Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judas Ammonitas, Moabitas et Idumæos profligat, mox, vers. 9, Galilæis per Simonem fratrem, Galaaditis per se succurrit, ac vers. 28. Bosor, et vers. 35, Maspha, aliasque urbes Galaaditidis expugnat. Inde, vers. 37, integro prælio cædit Timotheum, et vers. 46, expugnat Ephronem; sed vers. 56, cæduntur Josephus et Azarias Judæ æmuli.
Textus Vulgatae: I Machabaeorum 5:1-68
1. Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu, quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: 2. et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. 3. Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israelitas, et percussit eos plaga magna. 4. Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, et insidiantes ei in via. 5. Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni, cum omnibus qui in eis erant. 6. Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: 7. et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: 8. et cepit Gazer civitatem, et filias ejus, et reversus est in Judæam. 9. Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad, adversus Israelitas qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem, 10. et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant: 11. et parant venire, et occupare munitionem in quam confugimus; et Timotheus est dux exercitus eorum. 12. Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. 13. Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. 14. Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc: 15. Dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone; et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. 16. Ut audivit autem Judas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. 17. Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa; ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. 18. Et reliquit Josephum filium Zachariæ et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam: 19. et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic; et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. 20. Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam; Judæ autem octo millia in Galaaditim. 21. Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus; et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam 22. Ptolemaidis; et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit spolia eorum. 23. Et assumpsit eos qui erant in Galilæa, et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna. 24. Et Judas Machabæus et Jonathas frater ejus transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. 25. Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderunt fratribus eorum in Galaaditide: 26. et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim; hæ omnes civitates munitæ et magnæ. 27. Sed et in cæteris civitatibus Galaaditis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. 28. Et convertit Judas, et exercitus ejus, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem; et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. 29. Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30. Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. 31. Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cœlum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: 32. et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. 33. Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. 34. Et cognoverunt castra Timothæi quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus; et percusserunt eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. 35. Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit et cepit eam; et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. 36. Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. 37. Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38. Et misit Judas speculari exercitum; et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes, quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: 39. et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. 40. Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus ad torrentem aquæ; si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos. 41. Si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretemus ad eos, et poterimus adversus illum. 42. Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis dicens: Neminem hominum reliqueritis; sed veniant omnes in prælium. 43. Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum; et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. 44. Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni, cum omnibus qui erant in ipso; et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ. 45. Et congregavit Judas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. 46. Et venerunt usque Ephron; et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. 47. Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus; et misit ad eos Judas verbis pacificis, 48. dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram; et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. 49. Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco. 50. Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: 51. et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus, et transivit per totam civitatem super interfectos. 52. Et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra faciem Bethsan. 53. Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda. 54. Et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. 55. Et in diebus, quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, 56. audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, 57. et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. 58. Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. 59. Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam. 60. Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo; 61. quia non audierunt Judam et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos. 62. Ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel. 63. Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. 64. Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. 65. Et exivit Judas, et fratres ejus, et expugnabant filios Esau, in terra quæ ad Austrum est, et percussit Chebron et filias ejus; et muros ejus et turres succendit igni in circuitu. 66. Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. 67. In die illa ceciderunt Sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. 68. Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni; et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.
Versus 4: Malitiam Filiorum Bean
4. MALITIAM FILIORUM BEAN. — «Bean,» ait S. Hieronymus in locis Hebr., est «civitas Amorrhæorum, quæ et ipsa a filiis Ruben tenta est.» Sic et Eusebius.
Versus 5: Et Anathematizavit Eos
5. Et anathematizavit eos, — id est omnino eos evertit et excidit. Hoc enim est Hebraice חרם cherem, id est anathema, puta omnimoda cædes et excidium.
Versus 8: Cepit Gazer Civitatem
8. CEPIT GAZER. — Erat hæc urbs in regione Ammon.
Versus 11: Et Timotheus Est Dux Eorum
11. ET TIMOTHEUS EST DUX EORUM. — Timotheus erat dux Ammonitarum, qui perpetui fuere et infensi Judæorum hostes.
Versus 19: Præestote Populo Huic
19. ET PRÆCEPIT ILLIS: PRÆESTOTE POPULO HUIC, ET NOLITE BELLUM (prælium) COMMITTERE ADVERSUM GENTES DONEC REVERTAMUR. — Vide hic prudentiam Judæ, qua vetat relictis prælium; tum quia hostibus erant inferiores, tum quia ipsos omnes custodiæ populi deputarat: iis enim cæsis actum erat de toto populo. Hi violantes præceptum Judæ conflixerunt cum hoste, ideoque ab eo cæsi sunt, vers. 56.
