Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Demetrius Seleuci filius Roma fugiens, paternum Syriæ regnum occupat, ideoque Antiochum Eupatorem suum consobrinum illud occupantem cum Lysia tutore interficit. Mox falsis Alcimi accusationibus incitatus contra Judam mittit Bacchidem; sed Judas utrumque comprimit. Tandem, vers. 26, Demetrius mittit Nicanorem; sed hunc quoque vincit et occidit Judas, caputque ejus cum manu suspendit contra Jerusalem.
Textus Vulgatae: I Machabaeorum 7:1-50
1. Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. 2. Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. 3. Et res ei innotuit; et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. 4. Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui: 5. et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. 6. Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas, et fratres ejus, omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. 7. Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. 8. Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, 9. ut videret exterminium quod fecit Judas; sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. 10. Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam, et ad fratres ejus, verbis pacificis in dolo. 11. Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 12. Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt: 13. et primi, Assidæi qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis pacem. 14. Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos. 15. Et locutus est cum eis verba pacifica: et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. 16. Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: 17. Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 18. Et incubuit timor et tremor in omnem populum, quia dixerunt: Non est veritas et judicium in eis; transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. 19. Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. 20. Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: 21. et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui, 22. et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israel. 23. Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes. 24. Et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. 25. Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. 26. Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei evertere populum. 27. Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam, et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, 28. dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, et videam facies vestras cum pace. 29. Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. 30. Et innotuit sermo Judæ, quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. 31. Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus: et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama. 32. Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. 33. Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata quæ offerebantur pro rege. 34. Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe. 35. et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. 36. Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes dixerunt: 37. Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo. 38. Fac vindictam in homine isto, et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. 39. Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. 40. Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris; et oravit Judas, et dixit: 41. Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, qui blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: 42. sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant cæteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. 43. Et commiserunt exercitus prælium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. 44. Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt; 45. et persecuti sunt eos viam unius diei, ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: 46. et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47. Et acceperunt spolia eorum in prædam, et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Jerusalem. 48. Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. 49. Et constituit agi omnibus annis diem istam, tertia decima die mensis Adar. 50. Et siluit terra Juda dies paucos.
Versus 1: Exiit Demetrius Seleuci Filius Ab Urbe Roma
1. Anno 151 (Græcorum) EXIIT DEMETRIUS SELEUCI FILIUS AB URBE ROMA. — Ut historiam hanc ab ovo intelligas, nota ex Appiano, Justino et aliis Antiochum Magnum cum Annibale devictum a L. Scipione, et Romanis pacem cum eo iniisse, ac obsidem pacis misisse Romam filium, juniorem Antiochum Epiphanem, cap. 1, 11. Mortuo Antiocho Magno successit filius senior Seleucus Philopator, qui fratrem suum Antiochum Epiphanem Roma revocavit ad se, ut ejus opera Syriam recuperaret et Ægyptum occuparet, ac ejus loco obsidem Romanis dedit filium suum Demetrium decennem, de quo hic agitur. Defuncto paulo post Seleuco successit frater Antiochus Epiphanes, qui 12 annis regnavit: quibus exactis moriens substituit sibi filium Antiochum Eupatorem puerum novennem. Demetrius Romæ id audiens petiit a Romanis missionem, ut regnum paternum, quod ei tanquam Seleuci senioris Epiphanis fratris filio jure debebatur, excluso Eupatore puero consobrino suo, adiret. Negarunt Romani, faveruntque Eupatori, a quo quasi puero nil metuebant. Videns id Demetrius clam Roma fugit in Syriam: Syri id audientes turmatim ad eum, quasi legitimum regni successorem, confluxerunt; imo milites Eupatoris ab eo ad Demetrium, quasi regem, defecerunt, ejusque jussu Eupatorem cum tutore Lysia occiderunt: Demetrius ergo Antiochiam occupans in ea cœpit regnare annum ætatis agens 23, nam decimo ætatis anno a Seleuco patre obses missus fuit Romam, ibique mansit tota vita Antiochi Epiphanis patrui sui per tres annos; ac eo mortuo ætatis suæ anno 23, in Syriam rediit, et regnum avitum recepit. Audi Appianum in Syriaco: «Senatus lætus audiit Antiochum (Epiphanem) qui paucis annis generose regnaverat tam cito mortuum. Attamen Demetrium Seleuci filium nepotem Magni Antiochi, consobrinum hujus pueri (Eupatoris) adhuc in urbe obsidem, ingressum jam annum vigesimum tertium, quamvis rogantem, et dicentem se propiorem hæredem, noluit in regnum deducere, existimans conducibilius sibi regi Syriam a puero quam a viro.»
