Cornelius a Lapide

II Machabaeorum I


Index


Synopsis Capitis

A vers. 1, usque ad 10, recensetur pars epistolæ scriptæ a Jerosolymitis ad Judæos in Ægypto degentes anno Græcorum 169, ut patet vers. 7, qua eos hortentur ut ipsi quoque celebrent festum Scenopegiæ. Max, a vers. 10 usque ad 20, cap. II, recensetur alia epistola, vel potius alia ejusdem epistolæ pars a Jerosolymitis scripta anno Græcorum 188, ut patet vers. 10, qua enarrant historiam dati cœlitus ignis, ideoque eosdem hortantur ut festum dati a Deo ignis celebrent. A vers. autem 20, cap. II, usque ad finem libri enarrant gesta Judæ Machabæi contra Antiochum Epiphanem et Eupatorem, eorumque duces Bacchidem, Timotheum, Nicanorem, etc., ac martyrium septem fratrum una cum matre, Eleazari et aliorum martyrum.


Textus Vulgatae: II Machabaeorum 1:1-36

1. Fratribus qui sunt per Ægyptum, Judæis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis, Judæi, et qui in regione Judææ, et pacem bonam. 2. Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob, servorum suorum fidelium: 3. et det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem corde magno, et animo volenti. 4. Adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis suis, et faciat pacem. 5. Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. 6. Et nunc hic sumus orantes pro vobis. 7. Regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione, et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra et a regno. 8. Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes. 9. Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu. 10. Anno centesimo octogesimo octavo, populus, qui est Jerosolymis et in Judæa, Senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt, Judæis, salutem et sanitatem. 11. De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. 12. Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem. 13. Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ. 14. Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus, et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine. 15. Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum. 16. Cum intrasset Antiochus, apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt. 17. Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. 18. Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis qui datus est, quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia. 19. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. 20. Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. 21. Et jussit eos haurire, et afferre sibi; et sacrificia, quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et quæ erant superposita. 22. Utque hoc factum est, et tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. 23. Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, cæteris autem respondentibus. 24. Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus es bonus rex, 25. solus præstans, solus justus et omnipotens, et æternus, qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos: 26. accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, et sanctifica. 27. Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt Gentibus, et contemptos et abominatos respice; ut sciant Gentes quia tu es Deus noster. 28. Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia. 29. Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. 30. Sacerdotes autem psallebant hymnos, usquequo consumptum esset sacrificium. 31. Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. 32. Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est; sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est. 33. Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum, quod in loco, in quo ignem absconderant hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. 34. Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum ut probaret quod factum erat. 35. Et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis. 36. Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephtar, quod interpretatur purificatio. Vocatur autem apud plures Nephi.


Versus 1: Fratribus Qui Sunt per Ægyptum

1. FRATRIBUS QUI SUNT PER ÆGYPTUM JUDÆIS SALUTEM DICUNT FRATRES, QUI SUNT IN JEROSOLYMIS JUDÆI. — Ægyptus enim abundabat Judæis, tum quia eis erat vicina, tum quia Ptolemæus Lagi primus post Alexandrum magnum Ægypti rex 220 millia Judæorum captiva in Ægyptum duxerat, tum quia jam recenter sub Ptolemæo Philometore Onias filius Oniæ tertii Pontificis templum magnificum Heliopoli in Ægypto construxerat simile Jerosolymitano, ibique Pontificem agebat, ad quod proinde multi Judæorum confluebant, præsertim quia in Ægypto tuti erant a Seleucidis, puta ab Antiochis et Demetriis, qui continue Judæam infestabant. Scribunt ergo Judæi e Jerosolymis ad Judæos, qui erant in Ægypto, quasi ad fratres, id est cognatos et contribules suos, amicas et fraternas litteras, tum ut eos in vera fide, religione et unione cum Synagoga sive Ecclesia contineant, ne scilicet a Jerosolymis et templo faciant schisma ob templum suum Heliopolitanum, sicut eodem tempore Judæi in Samaria degentes erigendo templum in monte Garizim schisma fecerunt a Judæis, et templo Jerosolymitano, ut patet Joan. cap. IV. Vide de templo Heliopolitano Josephum, lib. XII, cap. I et VI, et libro XIII, cap. VI. Ad schisma ergo hoc tollendum, Judæi e Jerosolymis, ac Judas hanc epistolam scripserunt ad Judæos in Ægypto commorantes.


Versus 4: Adaperiat Cor Vestrum in Lege Sua

4. ADAPERIAT COR VESTRUM IN LEGE SUA, — q. d. Deus luce cœlesti per gratiam suam vos illuminet et inflammet ut legem ejus plene cognoscatis, et cognitam adimpleatis, præsertim vero ut a templo vestro Heliopolitano, Pontifice proprio, et sacrificiis a Deo vetitis ibidem ad Jerusalem nostrumque templum et Pontificem Jonatham postliminio redeatis. Deus enim vetuerat alibi quam in templo Jerosolymitano sibi sacrificari, Deuter. cap. XII, 11 et Levit. VII, 3.

ET FACIAT PACEM, — tum a bellis, tum potius a templi divisione et schismate, ut nobiscum in unum synagogam coalescatis, et ad unum nobiscum templum conveniatis, ibique festum Scenopegiæ, ut sequitur, celebretis.


