Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ptolemæus Philometor Alexandro filiam suam Cleopatram quam ei uxorem dederat, una cum regno aufert. Alexander fugit in Arabiam, ibique a Zabdiele rege occiditur, qui caput occisi mittit ad Philometorem. Philometor, eo accepto, tertio die post moritur. Mox, vers. 19, Demetrius, firmato regno, fœdus init cum Jonatha qui eum a nece liberat, cæsis centum hostium millibus; sed Demetrius jam de regno securus, vers. 53, fœdus cum Jonatha initum perfide abrumpit. Quare Jonathas ad Antiochum Alexandri occisi filium se transfert, ab eoque magnis honoribus afficitur. Unde pro eo dimicans plures Demetrii urbes occupat, ejusque copias fundit fugatque.
Textus Vulgatae: I Machabaeorum 11:1-74
1. Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. 2. Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 3. Cum autem introiret civitatem Ptolemæus ponebat custodias militum in singulis civitatibus. 4. Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum et cætera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerant secus viam. 5. Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. 6. Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. 7. Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleuterus: et reversus est in Jerusalem. 8. Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. 9. Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; 10. pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere. 11. Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus. 12. Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestatæ sunt inimicitiæ ejus. 13. Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ. 14. Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. 15. Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. 16. Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemæus exaltatus est. 17. Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo. 18. Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra. 19. Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. 20. In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. 21. Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem. 22. Et ut audivit, iratus est; et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato. 23. Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus, et dedit se periculo. 24. Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam, et invenit gratiam in conspectu ejus. 25. Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. 26. Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum. 27. Et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum. 28. Et postulavit Jonathas a rege, ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam, et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta. 29. Et consensit rex; et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: 30. Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum. 31. Exemplum epistolæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis: 32. Rex Demetrius Lastheni parenti salutem. 33. Genti Judæorum, amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere, propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 34. Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis, pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum. 35. Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum, ex hoc tempore remittimus eis: et areas salinarum, et coronas quæ nobis deferebantur, 36. omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit ex hoc, et in omne tempus. 37. Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. 38. Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis Gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. 39. Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius; et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: 40. et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui; et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum; et mansit ibi diebus multis. 41. Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in præsidiis erant: quia impugnabant Israel. 42. Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ; sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum. 43. Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. 44. Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. 45. Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. 46. Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis, et cœperunt pugnare. 47. Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem: 48. et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. 49. Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes: 50. Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos et civitatem. 51. Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. 52. Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu ejus. 53. Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde. 54. Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit et imposuit sibi diadema. 55. Et congregati sunt ad eum omnes exercitus quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. 56. Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam: 57. et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis. 58. Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream: 59. et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti. 60. Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. 61. Et abiit inde Gazam, et concluserunt se qui erant Gazæ: et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea. 62. Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. 63. Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni: 64. et occurrit illis; fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam. 65. Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos. 66. Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium. 67. Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. 68. Et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus; ipse autem occurrit ex adverso. 69. Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium. 70. Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absalomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. 71. Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit. 72. Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt. 73. Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc. 74. Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.
Versus 2: Verbis pacificis
2. VERBIS PACIFICIS, — quasi generum suum Alexandrum invisurus, eumque in regno confirmaturus, ac contra Demetrium aliosque hostes tanto suo exercitu defensurus.
Versus 3: Ponebat custodias militum
3. PONEBAT CUSTODIAS MILITUM, — id est, præsidium militare per quod civitates singulas sibi subjugabat, easque Alexandro genero suo adimebat.
Versus 4: Et rex Ægypti congregavit exercitum
4. ET REX ÆGYPTI (Ptolemæus Philometor) CONGREGAVIT EXERCITUM (maximum et plurimum) SICUT ARENA QUÆ EST CIRCA ORAM MARIS, — ut Syriam Alexandro genero suo eriperet, eamque regno suo, puta Ægypto adjiceret. Vide hic quam ambitio regnandi sit inhumana et crudelis, utpote quæ nec genero parcat.
