Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Suppono duos hosce libros esse Canonicos, ut definit Concilium Tridentinum, sess. IV; Carthaginiense III, Can. 47; Innocentius III, epist. 3, ad Exuperium; Gelasius et alii. Apud Hebraeos non sunt Canonici, tum quia Hebraice non exstant: unde ab Hebraeis ignorantur; tum quia scripti sunt post Canonem sacrorum librorum a Synagoga tempore Esdrae editum. Vide Bellarminum, lib. I, De Verbo Dei, cap. V; Sixtum Senensem, lib. VIII Biblioth., et Serarium hic.
Exstat insuper liber tertius Machabaeorum, et apud nonnullos quartus; sed hos intra Canonem Ecclesia non admisit. Quare hi duo similes sunt libro tertio et quarto Esdrae.
Argumentum libri primi et secundi Machabaeorum est, conscribere gesta et praelia Judae, Jonathae et Simonis fratrum Machabaeorum contra Antiochum aliosque hostes. Hi duo libri ergo continent historiam Synagogae, sive Israelis et populi Dei; Esdras enim desinit in Jeddoa sive Jaddo Pontifice, qui occurrit Alexandro Magno, a quo liber primus Machabaeorum incipit, et historiam Israelis prosequitur per successores Alexandri, puta reges Asiae et reges Aegypti, qui cum Judaeis nunc foederati fuere, nunc bella cruenta gesserunt, in quibus enituit mira Machabaeorum fortitudo, et singularis Dei eis victoriam dantis directio et protectio. Obiter autem breviterque tangit gesta Alexandri Magni et successorum usque ad Antiochum Epiphanem, qui Judaeos coepit persequi et bello lacessere: unde ejus et posterorum acta fuse enarrat, nimirum Antiochi Eupatoris, qui Epiphanis fuit filius, Demetrii regis et Alexandri, et alterius Antiochi, qui fuit Demetrii filius, qui cum Juda, Jonatha et Simone Machabaeis bella gesserunt. Complectitur ergo gesta annorum sexaginta circiter.
Quis fuerit auctor ignoratur. Verisimile est aliquem e sacerdotibus, vel Pontificibus fuisse; hisce enim data erat cura gentis suae historiam pertexendi, teste Josepho, lib. II Contra Appion. Probabile est primum librum scriptum fuisse a Joanne Hyrcano, filio Simonis fratris Judae Machabaei. Hic enim patri Simoni in Principatum aeque ac Pontificatum successit, et omnibus pene patris et patrui gestis interfuit; unde ejus illustris fit mentio in fine libri I. Adde quod ipse quoque fuerit Propheta, ut asserit Josephus, lib. XIII, capite X, quem audi: « Hyrcanus moritur anno imperii 31; tribus maximis a Deo habitus dignus honoribus, principatu gentis Judaeorum, et Pontificatu, et prophetia. Fruebatur enim divinis colloquiis; unde tantam nactus est futurorum praescientiam, ut praedixerit duos majores natu e liberis suis non diu fore paterni principatus compotes. » Idem asserit eum praedixisse filiorum suorum longe pugnantium praesentem victoriam. Denique hic 31 annis Israeli praefuit, ac pacem cum vicinis coluit, ideoque otio ad haec scribendum abundavit. Ita Sanchez. Hic ergo avi sui Mathathiae, patris Simonis ac patruorum Judae et Jonathae, tanquam familiae suae heroica praelia gestaque conscripsit, ideoque in morte Simonis patris sui desiit.
Secundi libri historiae fuse a Jasone Cyrenensi quinque libris conscriptae fuere, quas in epitomen contraxit, et librum secundum confecit primarius sacerdos, idque jussu Synagogae. Nam Synagogae nomine totus liber secundus scriptus fuit, quasi epistola ad Judaeos per Aegyptum dispersos, ut eos ex persecutione Antiochi et posterorum afflictos rerum meliorum nuntio soletur, ut patet ex ejus initio: « Fratribus, inquit, qui sunt per Aegyptum Judaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis. » In his autem erat Judas, non Machabaeus, ut vult Bellarminus et alii: nam hic jam erat vita functus, sed alius vel propheta, vel princeps populi et Senatus, cujus nomine epistola scribebatur, de quo plura lib. II, cap. I, 10 et cap. II, 24. Unde Serarius putat Judam hunc esse auctorem epistolae, eumque cognominat Essenum.
Primus liber Machabaeorum hebraice exstabat tempore S. Hieronymi, uti ipse fatetur in prologo Galeato. Secundum quoque hebraice exstitisse insinuat Eusebius in Chron. ad annum mundi 4800: « Machabaeorum, inquit, historia Hebraea reperta est. » Ita Sanchez.
Prolegomena in Libros Machabaeorum
hic Graecorum supputat regnum; verum hi libri inter divinas Scripturas non reperiuntur; » intellige ab Hebraeis. Et ratio id suadet. Scriptus est enim ad Judaeos per Aegyptum sparsos: Judaeorum autem nativa et materna lingua erat Hebraica, imo multi eorum alias ignorabant.