Versus 7: Regnante Demetrio

7. Regnante Demetrio (juniore dicto Nicanore, Demetrii Soteris filio) anno centesimo sexagesimo nono — Græcorum, hic enim fuit annus tertius regni Demetrii, qui post triennium, anno scilicet 172 Græcorum, captus fuit ab Arsace rege Parthorum, ut dictum est I Machab. XIV, vers. 4 et 3.

Ex quo recessit Jason, — de quo cap. IV, vers. 7.


Versus 8: Portam Succenderunt

8. PORTAM SUCCENDERUNT, q. d. Instigante impio Jasone Antiochus per suos satellites portas Jerusalem et templi ac reliquarum Judææ civitatum succendit. Verum ORAVIMUS AD DOMINUM, ET EXAUDITI SUMUS, ut per virtutem Judæ Machabæi templi profanati fieret purgatio, novaque dedicatio, in quo proinde jam nove dedicato OBTULIMUS SACRIFICIUM, reliquaque in pristinum statum restituimus, nimirum ACCENDIMUS LUCERNAS septem in candelabro aureo septicipiti, ET PROPOSUIMUS PANES 12, — juxta 12 tribus Israel in mensa panum propositionis.


Versus 9: Frequentate Dies Scenopegiæ

9. ET (id est idcirco) NUNC FREQUENTATE (et frequentando celebrate) DIES SCENOPEGIÆ, — id est, festum Encæniorum institutum a Juda Machabæo in memoriam purgationis et novæ dedicationis templi ab eo factæ, idque die 25 mensis Casleu, qui nostro novembri respondet. Nota, festum Scenopegiæ proprie erat festum Tabernaculorum, quod per octo dies celebrabatur in mense Tisri, id est in septembri; hic vero per catachresin festum Encæniorum vocant festum Scenopegiæ, quia hoc erat simile: utrumque enim celebrabatur magna totius populi lætitia cum ramis, thyrsis, tubis et tympanis per octo dies, ut patet I Machab. IV, 54 et II Machab. X, 6, ubi dicitur festum Encæniorum institutum et celebratum fuisse « in modum festi Tabernaculorum; » unde vocatur « Scenopegia Casleu, » non Tisri. Hortantur ergo ut Judæi in Ægypto celebrent festum Encæniorum per viridium ramorum gestationem, per clangorem tubarum, similiaque signa lætitiæ, non autem ut in templo Heliopolitano victimas Deo offerant: hoc enim lege Dei erat vetitum. Sic Machabæi profugi in montibus celebrarunt Scenopegiam cum thyrsis sine sacrificiis, ut patet cap. X, vers. 6.


Versus 10: Populus Qui Est Jerosolymis

10. Anno 188 (Græcorum), POPULUS QUI EST JEROSOLYMIS ET IN JUDÆA, SENATUSQUE ET JUDAS. — Hic Judas, ait Rupertus, lib. X De victor. verbi Dei, cap. XV, Serarius, Salianus, Mariana et alii, videtur esse auctor hujus posterioris epistolæ, adeoque totius hujus libri secundi Machab. nimirum Judas Essenus, qui, ut ait Josephus lib. XIII, cap. XIX, hoc tempore ob donum prophetiæ magnæ apud omnes erat existimationis, et post 20 annos Antigono Joannis Hyrcani filio mortem prædixit, quæ et paulo post secuta est. Additque Josephus ejus prædictiones nunquam fefellisse, sed reipsa semper evenisse.

Sanchez tamen putat hunc Judam fuisse Joannis Hyrcani ducis et Pontificis filium, qui hoc tempore patri successerat, eratque dux et Pontifex Israelis, teste Josepho, lib. XX Antiq. cap. VIII. Ubi addit Judam hunc alio nomine dictum fuisse Aristobulum, ac per unum annum duntaxat regnasse; quare mortuum sine filio, regnum et Pontificatum reliquisse fratri suo Alexandro, qui alio nomine dictus est Jannæus. Verum obstat quod hic Judas sive Aristobulus primus sibi diadema imposuerit, seque regem Judææ nominarit, ac matrem suam fame necarit in vinculis: fratrem vero suum Antigonum jam nominatum occiderit; reliquos autem fratres in vinculis habuerit, quoad vixit, teste Josepho, lib. XIII Antiq. cap. XIX et XX, quæ omnia Scriptore hagiographo videntur indigna. Adde Aristobulum hunc regnasse anno non 188, ut hic dicitur, sed 200 Græcorum, uti ostendit Salianus et alii. Quare hoc anno 188, adhuc Israeli præerat pater Aristobuli Joannes Hyrcanus, cujus proinde potius quam Aristobuli filii, erat scribere hanc epistolam. Denique Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. XV, putat hunc Judam esse Judam Machabæum. Verum is jam ante 36 annos in prælio occubuerat.

Porro hic incipit posterior epistola, vixque ejus est titulus. Duas enim hic jungi epistolas censent Rupertus, lib. X, cap. XV, Glossa, Lyranus, Bellarminus, Melchior Canus, lib. II De Locis, cap. X, Medina, lib. VI De Fide, cap. XIII. Sed verius videtur non duas, sed unam duntaxat esse epistolam scriptam anno 188 Græcorum, in qua tamen refricent et renovent epistolam a se scriptam anno 169 Græcorum, q. d. Hæc quidem illo anno scripsimus, hoc autem anno scribimus vobis quæ sequuntur: sed pro ea locutione repetunt salutationem, cum appositione propriorum nominum, eorum qui litteras mittunt, et eorum ad quos mittuntur, quæ initio fuerant prætermissa. Ita Salianus et Sanchez.

