Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Recensentur fortia et fidelia facta Romanorum, ob quæ Judas cum eis fædus init. Unde Romani jubent Demetrio ut cesset ab infestatione Judæorum.
Textus Vulgatæ: I Machabaeorum 8:1-32
1. Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis: et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias, et quia sunt potentes viribus. 2. Et audierunt prælia eorum, et virtutes bonas quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum: 3. et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo et patientia: 4. locaque quæ longe erant valde ab eis, et Reges qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna; cæteri autem dant eis tributum omnibus annis. 5. Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et cæteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: 6. et Antiochum Magnum, regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat, habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis. 7. Et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, 8. et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi. 9. Et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his, 10. et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum, et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem: 11. et residua regna, et insulas, quæ aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt. 12. Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; 13. quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant; quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde. 14. Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. 15. Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti, consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant: 16. et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. 17. Et elegit Judas Eupolemum, filium Joannis, filii Jacob, et Jasonem, filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: 18. et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel. 19. Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam et dixerunt: 20. Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. 21. Et placuit sermo in conspectu eorum. 22. Et hoc rescriptum est, quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis. 23. Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra, in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24. Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum: 25. auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno: 26. et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. 27. Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit: 28. et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo; 29. secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum. 30. Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint vel dempserint, rata erunt. 31. Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? 32. Si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
Versus 1: Et audivit Judas nomen Romanorum
1. ET AUDIVIT JUDAS NOMEN (famam bellicæ fortitudinis et virtutum politicarum) ROMANORUM. — Nota: To «audivit,» significat heroica facta Romanorum, quæ deinceps narrantur auditu et fama fuisse perlata ad Judam et Judæos; hinc tamen non sequitur omnia illa esse vera. Fama enim sæpe major est veritate, ac rem supra veritatem adauget, vel detorquet, dum quisque famæ ex suo aliquid addit, vel demit, uti quotidie in narrationibus non tantum auditorum, sed et oculatorum testium experimur. Hoc responderi posset Novantibus, qui lib. Machabæorum e canone expungunt, objectantes eos hic majora tribuere Romanis quam eis tribuant Livius, Florus, Diodorus, Plutarchus. Ita Serarius, Salianus, Sanchez et alii. Verum si presse singula, quæ de eis hic dicuntur, examinentur, nihil est invenire quod falsi argui possit, quodque recte cum historicis profanis conciliari nequeat, ut sigillatim ostendam. Sic in Evangeliis multa a Judæis dicuntur de Christo, ut, quod sit Samaritanus, potator vini, dæmoniacus, quæ fuere falsissima; sed Judæos ea dixisse verissimum est, et hoc tantum vult Scriptura, uti docet S. Augustinus, Quæst. VI ad Orosium.
ACQUIESCUNT AD OMNIA QUÆ POSTULANTUR AB EIS, — si nimirum postulata sint æqua et justa, nec Romanorum commodis vel juribus contraria.
Versus 2: Et audierunt prælia eorum
2. Et audierunt (Judas et Judæi) PRÆLIA EORUM ET VIRTUTES BONAS, — Græce ἀνδραγαθίας, id est virilitates, strenuitates, res fortiter gestas, fortitudines, præclare facta; nam ἀνδραγαθέω idem est quod viriliter ago, virum me gero, fortiter ago, fortem et bonum virum me præsto.
QUAS FECERUNT IN GALATIA, — hanc enim sub hoc tempus armis subegere Romani, ut patet ex Livio, Josepho, Justino et aliis. Per Galatas intelligit Gallo-Græcos, quos Romani bello appetivere, eo quod Antiochum Magnum contra Romanos pugnantem adjuvissent, unde contra eos miserunt Manlium Volsonem qui eos vicit, et post biennium de eis triumphavit, teste Livio, lib. XXXVIII.
Versus 3: Et quanta fecerunt in regione Hispaniæ
3. ET QUANTA FECERUNT IN REGIONE HISPANIÆ (eam per multa et longa bella sibi subjugando); ET QUOD IN POTESTATEM REDEGERUNT METALLA ARGENTI ET AURI QUÆ ILLIC SUNT. — Nam auri et argenti fodinas feracissimas illo ævo fuisse in Hispania, testantur Plinius, Strabo et alii. Argenti fodinas etiamnum ibi esse testatur Mariana aliique chronographi et historici. Vide Pinedam, lib. IV De rebus Salomonis, cap. IV, num. 6.
