Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Simon per Judam et Joannem filios suos profligat Cendebæum. Inde, vers. 11, Ptolemaeus, gener Simonis, eum invitans dolose interficit cum duobus filiis, ut Judaeae se Principem constituat. Denique, vers. 19, Joannes superstes Simonis filius, a Ptolemaeo quaesitus ad necem, praemonitus ejus conatus elusit, ac patri in Ducatu et Pontificatu successit.
Textus Vulgatae: I Machabaeorum 16:1-24
1. Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum. 2. Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego et fratres mei, et domus patris mei, expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem; et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties. 3. Nunc autem senui; sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de coelo vobiscum sit. 4. Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. 5. Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. 6. Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et transierunt post eum. 7. Et divisit populum, et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. 8. Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus, et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. 9. Tunc vulneratus est Judas frater Joannis; Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem quam aedificavit. 10. Et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judaeam in pace. 11. Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum. 12. Erat enim gener summi sacerdotis. 13. Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. 14. Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Judaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. 15. Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. 16. Et cum inebriatus esset Simon, et filii ejus, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus. 17. Et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis. 18. Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. 19. Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum, et dona. 20. Et alios misit occupare Jerusalem, et montem templi. 21. Et praecurrens quidam nuntiavit Joanni in Gazara, quia periit pater ejus, et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. 22. Ut audivit autem, vehementer expavit; et comprehendit viros qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere. 23. Et caetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum quibus fortiter gessit, et aedificii murorum quos exstruxit, et rerum gestarum ejus. 24. Ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
Versus 1: Et ascendit Joannes de Gazaris
1. ET ASCENDIT JOANNES DE GAZARIS, — id est de Gaza ubi eum loco suo quasi exercitus ducem reliquerat et constituerat Simon pater.
Versus 3: Nunc autem senui; sed estote loco meo
3. NUNC AUTEM SENUI; SED ESTOTE LOCO MEO, ET FRATRES MEI. — Graeca et Latina Complutensia habent: et fratris mei, scilicet Jonathae et Judae, ut nobis in ducatu et bellis pro Israele succedatis. Graeca addunt: Vos autem in misericordia idonaei estis aetate, id est, vos autem beneficio aetatis estis idonei ad bellandum.
Versus 4: Et elegit de regione viginti millia virorum
4. ET ELEGIT DE REGIONE VIGINTI MILLIA VIRORUM BELLIGERATORUM (bellatorum), ET EQUITES. — Hic duntaxat invenio equites in castris Joannis et Judaeorum, cum in castris Judae, Jonathae et Simonis hucusque non nisi pedites legerimus, eo quod Deus Deuter. XVII multiplicationem equorum Judaeis vetuisset.
Versus 6: Et transfretavit primus
6. Et transfretavit primus, — scilicet ipse Joannes Simonis filius, et exercitus dux, cujus exemplum caeteri, qui prius trepidaverant, illico secuti sunt; quare animose invadentes Cendebæum eum ceciderunt, et in fugam compulerunt.
RESIDUI AUTEM IN MUNITIONEM FUGERUNT, — puta in Gedorem quam munierant, cap. praec. vers. 39.
Versus 9: Donec venit Cedronem
9. Donec venit Cedronem (puta Gedorem, haec enim Graece vocatur Cedron; hanc ergo hostibus fugientibus insistens Joannes extorsit) QUAM AEDIFICAVIT, — id est, quam aedificaverat et munierat Cendebaeus, cap. praeced. vers. 39.
Hoc fuit principium victoriarum et heroicorum facinorum Joannis quibus ipse fortiter et feliciter auspicatus est principatum loco Simonis patris sui, cui jam mors dolo Ptolemaei parabatur. Vide hic Dei providentiam quae Israeli consuluit per Joannem, dum Simon pater ejus et dux per fraudem generi interimitur.
Porro Josephus hoc praelium more suo phalerat, ideoque multa falsa admiscet, scilicet quod Simon ipse huic praelio interfuerit, quod per insidias Cendebæum aggressus sit; quod saepius cum eo conflixerit, et semper victor exstiterit.
