Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Exemplar epistolae Assueri missae ab Aman ad communem Judaeorum caedem, quae ordine historico inserenda est, cap. iii, 14, ut ibidem inserunt Graeca Romana. Deinde, vers. 8, subjicitur oratio Mardochaei pro hac caede avertenda, quae ordine historico collocanda est post cap. iv.
Textus Vulgatae: Esther 13:1-18
1. Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus, qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. 2. Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. 3. Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide caeteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, 4. indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. 5. Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, 6. jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: 7. ut nefarii homines, uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem quam turbaverant.
Hucusque exemplar epistolae.
Quae sequuntur, post eum locum scripta reperi ubi legitur: Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei mandaverat Esther. Nec tamen habentur in Hebraico, et apud nullum penitus feruntur interpretum.
8. Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, 9. et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. 10. Tu fecisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur. 11. Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae. 12. Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum, 13. (libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem); 14. sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. 15. Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere. 16. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto. 17. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium. 18. Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
Versus 2: Vitam silentio transigentes
2. VITAM SILENTIO (id est quiete sine turbis et tumultibus) TRANSIGENTES — in pace et tranquillitate, ut habent Graeca.
Versus 6: Deleantur quarta decima die mensis Adar
6. DELEANTUR QUARTA DECIMA DIE MENSIS DUODECIMI ADAR. — Nam 13 die jussi sunt inchoare caedem, sed die 14 eamdem perficere, uti sorte commutata fecisse Judaeos patet cap. ix, 17. Nil ergo haec antilogia habet virium, ut suspectam faciat auctoritatem et fidem horum capitum, ut volunt Novantes.
Versus 8: Recitatur oratio Mardochaei
Porro haec oratio Mardochaei pia est, nervosa et ardens, quam proinde usurpat Ecclesia in Missa feriae quartae post Dominicam secundam Quadragesimae, ex quo liquet illam, uti et caetera horum capitum, esse Scripturam Canonicam juxta decretum Concilii Tridentini, sess. iv.
8. Recitatur hoc versu oratio Mardochaei, ante quam S. Hieronymus ita praefatur: Haec non habentur in Hebraico, scilicet illo breviori quo usus fuit S. Hieronymus, nec apud ullum feruntur interpretum, nimirum Aquilam, Symmachum, Theodotionem, quintam et sextam editionem, et similes. Nam excipiendi sunt Septuaginta, quia ex eis haec transtulit S. Hieronymus; nam ante eum versio Septuaginta erat Vulgata, qua utebatur Ecclesia; ex Vulgata autem haec se transtulisse fatetur S. Hieronymus in Prooemio, cap. xv.
Versus 13: Libenter pro salute Israel vestigia pedum deosculari
13. LIBENTER ENIM PRO SALUTE ISRAEL ETIAM VESTIGIA PEDUM EJUS DEOSCULARI PARATUS ESSEM. — 'Vestigia,' vel proprie accipe, quae pede pulveri vel terrae imprimuntur; vel metonymice ipsos pedes pedemque plantas, quibus haec vestigia terrae imprimuntur. Unde Josippus Gorionides habet: Paratus fuissem lingere calceum, qui in ejus est pedibus, et pulverem quem ipse calcasset. Alludit ad illud Isaiae xlix, 23: 'Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.' Et ad illud Psal. lxxi, 9: 'Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent.' Ita Serarius et Sanchez qui multis exemplis ostendit vestigium saepe sumi pro pede vestigia terrae imprimuntur.
Versus 14: Timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem
Vers. 14. Sed timui ne honorem Dei mei (puta cultum latriae soli Deo debitum) transferrem ad hominem. — Volebat enim Aman adorari ut Deus, ut ostendi cap. III, 2.
Versus 16: Ne despicias partem tuam
Vers. 16. Ne despicias partem tuam, — scilicet haereditariam, id est populum Israel, quem tibi in haereditatem et peculium, quasi proprium et peculiarem ex omnibus gentibus selegisti.
Versus 17: Ne claudas ora te canentium
Vers. 17. Et ne claudas (Graece ne perdas, id est claudi et perdi sinas) ora te canentium. — Non enim amplius tibi canere non poterunt; ita laus tua peribit et tibi et nobis.