Versus 10: Quæsivit enim me occidere
10. QUÆSIVIT ENIM ME OCCIDERE, — prætexit hoc Philometor suæ perfidiæ causans, fingensque quod Alexander gener sibi socero necem per sicarios, vel venena machinaretur. Vera autem causa odii et belli erat, quod regnum Syriæ Alexandro eripere, illudque suo Ægypti adjicere vellet: unde et utriusque regni sibi diadema imposuit, vers. 13. Quare licet ipse, vers. 9, promitteret regnum Demetrio æmulo Alexandri, tamen illud revera ei conferre non intendebat, sed eo tantum uti, quasi administro et præfecto, vel vicerege. Josephus tamen asserit Alexandrum revera insidias struxisse Philometori. « Postquam, inquit, Ptolemaidam pervenit, minimum abfuit quin præter omnem exspectationem oppressus sit Ptolemæus, Alexandri insidiis, per Ammonium ejus amicum, appetitus. Quibus detectis scripsit Alexandro, deposcens Ammonium ad supplicium, quod meritum aiebat propter structas sibi insidias. Qui cum non dederetur, intellexit ipsum Alexandrum earum fuisse auctorem; et cœpit eum magno odio prosequi. Antiochenos autem jam ante infensos habebat Alexander, propter eumdem Ammonium, a quo plurimis affecti fuerant incommodis. Non tamen effugit pœnam Ammonius, turpiter ut mulier cæsus, dum amictu femineo quærit latebras ut in alio commentario diximus. »
Fides horum sit penes Josephum, qui sæpe a S. Scriptura dissentit, uti et hic facit, dum Philometorem ab ambitione regni Syriæ, quam ei Scriptura tribuit, purgare conatur, eo quod Philometor Judæorum foret amicus et fautor.
Versus 14: Et vituperavit eum
14. Et vituperavit eum — Magno probro et vituperio Philometor affecit Alexandrum generum suum, filiam suam ei uxorem eripiens, tradensque hosti Demetrio, ac simul regno eum spolians.
Versus 17: Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri
17. Et abstulit Zabdiel Arabs (rex vel dynasta Arabiæ) CAPUT ALEXANDRI, ET MISIT PTOLEMÆO — Philometori, ut ejus gratiam iniret, ne ipse Arabiam sibi eriperet, uti Syriam eripuerat Alexandro. Jam enim videbat eum novo regno auctum et magnis copiis instructum sibi imminere, nec se posse ei resistere.
Versus 18: Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia
18. ET REX PTOLEMÆUS MORTUUS EST IN DIE TERTIA. — Vide hic celerem in perfidum Philometorem vindictam Numinis. Regnum ille generi ambivit, invasit, occupavit; sed ad tres duntaxat dies a nece Alexandri illud possedit, illico tam vita quam regno, bonisque omnibus a justo judice et vindice Deo spoliatus. Justum enim fuit ut Philometor, invadens regnum alienum Syriæ, amitteret suum Ægypti, et qui de Alexandri hostis sui cæsi capite lætabatur, de suo ipsius quoque interitu lætos redderet hostes suos.
Addit Josephus Philometorem ex vulneribus quæ in nupero conflictu cum Alexandro acceperat obiisse anno regni sui circiter 35, qui fuit annus regni Græcorum 167. Audi eum lib. XIII, cap. xx: « Forte accidit ut equus Ptolemæi consternatus barritu elephanti eum excuteret, prostratumque aggressi hostes vulneribus in caput inflictis in periculum extremum adducerent, ni ereptus esset interventu satellitum. Attamen per integrum quatriduum sopitis sensibus nec loqui potuit, nec loquentes intelligere. Alexandri vero caput Zabelus Arabum dynasta recisum misit ad Ptolemæum, qui die quinta demum respirans a vulneribus, et ad se reversus jucundissimo sibi rumore, simul et spectaculo capitis ac mortis Alexandri pavit animum et oculos. Nec ita multo post satiatus gaudio percepto ex inimici interitu, et vitam ipse finivit. »
Et Livius: « Ptolemæus, ait, in caput graviter vulneratus inter curationem, dum medici ossa terebrare contendunt, expiravit. »
Porro mortuo Philometore, milites ejus, qui ab eo collocati erant in munitionibus, (id est, arcibus et urbibus Syriæ,) perierunt (et occisi sunt) ab HIS QUI ERANT INTRA CASTRA, — id est a militibus quos in castris suis habebat Demetrius, qui proinde occiso Alexandro consobrino et æmulo suo, mortuo quoque Philometore invasore, regnum Syriæ pacifice adiit, totumque quiete possedit anno regni Græcorum 167.