ET POSSEDERUNT OMNEM LOCUM (omnes urbes et arces Hispaniæ) CONSILIO SUO ET PATIENTIA, — Græce μακροθυμίᾳ, id est longanimitate, quam maxime Romani ostenderunt in domanda Hispania: nam eam omnem non domuerunt, nisi post 231 annos quibus assidue, sed successive progrediendo, cum ejus incolis bella gesserunt; nam alias provincias longe citius occuparunt. Ita Livius, Diodorus, Justinus, Florus et alii. Porro in Hispania præclaras res gesserunt Scipio Africanus, ejusque pater et patruus.
Moraliter disce hic a Romanis omnes hostes, tam corporis quam animæ, adeoque omnes cupiditates et passiones animi, omniaque vitia superari consilio et patientia, id est longanimitate, longanimique constantia et perseverantia in illis debellandis; nil enim tam insolitum, tam potens, tam efferum, quod consilium et constantia non edoment, uti docent S. Basilius, Cassianus et alii. Mystice Hugo: Sancti, ait, possident cœlum consilio, dum scilicet sequuntur consilium Christi: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum,» Matth. v; terram vero possident patientia, juxta illud Christi ibidem: «Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.» Rursum Martyres obtinent cœlum patientia, Confessores consilio.
Versus 4: Locaque quæ longe erant valde ab eis
4. LOCAQUE QUÆ LONGE ERANT VALDE AB EIS (tum in Asia, tum in Africa, ac præsertim Carthaginem, Romæ æmulam, etc.) CONTRIVERUNT. — Bella enim Romanorum cum Annibale et Carthaginensibus per Q. Fabium Maximum, et P. Scipionem Africanum hoc tempore gesta fuere, unde de iis hunc versum explicat Josephus.
Versus 5: Et Philippum
5. Et Philippum, et (ejus filium spurium) PERSEN (quem Livius aliique vocant Perseum) CETEORUM (id est Macedonum, uti dixi cap. 1, 1, et Epiri) REGEM, etc., CONTRIVERUNT, — per L. Æmilium Paulum, qui post bellum quatuor annorum Perseum captum Romam in triumphum duxit, ac Macedoniam Epirumque Romanis subjecit, anno urbis conditæ 585.
Versus 6: Et Antiochum Magnum
6. Et Antiochum Magnum (patrem Seleuci et Antiochi Epiphanis, avum Demetrii æque ac Antiochi Eupatoris) CONTRITUM AB EIS, — puta a Romanis per Scipionem Asiaticum, fratrem Scipionis Africani. Nam, ut ait Livius, lib. XXXVII: «Ad 50 millia peditum eo die cæsa dicuntur, equitum quatuor millia, mille 400 capti, et quindecim cum rectoribus elephanti:» nec mirum Antiochum contra Romanos in aciem eduxisse 120 elephantos, cum idem contra Ptolomæum Epiphanem eduxerit centum et duos, teste Polybio, lib. V.
Versus 7: Et quia ceperunt eum vivum
7. ET QUIA CEPERUNT EUM VIVUM. (Hoc non asserunt Appianus, Livius et Justinus, sed nec negant, imo subindicant, dum narrant Antiochum ita a Romanis fuisse constrictum et conclusum, ut quasi captus Scipioni victori manus dederit, concesseritque omnia quæ postulabat, ac præsertim) TRIBUTUM MAGNUM, (bis mille talentorum quotannis, tam a se quam a suis posteris pendendum); ET DARET OBSIDES, — inter quos primarius fuit Antiochus Epiphanes junior ejus filius.
ET CONSTITUTUM, — Græce διαγωγήν, id est distinctionem et divisionem, ut scilicet, diviso ejus regno in duas partes, unam meliorem daret Eumeni regi Pergami, suo æmulo, et amico Romanorum; alteram vero viliorem sibi servaret, ac fere in Syria sola, locisque cis Taurum montem sitis regnaret: hoc enim quasi constitutum regnorum suorum pensum Romanis dare coactus fuit Antiochus; unde explicans subdit:
Versus 8: Et regionem Indorum
8. Et regionem Indorum, — ita vocat provincias ultra Taurum montem sitas, ab Antiocho occupatas, uti ex Procopio, Strabone et aliis demonstrat Serarius.