Porro Graecae editionis horum librorum auctores esse nequeunt Septuaginta Interpretes, quia hi floruerunt sub Ptolemaeo Philadelpho, qui centum annis praecessit Antiochum Epiphanem, cujus persecutiones hic describuntur.
Quaeres primo: Qui et quales fuere Machabaei, deque sic appellati? Josippus Bengorion scribit Judam fratrem Jonathae primum vocatum Machabaeum a fortitudine, patrem enim Mathathiam moriturum sic eum affatum fuisse: « O fili mi Juda, qui ob robur vocaberis Machabaeus, » nimirum a radice מחא macha, quae significat exstinguere, occidere, delere, ut Machabaeus idem sit quod exstinctor et occisor hostium. Ita Eusebius lib. III Hist. cap. X, dicens: « Quem librum Machabaeorum intitularunt, eo quod certamina ibi et agones pro pietate a Machabaeis desudati contineantur. » Favet quod dicit Mathathias moriturus, cap. II, 66, exhortans omnes ad legis et gentis suae tutelam et bellum: « Judas Machabaeus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiae. » Rursum Pagninus in nom. Hebr. deducit nomen Maccabi (sic enim scribendum ipse censet) a מכהני maccabi, id est, plaga per me, נכה nacha enim est ferire, percutere, occidere, ut Maccabi sit idem quod percussor, occisor, qualis fuit Judas Machabaeus, ejusque socii.
Haec duo etyma apposita sunt, ut ad illa alludi vix sit dubium. Alii « Machabaeus » derivant a verbo Graeco μαχοῦμαι, id est pugno, quasi dicas pugnator, athleta, certator. Isidorus Pelusiota lib. III, epist. 4: « Machabaeus, inquit, lingua Persica dominum sonat. » Insuper alii Machabaeum derivant a כאב caab, id est, dolere; unde Benoni Hiphil מכאיב macib, id est, dolere faciens, crucians hostes Israelis. Alii deducunt a חבב chabab, id est, amare, quasi ab amore ardente Dei Judas dictus sit Machabaeus, id est amator, vel Amadeus. Alii a מקבת mackeba, id est malleus. Judas enim fuit malleus Gentium.
Verum Hebraei et Latini passim tradunt Judam dictum Machabaeum, eo quod ipse belli sacri contra infideles Antiochi asseclas tesseram, acceperat illud Mosis devicto Pharaone concinentis Exodi XV, 11, מי כמך באלים יהוה, mi camocha baelim Jehova, id est: « Quis similis tui in fortibus, Domine? » ideoque initiales verborum horum litteras brevitatis studio vexillis suis inscripsisse, nimirum מכבי quae, suppositis punctis vocalibus in unam dictionem conflatae, faciunt מכבי machabi, id est Machabaeus, ut machabi sit quasi idem quod Michael, id est, quis ut Deus; quod deinde nomen ad socios et successores transmisit. Id ita esse patet ex sequentibus Judae gestis et praeliis, in quibus semper Judas omnem victoriae spem in uno Deo collocat, ideoque eum invocans, quasi leo in hostes irruit, eosque prosternit, idemque fecit ante patris mortem a juventute sua, uti ipse pater asserit, cap. II, 66, ubi eum hac de causa belli populique Ducem constituit. Quare ante patris mortem emblema illius erat: Mi camocha baelim Jehova, id est: « Quis similis tui in fortibus, Domine? » indeque per abbreviationem vocatus est Machabi, id est, « Machabaeus. » Quocirca ipse cum Nicanore conflicturus hanc belli tesseram suis dedit, « Dei adjutorium, » ut patet lib. II, cap. VIII, 23. Ita Genebrardus in Chron. Sixtus Senensis, lib. I; Arias, in Isaia cap. X; Baronius, in Martyr. ad diem 1 Augusti, Serarius, Salianus, Sanchez et alii. Simili scribendi compendio exaratum fuit illud: Mane Tekel Phares, Danielis V. Similes abbreviaturas passim invenire est in libris Rabbinorum, quibus per primam litteram totam dictionem significant, quas omnes in unum collegit et explicuit Mercerus.
Quaeres secundo e qua Tribu fuerit Judas, caeterique ejus fratres et nepotes Machabaei. Nonnulli censent fuisse e tribu Juda. Ex hac enim sceptrum non defecturum usque ad Christum praedixerat Jacob, Genes. XLIX, 10. Unde et I Machab. V, dicitur: « Et viri Juda magnificati sunt. »
Verum dico eos fuisse e tribu Levi et sacerdotali. Fuere enim ipsi summi Pontifices et simul Principes populi. Id ita esse clare liquet lib. I, cap. II, ubi Mathathias vocatur sacerdos descendens ex Joarib; Joarib autem descendit ex Aaron et Levi, ut patet lib. I, Paralip. XXIV, 7. Unde Mathathias vocat Phinees filium Eleazari filii Aaronis, patrem suum et suorum, lib. I, cap. II, 54. Ad locum Genes. XLIX, 10, ibidem respondi: ad locum Machabaeorum inferius respondebo. Porro Machabaei alio nomine vocati sunt Assamonaei ab Assamonaeo, qui fuit avus, vel abavus Mathathiae, teste Eusebio, Josepho, lib. XII Antiq. cap. VIII et aliis. Hinc Hebraeum Assamonaei, idem est quod Optimates vel Principes. Tales enim fuere Machabaei.