ARISTOBULO MAGISTRO PTOLEMÆI REGIS, QUI EST DE GENERE CHRISTORUM (id est, unctorum oleo sancto) SACERDOTUM. — Aristobulus hic, ait Rabanus, fuit natione Judæus, sed peripateticus philosophus esse agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemæum explanationum in Moysen commentarios scripsit, ut chronographi produnt. Ita Rabanus. Intelligit autem Eusebium, cujus illa sunt verba in Chron. sub initium regni Philometoris: « Aristobulus, inquit, cujus secundus Machabæorum liber initio meminit, quemque Aristotelicæ peritum fuisse philosophiæ constat: similiter manus et cætera membra, quando de Deo dicuntur, intelligenda esse in libro quem ad Ptolemæum scripsit, declarat, etc. » Idem asserit Clemens Alexandrinus, lib. V Strom. Addit Eusebius eum oriundum fuisse ex Pareadi, ubi Jordanis est origo: « Videtur autem, ait Salianus, nomen magistri regis adeptus, vel ex illo scripto libro, in quo regem Philometorem docebat, vel quod eum de rebus Mosaicæ legis doceret, quæ deinde libro illo sit complexus. » Alii tamen censent eum fuisse magistrum Ptolemæi Lathuri, qui fuit filius Ptolemæi Physconis: hoc enim verba sonare videntur. Nam ut ait Rupertus loco citato: « Consueverant Ægypti reges jam inde a temporibus Ptolemæi Philadelphi (qui legem per 72 sibi fecit interpretari) magistros habere Judæos. » Ubi nota: Physcon erat frater junior Philometoris; unde ei illiberi defuncto in regno successit, isque hoc tempore regnabat: unde filio suo Lathuri Aristobulum sacerdotem Judæum videtur dedisse magistrum.


Versus 11: Gratias Agimus Ipsi

11. GRATIAS AGIMUS IPSI, UTPOTE QUI ADVERSUS TALEM REGEM DIMICAVIMUS, — qui postea in Perside occisus fuit a sacerdotibus deæ Naneæ, ut sequitur.

Quæres quisnam fuerit hic rex. Primo aliqui censent fuisse Antiochum magnum, qui pater fuit Antiochi Epiphanis ac cum Annibale contra Romanos pugnans, victus est a Scipione, qui inde cognomen Asiatici accepit. Verum hic Antiochus ante annos 58 erat defunctus, nimirum anno 124 Græcorum. Adde: hic Judæorum non fuit hostis, sed amicus, teste Josepho, lib. XII, cap. III.

Secundo, alii accipiunt Antiochum Epiphanem, qui Judæorum et templi fuit hostis acerrimus. Ita Torniellus, Bellarminus, loco citato, et Pererius, lib. IX in Danielem. Verum Epiphanes non fuit occisus in templo Naneæ, ut hic dicitur, sed in Babylone percussus a Deo expiravit, ut audiemus cap. IX. Respondet Emmanuel Sa epistolam hanc non habere auctoritatem S. Scripturæ sicut nec alias epistolas Spartiatarum, Romanorum et aliorum hisce libris citatas, ac proinde falli posse et errare, sed S. Scripturam solum narrare ita illos scripsisse. Verum hoc durum est dicere. Sic enim idem de toto hoc libro, qui est Epistola Judæ, et Jerosolymitarum ad Judæos Ægyptios dici posset: quod absit.

Tertio, et verisimillime Serarius et Salianus hic, ac Rupertus, lib. X De victor. verbi Dei, cap. XVI, Michael Medina, lib. VI De recta in Deum Fide, cap. XIII, Sigonius, in lib. II Sulpitii, censent hunc esse Antiochum Sidetem filium Demetrii Soteris, et fratrem Demetrii Nicanoris, qui Nicanore ab Arsace capto regnum Asiæ et Syriæ occupavit: hic enim, ut audivimus lib. I, cap. XV, sub Simone Pontifice, et sub Joanne Hyrcano Simonis filio Judæos afflixit et Jerosolymam, in eaque Joannem, teste Josepho, obsedit; sed urgente bello Parthico cum Joanne et Judæis pacem iniit, eosque secum contra Parthos duxit, ubi et periit. Sidetes enim hoc tempore regnabat, cum Epiphanes, ejusque pater, jam pridem erat vita functus.

Ergo τὸ « ebullire » tria significat. Primo magnam copiam et ardorem militum Sidetis, scilicet quod quasi muscæ, vel ranæ numerosissimæ ex aqua, id est ex Syria et Perside ebullierint, et invaserint Persidem omnibus undique ad eam prædandam confluentibus. Secundo, quod in Perside magno numero sint occisi et mortui, sicut muscæ et ranæ, paulo postquam natæ sunt ex aqua, in eadem suffocantur et moriuntur. Tertio, quod Persia eos jam cadavera factos a se in sepulcra et abyssum expulerit, et ejecerit, sicut mare cadavera expuit, et in littus evomit.