ET MEDOS, ET LYDOS DE OPTIMIS REGIONIBUS EORUM, (q. d. Antiochus coactus fuit cedere Romanis regiones ultra Taurum sitas, item Mediam et Lydiam, quæ erant optimæ regiones ipsius, ac patrum et posterorum ejus, quas) AB EIS ACCEPTAS (Romani) DEDERUNT EUMENI REGI — Romanorum amico, sed Antiochi inimico. Id prædixit Daniel, cap. xi, vers. 8. Vide ibi dicta.
Versus 9: Et quia qui erant apud Helladam
9. ET QUIA QUI ERANT APUD HELLADAM (Græce, «in Hellade,» id est in Græcia: nam Ἕλληνες, id est Græci), VOLUERUNT IRE ET TOLLERE EOS — furtim, et per insidias trucidare legiones Romanorum, in sorum vicinia degentes. Respicit quoque ad Ætolos, qui primi e Græcis cum Romanis bellarunt. Horum enim dux Damocritus T. Quintio Flaminio petenti responsum dixit, se id in Italia daturum, cum Ætoli ad Tiberim castra posuissent.
Versus 10: Et innotuit sermo
10. ET INNOTUIT SERMO (res, sive cædis machinatio) HIS (scilicet Romanis.)
ET MISERUNT (Romani) AD EOS (Græcos) DUCEM UNUM, — Nabim, ac deinde alios, qui variis conflictibus paulatim domuere et subegere Græcos universos, uti narrat Livius et alii.
Versus 12: Cum amicis autem
12. CUM AMICIS AUTEM, ET QUI IN EIS REQUIEM HABEBANT, (Græce, qui acquiescebant Romanis, illorum jussis vel postulatis sese accommodantes, fideliter) CONSERVAVERUNT AMICITIAM, — eosque ad magnas opes et honores evexerunt, uti de Eumene jam dictum est. Idem contigit Geloni regi Syracusæ et Massinissæ regi Numidiæ, et Ptolomæis Philometori, et Physconi regibus Ægypti.
Versus 14: Nec induebatur purpura
14. NEC INDUEBATUR PURPURA, — id est purpureo paludamento, quasi cæterorum rex, vel imperator. Nam alioqui Senatores Romani purpurea toga ornabantur. Alia erat ergo purpura consularis, alia regia; imo consules proprie non habebant togas purpureas, sed purpura tantum prætextas, uti ex Livio docet Salianus.
Versus 15: Et quia curiam fecerunt
15. Et quia (quod) CURIAM FECERUNT, — id est senatum virorum senum et sapientum, puta Patriciorum, eisque curiam ædificaverunt, ut in ea quotidie congregarentur de re publica consilia sua votaque collaturi.
ET QUOTIDIE CONSULEBANT (consultabant inter se) 320 VIRI, — senatores, sive patricii. Romulus primo statuit centum senatores; mox crescente Republica Romanorum auxit eorum numerum ad ducentos: inde Tarquinius Priscus, ait Halicarnasseus, ad trecentos, imo 320, ut hic dicitur, Graccho vero tumultuante excrevit ad sexcentos, inde ad 900 et 1000, uti narrat Livius, Florus et alii.
Versus 16: Et committunt uni homini magistratum suum
16. ET COMMITTUNT UNI HOMINI MAGISTRATUM SUUM, — nam in periculis Romani creabant unum dictatorem qui toti Reipublicæ præesset. Alias duos creabant consules, sed ita ut unus foris bella gereret; alter domi solus Rempublicam administraret. Quod si plura ingruerent bella diversis in locis, unus uni exercitui et provinciæ, alter alteri præerat. Quin et si uterque consul in iisdem castris essent, alternis diebus eis præerant singuli, ut scilicet unus uno die haberet fasces et imperaret, alter altero, ut patet ex clade Cannensi, quæ sub hoc tempus contigit hac de causa, quod illo die præerat castris Varro Consul, qui non audito socio consule Paulo cum Annibale conflixit infelicissime. Sic alternis diebus jus imperandi habebant Strategi in Græcia, Epistatæ Athenis, et Decemviri Romæ: hi enim decimo die jus populo singuli reddebant, ait Livius, lib. III, Diodorus, Plutarchus et alii. Putat Emmanuel Sa Judam, narratione aliquorum deceptum, putasse Romæ unicum fuisse magistratum, cui opinioni Dictatura præbuerat occasionem, cum tamen illa, nec annua fuerit, nec ordinarius magistratus, uti fuit Consulatus.
