Cornelius a Lapide

II Machabaeorum III


Index


Synopsis Capitis

Recensetur prosper Jerosolymæ status sub Onia Pontifice quem Simonis præpositi ambitio et proditio turbavit: prodidit enim ipse thesauros templi Seleuco regi, qui ad eos expilandos misit Heliodorum; sed hic ab Angelis acriter flagellatus, et orationibus Oniæ sibi restitutus, cœpit Dei potentiam templique sanctitatem ubique celebrare.


Textus Vulgatae: II Machabaeorum 3:1-40

1. Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, 2. fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: 3. ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. 4. Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. 5. Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseæ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ et Phœnicis: 6. et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. 7. Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quæ delatæ erant, ille accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit cum mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret. 8. Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, revera autem regis propositum perfecturus. 9. Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et cujus rei gratia adesset, aperuit; interrogabat autem si vere hæc ita essent. 10. Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum: 11. quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta; 12. decipi vero eos, qui credidissent loco et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione et sanctitate omnino impossibile esse. 13. At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. 14. Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. 15. Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cœlo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret. 16. Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem; 17. circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur. 18. Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. 19. Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant; sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: 20. universæ autem protendentes manus in cœlum deprecabantur. 21. Erat enim misera commixtæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio. 22. Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi, his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. 23. Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens. 24. Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur. 25. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit; qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. 26. Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. 27. Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. 28. Et is qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute; 29. et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. 30. Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. 31. Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus. 32. Considerans autem summus sacerdos, ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. 33. Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti, adstantes Heliodoro dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age; nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. 34. Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. 35. Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. 36. Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. 37. Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait: 38. Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit; eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. 39. Nam ipse, qui habet in cœlis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. 40. Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res se habet.


Versus 1: Sancta Civitas in Omni Pace

1. IGITUR CUM SANCTA CIVITAS (Jerusalem in qua vigebat sanctus Dei cultus in sancto templo per sanctos Pontifices, sacerdotes et fideles quotidie exercitus) HABITARETUR IN OMNI PACE, etc., PROPTER ONIÆ PONTIFICIS PIETATEM. — Onias hic fuit hoc nomine tertius, cognomento Sanctus, qui immediate ante Mathathiam patrem Judæ Machabæi Pontificatum gessit: cujus filius Onias pariter dictus Heliopoli in Ægypto templum erexit, permittente Ptolemæo Philometore rege, ejusque Pontificem se constituit. Porro Onias hic Sanctus a fratre suo Jesu, sive Jasone Apostata, Pontificatu privatus est: hunc enim pecunia Jason emit ab Antiocho Epiphane, ideoque pseudopontifex exstitit, ut patebit cap. IV, vers. 7; sed justo Dei judicio simili prorsus modo Jason Pontificatu extrusus fuit a Menelao, et Menelaus a Lysimacho; et hic ab Alcimo, postquam Mathathias pater Judæ Machabæi, electus a populo, legitime Pontificatum et Principatum adiit.


Versus 3: Seleucus Sumptus Sacrificiorum Præstabat

3. ITA UT SELEUCUS REX ASIÆ DE REDDITIBUS SUIS PRÆSTARET OMNES SUMPTUS AD MINISTERIUM SACRIFICIORUM PERTINENTES. — Seleucus hic, cognomento Philopator, fuit frater senior Antiochi Epiphanis; uterque enim fuit filius Antiochi Magni qui, a Scipione Asiatico superatus, cum Romanis pacem iniit. Seleucus ergo hic initio regni sumptus præbuit templo, sed postea audiens ingentes in eo esse thesauros, victus avaritia, misit Heliodorum, qui eos expilaret; unde justo Dei judicio ab eodem Heliodoro occisus regnum reliquit fratri juniori Antiocho Epiphani. Ita Appianus, Justinus, Josephus et alii. Simili modo in templum Judæorum propensi et munifici fuere Cyrus, Darius, Artaxerxes reges Persarum, ut patet Esdræ cap. I et VI, et Nehemiæ II. Idem fecit Antiochus Magnus, teste Josepho, lib. XII, cap. III.


Versus 4: Simon Præpositus Iniquum Moliri

4. SIMON AUTEM DE TRIBU BENJAMIN, PRÆPOSITUS TEMPLI CONSTITUTUS, CONTENDEBAT, OBSISTENTE SIBI PRINCIPE SACERDOTUM (Onia sancto Pontifice ut sequitur), INIQUUM ALIQUID IN CIVITATE MOLIRI. — Simon hic non erat de tribu Levi, ac proinde non erat sacerdos; soli autem sacerdotes præerant in templo rebus sacris. Simon ergo hic, e tribu Benjamin fuit constitutus præpositus templi in rebus politicis, v. g. ut præesset templi prædiis, agris, reditibus, vel militibus ad templi custodiam deputatis, I Mach. cap. IV, vers. ult.