Versus 23: Et Assumpsit Eos Qui Erant In Galilæa
23. Et assumpsit (Judas Judæos paucos in Galilæa, periculose ob vicinos hostes in Galilæa et Philisthæa degentes, eosque) ADDUXIT IN JUDÆAM, — ut in ea inter suos tuti quietius habitarent.
Versus 26: Et Quia Multi Ex Eis Comprehensi Sunt
26. ET QUIA MULTI EX EIS COMPREHENSI (id est, obsessi et quasi capti cinguntur undique ab inimicis) IN BARASA, — Græce in Bosra, aliisque civitatibus Galaad, ne possint egredi, vel manus eorum evadere.
Versus 27: Sed Et In Cæteris Civitatibus Galaaditidis
27. SED ET IN CÆTERIS CIVITATIBUS GALAADITIDIS TENENTUR COMPREHENSI (id est ab hoste vallati et conclusi, uti dixi vers. 26, unde sequitur) ET IN CRASTINUM CONSTITUERUNT ADMOVERE EXERCITUM CIVITATIBUS HIS, ET COMPREHENDERE (id est expugnare et capere,) ET TOLLERE EOS (id est occidere eorum incolas) IN UNA DIE, — unde Græce est, In crastinum constituit castra ponere contra munitiones, et capere, et tollere omnes hos in una die.
Versus 28: Et Convertit Judas Viam In Desertum Bosor
28. ET CONVERTIT JUDAS ET EXERCITUS EJUS VIAM IN DESERTUM BOSOR REPENTE, ET OCCUPAVIT EAM, — quia ex improviso cives non cogitantes et imparatos oppressit: Bosor erat urbs Moab ultra Jordanem, sita in tribu Ruben, quam Levitis ad habitandum dedit Josue, capite xx, vers. 8.
Versus 29: Et Surrexerunt Inde Nocte
29. ET SURREXERUNT INDE NOCTE ET IBANT USQUE AD MUNITIONEM, — in quam confugerant timidi Judæi, ut eos ab obsidentibus et invadentibus hostibus liberarent.
Versus 30: Et Factum Est Diluculo
30. ET FACTUM EST DILUCULO, CUM ELEVASSENT OCULOS SUOS, ECCE POPULUS MULTUS (hostium quorum dux erat Timotheus) PORTANTES SCALAS ET MACHINAS, UT CAPERENT MUNITIONEM, — in quam confugerant Judæi, ad quos liberandos pergebat Judas.
Versus 31: Et Clamor Magnus De Civitate
31. ET CLAMOR MAGNUS DE CIVITATE; — cives enim conclamabant, ut se mutuo acuerent ad repellendum hostes, munitionem invadentes, utque opem Dei et sociorum clamando in cœlum implorarent; hostes similiter vocibus et tubis conclamabant, ut se mutuo animarent ad insultum. Unde Judas utrinque hosce clamores audiens,
Versus 32: Pugnate Hodie Pro Fratribus Vestris
32. DIXIT EXERCITUI SUO: PUGNATE HODIE PRO FRATRIBUS VESTRIS, — in munitione obsessis, contra hostes eam invadentes, ut ex eorum manibus ipsos liberetis.
Versus 33: Et Venit Tribus Ordinibus Post Eos
33. ET VENIT TRIBUS ORDINIBUS POST EOS (ut ex tribus partibus eos cingeret et invaderet, ne evadere possent, cum ex altera parte obsisteret eis munitio Judæorum, ut elabi nequirent,) ET EXCLAMAVERUNT TUBIS (ut hoc inopinato militum clangore suos animaret et hostes percelleret,) ET CLAMAVERUNT IN ORATIONE, — Dei opem et victoriam flagitantes, quam et obtinuerunt. Nam Deus hostibus timorem Judæ incussit, eosque in fugam compulit; unde a Juda cæsa sunt eorum octo millia, ut dicitur vers. seq.
Versus 35: Et Divertit Judas In Maspha
35. ET DIVERTIT JUDAS IN MASPHA. — Erat hæc urbs Moabitarum pariter in tribu Ruben, de qua I Reg. xxii, 3.
Versus 36: Et Cepit Casbon
36. ET CEPIT CASBON, — Græce Casphor, uti eam vocavit Noster, vers. 26.
Versus 37: Congregavit Timotheus Exercitum Alium
37. POST HÆC AUTEM VERBA CONGREGAVIT TIMOTHEUS EXERCITUM ALIUM, ET CASTRA POSUIT CONTRA RAPHON TRANS TORRENTEM, — urbi vicinum, qui, vers. 41, flumen vocatur.