Porro Judas, Jonathas, Simon, eorumque posteri Machabaei a populo electi et constituti sunt Reipublicae duces, aut principes, non autem reges, ut patet lib. I, cap. IX et XIV. Regia enim stirps Davidis defecit in Jechonia in Babylonem abducto, qui proinde a Jeremia, cap. XXII, vocatur vir sterilis. « Neque enim, inquit, erit in semine ejus vir, qui sedeat super solium David, » id est, qui sit rex; unde Salathiel filius Jechoniae et Zorobabel filius Salathiel fuere duces populi, non reges.
Dices: Aristobulus, Joannis Hyrcani filius, diadema et regis nomen accepit; nam, ut ait Josephus XIII Antiq. XIX: « Defuncto patre, Aristobulus natu maximus volens principatum in regni formam vertere, diadema sibi primus imposuit post 481 annos et menses tres, ex quo de captivitate Babylonica liberatus populus ad pristinas sedes postliminio reversus est. » Respondeo Aristobulum ejusque posteros regis nomen et coronam propria auctoritate usurpasse, non autem a Republica datam accepisse; quare non fuere veri nec legitimi reges. Ita S. Hieronymus in cap. XXI Ezechielis: « Hyrcanus, ait, Pontifex diadema capiti suo imposuit, frustra sibi et hoc et illud voluit vindicare, cum regnum ei non deberetur post Sedeciam, » d. q. Quia non erat ex stirpe regis Davidis, quae defecit in ultimo rege Sedecia. A vulgo tamen adulante, indeque a Scriptoribus nonnullis ipse et posteri ejus vocantur reges, revera tamen non fuerunt reges. Secus est de Herode; hic enim a Senatu Romano et ab Augusto jam tum dominante Judaeis regnum Judaeae, regisque nomen accepit. Unde in eo sceptrum a Juda translatum est ad alienigenam, ideoque tunc advenit Christus, cui sceptrum hoc debebatur, ut vaticinatus est Jacob, Genesis XLIX, 10.
Judae, Jonathae, Simoni Machabaeis synchroni et coaevi fuere Antiochus Magnus ejusque filius Antiochus Epiphanes, ac hujus filius Antiochus Eupator; cum his duobus enim bella gesserunt. Item Ptolemaeus Philometor rex Aegypti. Ad haec Scipio uterque, scilicet Africanus, qui vicit Annibalem, et Carthaginem evertit; ac Asiaticus, qui de Antiocho Magno triumphavit. Ad haec Fabius Maximus Annibalis castigator. E Philosophis Possidonius et Panaetius. E Poetis Caecilius, Ennius, Naevius, Plautus. Porro Antiochus Magnus duos reliquit filios Seleucum et Antiochum Epiphanem; horum duorum filii et nepotes continua successione inter se certarunt, et dimicarunt de Asiae imperio per ducentos annos: ita Deus punivit impietatem et scelera Epiphanis in posteris.
Quaeres tertio, qui sint anni Graecorum, juxta quos singula Machabaeorum acta hoc libro consignantur, et unde initium accipiant. Respondeo eos inchoari ab anno tertio decimo a morte Alexandri Magni. Post Alexandrum enim anno tertio decimo Seleucus multis victoriis cognominatus Nicanor, devicto Antigono Asiae rege, fecit se regem Asiae, indeque anni Graecorum, sive Seleucidarum computari coeperunt. Porro
1. Seleucus rex Asiae regnavit annis 30.
2. Seleuco successit filius Antiochus Soter, cujus tempore Judaei insignem juxta Babylonem de Galatis obtinuere victoriam, quae recensetur libro II Machab. cap. VIII, vers. 20. Soter hic regnavit annis 19.
3. Soteri successit filius Antiochus cognomento θεός, id est Deus, ita vocatus a Milesiis, quod Lymarchum eorum tyrannum ejecisset, ait Appianus in Syriaco. De hoc vaticinatus est Daniel, cap. XI, vers. 5. Vixit bello primo Punico. Regnavit annis 15.
4. Antiocho huic successit Seleucus Callinicus, de quo Daniel cap. XI, vers. 7. Regnavit annis 20.
5. Callinico successit filius Seleucus Ceraunius, id est fulmineus, quod audacia et celeritate similis fulmini appareret, de quo Daniel cap. XI, vers. 10. Regnavit annis 3.