Versus 12: Ebullire Fecit de Perside

12. IPSE (Deus) ENIM EBULLIRE FECIT DE PERSIDE EOS QUI PUGNAVERUNT CONTRA NOS ET SANCTAM CIVITATEM, — puta Jerosolymam quam Sidetes obsedit. Vide Josephum. Hic versus difficilis est; nam τὸ « de Perside » non est in Græco hoc loco, sed in fine versus hoc modo: Ipse enim ebullire fecit eos qui pugnaverunt contra nos, et sanctam civitatem in Persidem. Unde Salianus pro « de Perside » censet legendum « in Persidem, » ut sensus sit, q. d. Deus fecit ut Sidetes hostis noster magnis copiis et ardoribus quasi ebulliens et æstuans irrueret in Persidem, ibique periret. Verum omnia exemplaria habent: « de Perside. » Quare nonnulli hunc sensum dant, q. d. Deus fecit ut Sidetes non solum ex Syria, sed etiam ex Perside magnas colligeret copias ex reliquiis, quas ibi frater ejus Demetrius Nicanor victus et captus ab Arsace reliquerat. Unde et factum est ut instar fratris sui ibidem a Persis cæderetur. Verum hic sensus non recte cohæret cum eo quod sequitur: « Nam cum in Perside, » etc., ubi ejus cædes narratur.

Dico ergo: pro « ebullire fecit » Græce est ἐξέβρασεν, id est ejecit, expuit, evomuit; ἐκβράσσειν enim significat ejicere, ebullire, exæstuare, exundare, expellere, ac tribuitur mari quod, in æstu effervescens, conchylia et cadavera in littus ejicit; item ollæ bullienti quæ exundans spumas aquasque evomit: unde ἐκβράσματα vocantur reliquiæ navis e naufragio in littus rejectæ: item papulæ quæ post morbum in labiis erumpunt. Sensus ergo est, q. d. Deus fecit Antiochum Sidetem hostem nostrum cum suis copiis ferventibus ebullire de Perside, id est, eum quasi morticinum sive cadaver ejecit, expulit, evomuit de Perside; nam fecit ut in Perside in templo Naneæ volens illud expilare, a sacerdotibus occideretur, ut sequitur.


Versus 13: Cecidit in Templo Naneæ

13. NAM CUM IN PERSIDE ESSET DUX IPSE, (q. d. cum Antiochus Sidetes, rex et dux exercitus, Persidem invaderet,) ET CUM IPSO IMMENSUS (Græce ἀνυπόστατος, id est irresistibilis, cui resisti vix poterat) EXERCITUS, CECIDIT (Græce κατεκόπησαν, id est, percussi sunt) IN TEMPLO NANEÆ, — dissentiunt a Scriptura et inter se historici profani (ideoque non eis, sed S. Scripturæ hic credendum est) de modo necis et mortis Antiochi Sidetis. Nam Josephus et Justinus, lib. XXXVIII, asserunt eum in prælio a Parthis sive Persis occisum. Appianus in Syriacis asserit eum a Parthis victum seipsum interemisse. Elianus, lib. X De Anim. cap. XXXIV, eum se præcipitem dejecisse. Eusebius: « Arsaces Parthus, inquit, Antiochum interfecit. » Alii putant eum a fratre suo Demetrio ab Arsace dimisso, ac regnum suum repetente fuisse occisum. Verum hæc dissensio arguit eos nil certi hac de re habuisse, ac variis falsisque vulgi rumoribus fidem habuisse. Quare credendum est S. Scripturæ quæ hic asserit eum in templo Naneæ cum illud expilare vellet, a sacerdotibus lapidatum et occisum.

Porro Nanea erat dea Gentilium, quæ vel fuit Diana, ut opinatur S. Thomas, Lyranus, Pererius et Pagninus, in Nom. Hebr. a Nanen, ait, lingua persica est Diana; vel potius Venus, uti ex Agabase, Beroso, Clemente, Athenodoro, Symmacho, Gyraldo et aliis ostendit Serarius et Salianus; Persæ enim tam Venerem quam Dianam colebant; sed quæ sequuntur magis congruunt Veneri.


Versus 14: Cum Ea Habitaturus Venit

14. ETENIM CUM EA HABITATURUS VENIT AD LOCUM (templum Naneæ) Antiochus, et amici ejus, et ut ACCIPERET PECUNIAS MULTAS DOTIS NOMINE. — Pro « habitaturus » Græce est συνοικεῖν, id est habitaturus cum illa quasi cum conjuge sua. Finxit ergo Antiochus se cum dea Nanea velle conjugium inire, ut hoc honesto prætextu templum ejus expilaret, quasi omnia ejus donaria loco dotis accepturus foret; sed sacerdotes fraudem et spolium subodorati, dotem non gemmarum, sed lapidum dederunt, id est lapidaverunt et occiderunt.

Porro prisci reges nonnulli olim volebant haberi quasi dii quidam terrestres, ac proinde cum deabus conjugia se inire jactabant. Audi Senecam lib. I suasoriarum: « Desponderunt Athenienses Antonio in matrimonium Minervam; Antonius ait se ducturum, sed dotis nomine imponere se illis mille talenta. » Sic Antiochus Gryphus Lunæ se maritum jactavit, Numa Egeriæ, Anchises Veneris (ex qua fingitur Æneam genuisse), Heliogabalus Uraniæ, Peleus Thetidis; unde nonnulli putant a Peleo ritum illum manasse, quo Veneri Thetidem, id est mare quotannis in festo Ascensionis solemni ritu jacto in mare annulo sponsalitio sibi despondent. Porro horum cum deabus regalium connubiorum luculenti testes sunt Josephus, Plutarchus, in vita Marci Crassi, Xiphilinus, Herodotus, Isocrates et Suetonius, qui in vita C. Caligulæ, cap. XXI, scribit eum se Veneris maritum vindicasse.