Et statim: «Demetrius rursum patres adiit rogans, ut saltem obses esse desineret, quandoquidem permutatus sit Antiocho, qui tunc defunctus erat. Et cum ne hoc quidem impetraret, clam aufugit navigio, exceptusque a Syris magna gratulatione regnum adeptus est, Lysia primum interfecto, mox et puero, ejectoque Heraclida, et Tymarcho ut rebelli occiso, qui alioquin etiam Babylonis præfecturam male administraverat. Quamobrem Soter appellatus est, orto a Babyloniis initio.» Hanc ergo ob causam Demetrius hic cognominatus fuit Soter, id est salvator, inquit Eusebius in Chron. et Appianus in Syriaco.
ASCENDIT CUM PAUCIS IN CIVITATEM MARITIMAM, — scilicet Tripolim, ut dicitur II Mach. xiv, 1, ibique a suis Syris ut legitimus rex agnitus cœpit regnare, donec exercitus Syriacus Eupatoris audiens ejus adventum, eum Antiochiam invitavit ad occupandum regni Syriæ metropolim. Unde sequitur:
Versus 2: Ingressus Est Domum Regni Patrum Suorum
2. ET FACTUM EST, UT INGRESSUS EST DOMUM REGNI PATRUM SUORUM (id est urbem regiam, regnique metropolim, puta Antiochiam), COMPREHENDIT EXERCITUS (Syriacus Eupatoris favens Demetrio, ad eumque quasi legitimum regem transiens) ANTIOCHUM (Eupatorem) ET LYSIAM (ejus tutorem), UT ADDUCERENT EOS AD EUM, — Demetrium.
Versus 3: Nolite Mihi Ostendere Faciem Eorum
3. ET RES EI INNOTUIT. ET AIT: NOLITE MIHI OSTENDERE FACIEM EORUM, — q. d. Nolo eos videre, ne Eupatoris consobrini mei pueri aspectu ad misericordiam et vitam ei condonandam flectar, q. d. Malo eos aspicere mortuos quam vivos, ne si ego eos occidam, habear sævus et crudelis: vos ergo, quasi inscio me, eos occidite, ut solus secure sine æmulo regnem; unde sequitur:
Versus 4: Et Occidit Eos Exercitus
4. ET OCCIDIT EOS EXERCITUS. — Hinc patet Eupatorem vix biennium regnasse; cœpit enim regnare post mortem patris Antiochi Epiphanis, quæ contigit anno 149 Græcorum, ut dictum est, desiit vero anno 151 Græcorum, quo Demetrius regnum adiit, et Eupatorem jam 11 annorum occidit, ut liquet ex vers. 1.
Porro Eupator tam cito regno et vita Deo vindice spoliatus est; tum ob scelera patris Antiochi Epiphanis; tum ob sua, præsertim ob perjurium quo fidem Judæ et Judæis datam violavit, ut dictum est cap. præced. vers. 62.
Versus 5: Alcimus Dux Eorum Qui Volebat Fieri Sacerdos
5. Et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri SACERDOS — summus, id est Pontifex. Impius et ambitiosus Alcimus invidens Judæ Pontificatum et Principatum, eum ab Antiocho Eupatore obtinuit, eoque occiso eumdem sibi dari, vel potius datum confirmari petiit a Demetrio, et obtinuit. Fuit ergo ipse Pseudo-Pontifex, imo Apostata et proditor Israelis: nam omnes veri Israelitæ Judam Machabæum habebant pro vero Pontifice et Principe.
Versus 6: Perdidit Judas Et Fratres Ejus Omnes Amicos Tuos
6. PERDIDIT JUDAS ET FRATRES EJUS, OMNES AMICOS TUOS, — puta duces et milites Syros, quos contra eos misit Antiochus Epiphanes, ejusque filius Eupator, quorum ille tuus fuit patruus, hic consobrinus, q. d. Mitte ergo, o Demetri, mecum ducem cum copiis, qui Judam hostem tuum Pontificatu et Principatu privet, meque tibi amicum et fidum in ejus locum substituat. Credidit Demetrius scelesto Alcimo calumniatori, misitque cum eo Bacchidem contra Judam.
Versus 8: Et Elegit Rex
8. Et elegit rex (Demetrius) ex amicis (aulicis) suis BACCHIDEM, QUI DOMINABATUR (quasi præfectus et Vicerex), TRANS FLUMEN — Euphratem in Mesopotamia: hæc enim inter Tigrim et Euphratem interjacet, iisque undique ambitur, et cingitur, indeque vocatur Mesopotamia, q. d. in medio duorum fluminum sita.
