Cornelius a Lapide

Esther XIV


Index


Synopsis Capitis

Estheris oratio et planctus, quae orationi Mardochaei subnectenda est post cap. IV, uti in Graeco Romano subnectitur.


Textus Vulgatae: Esther 14:1-19

1. Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. 2. Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. 3. Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva solitariam, et cujus praeter te nullus est auxiliator alius. 4. Periculum meum in manibus meis est. 5. (Deut. IV, 3.) Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israel de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres haereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. 6. Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: 7. coluimus enim deos eorum. Justus es, Domine. 8. Et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, 9. volunt tua mutare promissa, et delere haereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque exstinguere gloriam templi et altaris tui, 10. ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. 11. Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde. 12. Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis; 13. tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et caeteri qui ei consentiunt. 14. Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, 15. et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae. 16. Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei; 17. et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: 18. et nunquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. 19. Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.


Versus 1: Pavens periculum quod imminebat

Vers. 1. Pavens periculum. — Septuaginta: in agone mortis comprehensa, qualis fuit agonia et oratio ultima Christi in horto.


Versus 2: Humiliavit jejuniis

Vers. 2. Humiliavit jejuniis. — To « jejuniis » non est in Graeco, sed intelligitur: Hebraei enim humiliationem corporis vocant jejunium; nil enim aeque ac jejunium carnem deprimit, unde Hebraei jejunium ab Esther indictum die 13 Adar appellant Taanith Esther, id est humiliationem, hoc est jejunium Estheris. Sapienter S. Ambrosius, Epist. 88: Esther, inquit, regem superbum suis inclinavit jejuniis; qua de re plura dixi cap. IV in fine.

Crinium laceratione. — Solebant veteres in grandi calamitate et planctu manus complodere, pectus tundere, genas vellere, crines lacerare ex doloris vehementia, ut omnes ad commiserationem et complorationem commoverent, uti de se narrat Esdras, lib. I, cap. IX, et de Alexandra Hyrcani filia et socru Herodis, ac Salome sorore Herodis refert Josephus, lib. XV, XI, et lib. XVI, XI.


Versus 3: Adjuva solitariam

Vers. 3. Adjuva solitariam: — tum quia in aula regis gentilis sola sum Judaea; tum quia omni humano auxilio sum destituta, ut sequitur; tum quia nullius hominis, sed Dei solius alloquium et consolationem desidero. Josippus ait Estherem sic orasse: Ego hic habito sola, ego in domo regis sola absque patre et absque matre sum. Sicut pupilla paupercula, quae ostiatim mendicat, ita ego mendico miserationes tuas fenestratim, id est, per singulas fenestras ab una in aliam pergens, ut in coelum prospiciam, indeque auxilium tantae afflictionis a Deo exspectem; hac enim de causa solebant Judaei orantes solaria conscendere, et per fenestras in coelum prospicere, uti fecit Judith, cap. VIII, vers. 5; Daniel, cap. VI, vers. 10; imo Christus hac de causa montes conscendebat, ibique « erat pernoctans in oratione Dei, » Lucae VI, 12.


Versus 4: Periculum meum in manibus meis

Vers. 4. Periculum meum (Josippus: anima mea) in manibus meis, — id est, praesentissimum et summum est; quod enim in manibus gestatur, facile effundi, vel a fure aut hoste eripi et auferri potest. Sic David, fugiens Saulem et hostes quaerentes eum occidere, ait, Psal. CXVIII, 109: « Anima mea in manibus meis, » id est vita mea est in summo periculo, ut eam manu gestare videar, et cuivis eam auferre volenti offeram.


Versus 7: Coluimus enim deos eorum

Vers. 7. Coluimus enim deos eorum, — non ego, sed majores nostri in Jerusalem sub Manasse, aliisque regibus idololatris. Ita Josippus Gorionides.


Versus 8: Robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes

Vers. 8. Robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes, — hoc est, ut vertit Josippus: Ecce ipsi (Aman ejusque asseclae) non dicunt te (o Domine) nos in manus suas tradidisse, sed idolis suis (Mithrae, id est solis) id acceptum ferunt.


Versus 9: Volunt tua mutare promissa

Vers. 9. Volunt tua mutare promissa (quibus tu patribus nostris Abrahae, Isaac, Jacob, Moysi, etc. promisisti te fore Deum et protectorem nostrum) et delere haereditatem tuam (id est populum Israel, quae quasi tuum peculium te solum ut Deum et Dominum suum agnoscit et colit) atque exstinguere gloriam templi et altaris tui, — jam recenter in Jerusalem ab hoc Assuero, id est, Dario Hystaspis reaedificati, I Esdrae VI. Si enim Dario persuasisset Aman perdere Judaeos omnes in Perside, non stetisset hic ejus odium, sed et Jerusalem cum templo everti curasset.


Versus 10: Praedicent carnalem regem

Vers. 10. Et praedicent carnalem regem; — Darium vel Aman, qui quasi rex et tyrannus nobis dominatur, ut « praedicent » eum nobis nostroque Deo potentiorem nos omnes occidisse et exterminasse.