Versus 15: Clauserunt Templum

15. Cumque proposuissent (promisissent Antiocho Sideti se illi pro dote daturos) eas (pecunias) SACERDOTES NANEÆ, ET IPSE CUM PAUCIS INGRESSUS ESSET INTRA AMBITUM FANI (quasi sacros amplexuum ritus celebraturi), CLAUSERUNT TEMPLUM.


Versus 16: Mittentes Lapides Percusserunt Ducem

16. CUM INTRASSET ANTIOCHUS, APERTOQUE OCCULTO ADITU TEMPLI (in superiori laqueari, vel in parietibus templi, inde) MITTENTES LAPIDES (Græce: lapidibus fulminantes) PERCUSSERUNT DUCEM (regem Antiochum Sidetem), ET DIVISERUNT MEMBRATIM, ET CAPITIBUS AMPUTATIS FORAS PROJECERUNT, — in ejus milites et vulgus spargentes Sidetem cum suis ab aliquo Deo Antiochi rivali, qui deam Naneam sibi ambiebat sponsam, cæsum et fulminatum esse, ne ipsi quasi necis auctores a militibus Sidetis cæderentur. Atque hinc tam variæ in vulgus de morte Sidetis, utpote occulta, emanarunt sententiæ quas ex Justino, Appiano et aliis recensui versu 13.

Itaque Judæi hic pro cæso Sidete tanto tyranno et hoste suo Deo gratias agunt. Quare ridicule Scaliger et nonnulli alii scribunt Antiochum in templo Naneæ non cæsum, sed fuga elapsum salvum Antiochiam rediisse.


Versus 18: Purificationem Templi Die XXV Mensis Casleu

18. FACTURI IGITUR QUINTA ET VIGESIMA DIE MENSIS CASLEU PURIFICATIONEM TEMPLI, — hoc est celebraturi die 25 Casleu festum Encæniorum in memoriam purificationis et novæ dedicationis templi factæ a Juda Machabæo, I Machab. IV, vers. 52. NECESSARIUM DUXIMUS SIGNIFICARE VOBIS, UT ET VOS QUOQUE AGATIS DIEM SCENOPEGIÆ (id est festum Encæniorum simile Scenopegiæ, ut dixi versu 9), ET DIEM IGNIS. — Eadem enim die 25 Casleu, cum in Encæniis jam dictis offerrent sacrificia, ignis a Deo cœlitus in illa missus fuit ad ea comburendum, ideoque institutum est festum dati ignis, quod eodem die 25 Casleu, vel certe postero die (ut festum ignis proprium sibi haberet diem), celebrabatur: cujus rei historia fuse in sequentibus enarratur.


Versus 19: Ignem de Altari Occulte Absconderunt

19. NAM CUM IN PERSIDEM (id est in Chaldæam sive in Babylonem a Nabuchodonosor) DUCERENTUR PATRES NOSTRI. — Chaldæa hic vocatur Persia tum quia multi Judæi abducti in Chaldæam sparsi fuere per Persiam, Mediam, aliasque regiones Chaldæis subditas: tum quia tempore Nehemiæ, quo datus fuit ignis, monarchia Chaldæorum translata erat ad Persas; tunc enim Artaxerxes, rex Persarum, dominabatur tam Chaldæis quam Persis: quare omnes regiones tunc Persis subjectæ, inter quas erat Chaldæa, vocantur Persia, uti ex S. Chrysostomo, Lucano et aliis probat Serarius.

ACCEPTUM IGNEM DE ALTARI OCCULTE ABSCONDERUNT IN VALLE UBI ERAT PUTEUS ALTUS ET SICCUS, — id est ignem in puteo, qui erat in valle, absconderunt. Ignis hic, ut patet Levit. IX, 24, primitus a Deo datus fuit Aaroni, cum is primo in altari a Mose fabricato sacrificium obtulit: hoc enim igne cœlesti concrematum fuit, ut scilicet Deus illud approbaret, sibique gratum ostenderet: unde et jussit illum ignem additis lignis et fomentis deinceps semper conservari, ut non nisi illo igne divino posterorum sacrificia Deo comburerentur, Levit. VI, 12, unde cap. X, 1, 2, Deus occidit Nadab et Abiu, eo quod igne profano thurificassent. Exciso vero a Chaldæis cum urbe, altari et templo, ignem hunc ne periret sacerdotes extulerunt et absconderunt in valle et puteo jam dicto, sperantes Deum ignem hunc post suum e Babylone reditum resuscitaturum. Ita Rupertus, lib. X De victor. verbi Dei, cap. XVIII: « Ignem, ait, morientem, qui nutriri non poterat, qui ubi nutriretur non habebat, illi resuscitandum commiserunt, in quo est spes resurrectionis mortuorum, nec eos fefellit spes. Quomodo? » quia hanc eorum spem Deus hic per Nehemiam explicuit.