Denique Genebrardus, lib. II Chronol.: Philometor, id est amator matris, inquit, dictus est per antiphrasin, eo quod ipse occiderit matrem, sicut avus ejus dictus est Philopator, id est amator patris per antiphrasin, eo quod occiderit patrem Ptolemæum Evergetem. Hoc de Philopatore scribunt Appianus, Justinus et alii passim, sed de Philometore nullus veterum tale quid narrat; imo Pausanias in Atticis asserit matrem Philometoris occisam esse ab ejus fratre Alexandro, quem ipse excluso Philometore in regnum evexerat.
Versus 20: Congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa
20. IN DIEBUS ILLIS CONGREGAVIT JONATHAS EOS QUI ERANT IN JUDÆA, UT EXPUGNARENT ARCEM QUÆ EST IN JERUSALEM; — huc enim adhuc tenebatur a militibus Syris in ea jam pridem ab Antiocho collocatis. Licet enim Demetrius promisisset Jonathæ arcem Sionis tradere, si fœdus secum contra Alexandrum iniret, ut audivimus cap. x, 6 et 32; tamen suum hoc promissum non præstitit, eo quod Jonathas Demetrio prætulerit Alexandrum, cum eoque fœdus inierit. Jonathas ergo, videns Demetrium bello contra Alexandrum implicitum, occasione hac usus arcem Sionis obsedit.
Versus 23: Et dedit se periculo
23. Et dedit se periculo; — periculum enim erat ne rex Demetrius male exciperet Jonatham, eo quod suo mandato de solvenda obsidione arcis Sion non paruisset; sed Jonathas Deo confisus hoc periculum per magna dona quæ regi detulit, discussit: iis enim ejus gratiam iniit, adeo ut ab eo factus sit aulicorum et principum Princeps, ut patet vers. 26 et 27.
Versus 28: Et postulavit Jonathas ut immunem faceret Judæam
28. Et postulavit Jonathas a rege, ut immunem faceret Judæam (a milite Syro et externo, a tributo et a quovis alio onere) ET TRES TOPARCHIAS, (id est præfecturas, sive ut Josephus vocat satrapias, quæ nominantur vers. 34 rursum immunes faceret, eo quod Judææ additæ subjectæque forent, promittens regi, si annueret,) TALENTA TRECENTA.
Versus 29: Et consensit rex
29. ET CONSENSIT REX, — tanto pretio illectus.
Versus 31: Exemplum epistolæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro
31. EXEMPLUM EPISTOLÆ QUAM SCRIPSIMUS LASTHENI PARENTI NOSTRO. — Lasthenes hic fuit hospes ille Gnidius, sive Cretensis, cui Demetrius senior conflicturus cum Alexandro Veles Demetrium hunc juniorem filium suum commendavit, ut ex Justino dixi cap. x. Quare Demetrio seniore in prælio occiso, Lasthenes hic Demetrium ejus filium e Creta cum exercitu in Syriam reduxit, eique patris regnum restituit, teste Josepho, lib. XIII, cap. viii, et aliis. Quocirca Demetrius Lasthenem parentis loco coluit, eumque suum vicarium effecit, ac Syriæ aliisque provinciis præfecit. Ad eum ergo hic scribit Demetrius rex, ut Judæam a tributis et oneribus faciat immunem, quod petebat Jonathas, ac exemplum litterarum suarum ad Lasthenem datarum mittit ad Jonatham, ut a Lasthene beneficium regis executioni mandari postulet.
Apte vocatus fuit « Lasthenes, » Græce Laosthenes, id est lapidis robur, ait Pagninus, vel potius Laosthenes, et per crasin Lasthenes: Laosthenes enim Græce idem est quod Demosthenes, id est populi robur et fortitudo. Talem enim decet esse Principem, qualis fuit hic Lasthenes, qui Demetrio regnum Syriæ, Syrisque suum regem fortitudine sua restituit.
