Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jonatha capto succedit frater Simon, qui Tryphoni pro Jonatha lytrum centum talentorum, et duos ejus filios obsides poscenti misit et persolvit; sed iis acceptis perfidus Tryphon Jonatham cum filiis occidit. Idem mox, vers. 31, interficit Antiochum pupillum sibi commissum, regnumque ejus occupat. Quare contra eum Simon Judææ urbes communit, fœdusque cum Demetrio Tryphonis æmulo sancit. Denique, vers. 43, Gazam et vers. 49, arcem Sion fame expugnat, ac Joannem filium suum exercitui præficit.
Textus Vulgatae: I Machabaeorum 13:1-54
1. Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Juda, et attereret eam. 2. Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum; 3. et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis prælia, et angustias quales vidimus; 4. horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. 5. Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. 6. Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. 7. Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos. 8. Et responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Judæ et Jonathæ fratris tui; 9. pugna prælium nostrum, et omnia quæcumque dixeris nobis faciemus. 10. Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. 11. Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum, in Joppen; et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. 12. Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. 13. Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. 14. Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, 15. dicens: Pro argento quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis, propter negotia quæ habuit, detinuimus eum. 16. Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. 17. Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum, jussit tamen dari argentum et pueros; ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem: 18. Quia non misit ei argentum et pueros, propterea periit. 19. Et misit pueros et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan. 20. Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador; et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. 21. Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. 22. Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. 23. Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic. 24. Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. 25. Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus. 26. Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno, et luxerunt eum dies multos. 27. Et ædificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante. 28. Et statuit septem pyramidas, unam contra unam patri et matri, et quatuor fratribus: 29. et his circumposuit columnas magnas; et super columnas arma, ad memoriam æternam; et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare. 30. Hoc est sepulcrum quod fecit in Modin, usque in hunc diem. 31. Tryphon autem, cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum. 32. Et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. 33. Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus. 34. Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. 35. Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem: 36. Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti, et amico regum, et senioribus et genti Judæorum, salutem. 37. Coronam auream, et bahem quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. 38. Quæcumque enim constituimus vobis constant. Munitiones quas ædificastis vobis sint. 39. Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. 40. Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. 41. Anno centesimo septuagesimo ablatum est jugum Gentium ab Israel. 42. Et cœpit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum. 43. In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. 44. Et eruperunt qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate. 45. Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, 46. et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. 47. Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis, benedicens Dominum: 48. et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent; et munivit eam, et fecit sibi habitationem. 49. Qui autem erant in arce Jerusalem prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. 50. Et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent; et dedit illis, et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus: 51. et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. 52. Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia. 53. Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. 54. Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum, et habitavit in Gazaris.
Versus 8: Tu es dux noster loco Judæ et Jonathæ
8. TU ES DUX NOSTER LOCO JUDÆ ET JONATHÆ FRATRIS TUI. — Hic populus Simonem creat ducem et Pontificem anno 170 Græcorum, ut dicitur vers. 41 et 42. Simon ergo ducatum et Pontificatum gessit per septem annos, nimirum usque ad annum 177 Græcorum, quo perfide a genero suo occisus est, ut dicitur cap. xvi, 14.
Versus 10: Acceleravit consummare universos muros Jerusalem
10. ACCELERAVIT CONSUMMARE UNIVERSOS MUROS JERUSALEM, — ne Demetriani ex arce Sion eam se absente et pergente contra Tryphonem invaderent et spoliarent.
Versus 13: Simon applicuit in Addus
13. SIMON AUTEM APPLICUIT IN ADDUS, — quam ipse cap. xii, 38, communierat, ubi tamen Addus vocatur Adiada, Græce Adida. Sita est in Palmyrena Phœniciæ regione. Hic castra locavit Simon contra faciem campi, — id est ex adverso campi magni et spatiosi, invitans et irritans hac ratione Tryphonem ad conflictum secum ineundum.
Versus 14: Et ut cognovit Tryphon
14. ET UT COGNOVIT TRYPHON. — Tryphon, metuens Simonis copias, pellem leoninam in vulpinam mutavit, doloseque finxit se amicum, itaque fraudulenter a Simone centum talenta, ac duos filios Jonathæ pro ejus lytro extorsit.
