Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jonathas fœdus cum Romanis et Lacedæmoniis renovat. Mox, vers. 24, exercitum Demetrii profligat, Arabesque fugat. Inde, vers. 33, Simon Joppen aliasque urbes præsidiis communit. Denique, vers. 39, Tryphon perfide Jonatham quasi amicum invitans capit, carcerique mancipat.
Textus Vulgatae: I Machabaeorum 12:1-53
1. Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam, statuere et renovare cum eis amicitiam: 2. et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam. 3. Et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. 4. Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. 5. Et hoc est exemplum epistolarum quas scripsit Jonathas Spartiatis: 6. Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. 7. Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. 8. Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. 9. Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10. maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11. Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et cæteris quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum. 12. Lætamur itaque de gloria vestra. 13. Nos autem circumdederunt multæ tribulationes et multa prælia, et impugnaverunt nos reges, qui sunt in circuitu nostro. 14. Noluimus ergo vobis molesti esse, neque cæteris sociis et amicis nostris, in his præliis. 15. Habuimus enim de cœlo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 16. Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. 17. Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. 18. Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc. 19. Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oniæ: 20. Arius, rex Spartiatarum, Oniæ sacerdoti magno salutem. 21. Inventum est in scriptura de Spartiatis et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 22. Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra. 23. Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et possessiones nostræ vestræ sunt, et vestræ nostræ; mandavimus itaque hæc nuntiari vobis. 24. Et audivit Jonathas, quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum. 25. Et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. 26. Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. 27. Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum castrorum. 28. Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis. 29. Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia; 30. et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. 31. Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi, et percussit eos, et accepit spolia eorum. 32. Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. 33. Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam (34. audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii); et posuit ibi custodes ut custodirent eam. 35. Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa, 36. et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. 37. Et convenerunt, ut ædificarent civitatem; et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum qui vocatur Caphetetha: 38. et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. 39. Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: 40. timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. 41. Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. 42. Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus, et timuit; 43. et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera; et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. 44. Et dixit Jonathæ: Utquid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45. Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni. 46. Et credidit ei, et fecit sicut dixit; et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. 47. Retinuit autem secum tria millia virorum, ex quibus remisit in Galilæam duo millia; mille autem venerunt cum eo. 48. Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum; et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt. 49. Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. 50. At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt; 52. illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israel luctu magno. 53. Et quæsierunt omnes gentes, quæ erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim: 54. Non habent principem et adjuvantem; nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.
Versus 2: Et ad Spartiatas
2. Et ad Spartiatas, — incolas Spartæ, qui et Lacones sive Lacedæmonii sunt dicti, et fuere posteri Heraclidarum (sociorum Herculis) Agidæ nominati, quos Lycurgus suis legibus ad miram politiam, temperantiam et fortitudinem evexit, ideoque Lacones pro libertate Spartæ omni ævo acerrime certarunt, et etiamnum cum Turca certant. Licet enim ei tributum pendant, tamen urbem arcemque suam ab omni Turcarum præsidio liberam servant, et constantissime tuentur.
Versus 4: Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat
4. Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, — quo, post heroica facta totque victorias, ingens nominis ejus fama percrebuerat apud Romanos et Spartiatas, ut ambirent cum eo inire amicitiam et fœdus.
Versus 7: Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam
7. JAMPRIDEM MISSÆ ERANT EPISTOLÆ AD ONIAM SUMMUM SACERDOTEM (Pontificem) AB ARIO, QUI REGNABAT APUD VOS. — Arius hic fuit inter Agidarum reges quartus a fine, qui multa contra Pyrrhum Epiri, et Antigonum Macedoniæ reges prælia commisit, atque ad Oniam Pontificem sociales et fœderales dedit litteras quæ recitantur vers. 20.
Versus 9: Habentes solatio sanctos libros
9. NOS CUM NULLO HORUM INDIGEREMUS HABENTES SOLATIO SANCTOS LIBROS. — Posterior pars dat causam prioris, q. d. Ideo non indiguimus vestra ope, nec eam imploravimus; quia hanc præstiterunt nobis libri Mosis et Prophetarum qui nobis certo promittunt in rebus arctis et desperatis Dei auxilium, si ei fideliter serviamus eumque invocemus. Deum ergo invocantes, et adjutorem habentes, homines auxiliatores non quæsivimus.
