Cornelius a Lapide
Hic secundus liber est quasi continua Epistola circularis, qua Judæi in Judæa degentes ad Judæos in Ægypto habitantes perscribunt clades et calamitates quas ipsi perpessi fuere ab Antiocho Epiphane, ejusque filio Eupatore: item, victorias quas Judas cœlitus ab Angelis, atque ab Onia et Jeremia adjutus, de iisdem retulit, ideoque omnes ad Dei laudem et gratiarum actionem excitant. Totus ergo hic liber in gestis Judæ Machabæi et Martyrum fusius quam lib. I enarrandis consumitur.
Similes circulares epistolas scripsere Christiani Smyrnenses, Viennenses et Lugdunenses quibus suorum fidelium martyria et afflictiones a tyrannis perpessas recensent, quæ exstant apud Eusebium, IV Hist. xv, et lib. V, I.
De auctore et auctoritate hujus libri, cæterisque eum concernentibus dixi in Proœmio lib. 1. Causa scribendi hanc epistolam fuit ut tolleretur schisma inter Judæos in Judæa, et in Ægypto degentes, uti dicam cap. 1, vers. 1.