Versus 15: In ratione regis
15. In ratione regis, — q. d. in rationibus regis, sive in libris computuum invenimus Jonatham debere regi centum talenta: mitte ergo illa cum duobus filiis ejus obsidibus, et ego remittam tibi Jonatham. Centum talenta auri, si Attica fuerint, faciunt sexcenta millia aureorum; sin Hebræa, faciunt dupla amplius, nimirum millionem, et insuper ducenta millia aureorum; tantam ergo vim auri Simon misit Tryphoni pro fratre Jonatha redimendo.
Versus 17: Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum
17. ET COGNOVIT SIMON QUIA CUM DOLO LOQUERETUR SECUM. — « Cognovit, » id est, subodoratus et probabiliter suspicatus est Tryphonem secum non sincere, sed dolose agere, ex eo quod expertus erat ejus ingenium vafrum et perfidum, præsertim cum Jonatham per fraudem cepisset, et mille ejus socios occidisset; quia tamen non erat certus eum dolose agere, et quia intime amabat Jonatham, eumque sibi et Israeli omnibus modis restitui cupiebat, et ne populo occasionem daret murmurandi sibique rebellandi, quasi qui ex ambitione regnandi, et ex avaritia neglexisset liberare Jonatham, ut ipse ejus loco imperaret, quæ rebellio plane Rempublicam Israelis evertisset, utpote cum illam invaderet cum magnis copiis Tryphon; hisce de causis prudenter Simon JUSSIT DARI ARGENTUM ET PUEROS, — præsertim quia, ut ait S. Thomas, non putabat Tryphonem tam fore crudelem, ut eos occideret.
Versus 20: Et gyraverunt per viam quæ ducit Ador
20. ET GYRAVERUNT PER VIAM QUÆ DUCIT ADOR, — quæ est urbs Phœniciæ mari adjacens vicina Ptolemaidi, ac a Ptolemæo Dor vel Dora (unde Dores Græcos ortos dictosque opinantur nonnulli) vocatur. Josephus tamen, lib. XIII, cap. xiii, eam vocat urbem Idumææ, forte quod ab Idumæis esset occupata eisque subjecta.
ET SIMON ET CASTRA EJUS AMBULABANT IN OMNEM LOCUM QUOCUMQUE IBANT — Tryphon et milites ejus, q. d. Simon ubique opponebat se Tryphoni, ne alicubi in fines Judææ irrumperet; circa illos gyrabat et oberrabat Tryphon.
Versus 21: Qui autem in arce erant
21. QUI AUTEM IN ARCE (Sion) ERANT, — præsidiarii Tryphoniani, fame pressi miserunt ad Tryphonem ut alimenta eis per equites via deserti submitteret.
Versus 22: Erat autem nix multa valde
22. ERAT AUTEM NIX MULTA VALDE, (quæ impedivit Tryphonem ne posset ingredi et inferre annonam in arcem Sion): ET NON VENIT IN GALAADITIM. — Videntur hic aliqua verba desiderari, quæ habent Græca hoc modo: Et fuit nix multa valde, non venit propter nivem: Et movit castra, et venit in Galaaditim; quomodo habet etiam Josephus. Et quomodo non venit in Galaaditidem, cum venerit ad ejus oppidum, dictum Bascaman, ad quod occidit Jonathan et filios ejus, ut statim subditur: amanuensem a priore « venit » ad posterius imprudenter transiliisse existimant Emmanuel Sa et Salianus. Potest tamen Latinus textus cum Græco conciliari hoc modo: Tryphon non venit in Galaaditim, ut habet Latinus, nimirum eodem die prout destinarat, idque ob nivem quæ impediebat iter, uti præcessit: quare postero vel tertio die venit in Galaaditim, ut habet Græcus, ut in Syriam et Antiochiam unde venerat, rediret.
Versus 23: Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan
23. ET CUM APPROPINQUASSET BASCAMAN, OCCIDIT JONATHAN ET FILIOS EJUS ILLIC. — Cum Tryphon ob nivem progredi non posset, sed regredi cogeretur, iratus occidit Jonathan cum filiis, ut suum in eum odium expromeret, utque Judæis noceret quantum posset. Addit Josephus eum commisisse prælium cum Simone, eoque superatum ex indignatione et vindicta occidisse Jonathan. Sed hujus prælii non meminit Scriptura, illudque impediebat alta nix. Porro occisus est Jonathas anno 19 sui principatus et Pontificatus (non septimo, ut ait Josephus, nec 14 Pontificatus et 18 ducatus, ut vult Scaliger); tot enim annis præfuit Israeli ut dux et Pontifex, scilicet ab anno 152 Græcorum inchoante, quo cæso Juda in prælio successit Jonathas usque ad annum 170 Græcorum, quo a Tryphone necatus est Jonathas; qui fuit ante natalem Christi annus 141. Ita Salianus et alii.