Versus 13: Et Primi Assidæi
13. ET PRIMI ASSIDÆI, — de quibus cap. II, vers. 42, qui erant viri pii, religiosi, ac zelosi, ideoque cum Juda pro Israele fortissime depugnantes, qui nimis creduli Alcimo quasi sacerdoti Aaronico ab eo decepti, capti et cæsi sunt.
Versus 16: Secundum Verbum Quod Scriptum Est
16. SECUNDUM QUOD SCRIPTUM EST, — Psalm. LXXVIII, vers. 2.
Versus 17: Carnes Sanctorum Tuorum
17. CARNES SANCTORUM TUORUM. — Hebraice חסידיך chasidecha; unde nomen Assidæi, id est sancti, pii et misericordes. Ad litteram ergo de Assidæis hic ab Alcimo occisis, ante tot centenos annos illo Psalmo vaticinatus est David.
Versus 23: Et Vidit Judas
23. Et vidit Judas, — Judas se opposuit Alcimo, cæterisque apostatis Israelis, eosque quasi leo laniavit et discerpsit.
Versus 26: Et Misit Rex Nicanorem
26. ET MISIT REX NICANOREM, — loco Bacchidis, cum validioribus copiis, ut Judam et Judæos contereret, et Alcimum eveheret.
Versus 27: Et Venit Nicanor
27. Et venit Nicanor. — Hic multa supplenda et intexenda sunt, quæ narrantur II Machab. xiv. Nimirum Nicanorem præfectum fuisse elephantorum, qui missu Demetrii veniens in Judæam, illico omnes Gentiles in ea reliquos, æque ac apostatas Judæorum ad se evocavit, ex eisque copias contra Judam et Judæos instruxit. Judas cum suis de more ad preces, et Dei opem implorandam confugit. Simon frater Judæ in aciem contra Nicanorem processit; sed videns tantas ejus copias, exterritus retrorsum abiit. Nicanor metuens Judæ vires et victorias, petiit cum eo colloqui, et de pace pacisci. Judas die dicta comparuit solus, sed juxta se in latebris milites armatos constituit, ut si quis dolus patesceret, illico ad se defendendum accurrerent. Verum nullus tum fuit dolus, sed serio rem egit Nicanor, ac cum Juda sincere pacem iniit. Videns hoc, dolensque Alcimus, Nicanorem apud regem Demetrium accusavit, quod infideliter res regis egisset, ac cum Juda hoste amicitiam contraxisset. Rex hac de re indignans acres ad Nicanorem dedit litteras, quibus jussit ut Judam caperet, et ad se Antiochiam perduceret. Nicanor acceptis litteris satagit regis jussa explere, ac Judam per dolum et pristinæ amicitiæ simulationem capere, et ad regem mittere. Advertit id Judas, ac se ab eo subduxit, ut hic narratur. Quare Nicanor aperto marte Judam aggressus, ab eo cæsus capiteque truncatus fuit.
Versus 31: Exivit Obviam Judæ In Pugnam Juxta Capharsalama
31. Et exivit obviam Judæ in pugnam juxta CAPHARSALAMA, — id est juxta Antipatridem; nam urbs hæc amæna et dives in tribu Manasse, postea ab Herode Ascalonita instaurata, et aucta a patre suo Antipatro, dicta est Antipatris, vel Antipatrida, ad quam e Jerusalem captivus abductus est S. Paulus stipatus 470 militibus, Act. xxiii. Hodie villa est quæ Assur dicitur. Ita Adrichomius et alii.
Versus 32: Et Fugerunt In Civitatem David
32. ET FUGERUNT (reliqui a Juda non occisi) IN CIVITATEM DAVID, — puta in arcem Sion, quam Antiochistæ obtinebant.
Versus 34: Et Polluit
34. Et polluit, — profanavit templum in Sion inferendo in illud Gentiles idololatras cum suis idolis et spurcitiis. Secundo et aptius «polluit» ipsos «sacerdotes,» uti addunt Græca, ipsos cogendo ut cibos immundos et pollutos comederent, vel Deo offerrent.
LOCUTUS EST SUPERBE, — blasphemans templum, legem et Deum; ideoque quasi alter Sennacherib cæsus est, vers. 38 et 47. Cum enim quidam e Judæis dixissent esse Deum vivum in cœlo, qui mandasset servari sabbatum, respondit Nicanor: «Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma (in sabbato), et jussa regis impleri,» II Machab. xv, ubi et additur linguam Nicanoris blasphemam, idcirco paulo post fuisse minutim concisam et avibus ad devorandum projectam.