Versus 11: In observationibus
11. In observationibus — sacrorum rituum, festorum et orationum. Unde Græca clarius habent: in obsecrationibus.
Versus 21: Inventum est in scriptura
21. INVENTUM EST IN SCRIPTURA (non sacra, licet id quoque velit Josephus, lib. XIII, cap. ix, sed profana, puta in historiis et Chronicis Spartiatarum) de Spartiatis et Judæis, quoniam (quod) SUNT FRATRES, ET QUOD SUNT DE GENERE ABRAHAM. — Spartiatæ enim jactabant se prognatos ex Abraham per Ceturam, quæ fuit tertia Abrahæ uxor, Genes. xxv, 1. Ita Josephus, licet alii putent Spartiatas ab Abraham per Agar et Ismaelem descendere. Plures hujus cognationis Spartiatarum cum Judæis conjecturas affert Serarius hic, pag. 753 in medio, quarum prima est magna similitudo utrorumque, tum in legibus, uti notavit Clemens Alexandrinus, I Strom., tum in institutis præsertimque in ablutionibus quotidianis et unctionibus, de quibus Strabo, lib. III, tum in constantia, robore et fortitudine bellica.
Denique cum Nabuchodonosor obsedit Tyrum, multi incolarum profugerunt in Cyprum, Macedoniam Græciamque, ait S. Hieronymus in cap. xxiii Isaiæ. Idem fecisse Judæos obsessa ab eodem vicina Jerosolyma plane credibile est. Unde idem S. Hieronymus in epist. ad Ephesios Ephesum dictam asserit ab Hebræis חפץ « chephets, » id est voluntas, benevolentia. Atque hac de causa Spartæ multi degebant Judæi qui cum Spartiatis conjugia inibant.
Versus 23: Possessiones nostræ vestræ sunt, et vestræ nostræ
23. Possessiones nostræ vestræ sunt, et vestræ nostræ: — formula est loquendi significandique se esse amicos, q. d. Spartiatæ sunt amici Judæorum, ideoque possessiones suas eis offerunt, et possessiones ipsorum suas æstimant; amicorum enim omnia sunt communia. Addit Josephus litteras has Spartiatarum obsignatas fuisse proprio urbis eorum sigillo, quod erat signum aquilæ quæ unguibus tenebat draconem.
Versus 24: Regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo
24. REGRESSI SUNT PRINCIPES DEMETRII CUM EXERCITU MULTO SUPRA QUAM PRIUS, — id est, multo majore quam prius fuerat, ut dedecus fugæ præcedentis abolerent, Jonathamque validius oppugnarent.
24. ET OCCURRIT EIS IN AMATHITE REGIONE. — Regio hæc est pars Syriæ et confinis, imo terminus Judææ, ut patet III Reg. viii, 65; et lib. IV, cap. xiv, vers. 45, sita est juxta Libanum et Damascum. Tota ergo hæc regio dicitur Amath, vel Emath, aut Hamath, vel Hemath, indeque Amathites, vel Hemathites. Prudenter hoc fecit Jonathas, ut extra Judæam suam in Syria cum hostibus confligeret. Militare enim præceptum est cum hoste confligendum esse in terra non propria, sed hostili, ut illam, non tuam vastes. Sic Scipio sub idem hoc tempus noluit confligere cum Annibale in Italia; sed trajecit in Africam, eoque avocavit Annibalem, ac tandem Carthaginem ipsam expugnavit.
Versus 28: Et accenderunt focos in castris suis
28. ET ACCENDERUNT FOCOS IN CASTRIS SUIS, — ut simularent Demetriani se in castris degere et vigilare, non vero fugere, ne si Jonathas adverteret eos fugere, fugientes insequeretur. Idem fecit Annibal focorum excitatione fallens Romanos sua castra cingentes, et ex eorum manibus elabens.
Versus 36: Altitudo magna inter medium arcis et civitatis
36. COGITAVIT JONATHAS EXALTARE ALTITUDINEM INTER MEDIUM ARCIS ET CIVITATIS, UT SEPARARET EAM A CIVITATE, UT ESSET IPSA SINGULARITER, ET NEQUE EMANT, NEQUE VENDANT. — Jonathas, videns arcem Sion a Demetrianis insessam ob munitionem ægre a se posse expugnari, erexit murum altum inter arcem et urbem Jerusalem, eoque seclusit arcem ab urbe ut ipsa esset singularis, id est solitaria, nec ullum haberet cum urbe commercium, adeoque potestatem sua vendendi et emendi in urbe eis ademit; qua ratione eos ad tantam famem adegit, ut cogerentur se dedere, ut patebit capite sequenti, vers. 49 et 50.
Versus 39: Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ
39. ET CUM COGITASSET TRYPHON REGNARE (dominari) ASIÆ, — nimirum facere se regem Asiæ, occiso Antiocho rege pupillo, cujus ipse erat tutor.
Versus 40: Exsurgens abiit in Bethsan
40. Et exsurgens abiit in Bethsan quæ postea Scythopolis est dicta, sitaque juxta Tyberiadem.
Versus 45: Veni mecum Ptolemaidam
45. VENI MECUM PTOLEMAIDAM, ET TRADAM EAM TIBI. — Hæc enim civitas confinis erat Judææ, ideoque a Demetrio promissa fuerat Jonathæ, cap. x, vers. 39. Vide hic perfidiam, dolum et insidias Tryphonis.