Versus 27: Et ædificavit Simon super sepulcrum patris sui
27. ET ÆDIFICAVIT SIMON SUPER SEPULCRUM PATRIS SUI, etc. LAPIDE POLITO. — Josephus: « Ex marmore candido et polito. »
Versus 28: Et statuit septem pyramidas, unam contra unam
28. Et statuit septem pyramidas, unam contra UNAM, — id est unam alteri oppositam, sive unam ex adverso alterius, q. d. Binas et binas statuit columnas. Septem autem fuere, quia duas erexit patri et matri, quatuor totidem fratribus, scilicet Judæ, Jonathæ, Joanni et Eleazaro, I Machab. II, 2; septimam vero sibi reservavit.
Versus 29: Et juxta arma, naves sculptas
29. ET JUXTA ARMA, NAVES SCULPTAS, — ut per naves ostenderet eos tam mari quam terra fuisse potentes, et utrobique illustres obtinuisse victorias, etsi bellorum navalium ab eis gestorum nulla hoc libro facta sit mentio.
Versus 30: Hoc est sepulcrum quod fecit in Modin
30. HOC EST SEPULCRUM QUOD FECIT IN MODIN USQUE IN HUNC DIEM. — Duravit hoc sepulcrum usque ad tempora Josephi, ut ipse testatur; imo usque ad tempora S. Hieronymi per 500 annos. Nam in locis Hebr. ita scribit S. Hieronymus: « Modin vicus juxta Diospolin unde fuerunt Machabæi, quorum hodieque ibidem sepulcra monstrantur. »
Versus 31: Tryphon dolo occidit Antiochum regem adolescentem
31. TRYPHON AUTEM, CUM ITER FACERET CUM ANTIOCHO REGE ADOLESCENTE, DOLO OCCIDIT EUM, — uti dolo ceperat et occiderat Jonathan cum filiis. Modum necis enarrat Livii abbreviator, Epist. 55: « Alexandri filius, inquit, rex Syriæ, decem annos admodum habens, a Diodoro, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est, corruptis quidem medicis, qui eum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant illum, occiderunt. » Eademque videtur Josephi sententia, lib. XIII, cap. xii, ubi ait: χειρζόμενος ἀπέθανε, id est dum a chirurgis curaretur mortuus est: quod Josephi interpres perperam vertit, inter exercendum se est extinctus.
Hic fuit genius perfidi Tryphonis tyranni; ideoque et ipse post biennium ab Antiocho Sidete pari modo occisus est. Porro vide hic justum Dei judicium, quo plane impiam stirpem et propaginem impiissimi Antiochi Epiphanis in Antiocho hoc ejus nepote sustulit. Epiphani enim miserrime morienti successit filius Antiochus Eupator puer, quem Demetrius senior interemit. Eupatori successit frater Alexander Veles quem Ptolemæus Philometor in prælio interfecit; Alexandro successit hic Antiochus filius parvulus quem Tryphon necavit, ejusque regnum occupavit. Hic ergo impia Antiochi stirps funditus excisa est, et completum illud Psaltis: « Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat. »
Versus 32: Et fecit plagam magnam
32. Et fecit plagam magnam — occidens omnes qui sibi suæque regni Asiæ invasioni adversabantur. Hic ergo Tryphon solus extitit, qui per dolum intrusit se in seriem Seleucidarum Asiæ regum, ideoque per biennium tantum illud obtinuit; eo enim exacto Alexander Sidetes Demetrii senioris filius, et junioris frater, occiso Tryphone, regnum Asiæ sibi et Seleucidis restituit.
Versus 33: Et ædificavit
33. ET ÆDIFICAVIT (Simon contra Tryphonem, ne Judæam invaderet, uti invaserat regnum Asiæ,) PRÆSIDIA JUDÆÆ, — id est arces in quibus milites præsidiarios ad eas tutandas collocavit.
Versus 34: Et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem
34. Et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem — a tributis et a jugo Græcorum, sive Seleucidarum, ut scilicet Judæa non esset illis subjecta, sed libera, uti ante fuerat. Concessit id Demetrius; unde tunc nova Æra constituta est, a qua Judæi numerare cœperunt annos, scilicet ab anno primo Simonis, ut dicitur, vers. 42. Porro Demetrius hic junior filius fuit Demetrii senioris, cognomine Nicanor, qui paulo ante a Tryphone fuerat regno ejectus, cap. xi, vers. 55, ac ibidem vers. ult. a Jonatha bis fusus fugatusque; nunc vero Tryphonem metuens cum Simone fœdus init, ideoque Judææ suam libertatem postliminio restituit.
QUIA ACTUS OMNES TRYPHONIS (quibus Judæis gravia tributa et onera imposuerat) PER DIREPTIONEM (id est per subreptionem et apertam injustitiam prædationemque) FUERUNT GESTI; — unde Græca habent: Quia actus omnes Tryphonis erant rapina, ideoque rescindendi; unde ea rescidit Demetrius.
Versus 37: Coronam auream et bahem quam misistis
37. CORONAM AUREAM ET BAHEM QUAM MISISTIS, — quasi gratulantes mihi regnum recuperatum, optantesque victoriam de Tryphone; cujus symbolum et omen est Bahes; Græce βαΐα, id est ramus palmæ, non ex arbore evulsus, sed ex auro fabrefactus. Sic enim vertit Noster, vers. 51. Baion enim, sive βαΐ; est ramus palmæ, ita dictus παρὰ τὸ βίᾳ τίλλεσθαι, quod non facile revelli possit, eo quod natura sua sursum nitatur contra deprimentis manum. Hinc Joan. xii, rami palmarum vocantur βαΐα φοινίκων. Sic lib. II, cap. xiv, vers. 4, Alcimus obtulit alteri Demetrio coronam auream, et palmam, et thallos qui rami sunt: ex quo conjectari licet hæc Syriæ regibus a Judæis deferri solita. Hinc et βαΐα dicebantur dona, quæ Imperator Constantinus suis Palatinis, et Patriarcha suis clericis dabat ante diem Palmarum, quo Ecclesia ramos palmarum fidelibus distribuit.
Noster Sanchez: Bahem, inquit, Hebraice idem valet quod in illis, aut inter illos. Videtur autem Simon a Demetrio rege postulasse ut se reliquosque Judæos habeat cum illis qui amici sunt et fœderati, aut inter illos qui subditi sunt et vectigales, ut illos contra Tryphonem communem adversarium tueatur, qui ut præ se proxime tulerat, ad Judæorum cædem toto animo et imperii viribus ferebatur.
Porro Isidorus in Glossario: « Baen, inquit, est lamina auri ab aure ad aurem qua familiares regum utebantur; ornamentum colli ex auro et gemmis, quod alio nomine torques dici potest; » unde gallicum bague, et Belgicum bagghe, id est bacca, bulla, monile nimirum baccatum, ut vocat Virgilius, Æneid. I, hoc est baccis, id est gemmis ornatum.
Denique nonnulli bahem suspicantur deductum ab Hebræo בוהן bohen, id est pollex, qui roboris et victoriæ est symbolum. Pollex enim dictus est, inquit D. Isidorus in Etymol. quod inter digitos cæteros virtute polleat et potestate, et a Græcis ἀντίχειρ dictus, quod cum reliqua manu de virtute et robore certet; in cujus rei symbolum notat Pierius in Hieroglyphicis, Valerianus et Brizianus in Symbolis significari robur et fortitudinem, cum reliquis ad volam compressis digitis solus pollex surrigeretur, utpote qui solus cæterorum virtutem æquet.
Videntur ergo Judæi talem manum cum pollice surrecto ex auro misisse Demetrio, ut hoc symbolo repræsentarent ejus fortitudinem, æque ac victoriam; pollice enim olim victoria significabatur. Hinc apud priscos Latinos, qui in palæstra succumbebat, pollicem elevabat (unde illud « tolle digitum ») ut se victum fateretur. Et in gladiatorio ludo solebat populus Romanus favere, et alteri victoriam annuere presso pollice; alteri vero victoriam abnuere, et ad mortem damnare verso pollice. Vide dicta Judicum cap. 1, vers. 6.
Hic sensus post primum cæteris duobus videtur accommodatior. Judæi enim coronam et bahem obtulerunt Demetrio alludentes et applaudentes ad ejus prælia et victorias ob quas ipse cognominatus est Nicanor, id est victor, q. d. Offerimus tibi Nicanori symbola νίκης, id est victoriæ, scilicet ramum palmæ vel manum exerentem pollicem. Porro Syrus bahem interpretatur missionem, hoc est munera et dona missa.
