Cornelius a Lapide

Esther XV


Index


Synopsis Capitis

Esther ornatu regio sistit se Assuero, sed terribili ejus aspectu perculsa, semel et iterum quasi exanimata corruit: unde Assuerus accurrens ei blanditur, eamque sibi restituit.

Haec quoque addita reperi in editione Vulgata.


Textus Vulgatae: Esther 15:1-19

1. Et mandavit ei (haud dubium quin Esther Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. 2. Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: 3. et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.

Nec non et ista quae subdita sunt.

4. Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. 5. Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, 6. et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: 7. altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. 8. Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. 9. Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu. 10. Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. 11. Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: 12. Quid habes, Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. 13. Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.

14. Accede igitur, et tange sceptrum. 15. Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? 16. Quae respondit: Vidi te, domine, quasi Angelum Dei; et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. 17. Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. 18. Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. 19. Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.

Hoc caput inserendum est capitibus V, vers. 2; nam quae ibi brevius dicta sunt, hic fusius recensentur.


Versus 2: Nutrita sis in manu mea

Vers. 2. Nutrita sis in manu mea, — per manum meam, id est per me, meamque opem et operam: quanquam et proprie infantes gestantur manu sinuque nutricum (qualis Estheri fuerat Mardochaeus), ibique nutriuntur.

Locutus est contra nos in mortem, — id est ad mortem, ut nos morti addixerit per regis edictum.


Versus 4: Deposuit vestimenta ornatus sui

Vers. 4. Deposuit vestimenta ornatus sui — modesti et maesti, quo ad luctum et paenitentiam induta et ornata erat. Unde Graece est: deposuit vestimenta luctus.

Circumdata est gloria sua, — id est gloriosa corona regia, caeterisque vestibus aureis et gemmeis, utpote regalibus se induit. Sic Job cap. XIX, vers. 9, ait: "Spoliavit me gloria mea," quam explicans subdit: "Et abstulit coronam de capite meo"; Job enim erat rex, et corona regia coronabatur.


Versus 6: Super unam innitebatur prae deliciis

Vers. 6. Et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis (Graece τρυφερευομένη, id est quasi delicate agens, delicate se regens) et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens. — Assumpsit Esther speciem hanc teneritudinis, ut per eam Assuerum commoveret ad misericordiam. Et vere erat tenera et debilis, tum ex sexu, tum ex jejunio, tum ex metu; unde et corruit.


Versus 8: Tristem celabat animum

Vers. 8. Tristem celabat animum et nimio timore contractum; — noverat enim Darium esse terribilem, ac edictum ejus de nece Judaeorum jam latum et promulgatum, ex lege Persarum, non posse revocari; rursum capitale esse regem adire, nisi quis ab eo vocatus esset. Quare sciens certum se adire capitis periculum, plena erat timore et trepidatione, ne res male cederet, ac rex excandescens juberet illico edictum suum de Judaeis mactandis exsecutioni mandari. Unde sequitur.


Versus 9: Stetit contra regem

Vers. 9. Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem. — Verisimile est Estherem trepidantem non prope accessisse ad regem, sed terribili ejus aspectu conterritam stetisse eminus ad ostium, quod erat ex adverso regis in solio residentis. Unde cap. V, vers. 1, dicitur stetisse "in atrio domus regiae, quod erat exterius contra Basilicam regis."


Versus 10: Cumque elevasset faciem, regina corruit

Vers. 10. Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, — quem conceperat, ait Josippus aeque ac Josephus, ex eo quod Esther non vocata contra legem ad se ingressa esset, putans se ab Esthere contemptum. Reges Persarum enim magnam, imo divinam majestatem prae se ferebant, et magnam reverentiam, imo latriam a suis exigebant, volentes adorari ut dii. Accedebat quod Darius natura erat cholericus et ferox, ut patet ex eo quod de ipso narrat Seneca, lib. III De Ira, cap. XVI: "Cum bellum, inquit, Scythis indixisset Orientem cingentibus, rogatus ab Obazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solatium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plusquam rogatus pollicitus, omnes se dixit illi remissurum; et occisos in conspectu parentis abjecit, crudelis futurus, si omnes abduxisset." Subdit simile de Xerxe Darii filio: "Qui Phythio, inquit, quinque filiorum patri unius vocationem petenti, quem vellet eligere permisit. Deinde quem elegerat, in partes duas distractum ab utroque viae latere posuit, et hac victima lustravit exercitum."