Versus 32: Rex Demetrius Lastheni
32. REX DEMETRIUS LASTHENI. — Hoc est exemplum litterarum Demetrii ad Lasthenem.
Versus 34: Et tres civitates
34. Et tres civitates. — Græce νόμους, quæ vox non tam ædificia, quam cœtus civium iisdem juribus utentes significat. Ita Serarius, Salianus et alii. Concedit Demetrius Jonathæ immunitatem non tantum Judææ, sed et trium civitatum, sive toparchiarum Samariæ, quas Demetrius pater ejus Judææ addixerat, cap. x, 30; ideoque easdem a Demetrio filio poposcerat Jonathas, vers. 28; ac Demetrius filius decretum patris secutus easdem Judæis concessit et attribuit. Sed quænam sunt hæ tres civitates? nam in Latino textu tantum nominantur duæ, scilicet Lyda, sive Diospolis, et Ramatha, quæ fuit Samuelis patria. Respondet Sanchez esse ipsam urbem Samariam, quæ erat caput totius provinciæ Samariæ; nam in provincia Samariæ sitas fuisse hasce tres urbes liquet ex textu hoc versu, et cap. x, vers. 28.
Verum Septuaginta, Josephus, Pagninus, Vatablus et alii ex Græco tertiam civitatem assignant Aphæremam, quam Adrichomius in tribu Ephraim collocat juxta Lydam. Sic enim habent Septuaginta: Statuimus ergo illis fines Judææ et tres civitates, Aphæremam et Lydam et Ramatham, quæ additæ sunt Judææ ex Samaritide, et omnia pertinentia ad ipsas omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro Regalibus, quæ ab eis prius accipiebat Rex per singulos annos de fructibus terræ et de fructibus arborum.
Noster vero interpres Græcum ἀναίρεμα accepit ut nomen non proprium, sed appellativum, significans sequestrationem, sive separationem. Unde vertit « sequestrari. » Sensus ergo Vulgatæ editionis est, q. d. trium civitatum jam dictarum, puta Lydæ, Ramathæ et Samariæ, atque confinium, id est locorum illorum, quæ sub earum jurisdictione sunt, annui proventus et redditus sequestrentur, id est segregentur a tributis regiis, et apud aliquem quæstorem Judæam deponantur, ut ad templi et sacerdotum sumptus applicentur, ut hac ratione compensentur damna quæ singulis annis rex regiique quæstores iis inferebant, dum ad suos, id est profanos usus transferebant, tam illarum civitatum tributa, quam arborum fructus, quæ prius templi sumptibus destinata erant, iisque serviebant.
Porro mirum est Josephum tribus hisce civitatibus, sive toparchiis tres alias addere, scilicet Gaddæam, Joppen et Samariam.
Versus 35: Et areas salinarum
35. Et areas salinarum. — Græce λίμνους, id est « stagna » salinarum, quæ vox, ait Sanchez, docet quomodo aqua saliginosa sive ex mari derivata, sive ex puteis jugibus exhausta duretur et concrescat. Neque enim in suo duratur naturali loco, sed in areis lacubusque collecta. Ibi enim evaporat, et calore solis in sal concrescit. Sane Romæ a sale via Salaria nomen accepit, quod adhuc perdurat, quoniam illa sal in Sabinos portari consueverat, ait Plinius, lib. XXXI, cap. vii; ac stipendium militare, mercesque quælibet dicta est salarium a sale, quod militibus et operariis pro mercede distribuebatur, teste Plinio ibidem.
Versus 38: Videns Demetrius rex quod siluit terra
38. ET VIDENS DEMETRIUS REX QUOD SILUIT TERRA IN CONSPECTU SUO. — Occiso enim Alexandro et Philometore mortuo, nullus erat qui Syriam invadere auderet; sed illa tota se subdidit Demetrio, quasi legitimo hæredi regique suo. Unde tunc ipse se dedit otio et voluptatibus. Quod videns Tryphon, Antiochum Alexandri filium suscitavit, qui Demetrium inertem et voluptuarium invasit et regno expulit, uti Annibalem enervarunt et perdiderunt Capuanæ deliciæ, ac Romanos Græcanicæ. Unde illud dictum vetus: Græcia victa suum victorem vicit. Audi Justinum, lib. XXVI: « Recuperato regno, Demetrius et ipse successu rerum corruptus vitiis adolescentiæ in segnitiem labitur; tantumque contemptum apud omnes inertiæ, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. »
DIMISIT TOTUM EXERCITUM SUUM (patrium, quem scilicet pater ejus Demetrius ex Syris et Asiaticis sibi subditis collegerat), EXCEPTO PEREGRINO EXERCITU QUEM CONTRAXIT — ab insulis gentium, puta ex Creta, Cypro, aliisque vicinis insulis. Fecit hoc, eo quod hi eum in regnum induxissent. Lasthenes enim ex Creta eum in regnum cum copiis Cretensibus revexerat. Verum hac ratione offendit milites patrios, suos scilicet Syros et Asiaticos, eo quod ægre ferrent se a rege suo militia et stipendiis militaribus spoliari: offendit quoque subditos suos, qui nolebant externum militem, ægreque ferebant quod ipse externis plus fideret quam suis subditis: quodque magnis sumptibus peregrinos aleret, cum parvo pretio domesticos et subjectos conducere posset. Quocirca INIMICI ERANT EI OMNES EXERCITUS PATRUM EJUS, qui proinde ad Antiochum ejus æmulum transierunt, ac pro eo pugnantes Demetrium regno expulerunt. Exosum enim habebant peregrinum militem, ideoque non raro insolentem.