6. Ceraunio successit frater Antiochus Magnus, qui a L. Scipione ad Thermopylas victus filium juniorem Antiochum Epiphanem Romam pro se obsidem misit, de quo Daniel cap. X, vers. 10 et seq. usque ad 20. Regnavit annis 37.
7. Antiocho Magno successit filius senior Seleucus Philopator, qui initio sumptus templo Judaeorum submisit, II Mach. cap. III, vers. 3; sed postea versu 32, per Heliodorum illud expilare voluit, cum ille flagellatus ab Angelo rediens Seleucum occidit. Regnavit hic Seleucus annis 12.
8. Seleuco fratri seniori successit junior dictus Antiochus Epiphanes, id est illustris. Verius a nonnullis nominatus Epimanes, id est insanus, quia crudeliter et insane templum expilavit, et Judaeos divexavit. Hic regnum fratris dolo invasit anno 137 Graecorum, qui eodem anno Oniam sanctum Pontificem expulit, eique substituit fratrem impium Jasonem, II Machab. IV, 7. Idem anno secundo regni primam expeditionem suscepit in Aegyptum, inde pacificus Jerosolymam intravit. Ibidem vers. 21, anno 5, Jasoni deposito Pontificem surrogavit Menelaum Benjaminium, II Machab. IV, 23, et cap. III, vers. 4. Anno sexto rursum Aegyptum ingrediens, a Romanis jussus fuit egredi. Quocirca indignans egressus est, et indignationem suam in Judaeos vicinos effudit, I Machab. I, 21, et lib. II, cap. IV, vers. 11 et seq. ubi causam afferam. Quare tribus diebus interfecit 80 millia Judaeorum, 84 millia vendidit, et totidem incarceravit, II Machab. V, 14. Inde per Apollonium plures alios occidit, vers. 24, et alios per Philippum, cap. VI, 11; idolum Jovis posuit in templo, vers. 2; tunc pariter Eleazarum vers. 18, et septem fratres cap. VII, illustri martyrio affecit, anno 9 regni sui, qui fuit Graecorum 145. Contra eum se suosque erexit Mathathias, lib. I, cap. II, cui post paucos menses morienti successit, et bellum Antiocho movit Judas Machabaeus ejus filius, cap. III, qui sequenti anno Apollonium, vers. 11, et Seronem, vers. 23, vicit et cecidit. Anno 11 regni sui, qui fuit Graecorum 147, Antiochus in Persidem perrexit, ut Elymaidem diriperet, sed a Persis fugatus fuit, cap. III, vers. 37. Gorgias quoque ejus dux a Judaeis repulsus fuit, cap. IV. Anno 12, Lysias pariter a Judaeis prostratus, et templum ab Antiocho per idolum pollutum expurgatum fuit. Ibidem, vers. 52, ineunte anno 42, qui fuit Graecorum 149, e Perside reversus prae tristitia mortuus est, cap. VI, vers. 16, cum regnasset annis 12.
9. Antiocho Epiphani successit filius novennis Antiochus Eupator, qui cum suo tutore Lysia occisus est a Demetrio Seleuci Philopatoris filio, I Machab. VII, 1, anno Graecorum 151, qui fuit urbis Romae conditae 593, quo pariter vita functus est L. Emilius Paulus, qui Perseum regem Macedonum superavit, et Macedoniam Romanis subjecit. Regnavit Eupator annis 2.
10. Eupatori per vim successit Demetrius Seleuci filius anno Graecorum 151, usque ad annum 160, qui interfectus est ab Alexandro Bala, altero Antiochi Epiphanis filio, et fratre Eupatoris. Regnavit ergo Demetrius annis 10. Haec patent I Machab. I, 7, et cap. X, vers. 1 et 50. Porro Judas Machabaeus anno secundo Demetrii ab ejus duce Bacchide interfectus est, cui publico Jonathas frater successit, I Machab. IX, 13, 28 et 30.
11. Alexander Balas Antiochi Epiphanis filius regnare coepit anno Graecorum 160, usque ad annum 167, quo interemptus est a Ptolemaeo Philometore rege Aegypti socero suo, lib. I Machab. cap. X, vers. 1 et 67, et cap. XI, vers. 17. Regnavit ergo Balas annis 6.
12. Demetrius, cognomento Nicanor, filius Demetrii filii Seleuci, coepit regnare anno Graecorum 167 usque ad 172 quo victus captusque est a rege Persiae Arsace, I Machab. cap. XI, vers. 19, et cap. XIV, vers. 1 et 3. Regnavit annis 6.
13. Antiochus, Alexandri Balae filius, a Tryphone tutore suo promotus ad regnum, ab eodem post quadriennium occisus est. Regnavit ab anno Graecorum 168, usque ad 172. Quare quatuor ejus anni in chronologia non sunt addendi, quia conficiuntur in annis Demetrii Nicanoris, cum quo regnavit, I Machab. XI, 39 et 54. Sic et Josephus, lib. XIII, cap. XII.