ET NON EST INVIDIA, NEQUE ZELUS INTER EOS. — Non erat invidia apud Romanos primos, qui paucis contenti, opes et honores spernebant, uti fuere Camillus, Cincinnatus, Curius, Fabius, etc., sed posteri eorum inhiantes opibus et dignitatibus Reipublicæ, tempore Judæ Machabæi cœpere laborare ambitione et invidia, sed interna: non enim audebant exterius eam prodere, ne haberentur superbi, avari, ideoque a gubernatione repellerentur: quare exterius non apparebat in
eis invidia, vel zelus, id est æmulatio et contentio, ut ait hic Judas; sed paulo post interna ambitio et invidia in externam erupit, cum Marius contra Syllam bello civili contendit, Julius Cæsar contra Pompeium, Augustus contra Antonium; tuncque respublica eorum pessumdata est, ac aristocratiæ successit monarchia Augusti et sequentium imperatorum. Audi Catonem apud Sallustium, De Bello Catilinario cap. lii: «Nolite existimare majores nostros armis Rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum, atque civium, præterea armorum, et equorum major copia nobis quam illis est; sed alia fuere, quæ illos magnos fecerunt, quæ nobis nulla sunt: domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque libidini, neque delicto obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam, atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam: inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis præmia ambitio possidet. Neque mirum, ubi vos separatim sibi quisque consilia capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ, aut gratiæ servitis. Eo fit ut impetus fiat in vacuam Rempublicam.»
Versus 17: Et elegit Judas Eupolemum
17. ET ELEGIT JUDAS EUPOLEMUM, etc., ET JASONEM, — id est Josue, vel Jesum; sic enim Hebraice vocabatur; sed quia Hebræi Græcis erant subditi a tempore Alexandri Magni, hinc pariter Græca assumpsere nomina, ut pro «Jesus,» id est «salvator,» vocarentur «Jason,» id est «sanator,» ab ἰάω, id est sano. Sic Eupolemus, Menelaus, Alcimus græca sunt nomina, et talia ambiebant Apostatæ, ut Antiochi, Demetrii et Græcorum gratiam inirent.
FILIUM ELEAZARI. — Aliqui putant hunc Jasonem fuisse filium Eleazari fratris Judæ Machabæi, de quo cap. II, 5, alii Eleazari senis nonagenarii, qui pro lege Mosis generosum obiit martyrium, II Machab. xviii; sed nil certi hic statui potest.
ET MISIT EOS ROMAM CONSTITUERE CUM ILLIS AMICITIAM. — Premebatur Judas hinc validis copiis Demetrii, inde dolis Menelai, Jasonis et Alcimi Pseudo-Pontificum, ideoque apostatarum, æmulorum et hostium suorum: ac videbat se cum paucis fidis Judæis diu eis resistere non posse. Prudenter ergo ad Romanos tunc rerum dominos confugit, eorumque opem fædus ineundo imploravit: quod ex voto successit. Nam Romani scripserunt ad Demetrium, jusseruntque ei ut Judam et Judæos deinceps non infestaret. Nec erat in hoc fædere periculum idololatriæ, aut alterius mali, quia Romani omnibus gentibus permittebant suos deos patriamque religionem. Erant enim politici, nec nisi politicum regimen suum servare, et propagare studebant, ad quod valde sibi utile fore sciebant, si gentium jura et numina non mutarent, sed eas patriis legibus et numinibus vivere sinerent. Secus fuit in Josaphat rege Juda, qui a Propheta reprehensus fuit, II Paral. xix; quia cum idololatra Joram rege Israel fœdus et conjugium contraxisset: per hoc enim idololatria ingressa est, et pervasit regnum Juda. Sic David, persecutionem sustinens, a Saule confugit ad Achis regem Geth idololatram, I Reg. xxvii. Idem cum Naas rege Ammon fædus iniit, II Reg. x; et cum Tholmai rege Gessur, cujus filiam duxit uxorem, II Reg. III, versu 3. Sic Abraham, Isaac et Jacob cum Palæstinis et Syris idololatris fædera sanxerunt, Gen. cap. xiv, et xxi et xxvi. Licite ergo, imo pie et sancte Judas cum Romanis pactum iniit, ut eorum ope patriam, rempublicam, Ecclesiam veramque fidem et religionem, quam Antiochus et apostatæ evertere conabantur, tueretur et propugnaret; esto Rupertus, Blesensis et alii contrarium sentiant, ut dicam cap. seq. vers. 18.