Discant hic Principes subditos suos honorare, eisque fidere potius quam externis. Sic enim subditorum animos, amorem, fidem et obedientiam sibi conciliabunt. Ita fecit Alexander Magnus, qui ut Persas a se victos subactosque sibi conciliaret, Persicum habitum assumpsit; Persas in militiam conscripsit, suisque ducibus Persides dedit uxores, ac Darii matrem, uxorem et filias miris honoribus et beneficiis affecit, teste Curtio.
Versus 39: Tryphon autem erat quidam partium Alexandri
39. TRYPHON AUTEM ERAT QUIDAM PARTIUM ALEXANDRI PRIUS. — Tryphon hic ab Appiano et aliis vocatur Diodorus, diciturque natione, vel educatione fuisse Apamæus, vir potens, astutus et ambitiosus. Hic videns exercitum Syriacum et Asiaticum dimissum a Demetrio, eumdem sibi adscivit, ut per eum Antiocho filio Alexandri Velis, qui fuerat æmulus hostisque Demetrii occisus a Philometore, in speciem restitueret, sed revera ut ipse illud occuparet; itaque factum est. Porro Antiochum hunc Alexandri filium Appianus et alii pariter vocant Alexandrum. Denique Tryphon hic Antiochi « pupilli » (sic enim legendum est apud Justinum, lib. XXXVI, pro privigni), tutor paulo post ejusdem factus est tortor, ut ejus regnum occuparet, sed modico tempore eo gavisus est; nam et ipse tertio post anno occisus est ab Antiocho Sidete fratre et successore Demetrii. Ita Josephus.
Versus 41: Et misit Jonathas ad Demetrium regem ut ejiceret eos
41. ET MISIT JONATHAS AD DEMETRIUM REGEM, UT EJICERET EOS (milites Demetrianos) QUI IN ARCE ERANT IN JERUSALEM, — qui occupabant arcem Sion. Hinc patet Jonatham necdum occupasse arcem Sion, imo obsidionem ejus solvisse. Concessit tamen vel potius promisit Demetrius se traditurum arcem Jonathæ, si ipse sibi milites suos ad suam tutelam mitteret. Subditi enim ejus Antiocheni in ipsum insurrexerunt ad 120 millia, ex quibus milites ter mille Judæi a Jonatha submissi occiderunt centum millia, ac Demetrium liberarunt, ut sequitur. Magna fuit hæc fortitudo, fama et gloria Judæorum.
Versus 46: Fugit rex in aulam
46. AULAM, — puta palatium, sive arcem in quam Demetrius confugerat.
Versus 53: Et mentitus est omnia
53. Et mentitus est omnia quæcumque dixit, — q. d. Demetrius videns, vel potius putans se suaque esse in tuto, fidem datam Jonathæ fefellit, cœpitque eum vexare et persequi. Magna fuit hæc Demetrii ingratitudo et perfidia, ob quam paulo post a Tryphone pædagogo Antiochi prælio superatus et regno pulsus fuit, utpote desertus a Jonatha et Judæis, imo ab eis profligatus et cæsus, ut dicitur vers. 56. Antiochus enim fœdus iniit cum Jonatha contra Demetrium, cumque magnis honoribus auxit. Quare milites Syri, qui a Demetrio dimissi erant, ad Jonatham se contulerunt, quibus Jonathas instructus Ascalonem, Gazam aliasque urbes expugnavit.
