Cornelius a Lapide

Esther XVI


Index


Synopsis Capitis

Epistola Assueri qua revocat prius decretum de Judaeis caedendis, ac contrarium edit, scilicet ut Judaei suos hostes mactent, utque hujus diei memoria festo quotannis recurrente celebretur.

Exemplar epistolae regis Artaxerxis, quam pro Judaeis ad totas regni sui provincias misit: quod et ipsum in Hebraico volumine non habetur.


Textus Vulgatae: Esther 16:1-24

1. Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae jussioni obediunt, salutem dicit (Sup. XI, 2). 2. Multi bonitate principum, et honore qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam; 3. et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias; 4. nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. 5. Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere; 6. dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. 7. Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. 8. Unde providendum est paci omnium provinciarum. 9. Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. 10. Et ut manifestius, quod dicimus, intelligatis (Sup. III, 1): Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est; 11. et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus; 12. qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. 13. Nam Mardochaeum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther, cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem; 14. hoc cogitans ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. 15. Nos autem, a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus, 16. et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. 17. Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. 18. Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. 19. Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judaeis uti legibus suis. 20. Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertia decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 21. Hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. 22. Unde et vos, inter caeteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur, 23. omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. 24. Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiae.


Versus 6: Dum aures principum simplices fraude decipiunt

Vers. 6. Dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. — Hinc discant Principes et quivis alii non facile accusationibus et accusatoribus credere, nec nimis uni consiliario confidere; sed plures audiant, si veritatem scire volunt; nam "qui cito credit levis est corde, et minorabitur." Eccli. XIX, 4. Sic Josue et Hebraei decepti sunt a Gabaonitis, quia nimis facile eis mentientibus crediderunt. Sic Holofernes caesus est a Judith, quia temere ei credidit. Sic Samson a Dalila sua proditus est, quia ei secretum fortitudinis suae in capillis sitae credidit. Credidit temere Putiphar uxori accusanti Josephum de stupro; et Absalon Chusai; et Roboam adolescentibus; ideoque decepti sunt et in ruinam acti. Denique Aman affectavit regnum Assueri, eo quod ipse illud totum ipsi credidisset. Idem fecere alii olim, et hoc quoque aevo nostro, qui, cum regibus et principibus dominarentur, ipsorum ditiones et regna invaserunt.


Versus 9: Nec putare debetis si diversa jubeamus

Vers. 9. Nec putare debetis, si diversa jubeamus (revocando Amani decretum de Judaeis occidendis), ex animi nostri venire levitate, — ut legem Persarum, quae jubet decreta Regum esse irrevocabilia, leviter violemus vel abrogemus; nam decretum prius non fuit regis, sed Amani, qui illud a rege per fraudem et mendacium extorsit, ideoque subreptitium, injustum et impium, ac proinde cognita jam veritate, a rege hoc novo edicto revocandum et corrigendum.


Versus 10: Aman gente Macedo

Vers. 10. Aman gente Macedo. — Licet enim natus esset in Perside, tamen stirpem et originem ducebat a Macedonibus, ac proinde in Macedones quasi in suos cives erat propensus, ideoque alienus et adversus Persis, ab eis regnum ad suos Macedones subdole transferre nitebatur, ut sequitur.


Versus 12: Et spiritu, id est vita

Vers. 12. Et spiritu, — id est vita.


Versus 14: Ut regnum Persarum transferret in Macedonas

Vers. 14. Ut interfectis (Judaeis ac praesertim Esthere et Mardochaeo fidelissimis amicis meis, et vitae meae tutoribus) insidiaretur solitudini nostrae, — ut me tam fidis custodibus orbatum, quasi solum et carentem fideli custodia per dolum et fraudem occideret, meumque regnum occuparet. Verum id esse liquet ex eo quod haec epistola non tam a rege, quam ab Esthere et Mardochaeo sit dictata, qui erant probi, veraces et Deum timentes, qui ex secretis Amani epistolis, atque ex complicibus habita quaestione et diligenti examine, fraudes et conjurationem Amani in regem detexerunt et demonstrarunt. Hic verum est illud Eccli. cap. XI, vers. 36: "Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis." Vide ibi dicta.