Versus 11: Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux
11. ET PTOLEMAEUS FILIUS ABOBI CONSTITUTUS ERAT DUX IN CAMPO JERICHO, — scilicet a Simone Duce et Pontifice socero suo, ut sequitur. Hic Ptolemaeus erat opulentus, ac per opes suas destinabat obtinere ducatum Judaeae; ideoque Simonem cum filiis totamque Assamonaeorum stirpem delere cogitabat. Vide hic immane Ptolemaei parricidium et sacrilegium, quo summum Pontificem, cujus filiam ipse duxerat uxorem, per fraudem interfecit. Quid non audet ambitio et regnandi libido?
Versus 16: Et cum inebriatus esset Simon
16. Et cum inebriatus (id est largiore potu exhilaratus) esset Simon, — citra ebrietatem tamen. Unde Vatablus vertit: Cum potu satiati essent. Nam ut ait Nonnius Marcellus: « Ebrii dicuntur non solum vinolenti, sed et qualibet re expleti. » Sic fratres Joseph dicuntur inebriati, id est incaluisse mero, Gen. XLIII; et Psalm. LXIII: « Visitasti terram, inquit, et inebriasti eam; » et Cant. V, 1: « Bibite et inebriamini, » id est exhilaramini, « charissimi. »
ET OCCIDERUNT EUM ET DUOS FILIOS EJUS. — Addit Josephus et ex eo Hegesippus uxorem Simonis fuisse captam cum filiis, excepto Joanne; Joannem vero ultum necem patris et fratrum, et obsedisse Ptolemaeum, sed obsidionem solvisse, eo quod Ptolemaeus matri ejus captae flagella aliaque tormenta intentaret, similiaque plura quae parum videntur probabilia, imo S. Scripturae dissona, uti ostendit Salianus et Sanchez.
Praefuit Simon Israeli septem integros annos; coepit enim anno Graecorum 170, quo occisus est Jonathas ejus antecessor, I Machab. XIII, 8. Desiit vero anno 177 Graecorum, ut dicitur vers. 14. Quocirca errat Josippus, dum Simoni tribuit 18 annos, eumque occisum dicit a Ptolemaeo rege Aegypti, idque justa Dei vindicta, eo quod cum Spartiatis et Romanis gentilibus foedus iniisset. Denique occisus est Simon anno 134 ante Christi nativitatem.
Versus 21: Et præcurrens quidam nuntiavit Joanni in Gazara
21. ET PRAECURRENS QUIDAM NUNTIAVIT JOANNI IN GAZARA, — id est Gaza urbe, ut dixi. Joannes hic fuit filius Simonis primarius, vir animosus et bellicosus, qui Simoni in Ducatu et Pontificatu successit; cognominatus fuit Hyrcanus, eo quod Hyrcanos bello superasset, ait Eusebius et S. Thomas. Hujus Hyrcani heroica facta describuntur, lib. IV Machab. Ipse enim cum Antiocho Sidete rege Syriae foedus iniit, rege complures auratis cornibus tauros ad templi sacrificia submittente. Eumdem regem ad bellum Parthicum comitatus est; Syriae plurimas urbes cepit, Samaritas vicit, Garizitanum templum evertit, Idumaeos domuit, ad innovandam societatem legatos Romam misit. Tandem post 31 annos principatus et sacerdotii sui satis concessit, relicto successore filio suo Aristobulo, qui loco « ducis » nomen « regis » cum diademate primus Assamonaeorum assumpsit, et Pontificatui adnexuit, et adnexum reliquit fratri suo Alexandro, et Alexandri filio Aristobulo secundo: quo regnante capta a Pompeio Jerosolyma, et Judaea in provinciam redacta, et dignitas regia a Pontificali prorsus avulsa est.
Tumque desiit Ducatus, et stirps Assamonaeorum, cum stetisset 130 annos, ut dixi in Prooemio; Romani enim Herodem alienigenam constituerunt regem Judaeae, tumque deficiente sceptro de Juda, venit natusque est Christus juxta oraculum Jacobi, Genes. XLIX, 9 et 10.