Versus 56: Et accepit Tryphon bestias
56. Et accepit Tryphon bestias, — puta elephantes quos Demetrius in aciem eduxerat cum cæteris ejus machinis bellicis, adeoque castris eum exuit, ET OBTINUIT ANTIOCHIAM, urbem regiam regnique metropolim. Id fecit ope Jonathæ quem proinde magnis honoribus auxit, ac ope exercitus Syriaci, qui a Demetrio dimissus ad Antiochum ejus æmulum transierat. Porro Jonathas pergens pro Antiocho pugnare, adjutus exercitu ejus Syriaco expugnavit Ascalonem, Gazam aliasque urbes.
Versus 58: Dedit ei potestatem bibendi in auro
58. DEDIT EI POTESTATEM BIBENDI IN AURO, — puta ex aureo poculo, scypho, phiala, vel calice. Reges enim Persarum et Asiæ aurum voluerunt sibi esse proprium. Unde Xenophon, lib. I De exped. Cyri, magnum dicit a rege Persarum beneficium concedi, si per illum alicui liceat aureum collo gestare torquem, aureas armillas, aureum acinacem: idem iterum docet lib. I Cyrop. Procopius, lib. I De bello Persico, negat cuiquam licere aureo uti annulo, aut fibula, aut zona, nisi regis concessu. Hinc et Esther cap. vi, concessum est Mardochæo ab Assuero rege, ut torquem gestaret aureum. Idem promisit Balthassar, Dan. cap. v, illi qui litteras in pariete descriptas explicaret, et lib. III Esdræ cap. III, illi cujus sermo fuerit sapientior, concedendum dicitur a Dario rege ut induatur purpura, et ut in auro bibat, et super aurum dormiat, et currum aureo freno et torquem aureum gestet.
Versus 60: Perambulabat trans flumen civitates
60. PERAMBULABAT TRANS FLUMEN (Judææ, puta trans Jordanem) civitates. 62. ET PERAMBULAVIT REGIONEM (Jonathas, quasi victor et triumphator, omnia sibi et Antiocho subjugans, ac Demetrio adimens) usque ad Damascum. — Hoc enim significat to « perambulavit, » ut dixi Zachar. vers. 11.
Versus 63: Prævaricati sunt principes Demetrii in Cades
63. ET AUDIVIT JONATHAS QUOD PRÆVARICATI SUNT PRINCIPES DEMETRII IN CADES QUÆ EST IN GALILÆA, (quod scilicet Demetriani sollicitarent incolas Cades et Galilæos ad rebellandum Jonathæ et subjiciendum se Demetrio. Fecerunt hoc eo consilio, ut Jonatham e Syria et Damasco, ubi omnia subjugabat sibi et Antiocho, revocarent in Galilæam, ne aliena foris consectans sua domi perderet), VOLENTES EUM AMOVERE A NEGOTIO REGNI, — ne scilicet negotia regni Syriæ pro Antiocho curaret et promoveret, sed sua in Galilæa custodiret. Unde Josephus: « Cum vellent, inquit, abstrahere Jonatham a Syria, laturum opem Galilæis suæ ditionis hominibus. »
Nota, « prævaricari » in Scriptura est rebellare et rebellionem concitare: hoc enim est Hebr. מרד marad. Sic IV Reg. 1, 1, dicitur rex et populus Moab prævaricatus in regem Israel, id est rebellasse illi, cui antea subditus fuerat, eique solitum negasse tributum. Porro Salianus opinatur pro « prævaricati sunt » legendum « præparati sunt: » hoc enim significat Græcum παρέστησαν, id est adstiterunt; sed videtur Noster legisse παρεβήσισαν, vel παρέβησαν, id est prævaricati sunt.
Versus 64: Et occurrit illis
64. Et occurrit illis (Jonathas, cum eisque conflixit, ut dicitur, vers. 62); FRATREM AUTEM SUUM RELIQUIT INTRA PROVINCIAM, — scilicet intra Judæam, ut eam tutaretur; Simon autem expugnavit Bethsuram, quæ insignis erat munitio juxta Jerusalem, vers. 66.
Versus 67: Applicuerunt ad aquam Genesar
67. ET JONATHAS ET CASTRA EJUS APPLICUERUNT AD AQUAM GENESAR, — scilicet ad stagnum Genesareth, quod et mare Galilææ, vel mare Tiberiadis dicitur.