Simili modo horum sacerdotum fidem, spem et pietatem laudat S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XIV: « Non illis, inquit, studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis, sed inter extrema sua honestatis curam habentes sacrum ignem servandum putarunt: ne eum vel impurum contaminaret, vel defunctorum sanguis extingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret. Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi, quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit. Post plurimum vero temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut instaurari in Judæa templum, et legitimos reparari Hierosolymis usus juberet. Cujus gratia muneris Nehemiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum direxit illorum sacerdotum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. »


Versus 20: Ut Mitteretur Nehemias a Rege Persidis

20. UT MITTERETUR NEHEMIAS A REGE PERSIDIS. — Nehemias ter missus fuit a rege Persidis in Judæam, primo, a Cyro anno primo monarchiæ ejus: tunc enim Nehemias cum Zorobabel, Esdra et Jesu Pontifice e captivitate Babylonica rediit in Jerusalem, adeoque unus fuit e redeuntium primoribus et ducibus, ut patet I Esdræ II, 2, et Nehemiæ VII, 7 et 65. Secundo, missus fuit ab Artaxerxe Longimano anno regni ejus 20, Nehem. II, 1. Tertio, ab eodem missus fuit anno regni sui 32, ut patet Nehem. cap. ult. 6. Quæritur ergo de qua missione hic sit sermo, et consequenter quando contigerit hæc missio ignis de cœlo facta Nehemiæ.

Franciscus Ribera, lib. V De Templo, cap. XVII, verisimiliter hæc de secunda missione accipit; hæc enim propria fuit missio solius Nehemiæ. Quare hæc contigisse anno 20 Artaxerxis in festo Tabernaculorum, quod primum solemniter celebravit Nehemias post suum e Perside reditum, ut patet Nehem. VII, ideoque illo festo, cum ipse juxta legem sacrificia statuta offerret ignem e cœlo a Deo missum, sacrificia inflammasse et consumpsisse. Quocirca in memoriam hujus beneficii Judæos deinceps festum dati ignis celebrasse ipso festo Tabernaculorum, quo primitus erat datus, atque hac de causa hic dici vers. 9: « Et nunc frequentate dies scenopegiæ. »

Verum probabilius est datum a Deo fuisse ignem paulo post primam Nehemiæ missionem factam a Cyro, nimirum anno sexto Darii Hystaspis die tertio mensis Adar, id est februarii. Tunc enim perfecta fuit fabrica novi templi, ejusque facta est solemnis dedicatio cum oblatione plurimarum victimarum, ut patet Esdræ VI, 15 et 16. Ergo tunc datus fuit cœlitus ignis sacer quo victimæ comburendæ erant juxta Levit. VI, 12, ubi vetatur ne igne communi et profano victimæ crementur, ideoque jubetur ut sacerdotes ignem sacrum e cœlo missum Levit. VIII, semper foveant et conservent. Alioqui enim Hebræi per annos 70 (tot enim fluxerunt ab anno sexto Darii, quo dedicatum est per sacrificia templum usque ad annum 20 Artaxerxis, qui Nehemiam secundo misit in Judæam), caruissent in templo igne sacro, omnesque suas victimas per ignem laicum et profanum immolassent, quod Deus lege sua vetuerat.

Dices: Anno sexto Darii Nehemias erat juvenis, ac digniores eo erant Zorobabel, Esdras et Jesus Pontifex; quare iis potius tribuenda foret hæc ignis missio, quam Nehemiæ. Respondeo omnes hi erant coævi Nehemiæ, ideoque cum eo ætate pares vel suppares. Nehemiæ autem hæc potius tribuuntur, quam aliis: primo, ob zelum religionis qua præcellebat; secundo, ob ejus nobilitatem et dignitatem: fuit enim ipse unus e primis Judæorum e Babylone redeuntium ducibus. Tertio, quia ipse in magno honore fuit apud Artaxerxem, adeoque ejus pincerna; unde ab eo creatus fuit gubernator et princeps Judææ, ac Jerosolymæ muros et domos reædificavit, urbemque optimis legibus imbuit et stabilivit, quæ omnia patent ex libro Nehemiæ.

Dices secundo: Ex dictis sequitur die tertia Adar, id est februarii quo datus fuit ignis, celebrandum esse festum ignis, non autem die 25 Casleu, ut hic dicitur. Respondeo ante Antiochum Epiphanem et Judam Machabæum festum ignis celebratum fuisse eo die quo datus erat, scilicet die tertio Adar. Verum quia Antiochus Epiphanes templum profanans, ignem sacrum quoque cœlitus datum exstinxit, vel sustulit; hinc Judas Machabæus templum purificans, ac altare et victimas restituens die 25 Casleu eodem die ignem hunc sacrum a Deo rursum accepit, ideoque eodem, vel certe postero die quasi proprio festum dati, vel potius redditi ignis celebrandum sanxit.

Judas enim, exstincto igne sacro, non poterat sacrificare igne profano: hoc enim lege erat vetitum; quare necesse fuit ut Deus ignem hunc restitueret. Id fecit cum e lapidibus templi et altaris olim sub Nehemia ignitis, rursum sub Juda Dei jussu ignis hic sacer emicuit, ut diserte asseritur cap. X, 3, ubi de Juda dicitur: « Et purgato templo aliud altare fecerunt, et de ignitis (olim sub Nehemia) lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt. » Hoc autem contigit in purificatione et nova dedicatione templi, quæ a Juda facta est die 25 Casleu, ut ibidem dicitur vers. 5. Ita Sanchez: Lapides, inquit, ignitos illos intelligo, quos Nehemias aqua crassa perfudit, quam imbiberunt primum, deinde igne, qui ex aqua illa exarsit, combusti sunt; quare in lapidibus hisce videntur sacri ignis semina in posterum esse servata: nam ex illis tempore Judæ eadem flamma emicuit. Ita quoque Serarius, Quæst. XIII. Unde Gorionides: « Cum, inquit, composuissent ligna, non invenerunt ignem sanctum; sed clamarunt ad Dominum, et exiit ignis a lapide, qui erat altari suppositus adjicientes ei ligna; duravit ille ignis usque ad captivitatem tertiam, » quæ videlicet accidit Vespasiani tempore. Errant ergo Hebræi dicentes ignem sacrum et cælestem defuisse in secundo templo, quod post reditum e Babylone ædificatum est.