14. Tryphon, occiso Antiocho pupillo, aeque ac Jonatha fratre Judae Machabaei, per dolum regnum invasit; sed post triennium occisus fuit ab Antiocho Sidete. I Mach. cap. XIII, vers. 12, 23 et 32, et cap. XII, in fine. Regnavit ergo annis 3.
15. Antiochus Sidetes, cognomento Pius, frater Demetrii Nicanoris, fratre ab Arsace rege Persarum capto, regnum occiso Triphone invasore occupavit, ac foedus cum Simone fratre Jonathae iniit, sed fregit, I Machab. XV, vers. 1 et 27. Occisus, ut narrant historiae profanae, a fratre suo Demetrio a Persis redeunte, eo quod uxorem ejus Cleopatram cum regno sibi vindicasset, sed verius a sacerdotibus Naneae, II Machab. I, 16. Regnavit annis 7.
16. Demetrius Nicanor frater Sidetis, dimissus ab Arsace, occiso fratre Sidete, regnum recuperat, rursusque tenet per annos 3.
17. Alexander Zebina ope Ptolemaei Physconis, occiso Demetrio Nicanore, regnum occupat. Regnavit annis 2.
18. Antiochus Gryphus, ita dictus a nasi magnitudine, ait Justinus lib. XXXVIII et XXXIX, Demetrii Nicanoris et Cleopatrae filius, occiso Zebina, ope matris regnum capessit; sed eamdem matrem deinde sibi parantem venenum illud ipsam per speciem officii et humanitatis bibere compulit, itaque eam interfecit. Regnavit annis 12.
19. Antiochus Cyzicenus, filius Antiochi Sidetis et Cleopatrae (haec enim duobus fratribus, scilicet Demetrio Nicanori, deinde eo a Persis capto fratri ejus Sideti nupserat), interempto Antiocho Grypho fratre suo uterino, quem prius regno privarat, uno duntaxat anno illi supervixit; universim tamen cum eo vivo regnavit annis 18.
20. Seleucus Gryphi filius cum fratre suo Antiocho, occiso patruo Cyziceno, regnum obtinet: sed victus ab Antiocho Eusebe filio Cyziceni, cum domo regia concrematur. Regnavit cum fratre annis 7.
21. Antiochus Eusebes, id est Pius, Cyziceni filius, caeso Grypho regnum occupat; sed mox eodem a Philippo et Demetrio Gryphi filiis spoliatur. Philippus ergo et Demetrius primo simul regnant, deinde victo Demetrio solus Philippus imperat. Illi omnes simul juncti regnarunt annis 6.
22. Tigranes, rex Armeniae, fratribus jam dictis inter se de regno certantibus, simulans se eos contra Eusebem adjuturum, regnum invasit, donec ab illo a Romanis per Lucullum expulsus est. Tenuit illud annis 14.
23. Antiochus Asiaticus (quia in Asia Minore educatus), filius Eusebis, dum cum Tigrane et Mithridate pugnat Lucullus, paternum Syriae regnum recuperat, illudque concedente Lucullo tenet annis 4. Sed mox Pompeius illud ei adimit, ac cum Judaea Romanis subjicit, Cicerone et Antonio consulibus, anno urbis 691.
Regnum ergo Graecorum in Syria a victoria Seleuci regis, qua devicto Antigono Minoris Asiae rege, totius Asiae regno Seleucus potitus est, duravit annos omnino 248. Ante devictum Antigonum regnaverat Seleucus, quamvis non annos integros 13. Alexander vero Magnus, qui primus devicto Dario monarchiam a Persis ad Graecos transtulit, a quo tempore multi numerant annos regni Graecorum, post ipsam victoriam vixit annos 6. Regnum ergo Graecorum in Syria ab initio monarchiae Alexandri Magni, usque ad illud eis ademptum per Pompeium et Romanos, duravit annis 267. Quibus, ut dixi, posteri duorum fratrum Seleuci scilicet et Antiochi Epiphanis continuo de eo certarunt, ac successive omnes sibi fuere invicem carnifices. Omnia jam dicta liquent ex Appiano, Justino, Josepho, Eusebio, Orosio et aliis.
Chronotaxis Ptolemaeorum Regum Aegypti, Qui Post Alexandrum Magnum Eodem Tempore, Quo Seleucidae in Syria, Regnarunt in Aegypto.
1. Ptolemaeus Lagi post Alexandrum statim occupavit Aegyptum, ab eoque omnes posteri ejus nominati sunt Ptolemaei, uti ante Pharaones. Regnavit annis 40.
2. Ptolemaeus Philadelphus, filius Ptolemaei Lagi, post ejus mortem regnavit annis 38. Hic 120 Judaeorum millia, quae pater captiva in Aegyptum abduxerat, libera dimisit, ac ab Eleazaro Pontifice petiit et obtinuit 72 Interpretes, qui Biblia ex Hebraeo in Graecum idioma traducerent.