Versus 40: Si Transierit Ad Nos Prior
40. SI TRANSIERIT (Judas) AD NOS PRIOR, NON POTERIMUS SUSTINERE EUM.
Versus 41: Si Vero Timuerit Transire
41. SI VERO TIMUERIT TRANSIRE, etc., TRANSFRETEMUS AD EOS ET POTERIMUS ADVERSUS EUM. — Putant aliqui Timotheum hoc quasi omen accepisse, ex eoque divinasse, an sua, an Judæ foret victoria; sicut Jonathas idem hoc omen victoriæ de Philistæis accepit, dixitque: «Si dixerint: Ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris,» I Reg. xiv, 12.
Verius est Timotheum hoc dixisse ex bellica experientia et conjecturali præsagio. Duces enim belli periti explorant hostium animos, an sint meticulosi, an audaces et de victoria præfidentes. Si enim sint meticulosi, colligunt eos esse infirmos et pusillanimes, ideoque facile prosterni posse; unde eos invadunt et sternunt: si vero videant eos esse audaces et præfidentes, conjiciunt eos esse se fortiores, itaque se subducunt et fugiunt ne ab eis cædantur. Multum enim valet ad victoriam militum fiducia et hostium diffidentia.
Ita S. Thomas, Sanchez, Serarius et alii. Olim cum essem in Belgio, Neomagi dissidebant cives Catholici ab hæreticis, et utrinque acies parabantur in foro ad confligendum; sed dux hæreticorum poposcit alloquium Consulis et ducis Catholici, ut de pace ageretur. Consul Catholicus ducis hæretici manum apprehendens, deprehendit eam tremulam: unde ad suos reversus: Agite, ait, cives, pugnemus, hostes timent et tremunt, nostra est victoria: pugnarunt, vicerunt, et hæreticos urbe expulerunt.
Agesilaus, rex Spartæ bellicosissimus, rogatus quæ dos maxime ducem belli exornaret, respondit: «Audacia adversus hostes, et in oblata opportunitate ratio et consilium.» Ita Stobæus, serm. 52.
Versus 42: Statuit Scribas Populi
42. Statuit (Judas) scribas, — qui militum nomina in catalogo inscribebant, ut viderent ne quis cis torrentem remaneret, sed ut cogerent omnes transire, ut totis copiis animose in Timotheum irruens eum prosterneret; ut et fecit.
Versus 43: Et Transfretavit Ad Illos Prior
43. ET TRANSFRETAVIT AD ILLOS PRIOR. — Judas videns suos timere transitum fluminis ob hostium copiam, prior ipse flumen transmisit, ut reliqui eum quasi ducem suum generose sequerentur. Itaque factum est. Quare hac audacia hostes percuiit, in fugam egit, cecidit, contrivit, ut sequitur.
Idem fecere magni duces qui in rebus arduis primi rem agressi, milites ad se sequendum suo exemplo animarunt, et rem confecerunt. Ita fecit Cato apud Lucanum, lib. IX, primus arenas Libicas ingrediens, unde milites ad se sequendum exhortans aiebat:
Primus arenas Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam.
Et mox:
Fataque pericula vestra Præteritote meo.
Idem fecere Alexander Magnus et Julius Cæsar, teste Suetonio in ejus vita, cap. lviii et seq. Tritum est illud Philippi patris Alexandri: «Formidabilior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo.» Et illud Alberti ducis Austriæ apud Sylvium, lib. II De gestis Alphonsi: «Si alium quam me exercitus contra Boemos ductorem petitis, frustra me Austriæ Ducem nominatis. Dux enim revera est, qui exercitum ducit, et quem acriter pugnantem exercitus sequitur.»
Versus 45: Et Congregavit Universos Israelitas
45. Et congregavit universos Israelitas, — ut ex Galaaditide, ubi hostibus cingebantur, secum venirent in terram Juda, ibique inter præsidia Judæorum securi degerent, ut dixi de Galilæis, vers. 23.
Versus 46: Et Venerunt Usque Ephron
46. ET VENERUNT USQUE EPHRON, ET HÆC CIVITAS MAGNA IN INGRESSU, — id est, in aditu Galaaditidis posita. Erat ergo Ephron trans Jordanem in terra Galaad. Distinguuntur hæc tria nomina Ephraim, Ephrem et Ephron. Ephraim enim erat mons tribus Ephraim; Ephrem erat oppidum parvum quinque milliaribus distans a Bethel, respiciens ad Orientem, in quam Christus fugiens Pharisæos, secessit paulo ante mortem, Joannis xi, 54. Ephron erat civitas, quam Israeli bello eripuit Asa, II Paralip. xiii, 19, postea vicus magnus contra Septentrionem, viginti milliaribus distans a Jerusalem; ita Adrichomius et alii, licet S. Hieronymus, in locis Hebr. videatur dicere Ephron esse eamdem cum Ephrem. Rursum Ephron fuit triplex: una in tribu Ephraim, de qua jam dixi; altera in tribu Juda, ait S. Hieronymus et Adrichomius; tertia in tribu Manasse, de qua hic agitur. Hæc enim, ait Adrichomius, in Descriptione tribus Manasse, num. 48, fuit urbs magna et munita valde, ac multis bellicis machinis, telorumque apparatu instructa, sita in via publica non procul a Jordane, et pene e regione civitatis Bethsan, sive Scytopolis: quam montes utrinque ita circumvallant, ut non nisi per civitatem iter pateat. Unde cum Judas Machabæus hac exercitum duceret, ac transitus illi per civitatem, quem per nuntios modeste petierat, negaretur, ferro sibi viam aperire coactus est.