Versus 21: Sacrificia Jussit Aspergi Ipsa Aqua

21. ET SACRIFICIA, QUÆ IMPOSITA ERANT, JUSSIT SACERDOS NEHEMIAS ASPERGI IPSA AQUA, — idque bis, semel ad victimas concremandas, secundo ad lapides igniendos, eisque vim igniendi inserendam, de quo versibus 31 et 32. Ita Sanchez.


Versus 22: Sol Refulsit et Accensus Est Ignis Magnus

Hinc patet hanc epistolam, utpote scriptam anno 188 Græcorum, datam fuisse post gesta Judæ, Jonathæ et Simonis, lib. I descripta, ideoque apte subnecti fini libri primi. Liber primus enim finitur in morte Simonis, quæ contigit anno Græcorum 177. Quare undecim annis post Simonis mortem scripta fuit hæc epistola, sive liber hic secundus Machab. Prior vero epistolæ pars scripta anno 169 Græcorum, scripta fuit paulo ante captivitatem et cædem Jonathæ; hæc enim facta est a Tryphone anno 170 Græcorum, ut dictum. Jonathæ successit Simon, ut dictum est libro I, cap. XIII, vers. 41. Quare pars hæc epistolæ hoc ordine temporis collocanda foret, libro I, cap. XII, ante vers. 39.

22. Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius ERAT IN NUBILO, ACCENSUS EST IGNIS MAGNUS. — Videtur Deus hic sole usus, ejusque radiis ex aqua crassa eduxisse vapores crassos, illosque assidue radiis ipsius siderando inflammasse, itaque ignem produxisse, uti producuntur in aere ex vaporibus vi solis cometæ, stellæ errantes, ignes fatui, halones, dracones igniti, etc.

Tropologice ignis hic repræsentat Spiritum Sanctum qui in specie ignis sedit super Apostolos in die Pentecostes, eisque igneas mentes et linguas indidit, ut totum orbem igne amoris divini accenderent, adeoque homines instar aquæ crassæ frigidos et torpidos efficerent igneos et flammeos. Ita S. Ambrosius, lib. I Offic. XIV: « Ille, inquit, ignis typus Spiritus Sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium; qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. » Vide Riberam, lib. V De Templo, cap. XVII. Vide quoque ea quæ de hoc igne fuse annotavi Levit. IX, 13, ubi 17 analogias hujus ignis et charitatis recensui. Audi S. Chrysostomum, hom. 11 ad Hebr. « Nonne, ait, admiramur ignem olim descendentem omnia consumpsisse? Potest fieri ut ignis quoque nunc descendat illo longe admirabilior; et omnia quæ sunt proposita consumat, imo vero non consumat, sed in cœlum tollat. Is enim ea, quæ offeruntur, non in cinerem redigit; sed dona a Deo offert. Tales erant Cornelii orationes, Actor. X. »


Versus 23: Jonatha Inchoante

23. JONATHA INCHOANTE, — Jonathas hic non fuit summus Sacerdos, ut aliqui putant, sed Levita et cantor, imo cantorum præfectus, cujus tunc erant vices. Ita Lyranus et Serarius.


Versus 31: Lapides Majores Perfundi

31. Cum autem consumptum esset sacrificium (scilicet igne ex aqua lapidum emicante concrematum) ex residua aqua Nehemias jussit LAPIDES MAJORES PERFUNDI.


Versus 32: Flamma Accensa Est

32. QUOD UT FACTUM EST, EX EIS FLAMMA ACCENSA EST; SED EX LUMINE QUOD REFULSIT AB ALTARI CONSUMPTA EST, — q. d. Ignis et flamma lucida ardensque quæ combusserat victimas in altari, ex eo exsiliens, absumpsit flammam ex aqua in lapidibus majoribus accensam, idque primo, quia lumen majus altaris offuscabat et absumebat lumen minus lapidum; secundo, quia ignis hic ex lege Levit. VI, 12, in solo altari restare debebat, quasi ignis sacer eique proprius ad victimas comburendas; quare in lapidibus restare non poterat, ne quis eo ad superstitionem abuteretur. Tertio, ut significaretur ignis hic non vi solis, sed Dei (cujus symbolum erat altare) sole quasi instrumento addentis illique majorem vim ad ignem ex aqua producendum indentis in lucem prodiisse. Quarto, ut ignis hic lapides igniret, eisque vim, non physicam, sed moralem inderet ad ignem in necessitate producendum, uti eum produxerunt in purificatione et dedicatione templi facta a Juda Machabæo. Ita Sanchez.


Versus 33: Renuntiatum Est Regi Persarum

33. RENUNTIATUM EST REGI PERSARUM, — puta Dario Hystaspis, cujus anno sexto hæc contigerunt ut dixi; vel ut alii volunt Artaxerxi Longimano Darii nepoti, cujus pincerna erat Nehemias.