3. Ptolemaeus Evergetes frater Philadelphi Seleucum Callinicum, ejusque filium Ceraunum praelio vicit. Regnavit annis 26.
4. Ptolemaeus cognominatus Philopator, id est amans patris per antiphrasin, eo quod interfecisset patrem, matrem, fratrem, sororem et uxorem, inescatus illecebris Agathocleae meretricis, regnavit annis 17.
5. Ptolemaeus Epiphanes filius Ptolemaei Philopatoris, qui uxorem duxit Cleopatram filiam Antiochi Magni et sororem Antiochi Epiphanis, a qua omnes deinde reginae Aegypti vocatae sunt Cleopatrae, regnavit annis 23.
6. Ptolemaeus Philometor, Ptolemaei Epiphanis filius senior, regnavit annis 35. Hoc regnante, ejus avunculus Antiochus Epiphanes ingressus est Aegyptum, ut litem ejus cum fratre juniore Ptolemaeo Physcone dirimeret, sed revera ea mente, ut regnum occuparet. Unde Philometore opem Romanorum implorante, ab eis jussus fuit Antiochus Aegypto excedere; quare frendens ipse iram suam in Judaeos evomuit, ut videbimus lib. II, cap. IV, et lib. I, cap. XII. Rursum Philometor anno regni sui 18 concessit Oniae, qui erat filius Oniae sancti Pontificis, aedificare templum Heliopoli in Aegypto, simile Jerosolymitano, quod ab eo dictum est Onion, stetitque annis 233, eversum tandem una cum templo Jerosolymitano a Tito et Vespasiano. Ita Josephus, Eusebius et alii. Tandem Philometor, subdole volens Alexandrum generum suum privare regno Asiae, illico mortuus interiit anno Graecorum 167, I Machab. XI, 1 et 18.
7. Ptolemaeus Physcon, sive Evergetes, Philometoris frater, post fratrem regnavit annis 29. Hic novo prodigio fuit frater, maritus, simul et gener Cleopatrae: nam ejus filiam in uxorem duxit. Porro cum Cleopatra, Physcone marito victo, sola regnaret, Physcon tam suum, quam ejus filium in frusta concisum, et arcae inclusum in natalitio matris die ipsi inter epulas apponi curavit, teste Justino lib. XXXVIII et XXXIX.
8. Ptolemaeus Lathuri filius Ptolemaei Evergetis, ab aliis cognominatus Soter, regnavit annis 16.
9. Ptolemaeus Alexander frater Lathuri cum matre, quae Lathurum ejecerat, regnavit annis 10.
10. Ptolemaeus Lathuri, ob saevitiam matris regno restitutus, rursum regnavit aliis annis 8.
11. Ptolemaeus dictus Auletes, eo quod choraulam exercuisset, filius Lathuri, ait Salianus. Hic genuit Cleopatram, quae ultima fuit Aegypti regina. Idem cum filia Berenice universim regnavit annis 30.
12. Ptolemaeus Dionysius, filius Auletis, qui puer, rexit Aegyptum per Cleopatram sororem annis 5.
13. Cleopatra, subverso fratre Ptolemaeo Dionysio, sola regnavit annis 17. Haec est celebris illa concubina M. Antonii triumviri, qui ab Augusto Caesare in praelio victus occubuit: Cleopatra, ne in manus Augusti veniret, aspidum morsu seipsam interemit. Augustus mox totam Aegyptum sibi et Romanis subjugavit, tuncque coepit esse monarcha anno urbis conditae 724, qui fuit Olympiadis 187 annus tertius.
Omnia haec tradunt Eusebius, Justinus, S. Epiphanius, Beda, Salianus, Torniellus et alii. Haec magnam lucem afferent utrique Machabaeorum libro. Nam Antiochi et Demetrii reges Asiae diu cum Ptolemaeis regibus Aegypti de Judaea, imo de imperio certarunt: nam inter utrosque media erat Judaea, quae proinde erat utrisque pomum discordiae, ut de ea sibi arroganda utrique contenderent.
Chronotaxis Machabaeorum, sive Assamonaeorum, Qui Populo Praefuere Non Tantum Ut Pontifices, Sed Et Ut Principes.
1. MATHATHIAS contra Antiochum Epiphanem insurgens anno Epiphanis nono, qui fuit annus Graecorum 145, Pontificatum et Principatum Israelis gessit paucis mensibus, I Machab. II, 1.
2. Judas Machabaeus, Mathathia mortuo, quasi filius primogenitus in Pontificatu et Principatu patri successit: patriam et verum Dei cultum fortissime et felicissime propugnavit; templum ejecto Antiochi idolo expurgavit, anno Graecorum 146: occisus tandem acerrime pugnans contra Bacchidem anno Graecorum 152, I Machab. IX, 3 et 18. Ergo Israelem rexit et defendit annis 6.