Versus 46: Et credidit ei
46. ET CREDIDIT EI. — Nimis facile Jonathas vir simplicis candidique animi credidit versipelli et perfido Tryphoni; quare temere dimisit exercitum, ideoque captus ab eo et occisus est.
Versus 51: Videntes hi qui insecuti fuerant
51. VIDENTES HI QUI INSECUTI FUERANT (milites Tryphonis), QUIA PRO ANIMA RES EST ILLIS (id est quod Judæi pro vita sua pugnaturi sint usque ad mortem), REVERSI SUNT; — nam cum desperatis, aut animo resolutis, qui scilicet aut vincere, aut mori decreverunt, periculosissime pugnatur, nec nisi cum certo magnæ cladis accipiendæ discrimine, uti docent Vegetius et Julius Frontinus, lib. II De Stratagemmatibus, cap. vi, cujus titulus est: De mittendo hoste, ne clausus prælium ex desperatione redintegret, ubi idipsum multis exemplis confirmat.
« L. Marius, inquit, cui, duobus Scipionibus occisis, exercitus imperium detulit, cum circumventi ab eo Pœni, ne inulti morerentur, acrius pugnarent, laxatis manipulis, et concesso fugæ spatio, dissipatos sine periculo suorum trucidavit. C. Cæsar Germanos inclusos, ex desperatione fortius pugnantes, emitti jussit, fugientesque aggressus est. Annibal, cum ad Trasimenum inclusi Germani acerrime pugnarent, deductis ordinibus fecit eis abunde potestatem, euntesque sine suorum sanguine stravit. Antigonus rex Macedonum Ætolis, qui in obsidionem ab eo compulsi fame urgebantur, statuerantque eruptione facta commori, viam fugæ dedit, atque ita infracto impetu eorum, insecutos, aversos cecidit. Themistocles, victo Xerxe, volentes suos pontem rumpere prohibuit, cum docuisset potius esse eum expelli ex Europa, quam cogi ex desperatione pugnare. Idem misit ad eum, qui indicaret in quo periculo esset, nisi fugam maturaret. » Vide dicta II Reg. 11, 26, ad illa: « An ignoras quod periculosa sit desperatio. »
Nota hæc omnia fusius narrari a Josepho, Appiano et Justino, lib. XXXV et XXXVI, in quibus tamen nonnulla sunt quæ a narratione S. Scripturæ hoc loco dissentiunt, in quibus proinde plane fides vacillat. Atque ut videas quam Gentiles Judæis infensi eorum res vel ignorarint, vel depravarint, Justinus citato libro XXXVI, ita de Judæis scribit: « Fuit Judæis origo Damascena, quæ Syriæ nobilissima civitas est; unde et Syriis a regibus genus ex regina Semiramide fuit. Nomen urbi a Damasco rege inditum; in cujus honore, Syrii sepulcrum Arathis uxoris ejus pro templo coluere, deamque exinde sanctissimæ religionis habent. Post Damascum Abraham, Moses, Israel reges fuere. Sed Israelem felix decem filiorum proventus majoribus suis clariorem fecit. Itaque populum in decem regna divisum filiis tradidit omnesque ex nomine Judæ, qui post divisionem decesserat, Judæos appellavit, colique ejus memoriam ab omnibus jussit; » ubi plures vides errores et figmenta quam sententias.
sed falsiora his subjicit dicens Joseph filium Jacob fuisse magnum, additque: « Filius ejus (Josephi) fuit Moses, quem etiam præter paternæ scientiæ hæreditatem formæ pulchritudo commendabat. Sed cum scabiem Ægyptii et pruriginem paterentur, responso moniti eum cum ægris, ne pestis ad plures serperet, terminis Ægypti pellunt. Dux igitur exulum factus, sacra Ægyptiorum furto abstulit, quæ repetentes armis Ægyptii, domum redire tempestatibus compulsi sunt. »
Et non multis interjectis: « Et quoniam metu contagionis pulsos se ab Ægypto meminerant, ne eadem causa invisi apud incolas forent, caverunt ne cum peregrinis communicarent; quod ex causa factum, paulatim in disciplinam religionemque convertit. Post Mosen etiam ejus filius Aruas, sacerdos sacris Ægyptiis, mox rex creatur, semperque exinde hic mos apud Judæos fuit, ut eosdem et reges et sacerdotes haberent; quorum justitia religione permixta, incredibile quantum coaluere. » Quid hisce mendaciis agglomeratis et condensatis falsius dici potest?