Et regnum Persarum transferret in Macedonas. — Hinc Scaliger et Serarius putant Assuerum maritum Estheris fuisse Artaxerxem, non Longimanium, sed Mnemonem, sub quo vixit Philippus pater Alexandri Magni, qui regnum Macedonum eousque exiguum et obscurum amplificare et illustrare coepit.

Verum dico per Macedones hic intelligi omnes Graecos, quia inter eos eminebant Macedones: ii ergo prae caeteris omnibus Graecis hic nominantur, quia Aman erat Macedo, qui proinde pro Persis vel alium quempiam Macedonum regnare maluisset, quam Atheniensem, Spartanum aut alium Graecum; Graecos autem sub Dario Hystaspis fuisse metuendos, et de Persis male meritos docet Herodotus, lib. VII, pag. 183. Et Diodorus Siculus, lib. XI, scribit Xerxem, Olympiade 75, movisse arma contra Graecos, assiduos jam tum infestissimosque Persici nominis hostes; unde Xerxes contra eos duxit undecies centena millia Persarum, quae omnia a paucis Graecis caesa, fusa fugataque fuere. Additque Xerxis patrem Darium, magnam materiam ad classis Xerxianae contra Graecos mittendae aedificationem, praeparasse. Justinus etiam, lib. II, pag. 34 et 39, docet Darium Hystaspis bella gessisse contra Athenienses, in quo bello asserit jam tum emicuisse virtutem et gloriam Themistoclis adolescentis. Denique quarto anno ante mortem Darius hic cum Graecis dimicavit apud Marathonem, celeberrimo in Graecis Romanisque historiis praelio, ut notavit quoque Severus Sulpitius, lib. II, pag. 68.

Consentit Josippus Gorionides, qui et addit duos illos eunuchos contra Assuerum conjurantes, ideoque per Mardochaeum delatos et suspensos, destinasse caput Assueri sive Artaxerxis deferre ad regem Graecorum, ut ei gratificarentur: eunuchos autem hos fuisse propinquos Aman; quia enim tum adhuc (utpote diu ante Philippum et Alexandrum) obscurissimum erat Macedonum imperium; hinc Aman Macedo illud illustrare voluit translato ad se et suos Macedones nobilissimo Darii et Persarum imperio, imo monarchia; uti postea transtulit Alexander Magnus.


Versus 16: Cujus beneficio patribus nostris regnum traditum

Vers. 16. Cujus (Dei) beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum. — Patres intellige reges praecedentes, praesertim Cyrum, cui Deus per Isaiam, cap. XLV, vers. 1, praedixit et promisit regnum, idque Cyrus agnovit, ideoque Judaeos e Babylone liberos dimisit, I Esdrae I, 1. Idem agnovit noster hic Darius, ut patet ex hoc loco, et ex III Esdrae IV, 43 et seqq.


Versus 18: Et cognatio ejus pendet in patibulis

Vers. 18. Et cognatio ejus pendet in patibulis. — Nota: to "cognatio," id est cognati; nam filii Aman nono mense post hoc edictum, puta mense ultimo Adar, occisi et suspensi fuere, ut dixi cap. IX, vers. 13; quia, ut ait Ammianus, lib. XXV, leges apud Persas impendio erant formidatae, "utpote per quas ob noxam unius omnis propinquitas periret."


Versus 22: Inter caeteros festos

Vers. 22. Inter caeteros festos. — Habebant enim Persae sua festa, praesertim Mithrae, id est Soli, quem ut Deum colebant, dicata. Tale quoque fuit festum ob caedem Magorum, quod hic Darius Magis in regno succedens perpetim celebrandum indixerat, teste Herodoto, lib. III. Porro non mirum Darium jussisse hoc festum victoriae Judaeorum etiam a Persis Orientalibus celebrari, tum quia ipse totus pendebat a sua Esthere et Mardochaeo, tum quia ipse jam verum Deum Hebraeorum agnoverat et colebat, ut patet vers. 16.


Versus 24: Gladio et igne deleatur

Vers. 24. Caput XVI. — Id est civitas et provincia quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat.