Cornelius a Lapide

I Machabaeorum XV


Index


Synopsis Capitis

Antiochus Sidetes, Demetrii ab Arsace capti frater, magnis praemiis captat amicitiam Simonis; mox vincit Tryphonem, eumque obsidet in urbe Dora. Inde, vers. 15, legati Simonis Roma redeunt cum amplis promissis. Denique, vers. 27, Antiochus foedus cum Simone perfide rumpit, et Cendeboeum cum magno exercitu in Judaeam immittit.


Textus Vulgatae: I Machabaeorum 15:1-41

1. Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judaeorum, et universae genti; 2. et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni Sacerdoti magno, et genti Judaeorum, salutem. 3. Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. 4. Volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. 5. Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi; 6. et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua: 7. Jerusalem autem sanctam esse et liberam; et omnia arma quae fabricata sunt, et praesidia quae construxisti, quae tenes, maneant tibi. 8. Et omne debitum regis, et quae futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. 9. Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam, et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. 10. Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. 11. Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam. 12. Sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus. 13. Et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum. 14. Et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. 15. Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec: 16. Lucius, consul Romanorum, Ptolemaeo regi salutem. 17. Legati Judaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe Sacerdotum, et populo Judaeorum. 18. Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. 19. Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum; et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. 20. Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. 21. Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. 22. Haec eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, 23. et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sycionem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. 24. Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judaeorum. 25. Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet. 26. Et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: 27. et noluit ea accipere, sed rupit omnia quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. 28. Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem quae est in Jerusalem, civitates regni mei. 29. Fines eorum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. 30. Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judaeae. 31. Sin autem, date pro illis, quingenta talenta argenti, et exterminii quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus et expugnabimus vos. 32. Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba Regis. 33. Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus; sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. 34. Nos vero tempus habentes, vindicamus haereditatem patrum nostrorum. 35. Nam de Joppe et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. 36. Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quae vidit: et iratus est rex ira magna. 37. Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. 38. Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. 39. Et mandavit illi movere castra contra faciem Judæae; et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Tryphonem. 40. Et pervenit Cendebaeus Jamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Judaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Gedorem. 41. Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judaeae, sicut constituit ei rex.


Versus 1: Et misit rex Antiochus filius Demetrii

1. ET MISIT REX ANTIOCHUS FILIUS DEMETRII (Senioris cui cognomen Soter, frater vero Demetrii junioris cui cognomen Nicanor) EPISTOLAS AB INSULIS MARIS (ex Rhodo, ait Appianus) SIMONI SACERDOTI, — summo, id est Pontifici, et principi Judaeae. Ut historiam hanc ab ovo intelligas, nota, cum Demetrius a Tryphone fugatus exul et captivus detineretur ab Arsace, Tryphon tyrannus magnam Syriae partem occupavit, Cleopatra Demetrii uxor cum paucis copiis Seleuciam profugit, ad quam plures Tryphonis tyrannidem detestantes in dies transfugiebant. Haec ut se magis in regno corroboraret, Antiochum Demetrii mariti sui capti fratrem juniorem ad regnum et conjugium suum invitavit. Audi Josephum, lib. XIII, cap. XII: « Quamprimum Tryphon rex declaratus est absque persona Tryphonem agere coepit; id quod adversariorum partibus non mediocriter profuit. Milites enim pertaesi ejus mores defecerunt ad Cleopatram uxorem Demetrii, quae tum in Seleuciam cum liberis se incluserat. Et cum Demetrii frater Antiochus cognomine Soter oberraret, nec ab ulla urbe reciperetur metu Tryphonis, misit ad eum Cleopatra, conjugium suum et regnum ei offerens; fecit autem hoc partim amicorum suasu, partim quod timeret ne quidam Seleucienses urbem Tryphoni traderent.

Porro Antiochum hunc Josephus Soterem, id est salvatorem, cognominat; Eusebius vero et alii Sidetem, vel Sedetem a Sida urbe, vel Ciliciae, ut vult Eusebius, vel illi vicinae Pamphyliae, ut habet Ptolemaeus, Strabo, Plinius et alii, eo quod in Sida Antiochus hic sit natus vel educatus. Eumdem Appianus Pium cognominat. Cleopatra ergo Antiochum levirum suum fecit maritum et regem, adeoque simul duos fratres viventes habuit maritos, scilicet Demetrium captum apud Parthos, et Antiochum Sidetem regnantem in Asia et Syria: eum ante utrumque a Philometore patre desponsa fuisset Alexandro Balis regi Syriae, qui erat patruelis Demetrii; sed vide justam Numinis in incestos vindictam. Antiochus enim in Perside, II Machab. I, 16, occisus fuit; Cleopatra vero Antiocho Grypho filio suo, quem ex Demetrio susceperat, et in regnum evexerat, tandem offensa eidem propinavit venenum; sed filius, id advertens, illud ipsum matrem specie officiositatis ebibere coegit. Illa itaque seipsam veneno suo, quod filio pararat, occidit. Ita Eusebius et alii.

Porro Antiochum Gryphum ejus ex Demetrio filium occidit Antiochus Cyzicenus ejusdem Cleopatrae ex Antiocho Sidete filius. Rursum Seleucus Antiochi Gryphi filius, patris mortem ulciscens, Antiochum Cyzicenum patruum suum necavit; Seleucum vero vice versa ultio divina persecuta est; nam ipse superatus ab Antiocho Eusebe filio Cyziceni in domo regia a Mopseatis in Cilicia, ubi residebat, concrematus fuit. Ita Josephus, Justinus, Appianus et alii. Vide hic quod parricidiorum causa fuerit incestus Cleopatrae et Antiochi Sidetis. Ipsa enim trium Syriae regum fuit uxor, nimirum primo Alexandri Balis, qui erat filius Antiochi Epiphanis: deinde duorum fratrum Demetrii senioris filiorum, et nepotum Seleuci, qui Epiphanis fuerat frater senior, nimirum Demetrii junioris et Antiochi Sidetis, ut dixi.


Versus 2: Rex Antiochus Simoni

2. REX ANTIOCHUS SIMONI, etc., SALUTEM. — Antiochus hic fuit hostis Judaeorum infestissimus, ut patet vers. 27 et seq. sed hic necessitate et tyrannide Tryphonis inimici sui foedus cum Simone ambit, ejusque opem implorat, ampla ei et Judaeis concedens privilegia.


Versus 5: Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes

5. NUNC ERGO STATUO TIBI OMNES OBLATIONES. — Graece ἀφαιρήματα, id est ablationes, scilicet onerum, puta immunitates a prioribus regibus Judaeis indultas; unde ait: Quas remiserunt tibi ANTE ME OMNES REGES.


Versus 6: Et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis

6. ET PERMITTO TIBI FACERE PERCUSSURAM PROPRII NUMISMATIS, — hoc signum erat supremi dominii quod hic Judaeis restituit Antiochus, cum prius id eis abstulisset Nabuchodonosor capiens Jerusalem, subjugansque Judaeam, ac caeteri Persarum et Graecorum reges, qui Nabuchodonosoris regna successive ad se transtulerunt. Quare Judaei tunc numismate nunc a Chaldaeis, nunc a Persis, nunc a Graecis cuso utebantur. Cudere enim monetam summae est potestatis, qualis est regalis, imperialis, et ducalis absoluta.


Versus 7: Jerusalem autem sanctam esse et liberam

7. JERUSALEM AUTEM SANCTAM ESSE ET LIBERAM. — Graece et sancta esse libera, id est sanctum templum, sanctumque ejus cultum, ac sanctas ejus victimas, vasa et ritus jubeo esse libera, ut libere a Simone et Judaeis exerceri valeant, nec ab aliquo Gentilium impediri, aut idolorum victimis et superstitionibus inquinari queant.


Versus 8: Et quæ futura sunt regi

8. ET QUAE FUTURA SUNT REGI. — Legendum videtur « regia, » Graece enim est βασιλικά, quae vulgo regalia, scilicet jura appellantur. Haec Antiochus condonat Judaeis. Quid Antiocho responderit Simon tacet Scriptura, sed Josephus asserit, Simonem indulta et postulata Antiochi libenter acceptasse.


Versus 11: Et venit Doram fugiens per maritimam

11. Et venit (Tryphon) Doram fugiens per MARITIMAM, — scilicet regionem. Graece fugiens per mare; Vatablus fugiens in Doram maritimam. Modum fugae narrat Frontinus, lib. II Stratag. XIII: « Tryphon, inquit, Syriae rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit, eaque sectantes Antiochi equites moratus effugit. »


Versus 15: Venit autem Numenius

15. VENIT AUTEM NUMENIUS, quem Simon miserat ad Romanos, ut cum eis foedus renovaret. Hic attulit litteras Romanorum, tum foederales ad Simonem, tum inhibitorias ad Ptolemaeum et vicinos reges, ne Judaeos infestarent.


Versus 16: Lucius consul Romanorum

16. Lucius consul Romanorum. — Serarius pro « Lucius » censet legendum « Lepidus » qui consul fuit anno sequenti. Verum omnes Codices habent « Lucius. » Quare multi hic accipiunt L. Furium Philum qui cum Attilio Serrano consul fuit anno urbis Romae conditae 617. Sed hi aegre annos urbis cum annis Graecorum adaequant. Alii L. Caecilium Metellum intelligunt, qui consul fuit anno Graecorum 170; sed hi non advertunt Numenium a Simone missum fuisse Romam anno 172 Graecorum, ideoque biennio post Metelli consulatum. Quocirca Salianus censet Lucium hunc esse Calphurnium Pisonem, qui anno praecedenti Romae fuerat consul cum collega Popilio, quo finiente ipse legatos Simonis Roma dimiserat, qui proinde anno sequenti ineunte Jerosolymam ad Simonem pervenerunt. Hunc enim Calphurnium Valerius Maximus, lib. I, cap. IX, Lucium praenominat.

PTOLEMAEO REGI SALUTEM. — Hic est Ptolemaeus cognomento Physcon vel Evergetes, qui Ptolemaeo Philometori fratri suo jam mortuo, uti dictum est cap. XI, 18, in regno successit, fuitque crudelis et incestus. Nam ut de eo ait Justinus, lib. XXXVIII: « Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverunt, fuit. Siquidem, peregrinis militibus licentia caedis data, omnia sanguine quotidie manabant, ipsamque sororem, filia ejus virgine per vim stuprata, et in matrimonium adscita, repudiavit. » Mox vero ejus formam et figuram ita describit: « Erat enim et vultu deformis, et statura brevis, et sagina ventris non homini, sed belluae similis, quam foeditatem nimia subtilitas, et pellucida vestis augebat; prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae omni studio occultanda pudibundo viro erant. » Idem Ptolemaeus Physcon ipso die nuptiarum cum Cleopatra, filiolum ejus quem ex Ptolemaeo Philometore fratre suo susceperat, ideoque regni haeredem, in ipso matris complexu occidit, teste Justino, lib. XXXVIII. Hic ergo Ptolemaeus Physcon frater junior Philometoris dicebatur frater et maritus et gener Cleopatrae; nam ipse filiae Cleopatrae vim intulit, deinde repudiata matre filiam in uxorem duxit, mox populus eum ob nimiam crudelitatem expulit, ac regnum detulit Cleopatrae priori ejus uxori, matri et sorori, ac statuas et imagines ejus detraxit ac dejecit; quod ille factum studio sororis existimans, filium quem ex ea susceperat, in Cypro interfecit, corpusque in membra divisum, et in cista impositum, matri die natali ejus, inter epulas afferri curat. Ita Justinus, lib. XXXVIII et XXXIX. Merito ergo ad hoc crudelitatis et incestus monstrum scribunt Romani, ne illam in Judaeos sibi vicinos exerat.


Versus 22: Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi

22. HAEC EADEM SCRIPTA SUNT DEMETRIO REGI, (qui jam ab Arsace captus detinebatur; sed Romani vel necdum audierant eum esse captum, ut vult Serarius, vel putabant eum pace cum Arsace inita brevi liberandum), ET ATTALO, (qui fuit Eumenis filius et Pergami rex, ac moriens populum Romanum scripsit heredem), ET ARIARATHI. (Hic fuit rex Cappadociae frater Orofernis, pater Demetrii, teste Polybio, Justino, et Appiano), ET ARSACI. — Hic fuit rex Parthorum, qui Demetrium captivum detinebat.


Versus 23: Et in omnes regiones

23. Et in omnes regiones (vicinas nimirum) et LAMPSACO, ET SPARTIATIS, ET IN DELUM. — Nominantur hic novemdecem partim insulae, partim urbes et regiones, ad quas Romani easdem dedere litteras pro Judaeis, ne eis essent molesti, sed benevoli, eo quod nonnullae ex eis nuntiis litteras ad regem jam nominatos deferentibus in ipso navigationis cursu adeundae erant; aliae Romanis valde erant addictae, aliae Judaeis multum nocere vel commodare poterant. Apud omnes autem Romanorum nomen erat venerabile et formidabile. Hae Romanorum litterae eorum potentiam arguunt, sed Judaeis non profuere; imo eis odium gentium conciliarunt, et Antiocho majorem iram concitarunt, ut patet versu 27.


Versus 25: Antiochus autem rex applicuit castra

25. ANTIOCHUS (Sidetes) AUTEM REX APPLICUIT CASTRA IN DORAM SECUNDO, (quia ob hiemem similemve causam obsidionem primam solverat; in vere ergo rediit, et secundo Tryphonem in Dora obsedit, ait Lyranus. Sed obstat quod sequitur,) ADMOVENS EI SEMPER MANUS, — id est continuo urgens obsidionem, premensque Tryphonem. Alii ex Graeco vertunt in secunda, scilicet die, q. d. Secunda die a positis castris Antiochus coepit oppugnare Doram. Salianus vero « secundo, » inquit, quia una parte urbis occupata Antiochus alteram partem nova et quasi secunda obsidione cinxit. Planius dicas secundam hanc obsidionem vocari; quia Antiochus novo conatu, novis viribus et copiis, novis machinis Doram e vicino, arcte presseque obsedit et concussit, ut nova et secunda videretur esse haec ejus obsidio.

ET CONCLUSIT TRYPHONEM NE PROCEDERET, — ne scilicet e Dora egredi posset; patet ex Graeco.


Versus 27: Et noluit ea accipere

27. ET NOLUIT (Antiochus rex) EA, (scilicet milites et dona a Simone Pontifice missa) ACCIPERE. — Errat ergo Josephus, qui ait Antiochum ea accepisse, ob eaque Simonem inter intimos amicos habuisse; sed rupit omnia quae pactus est cum eo: quia videbat se tot copiis terra marique instructum, Tryphonem ad extrema redegisse, nec Simonis opera indigere; et quia Judaeam quasi Syriae partem regno suo Asiae et Syriae adjungere volebat; indignabatur enim unum Judaeae angulum velle se subducere ab amplo suo Asiae et Syriae imperio.


Versus 28: Vos tenetis Joppen et Gazaram

28. Vos tenetis Joppen et Gazaram, — id est Gazam urbem Philistinorum; hanc enim expugnavit Simon, cum Gaza ad Judaeam et Simonem non pertineret, ideoque eam a Simone repetit hic Antiochus.


Versus 31: Quingenta talenta pro exterminio

31. ET EXTERMINII QUOD EXTERMINASTIS, ET TRIBUTORUM CIVITATUM ALIA TALENTA QUINGENTA, — q. d. Pro damnis et cladibus quas locis mihi subditis intulistis, et pro tributis quae mihi eripuistis, solvite alia talenta 500.


Versus 32: Et vidit gloriam Simonis

32. Et vidit gloriam Simonis. — Videtur interpres legisse κυδάλιον a κῦδος, id est gloria; jam legunt πολύτιμον, id est abacum, in quo reponuntur paterae, pocula, caeteraque vasa aurea et argentea.

ET APPARATUM COPIOSUM, — tum famulorum, tum armorum, tum militum, tum supellectilium.


Versus 33: Et respondit ei Simon

33. Et respondit ei Simon — cordate, aeque ac animose, scilicet se non aliena, sed sua occupare: Joppen tamen et Gazam, licet aliena, occupasse jure belli, eo quod ipsae prius Judaeos infestassent.


Versus 34: Nos vero tempus habentes

34. Nos vero tempus habentes, — id est occasionem commodam nacti.


Versus 35: De Joppe et Gazara plagam magnam faciebant

35. NAM DE JOPPE ET GAZARA QUAE EXPOSTULAS IPSI FACIEBANT IN POPULO PLAGAM MAGNAM; — Joppenses enim ducentos Judaeos in mari submerserant, ut patet lib. II, cap. XII. Gazarenses, id est Gazenses, utpote Philistini, olitani erant Judaeorum hostes infestissimi. Hinc patet per Gazaram non intelligi Gazer, quae erat in tribu Ephraim, ideoque ad Judaeos spectans, sed Gazam; haec enim ad Philistinos spectabat, non ad Judaeos, ideoque quasi Judaeis infesta a Simone fuit expugnata, et jure belli occupata.

HORUM DAMUS TALENTA 100, — q. d. Etsi jure belli juste occupem Gazaram, tamen ad redimendam vexationem, et ut regibus Syriae nil demam, sed abunde satisfaciam pro eo et Joppe, offero iisdem centum talenta, id est 120 mille aureorum.


Versus 36: Reversus est cum ira ad regem

36. REVERSUS EST AUTEM (Athenobius) CUM IRA AD REGEM, puta ad Antiochum Sidetem, eo quod Simon negasset ei quae postulabat, ac pro millione aureorum, quem petierat rex, Simon tantum obtulisset decimam circiter partem, scilicet 120 millia aureorum. Rex vero magis iratus fuit indigne ferens se a Simone negligi, sibique ab eo resisti.

Hinc apte vocatus fuit Cendebaeus, quae vox hebraice idem est quod zelus, vel possessio dolosa, ait Pagninus in Nom. Hebr.


Versus 37: Tryphon fugit navi in Orthosiada

37. TRYPHON AUTEM FUGIT NAVI IN ORTHOSIADA. — Orthosias, teste Ptolemaeo, lib. V, cap. XV, est urbs Phoeniciae in promontorio quod proxime abest a Cypro; est ergo urbs maritima. Quare non est Antaradus, ut aliqui putant, quia haec est mediterranea; multo minus est Apamia, ut vult Josephus. Audi Adrichomium in Descriptione terrae sanctae, parte 187, num. 20: Orthosia et Orthosias, hodie Tortosia vocata, maritima Phoeniciae urbs est, inter Tripolim et Archim sita: quae post Christi tempora Episcopali sede inclyta fuit. In hanc urbem Tryphon e Dora (in qua ab Antiocho Syriae rege obsidebatur) elapsus, navi aufugit, I Machab. XV. Tyrinus, XIII Belli sacri, et XIV Belli sacri, XII, Ptolemaei.

Porro Sidetes Orthosiadem cepit, et Tryphonem captum interfecit, teste Strabone, lib. XIV, Justino, Appiano, Josepho et aliis. Josephus ait Tryphonem per triennium regnasse, Salianus vero per septennium, occisum enim esse anno principatus Simonis septimo. Vide hic justum Dei in homicidam et tyrannum judicium. Tryphon enim, qui Jonatham et Antiochum regem pupillum sibi creditum occiderat, tertio vel septimo anno post hanc caedem simili modo a Sidete occisus fuit, justa utique talionis poena.


Versus 38: Constituit rex Cendebæum ducem maritimum

38. ET CONSTITUIT REX CENDEBEUM DUCEM MARITIMUM, — id est praefectum classis sive archithalassum. Hunc misit Sidetes, ut invaderet Judaeam.


Versus 39: Et mandavit ædificare Gedorem

39. ET MANDAVIT AEDIFICARE GEDOREM, — Graece Cedronem. Erat urbs haec in ingressu Judaeae. Audi Adrichomium in tribu Dan, num. 28: Gedor quae et Gador civitas tribu Juda in sorte Dan, sita ad Orientem vallis in terra pascuali, et uberrima. Hanc tempore Ezechiae regis occupaverunt Simeonitae, pulsis inde quibusdam Chananaeis, quod terra haec aptissima esset gregibus, quibus Simeonitae abundabant. Postea haec civitas vocata est Cedro, quam aedificiis munivit Cendebaeus dux Antiochi adversus Judaeos, juxta quam et devictus est a Machabaeis.

ET OBSTRUERE. — Graece ὀχυρῶσαι, id est munire portas, ut Gedor sibi suisque loco arcis et munitionis, ad quem a Judaeis pressi se reciperent, et in quem rapinas et spolia Judaeorum conveherent.