Versus 52: Erat Judas Congregans Extremos
52. Et erat Judas colligens extremos — agminis sui, scilicet infirmos, debiles, fatigatos, feminas, pueros, senes; ne quis in via deficeret, vel tarde sequens in hostium manus incideret. Fuit hæc insignis Judæ providentia et charitas, ut suos omnes salvos reduceret in Judæam.
Et exhortabatur populum per totam viam, — ut animose pergeret, ita tamen ut extremos agminis non desereret.
Versus 56: Audivit Josephus Et Azarias Res Bene Gestas
56. AUDIVIT JOSEPHUS ZACHARIÆ FILIUS ET AZARIAS PRINCEPS VIRTUTIS, — id est, exercitus a Juda relictus in Judæa, ut se absente eam custodiret, hac tamen lege, ut cum hoste non confligeret ante suum reditum, ut dictum est vers. 18 et 19. Quare dum hi duo contra jussum Judæ eo absente confligere voluerunt, cæsi fugatique fuere. Hæc nimirum fuit justa pœna inobedientiæ, æque ac superbiæ, qua ipsi sibi famam et gloriam præliando instar Judæ parere sategerunt.
Versus 62: Non Erant De Semine Virorum Illorum
62. IPSI AUTEM NON ERANT DE SEMINE VIRORUM ILLORUM, PER QUOS SALUS FACTA EST IN ISRAEL, — id est non erant de semine Mathathiæ et filiorum asseclarumque ejus, quos Deus elegerat in belli sacri duces; ideoque eis vires, robur et victorias tam illustres contulit. Quare cum ipsi a Juda se segregarunt, imo contra ejus jussum, quasi ejus gloriæ æmuli pugnarunt, a Deo deserti, victi, cæsique fuere. Discat hic quisque se præliis et officiis non ingerere, sed exspectare Dei vocationem, illamque sequi: sic enim prospere Deo dirigente omnia cedent; sin autem, Deo deserente, infeliciter.
Porro Judam elegit Deus hoc fine, «ut defenderetur gens (fidelis Ecclesiæ) unde ventura esset salus mundi,» ait Rupertus lib. X, cap. xxv, ut scilicet ex Israele nasceretur Christus mundi Salvator.
Versus 63: Et Viri Juda Magnificati Sunt Valde
63. ET VIRI JUDA MAGNIFICATI SUNT VALDE. — Viri Juda vocantur milites Judæ Machabæi, qui in Galaaditide tam præclara gesserant, et tot victoriis gloriosi. Unde Græca clare habent: Et vir Judas et fratres ipsius glorificati sunt. Perperam ergo nonnulli hinc colligunt Judam Machabæum fuisse oriundum e tribu Juda, cum constet eum fuisse e tribu Levi.
Versus 65: Et Expugnabat Filios Esau
65. ET EXPUGNABAT FILIOS ESAU, — Judas nunquam quiescens instar fulminis circumibat debellando Idumæos, Samaritas, Philisthæos, cæterosque Judæorum hostes, ideoque assiduis de iis victoriis Deo dirigente triumphabat: Unde de iis ante aliquot sæcula vaticinati fuerunt Abdias, Sophonias, aliique prophetæ.
Versus 67: Ceciderunt Sacerdotes In Bello
67. IN DIE ILLA CECIDERUNT SACERDOTES IN BELLO, DUM VOLUNT FORTITER FACERE, ET SINE CONSILIO (ac directione Judæ ducis sui) EXEUNT IN PRÆLIUM. — Hoc merebatur eorum temeritas, ambitio gloriæ et inobedientia. Mariana et Sanchez putant hos Sacerdotes esse Josephum et Azariam jam dictos vers. 56. Planius alii censent fuisse diversos, qui eorum instar avidi gloriæ et Judæ æmuli, inconsulte hostes invadentes ab eis fusi cæsique fuere.