Dices: Hoc fœdus cum Romanis fuit occasio cur Romani paulo post Judæam subegerint, et deinde rebellantem everterint. Respondeo. Causa hujus subactionis non fuit fœdus, sed Hyrcani et Aristobuli nepotum Simonis Machabæi contentio de Principatu. Hi enim arbitrum delegerunt Pompeium, qui Principatum recte adjudicavit Hyrcano, quasi seniori; sed cum Aristobulus repugnaret, ac Jerusalem caperet, Pompeius eum cum urbe expugnavit, et consentiente Hyrcano Judæam Romanis subjecit, ut fuse narrat Josephus.
Versus 22: In tabulis æreis
22. IN TABULIS ÆREIS. — Romani scribebant sua fœdera æque ac leges in tabulis æreis, quas publice appendebant ad earum perpetuitatem, ne quis ea lacerare vel abolere posset.
Versus 23: Bene sit Romanis et genti Judæorum
23. BENE SIT ROMANIS ET GENTI JUDÆORUM. — Ex hoc initium et auspicium fæderis, quo fæderi bene ominantur, et felicitatem apprecantur, q. d. Quod felix faustumque sit Romanis, æque ac Judæis, fædus utrimque inimus bene precantes, ut illud utrisque contra hostes salutare, æque ac perpetuum sit.
Versus 25: Auxilium feret gens Judæorum
25. AUXILIUM FERET (Romanis bello appetitis) GENS JUDÆORUM, PROUT TEMPUS DICTAVERIT, CORDE PLENO, — id est sincero, integro, perfecto, q. d. Sincerissime, integerrime et promptissime Judæi juvabunt Romanos, si bellum eis ingrueret: unde pro «corde pleno,» versu 27, dicitur «ex animo.»
Versus 26: Et præliantibus
26. ET PRÆLIANTIBUS (Judæis, Romani) NON DABUNT, NEQUE SUBMINISTRABUNT TRITICUM, ARMA, PECUNIAM, NAVES. — Sed hæc omnia suo sumptu præstabunt Judæi, ut gratis succurrant Romanis: alioqui enim Romanorum non tam essent fæderati et amici, quam mercenarii pretio conducti. Amicitia enim gratuitam et liberalem opem amico egenti præstandam postulat.
ET CUSTODIENT MANDATA EORUM, — ut pro Romanis militantes Judæi Romanorum duci per omnia subsint, perinde ac si is Judæus esset, ejusque mandata plane exsequantur, uti faciunt ceteri milites Romani: alioqui enim frustraneum esset Judæorum auxilium, si ipsi sua consilia a Romanis diversa, imo subinde adversa sequi vellent. Sic enim schisma facerent in exercitu, eumque hosti cædendum objicerent.
Versus 27: Similiter autem
27. SIMILITER AUTEM, etc. — q. d. Simile auxilium gratuitum plane, sincerum et liberale præstabunt Romani Judæis, si a quopiam bello lacessantur.
Versus 30: Quod si post hæc verba
30. QUOD SI, POST HÆC VERBA, HI AUT ILLI (Romani, aut Judæi conditionibus fæderis jam dictis) ADDERE, AUT DEMERE AD HÆC ALIQUID VOLUERINT, FACIENT EX PROPOSITO SUO, — scilicet ex communi utriusque partis voluntate et consensu.
Versus 31: Scripsimus ei
31. SCRIPSIMUS EI, — Demetrio, ut Judæos vexare desistat. Sed antequam hæ litteræ ad Demetrium venirent, ille jam miserat Bacchidem, cum quo Judas confligens vicit quidem sed occubuit, ut audiemus cap. sequenti.