Regina corruit. — Suspicantur aliqui illam simulasse deliquium animi, ut iram regis flecteret. Verum pallor, et ea quae secuta sunt, indicat verum fuisse deliquium. Nam, ut praecessit, ipsa accessit nimio timore contracta; deinde videns regem in tanta majestate scintillantibus et furibundis oculis se intueri, tremore perculsa, quasi exanimata corruit. Majestas enim regia mire percellit accedentes ad eam. Narrarunt viri graves, qui alias neminem metuebant, solebantque cum Principibus bibere et familiariter agere, cum ad Philippum II Hispaniae regem aliquid petituri accederent, ac rex in eos oculos suos cum regia gravitate defigeret, consternatos obmutuisse, ac licet rex comiter eos invitaret ut sua proponerent, tamen ne verbum quidem effari potuisse.


Versus 11: Convertit Deus spiritum regis in mansuetudinem

Vers. 11. Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem. — "Convertit," tum per miserabilem aspectum collabentis reginae, tum per internum instinctum et impulsum quo eum flectebat ad commiserationem, ut iram commutaret in mansuetudinem et blanditias. "Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit inclinabit illud," Proverb. XXI, 2; praesertim quia videbat Assuerus Estherem ex contemptu non accessisse, ut putabat, sed summe se metuere et revereri (hoc enim reges quaerunt), adeoque ex reverentia et tremore corruere et deliquium pati.


Versus 12: Quid habes, Esther? Ego sum frater tuus

Vers. 12. Quid habes, Esther? Ego sum frater tuus. — Frater, id est maritus qui te amo non ut maritus et dominus, sed ut frater, socius et aequalis. Nota conjuges subinde se mutuo compellare fratres et sorores, idque partim pudicitiae et castitatis, partim benevolentiae et arcti amoris conjugalis causa, praesertim quia prima mundi post Adam et Evam connubia fuere fratrum et sororum. Sic sponsa in Canticis a sponso vocatur soror: sic sapientia vocatur sponsa sapientis, Sap. VIII, 2. Eadem amica et soror nominatur, Proverb. VII, 4. Denique (quod huic loco proprium est) Persae solebant sorores accipere in uxores, teste S. Hieronymo, lib. II Contra Jovin. Idem ex Herodoto, Agathia, Clemente Alexandrino, Diogene Laertio docet Brissonius, libro II De Regno Persarum, pag. 214.


Versus 15: Osculatus est eam

Vers. 15. Et osculatus est eam, — quasi sponsam dilectam, ut hisce blanditiis eam quasi exanimem sibi redderet. Esther hic repraesentat B. Virginem, quae Assuerum, id est Deum iratum toti generi humano ob peccata Adae et posterorum adiens cum duabus ancillis, hoc est, cum duplici creatura, angelica scilicet et humana, ait S. Bonaventura, in Speculo, cap. III. Mystice cum duplici virtute et vita, activa scilicet et contemplativa, eumque obsecrans prae sacro numinis metu et reverentia quasi in deliquium corruit; sed Deus ei blandiens et osculans concessit quod postulabat, nimirum salutem generis humani, ideoque Filium suum ei dedit, ut in ea carnem assumens fieret hostia piacularis et Redemptor mundi. Hoc est quod ipsa petebat, Cant. I, 1: "Osculetur me osculo oris sui."


Versus 16: Vidi te, domine, quasi Angelum Dei

Vers. 16. Vidi te, domine, quasi Angelum Dei, — angelica majestate et splendore refulgentem, ideoque metum et terrorem mihi caeterisque incutientem. Hinc Cosrohas rex Persarum gentilis, quem superavit Heraclius Imperator, juxta se miram fabricari jussit sphaeram, in qua angeli regem circumstabant. Audi Theophanem, et ex eo Baronium, tomo VIII, anno Christi 622: "Heraclius, victo Cosroha, abominandum offendit Cosrohis simulacrum, et effigiem ejus in globi formam, referente palatii tholo, tanquam in coelo sedentem. Circum erant sol, luna et astra, quibus ille superstitiosus tanquam diis serviebat, circumstantibus sibi angelis sceptrigeris. Machinas porro impius paraverat, quae eo ex loco guttas pluviae instar emitterent, sonitumque tonitrui aemulum ederent. Haec omnia, ipsamque ignis aedem totamque urbem combussit Heraclius." Ecce ut Cosrohas affectarit divinitatem, repraesentando Angelos, tonitrua et fulmina quae Deo sunt propria.


Versus 17: Facies tua plena est gratiarum

Vers. 17. Et facies tua plena est gratiarum, — puta plena decoris, splendoris, magnificentiae, majestatis angelicae et divinae, potius quam humanae. Hac reverentia et blandiloquentia Esther delinivit Assuerum, eumque plane sibi devinxit, ut concederet quidquid illa postularet.