Versus 38: Quæcumque enim constituimus vobis
38. QUÆCUMQUE ENIM CONSTITUIMUS VOBIS (Græce erga vos, q. d. Privilegia quæ vobis concessi cap. XI, vers. 34), CONSTANT, — id est constantia, rata et firma esse decerno.
Versus 39: Remittimus quoque ignorantias et peccata
39. REMITTIMUS QUOQUE IGNORANTIAS ET PECCATA, — id est condono vobis quidquid contra me ignoranter vel scienter peccastis. Postquam enim Demetrius fœdus initum cum Jonatha fœde ruperat, Jonathas eum semel iterumque graviter cecidit, ac Judæi eum male tractarunt, ut patet cap. xi, vers. 63, et cap. xii, vers. 24. Quare Demetrius ea omnia eis remittit, ac præteritarum injuriarum inducit amnistiam et oblivionem.
Quocirca ex hac tam liberali gratia et privilegio Demetrii plena libertas data est Simoni et Judææ, ideoque 41. ANNO 170 ABLATUM EST JUGUM GRÆCORUM (Seleucidarum) AB ISRAEL. 42. ET CŒPIT POPULUS SCRIBERE (novam Æram ab hoc anno constituendo et inchoando) IN TABULIS ET GESTIS PUBLICIS: ANNO PRIMO SUB SIMONE SUMMO SACERDOTE. — Annus enim primus Simonis fuit 170 Græcorum quo Demetrius suo indulto libertatem hanc Judæis concessit.
Versus 43: Applicuit Simon ad Gazam
43. APPLICUIT SIMON AD GAZAM. — Gazam subegerat Jonathas, cap. xi, vers. 61; sed illo abeunte jugum excussit. Quare Simon hic eam rursus obsedit et ad prius jugum compulit.
Versus 48: Collocavit in ea viros qui legem facerent
48. COLLOCAVIT IN EA VIROS QUI LEGEM FACERENT, — id est Judæos vel proselytos legis Mosaicæ sectatores, imo ipse Simon in ea domicilium fixit ut sequitur:
Versus 49: Qui autem erant in arce Jerusalem
49. Qui autem erant in arce — montis Sion, hi fame pressi arcem dediderunt Simoni, cum eam tenuissent per annos 26, scilicet ab anno 145 Græcorum, ut patet cap. I, vers. 21, 30 et 35, usque ad annum 171 Græcorum, ut hic dicitur, vers. 51. Addit Josephus Simonem arcem hanc plane diruisse et solo æquasse.
Versus 51: Quia contritus est inimicus magnus ex Israel
51. QUIA CONTRITUS EST INIMICUS MAGNUS EX ISRAEL. — Milites enim Seleucidarum Asiæ regum arcem Sionis insidentes infestissimi erant subjectæ Jerosolymæ templo, civibus omnibusque Judæis.
Versus 53: Et munivit montem templi
53. Et munivit montem templi, — q. d. Arcem in monte Sion juxta templum olim contra milites arcis jam dictæ a Juda Machabæo, cap. IV, vers. 60, exstructam, et ab impio Alcimo, cap. IX, vers. 54, destructam, iterumque a Jonatha, cap. x, vers. 11, reædificatam Simon novis operibus et fortalitiis communivit, in eaque habitavit, ut patet vers. 48, cum prius habitasset in Gazara, sed Gazaram misit Joannem filium suum, qui postea cognominatus est Hyrcanus, eumque utpote virum fortem exercitui præfecit. Hic est Joannes qui Simoni occiso in ducatu et Pontificatu successit, ut audiemus cap. ultimo.
Versus 54: Et posuit eum ducem virtutum universarum
54. Et posuit eum (Joannem jam dictum) ducem VIRTUTUM (Græce δυνάμεων, id est exercituum sive copiarum) universarum; et habitavit (Joannes) IN GAZARIS. — Gazara sive Gadera, vel Gaser, aut Gezer, ait Adrichomius, erat urbs in tribu Ephraim cujus regem occidit Josue, urbemque Levitis attribuit. Verum hic per Gazaram intelligitur Gaza urbs potens Philistinorum juxta Azotum, ut dicitur cap. xiv, vers. 34. Gazam enim ceperat Simon, ibique domicilium fixerat, ut dictum est vers. 48. Quare inde transiens, nunc in Jerusalem Gazam filio suo Joanni incolendam et custodiendam commisit. Ita Salianus.