3. Jonathas fratri Judae surrogatus est a populo, approbante postea Alexandro Bala Antiochi Epiphanis filio, I Machab. X, 5 et 20. Tandem per dolum interemptus fuit a Tryphone anno Graecorum 170, I Machab. XIII, 23 et 41, cum praefuisset annis 19.
4. Simon fratri Jonathae in Ducatu et Pontificatu substitutus est, I Machab. XIII, 8 et 25. Per dolum interemptus est a Ptolemaeo genero suo anno Graecorum 177, I Machab. cap. ult., vers. ult. cum gubernasset annis 7.
5. Joannes Hircanus Simonis filius praefuit ut Dux et Pontifex annis 31. Hujus fit mentio, I Machab. cap. ult. vers. ult., atque in eo finitur sacra Machabaeorum, omnisque veteris Testamenti historia, et S. Scriptura.
6. Aristobulus Joannis Hircani filius. Hic primus regis nomen et coronam assumpsit, quod ejus exemplo caeteri ejus posteri assumpserunt. Hic fratrem Antigonum occidit, atque eodem anno Dei vindicta vomens sanguinem interiit. Regnavit annum 1.
7. Jannaeus Aristobuli frater junior, qui, ut Graecis placeret, graecum nomen assumpsit, dictusque est Alexander. Hic duos reliquit filios, Hircanum et Aristobulum, qui inter se de regno usque ad Herodem contenderunt, eique praedae fuerunt. Regnavit annis 27.
8. Alexandra uxor Jannaei, eo mortuo regnum usurpans, regnavit annis 9.
9. Aristobulus junior Jannaei filius, Hircano fratre seniore excluso, Pontificatum et regnum invasit; sed a Pompeio captus, Romam missus fuit cum duobus filiis Antigono et Alexandro, cum regnasset annis 3. Tunc Pompeius Jerusalem cepit, totamque Judaeam Romanis subjecit, et vectigalem effecit, Cicerone et Antonio consulibus.
10. Hircanus senior Jannaei filius Pontificatui restituitur a Pompeio, eumque variis jactatus casibus tenet per annos 22.
11. Alexander Aristobuli filius, Roma elapsus, Judaeam occupare conatus est; sed post triennium a Gabinio captus, a Pompeio capite mulctatus fuit: pater quoque ipse Aristobulus cum altero filio Antigono, Roma fugiens, ope Parthorum Judaeam et Pontificatum occupavit tribus annis cum dimidio. Verum Julius Caesar Hircano Pontificatum adjudicavit, uti jam ante fecerat Pompeius, ac Antipatri Idumaeo, Judaeae et Hircani tutelam, quasi procuratori commisit: deinde M. Antonius Herodem et Phasellum filios Antipatri tetrarchas constituit. Denique Antigonus ultimus Machabaeorum, petente Herode, capite truncatus fuit post annos 4.
In Antigono defecit omnis stirps Assamonaeorum, aeque ac eorum regnum et Pontificatus, cum utrumque tenuissent per annos 126, ut vult Josephus, vel potius per annos 130, ut vult Salianus et alii. Tot enim fluxere ab anno nono Antiochi Epiphanis usque ad annum primum Herodis, quo ipse caeso Antigono pleno jure regnum occupavit, atque in eo defecit sceptrum Judae, ideoque venit Christus juxta oraculum Jacobi, Genes. cap. XLIX, vers. 10. Haec omnia patent ex Josepho, Eusebio, Saliano, Torniello, Pererio et aliis.
Pontificum Series ab Alexandro Magno usque ad Christum.
1. Jaddo. Hic occurrit Alexandro Magno, eumque Judaeis infensum reconciliavit, teste Josepho, lib. XI et XIII, sub finem. Praefuit juxta Eusebium annis 17. Jaddi frater junior fuit Manasses, qui templum simile Jerosolymitano a Sanaballat socero suo fabricatum in monte Garizim adiit, ejusque fuit Pontifex, de quo Judaeis cum Samaritanis perpetua fuit lis et contentio usque ad Christum, ut patet Joannis capite IV. Vide Josephum, libro XI, cap. VII.
2. Onias primus, Jaddi filius, cui nonnulli dant annos 23.
3. Simon Oniae filius, cognomento Justus, cujus elogia describit Eccli. L, 1.
4. Eleazarus Simonis frater, qui 72 Interpretes misit ad Ptolemaeum Philadelphum, ut vetus Testamentum ex Hebraeo in Graecum converterent.
5. Manasses filius Oniae primi, frater Simonis, et patruus Eleazari.
6. Onias secundus Simonis Justi filius, cognomento Avarus.
7. Simon secundus Oniae secundi filius.
8. Onias tertius, cognomento Sanctus, filius Simonis secundi, qui orans pro Heliodoro flagellato ab Angelis illi vitam impetravit, II Machab. cap. III, et I Machab. XII, 7 et 8. Hujus Oniae filius et ipse dictus Onias, sub Ptolemaeo Philometore templum erexit Heliopoli in Aegypto, quod ab eo vocatum est Onion.