Versus 11: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt

Vers. 11. Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt, — id est, falsis diis et idolis qui non sunt dii, ut ne eis adscribatur divinitas et omnipotentia tua, q. d. Ne sinas daemonibus quasi diis attribui potentiam divinam, quasi per illam Aman eos colens nos perdiderit, ut daemones de te, o Domine, triumphent, ac pro te ut dii colantur.


Versus 13: Tribue sermonem compositum in ore meo

Vers. 13. Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, — q. d. Ita compone et ordina verba mea in ore meo, ut animum mariti mei Darii, qui leonis instar terribilis est, emolliam, et ad misericordiam erga me meosque Judaeos inclinem. Hinc S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. XV, docet praedicatorem debere, sicut Esther hic, ante sermonem suum idem a Deo petere, nempe ut ita componat verba in ore ejus, ut mentes auditorum penetrent, feriant et perfodiant. Ecce, Esther ad Darium accedens, non vocata, tremit velut haedus coram leone, quasi ab eo devoranda, ideoque tota afflicta et contrita, ardentissime implorat et obtinet auxilium unius Dei. Sic S. Paulus Neronem leonem vocat, dicens: « Liberatus sum de ore leonis, » II Timoth. IV, 17. Nam, ut dicitur Prov. XX, 2: « Sicut rugitus leonis, ita et terror regis. » Hoc patebit in sequenti capite.


Versus 15: Oderim gloriam iniquorum

Vers. 15. Nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, — q. d. Ego, quia sum fidelis et Dei cultrix, detestor conjugium et copulam cum Dario infideli et idololatra; sed tamen eam admitto et permitto necessitate adacta, ut eum mihi meisque Judaeis placem et conciliem.


Versus 16: Tu scis necessitatem meam

Vers. 16. Tu scis necessitatem meam, — qua compellor me ut reginam regaliter more Persico ornare, ut regi marito meo placeam, quod utique nollem, nec facerem, nisi necessitas haec me cogeret. Hinc S. Augustinus, epist. 199 ad Ecdiciam, eam reprehendit quod uni Deo placere volens, indiscreto zelo habitum monachae assumeret, et sua in pauperes distribuens, inscio marito, ei displiceret, eique adulterandi occasionem daret.

Quod abominer signum superbiae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, — cum scilicet in publico vel coram rege compareo, meque ut reginam in habitu ornatuque regali ostendo. Signum superbiae vocat regiam cidarim sive coronam, quam celsam et auro gemmisque distinctam in capite quasi turrim gestabat, uti etiamnum nonnullae caput ita ornant et attollunt, ut turritae vel turrigerae esse videantur, de quibus Juvenalis, Satira X:

Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum / Turrificat caput, Andromachen a fronte videbis, / Post minor est, aliam credas.

Et detester illud quasi pannum menstruatae. — Graece quasi pannum menstruorum, id est pannum infectum sanguine menstruo, qui sordissimus, foetidissimus, imo venenatus et plane abominabilis est, uti multis ostendit Plinius, lib. VII, cap. XIX. Audi S. Augustinum, Epist. 199, jam citata: « Esther, illa regina Deum timens, Deum colens, Deo subdita, marito regi alienigenae non eumdem secum colenti Deum, tamen subjecta serviebat, quae cum extremo periculo, non suo tantum, sed etiam gentis suae, quae tunc erat populus Dei, Domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit ita sibi esse ornatum regium, sicut pannum menstrualem; et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum, et deorum alienorum falsorumque cultorem. »

Et non portem in diebus silentii mei, — quibus scilicet domi in cubiculo meo ut privata persona quiesco et delitesco.


Versus 17: Non biberim vinum libaminum

Vers. 17. Et non biberim vinum libaminum, — scilicet idolis oblatum et praelibatum.


Versus 18: Nunquam laetata sit ancilla tua

Vers. 18. Et nunquam laetata sit ancilla tua ex quo huc (in aulam et thronum regium) translata sum usque in praesentem diem nisi in te, Deus Abraham. — q. d. Sicut Abraham uni Deo credidit, in eoque solo speravit, omniaque bona sua in eodem collocavit, ut de nullo alio gauderet, quam in Deo et de Deo suo; sic et ego nunquam laetata sum in honore et ornatu regio, nec in divitiis et deliciis regalibus, utpote exilibus, caducis et vanis, sed in te solo, Domine Deus; tu enim mihi es omnis honor, omnis decor, omnis voluptas, omnis opulentia, omnis suavitas, omne bonum; idque solidum, stabile, immensum et sempiternum. Magna fuit Estheris animae puritas, sinceritas, charitas et sanctitas, ut ex his verbis liquet. Discamus ab ea in nulla re mundi laetari, sed in solo Deo, uti David hortatur, dicens: « Laetamini in Domino et exultate justi. » Et « Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, » Psalm. XXXVI, 4. Et Paulus: « Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. » Philipp. IV, 4. Vide ibi dicta; Deus enim solus est verum cordis gaudium, imo mare et oceanus uti bonorum, ita et gaudiorum omnium. Ipse solus immensis gaudiis implet omnes sensus et sinus animae nostrae. Jesus mel in ore, melos in aure, jubilus in corde, ait S. Bernardus.