Versus 68: Ecce castra alienigenarum
68. Et ecce castra alienigenarum (hostium Demetrianorum suscitantium incolas Cades ad rebellandum Jonathæ, vers. 63), occurrebant in CAMPO, — Græce in campum.
Versus 70: Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ
70. ET FUGERUNT, QUI ERANT EX PARTE JONATHÆ, — utpote circumventi ab hostibus ex insidiis, quas non præviderant, prodeuntibus; hisce enim territi fugerunt, veriti ne intercepti in medio contrucidarentur, ait Josephus. ET NEMO EX EIS RELICTUS EST NISI MATHATHIAS FILIUS ABSALOMI, ET JUDAS FILIUS CALPHI, PRINCEPS (Græce « principes: » ambo enim erant duces) MILITIÆ, — intellige cum aliquot sibi familiaribus generosioribus proximisque asseclis: unde Josephus ait cum eis mansisse 50 milites, qui a desperatione, inquit, sumpta audacia tanto impetu adversam hostium frontem impulerunt, ut territi, quasi furentibus cederent. Quomodo enim duo soli totam hostium vim sustinuissent? Ita Serarius.
Versus 71: Et scidit Jonathas vestimenta sua
71. ET SCIDIT JONATHAS VESTIMENTA SUA, ET POSUIT TERRAM IN CAPITE SUO, — pulverem inspersit capiti suo in signum doloris et pœnitentiæ; itaque toto corde compunctus supplex oravit Deum, ut in re tam arcta, et quasi desperata solitam opem ferret. Quare cum paucis quasi leo irruens in hostes eos cecidit et fudit. Quod videntes ejus socii e fuga ad eum reversi, hostes persecuti ex eis ceciderunt tria millia.
Laudat S. Ambrosius, lib. I Officiorum, cap. XLI, Jonathæ animum et fortitudinem, quod solus aciem inclinatam restituerit et victoriam deperditam recuperaverit. « Jonathas, ait, parva manu adversus exercitus regios pugnans, desertus a suis et cum duobus tantum relictus reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi. »
Moraliter disce hic quantum in bellis rebusque arduis valeat ducis constantia et magnanimitas, adeo ut milites suos jam victos faciat victores. Unde illud: Fortior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo. Nam ut ait Vegefius, lib. III De re milit. cap. xxv: « Si pars exercitus fugerit, minime desperandum, cum in ejusmodi necessitate, ducis constantia totam sibi possit vindicare victoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus sunt habiti, qui minime desperarunt. Nam in simili conditione fortior creditur, quem adversa non frangunt. Prior ergo de cæsis hostibus spolia capiat, et quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac buccinis exultare videatur. Hæc fiducia perterrebit inimicos, et suis fiduciam geminabit, quasi victor ex omni parte discesserit. »
Exempla dat Julius Frontinus, lib. II de Stratagemmatibus, cap. viii: « Furius Agrippa, inquit, consul, cedente cornu, signum militare ereptum signifero, in hostes Hernicos et in Æquos misit: quo facto ejus prælium restitutum est. Summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt. T. Quintius Capitolinus Consul signum in hostes Phaliscos ejecit, militesque id repetere jussit. M. Furius Camillus Tr. Mil. consulari potestate, cunctante exercitu, arreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit, cæteros puduit non sequi. Salvius Pelignus bello Persico idem fecit. Q. Furius, averso exercitu, cum occurrisset, affirmavit non recepturum se in castra quemquam, nisi victorem, reductisque in aciem victoria potitus est. Scipio apud Numantiam, cum aversum suum videret exercitum, pronuntiavit sibi pro hoste futurum, quisquis in castra redisset. »
Ac mox his majora subjungens addit: « M. Attilius consul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra militibus aciem suorum opposuit, affirmans secum et cum bonis civibus dimicaturos eos, nisi cum hostibus maluissent; ea ratione universos in aciem reduxit. L. Sylla cedentibus jam legionibus exercitui Mithridatico, ductu Achelai, stricto gladio in primam aciem procurrit, appellansque milites, dixit: Si quis quæsisset ubi Imperatorem reliquissent, responderent pugnantem in Bœotia, cujus rei pudore universi eum secuti sunt. Julius Cæsar ad Mundam suis referentibus pedem, equum suum abduci a conspectu suo jussit, et in primam aciem pedes prosiliit: milites, dum destituere Imperatorem erubescunt, redintegrarunt prælium. »