim Aman stirpe proxima fuerit Macedo, ut dicitur cap. xvi, 10, tamen prisca prosapia et origine fuit Amalecita ex stirpe Agag, ut dixi cap. iii, 1.

Potest secundo τὸ «Bugaeus» esse nomen non proprium, nec patronymicum, sed appellativum; unde Romani illud scribunt per minusculum b, ut significet magnum jactatorem et gloriosum, qualis hic dicitur fuisse Aman, ut τὸ «Bugaeus» componatur ex βού, quae particula Graecis auxesin affert a βοῦς, id est bos, q. d. bovina magnitudine, et γαῖω, id est, glorior, jacto, ut «Bugaeus» sit idem quod bovine, hoc est, immaniter se jactans. Unde Plutarchus in quaestionibus Graecis: «Bubalam, inquit, ducunt pro magno, sicut Poeta (Homerus Agamemnonem) dicit βοῶπις, id est, bovinis, hoc est, magnis praeditum oculis, et bugaeum, qui se gloriose jactaret.» Hinc Homerus βωγαῖον vocat magnum jactatorem. Hinc et Italicum bugia, id est mendacium: gloriosi enim thrasones, qui magna de se jactant, uti Aman, multa mentiuntur; Itali enim multas voces accipiunt a Graecis, utpote in Italia habitantibus. Unde et Calabria, in qua docuit Pythagoras, dicta est magna Graecia.

PRO DUOBUS EUNUCHIS — suspensis per delationem Mardochaei. Nam hi erant amici et foederati Aman, ut dixi cap. ii, 21.