Versus 35: Et Juravit Cum Ira Nisi Traditus Fuerit Judas
35. ET JURAVIT CUM IRA DICENS: NISI TRADITUS FUERIT JUDAS, etc., SUCCENDAM DOMUM ISTAM, — id est succendam templum. Fusius hæc omnia narrantur, II Machab. cap. xiv et xv, vers. 5.
Versus 43: Commiserunt Prælium Tertia Decima Die Mensis Adar
43. ET COMMISERUNT PRÆLIUM TERTIA DECIMA MENSIS ADAR (februarii) ET CONTRITA SUNT CASTRA NICANORIS (cæsis 35 millibus), ET CECIDIT IPSE PRIMUS, — ut qui primus et dux fuerat in blasphemia et culpa, primus pariter et dux cæterorum foret in pæna et vindicta. Addit Gorionides Judam provocasse Nicanorem ad duellum, in eoque eum occidisse. Audi eum, cap. xxi: «Misit ad Nicanorem Judas, dicens: Quando accingis te, egredere in agrum, et ostendam solum virum quem etiam intra penetralia quæsisti. En is exspectat te in convalle et planitie.» Et paulo post: «Vidit Judas in pugna Nicanorem habentem in sua manu gladium evaginatum; clamansque ait: Contra te, o Nicanor; et cum curreret contra illum in fervoris sui virtute, avertit Nicanor humerum suum, et fugit a facie Judæ. At Judas apprehendit eum, percussitque gladio suo, et dissecuit in duas partes.» Verum hæc conficta videntur. In tanto enim hostium numero totis aciebus præliandum erat, non sigillatim duellandum. Additur II Mach. xv Judam suis narrasse somnium, quo Onias ostenderat sibi Jeremiam porrigentem aureum gladium, dicentemque: «Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel,» illoque eos animasse ad pugnam certamque victoriam.
Versus 45: Tubis Cecinerunt Post Eos Cum Significationibus
45. ET TUBIS CECINERUNT POST EOS CUM SIGNIFICATIONIBUS, — nimirum certa tubarum modulatione significantes hostes esse profligatos, ideoque fugere, ut hoc signo Judæi undequaque exciti accurrerent, ac fugientes persequerentur et mactarent. Unde sequitur:
Versus 46: Exierunt De Omnibus Castellis Judææ
46. ET EXIERUNT DE OMNIBUS CASTELLIS (oppidis, pagis et vicis) JUDÆÆ IN CIRCUITU, ET VENTILABANT EOS CORNIBUS, — id est dejiciebant et repellebant eos suis armis et gladiis, sicut tauri suis cornibus dejiciunt agnos, vel segetes.
ET CONVERTEBANTUR ITERUM AD EOS, q. d. Hostes a Judæis undique concurrentibus repulsi, revertebantur ad Judam, et Judæos se insequentes, ibique ab eis profligati.
CECIDERUNT OMNES GLADIO, ET NON EST RELICTUS EX EIS NEC UNUS, — q. d. Omnes ad unum fuere mactati, ita ut ne unus quidem evaderet, foretque tantæ cladi superstes. Magna et insolita fuit hæc Judæ victoria, et Nicanoris strages, idque ob ejus superbiam et blasphemiam. Hoc ergo secundo Nicanoris prælio ceciderunt militum ejus 35 millia, sicut primo prælio vers. 32, ceciderant quinque millia.
Versus 47: Caput Nicanoris Amputaverunt Et Dexteram Ejus
47. ET CAPUT NICANORIS AMPUTAVERUNT, ET DEXTERAM EJUS, QUAM EXTENDERAT SUPERBE (contra templum minans, juransque se illud combusturum, vers. 35), ET SUSPENDERUNT CONTRA JERUSALEM, — in arce Sion, II Machab. xv, sic suspensum fuit caput Goliath a Davide cæsi, et Holofernis a Judith, et Saulis a Philisthæis, I Regum cap. ultim.
Versus 49: Constituit Agi Omnibus Annis Diem Istum
49. Et constituit (Judas) agi (quasi festum celebrari) OMNIBUS ANNIS DIEM ISTUM TERTIA DECIMA DIE MENSIS ADAR, — qua pariter olim Judæi ab Aman destinati internecioni per Esther liberati fuerant. Unde dies hæc et festum vocatur Pridie Mardochæi; hoc enim festum liberationis per Esther et Mardochæum celebratur 14 die Adar, festum vero hoc ob cæsum Nicanorem 13 die Adar, II Machab. xiv, 37.
ET SILUIT TERRA JUDA DIES PAUCOS, — scilicet usque ad annum sequentem, qui fuit Græcorum 152, quo Demetrius novum ducem novumque exercitum in Judæam immisit, cum quo Judas confligens occubuit, ut audiemus cap. IX.