Versus 34: Fecit Ei Templum

34. Considerans autem rex. — Serarius pro « considerans » censet legendum conserans vel obserans. Græce enim est περιφράξας, id est circumsepiens fecit ei templum, q. d. rex igni templum statuit, illudque septo circumdedit ad loci reverentiam. FECIT EI TEMPLUM. — Primo, S. Ambrosius, lib. I Offic. XIV, ait regem in loco ubi inventa fuerat aqua crassa, postea versa in ignem, ædificasse templum. Persæ enim colebant ignem ut Deum, teste Brissonio, lib. II De regno Persarum. Secundo, Genebrardus in Notat. chronicis, et Beda in cap. II Esdræ quos citat et laudat Serarius, Quæst. XIV, censent regem eodem loci sacrum aliquod ædificium, qualis erat probatica piscina, construxisse; Græcum enim ἱερόν significat locum illum, qui antea profanus erat, factum esse sacrum, ut jam in eo quædam Dei esset veneratio ac numinis religio: unde eum rex circumsepsit, ut habet Græcus.

Tertio, Lyranus explicat, q. d. Darius rex jussit reædificari templum Jerosolymitanum. Verum hoc jam erat reædificatum: in eo enim aqua crassa versa fuit in ignem. Quarto, q. d. Artaxerxes rex templum jam a Dario avo suo fabricatum fecit, id est luculenter ornavit, et magnifice locupletavit. Sic Nabuchodonosor, ait Daniel IV: « Nonne hæc est Babylon quam ego ædificavi in domum regni, » id est auxi, ornavi, et regiam Monarchiæ Babyloniorum constitui? Nam ante eum ædificata fuit Babylon a Nemrod, Genes. X. Sic Romulus dicitur Romam ædificasse, id est ornasse et amplificasse; nam ut ait Virgilius: Ante Romulum fuit « rex Evander Romanæ conditor arcis. » Ita S. Thomas, Lyranus, Dionysius, Hugo et Sanchez. Primus S. Ambrosii sensus uti primo obvius, ita planissimus est. Persæ enim templa plura igni exstruxerunt, quæ inde pyreia dicta sunt (an tamen eodem loci, quo inventa fuit aqua, hoc templum a rege erectum sit, uti vult S. Ambrosius, S. Scriptura non exprimit). Ignis enim elementorum nobilissimum suo splendore, calore, activitate, etc. expressum est symbolum Dei et divinitatis, juxta illud: « Deus noster ignis consumens est, » Hebr. XII, 29. Vide dicta ibidem, et Exodi III, 2.

UT PROBARET QUOD FACTUM ERAT, — ut hoc miraculum ignis ex aqua enati laudaret, celebraret, et ad perpetuam rei memoriam templo decoraret.


Versus 36: Appellavit Hunc Locum Nephtar

36. APPELLAVIT AUTEM NEHEMIAS HUNC LOCUM NEPHTAR. QUOD INTERPRETATUR PURIFICATIO, — a radice Pathar quæ Hebraice aut Chaldaice, Syriace, Persice et Arabice significat liberare, emittere, dimittere, ac tribuitur capto, qui e squalore et sordibus carceris liber et purus dimittitur, sicut hic templum a Chaldæis profanatum, squalidum et in sordes cineresque versum a Nehemia per dedicationem et sacri ignis e cœlo descensum purificabatur, sanctificabatur, et Deo consecrabatur. Hinc Phatir Arabice vocatur panis purus, azymus; et Chaldæus, Exodi XXIII, 15, festum Azymorum vocat chagga de pattiraia.

Ad Nephtar alludit naphtha, quod est genus « bituminis, » ait Plinius, lib. II, cap. CCV, « liquido huic magna cognatio ignium, transiliuntque protinus in eam undecumque visam, » sicut hic ignis transiliverunt in aquam crassam ad templi purificationem et sanctificationem. Porro apud veteres lustratio et purificatio fiebat per sulphur et ignem. Unde Plinius, lib. XXXV, cap. XV: « Habet, inquit, sulphur in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. » Videlicet putabant igni id est sulphureo et bituminoso cœlestis et divini quiddam inesse, quod quæ apud ipsos sacra erant fulmina et fulgura, sulphuris odorem haberent, et eorum ipsa lux sulphurea esset, ut ibidem a Plinio scriptum est. Hinc enim et θεῖον Græci sulphur appellant, et quæ fulmine tacta essent loca, studiose procurarunt Romani, arisque excitatis et bidentibus cæsis, bidentalia nominarunt. Ita Gyraldus syntag. 17 et ex eo Serarius. Denique Syriacus textus hoc loco sic habet: Vocaverunt eum (locum) qui sunt domus Nehemiæ (Nehemitæ) Genephath, quod interpretatur mundities (vel purificatio); vocatur autem a multis Nephri. Arabicus vero sic: Qui sunt Nehemiæ vocarunt hunc locum Techephtha, quod interpretatur puritas. Vocatur autem apud plures Nephi (Syrus) Nephti a radice nuph, quæ multa significat, scilicet lavare, aspergere, agitare, cribrare: inde נופת nophet est favus et נפה naphah est regio, provincia. Nephi ergo est locus mundatus, elevatus, honoratus, sacratus et dilatatus. Aphti enim Syriace significat dilatare.