9. Jesus, sive Jason frater Oniae Sancti, qui excluso fratre Pontificatum emit ab Antiocho Epiphane, II Machab. IV, 7, et V, 5.
10. Menelaus Onias, Simonis Benjaminitae frater, Pontificatum emens ab eodem Epiphane deturbavit Jasonem, sicut ille deturbarat Oniam Sanctum; sed cum pecuniam Epiphani promissam praestare non posset, in ejus locum suffectus est Lysimachus ejus frater, II Machab. IV, 27. Mox, lapidato Lysimacho, Menelaus rursum novis pecuniis Pontificatum coemit. Ibidem versu ult. Hi ergo fuere invasores et pseudo-Pontifices.
11. Mathathias Judae Machabaei pater: de quo et filiis jam dixi. Quare breviter eos duntaxat recensebo, ut seriem Pontificum expleam.
12. Judas Machabaeus.
13. Jonathas, frater Judae.
14. Simon, frater Jonathae.
15. Joannes Hircanus Simonis filius.
16. Aristobulus, filius Hircani.
17. Jannaeus Alexander, frater Aristobuli.
18. Aristobulus, filius junior Jannaei.
19. Hircanus, senior filius Jannaei.
20. Antigonus, Aristobuli filius, in quo desiit stirps Assamonaeorum.
21. Ananelus ab Herode Pontifex constitutus.
22. Aristobulus.
23. Ananelus secundo.
24. Simon Phabetis.
25. Simon Boethi socer Herodis, sub cujus vitae finem natus est Christus, novus novi Testamenti Pontifex secundum ordinem Melchisedech, Heb. VII.
Ex dictis collige a morte Alexandri Magni usque ad annos Graecorum, sive usque ad initium regni Seleuci in Asia fluxisse annos 12; inde usque ad Machabaeos annos 145; denique a Machabaeis usque ad Christi nativitatem annos 165. Mors ergo Alexandri Christi ortum antecessit annis 322. Vide Chronologiae tabulam, quam praeposui Pentateucho.
Ordo et Connexio Librorum Machabaeorum.
Moses in Genesi descripsit originem mundi et Ecclesiae Dei, deinde ejus propagatio usque ad reges Israelis Saulem et Davidem narratur in libro Josue et Judicum. Mox in libro Regum ejus progressus recensetur, quem habuit sub regibus, puta Saule, Davide, Salomone, etc., item quae passa est a regibus Assyriorum et Chaldaeorum, quorum prima fuit monarchia. Deinde in Esdra, Nehemia, Tobia, Judith, Esther commemorantur ea quae eidem Ecclesiae, puta Israeli et populo Dei tam prospera quam adversa contigerunt in secunda monarchia, quae fuit Cyri et regum Persarum. Nunc in hisce libris Machabaeorum narrantur ea quae eidem acciderunt commoda et incommoda in tertia monarchia, quae fuit Alexandri Magni et Graecorum, puta ab Antiochis regibus Asiae et Syriae, et Ptolemaeis regibus Aegypti: inter utrosque enim media fluctuavit semper Judaea, nunc his, nunc illis, vel amica, vel inimica.
Porro quatuor reperiuntur libri Machabaeorum, quorum hic est ordo historicus et chronologicus. Primo loco ordine temporum et rerum gestarum collocandus est liber tertius Machabaeorum, quia recenset ea quae Israeli et populo Dei contigerunt sub Ptolemaeo Philopatore rege Aegypti et Antiocho magno rege Asiae. Secundo loco ponendus est is qui nunc in Bibliis ponitur secundus, quia complectitur gesta et bella Judae Machabaei cum Antiocho Epiphane, qui fuit filius Antiochi Magni. Tertium locum poscit is qui in Bibliis est primus Machabaeorum, quia ad acta Judae addit gesta Jonathae et Simonis, fratrum et successorum Judae. Quartum locum vindicat liber quartus, quia conscribit facta Joannis Hircani, qui fuit filius Simonis fratris Judae. Sed inter hos quatuor soli duo medii sunt canonici; caeteri vero duo, scilicet primus et ultimus, sunt ambigui, id est occultae et incertae auctoritatis, non tamen falsi, aut damnati; quales pariter sunt liber tertius et quartus Esdrae.
Rursum liber primus Machabaeorum qui in Bibliis exstat, quasi Canonicus, multum differt a secundo, et ab alio auctore conscriptus est: nam redolet phrasin Hebraeam, secundus vero Graecam. Rursum primus sua consignat per annos Graecorum, numerando eos juxta computum Alexandrinum; secundus vero juxta computum Chaldaicum, qui ab Alexandrino distat integro anno cum medio, ut suo loco ostendam. Denique liber secundus narrat acta Judae alio modo, quam narrata sint lib. primo, nec unquam libri primi meminit. Denique primus actis Judae addit acta Jonathae et Simonis, quae omittit secundus.