INIQUUM ALIQUID. — Videtur hic Simon ambivisse Principatum vel Pontificatum Jerosolymæ, uti ambivit postea ejus frater Menelaus — de quo dicam infra.


Versus 5: Venit ad Apollonium

5. VENIT AD APOLLONIUM, etc., QUI EO TEMPORE ERAT DUX CŒLESYRIÆ ET PHŒNICIS: — Dux, id est præses et præfectus constitutus a Seleuco rege Asiæ et Syriæ. Jason ergo per Apollonium nuntiavit, et prodidit Seleuco regi thesauros templi, qui protinus ad eos auferendos misit Heliodorum. Hic est Apollonius, qui postea cum Jonatha confligens ab eo superatus est, I Machab. X, vers. 69 et seq.


Versus 10: Deposita Viduarum et Pupillorum

10. Tunc summus sacerdos (Onias sanctus) ostendit DEPOSITA ESSE HÆC. — Solebant enim non tantum apud Judæos et Christianos, sed etiam apud Ethnicos res pretiosæ, ac nominatim dotes viduarum et pupillorum deponi et asservari in templo, quasi in asylo inviolabili, ideoque certo et securo, teste Josepho, XIV Ant. VIII; Suetonio in Vita Julii Cæsaris, ubi ait de ejus testamento; Cicero, lib. II De legibus sub medium, quem audi: « Sacrilego pœna esto, neque ei soli qui sacrum abstulerit, sed etiam ei qui sacro commendatum. Quod et nunc multis fit in fanis. Alexander in Cilicia deposuisse apud solem in delubro pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes Junoni Samiæ civis egregius, cum rebus timeret suis, filiarum dotes credidit. » Idem jure Canonico sancitum est cap. Gravis, extra de deposito. Sic S. Ambrosius, lib. II Offic. cap. XXIX, scribit se suasisse Ticinensi ecclesiæ, ut viduæ depositum contra Imperatoris rescriptum conservaret, eique minatur Heliodori flagellationem et ultionem divinam.

Hinc Pompeius, capta Jerosolyma, invenit in templo reposita bis mille talenta; nec tamen quicquam abstulit, teste Josepho loco citato; secus fecit M. Crassus qui, ut Josephus ait cap. XII, trabem auream e templo sustulit.


Versus 11: Hircani Tobiæ Viri Eminentis

11. QUÆDAM VERO ESSE HIRCANI TOBIÆ VIRI VALDE EMINENTIS — dignitate et auctoritate; addit S. Ambrosius et sanctitate. Hic enim Tobias sororem Simonis secundi (qui erat pater Oniæ Sancti) Pontificis in uxorem duxerat, ut ait Josephus libro XII, cap. IV; qui et addit hujus Tobiæ filios ad Antiochum Epiphanem, qui Seleuco fratri successit, se transtulisse.

UNIVERSA AUTEM ARGENTI TALENTA ESSE QUADRINGENTA, — quæ si Attica fuerunt, faciunt ducenta millia aureorum: sin Hebræa, 400 millia aureorum. ET AURI DUCENTA, — quæ si Attica fuerunt, faciunt millionem et insuper ducenta millia aureorum: sin Hebræa, duos milliones et 400 millia aureorum.


Versus 12: Impossibile Credentes Decipi

12. Decipi (Græce ἀδικεῖσθαι, id est injuria affici, fraudari, spoliari) VERO EOS QUI CREDIDISSENT LOCO ET TEMPLO QUOD PER UNIVERSUM MUNDUM HONORATUR PRO SUI VENERATIONE ET SANCTITATE OMNINO IMPOSSIBILE ESSE, — q. d. omnino illicitum, indignum et sacrilegum, ideoque ethice impossibile est ut tradamus et prodamus regi ea quæ viduæ, pupilli aliique deposuerunt in templo, credentes illa ibidem ob loci sacri venerationem et sanctitatem tuta et secura fore: sic enim ipsi decipientur, suisque pecuniis fraudabuntur contra omne fas et contra omnia jura divina et humana: hac enim rapina fieret gravis injuria templo, et injustitia depositariis, ac vilipendium mihi pontifici, et sacerdotibus, quod fidem depositariis datam non servaverimus, sed contra eam violaverimus sanctitatem templi, jus asyli, et fortunas viduarum et pupillorum raptori prodiderimus. Quare moraliter impossibile est ut hoc fiat.


Versus 19: Virgines Procurrebant ad Oniam

19. SED ET VIRGINES QUÆ CONCLUSÆ ERANT PROCURREBANT AD ONIAM. — Virgines aliæ in templo erant conclusæ, inter quas B. Virgo præsentata in templo angelice vixit, donec nupsit Josepho; aliæ domi a parentibus pudoris et pudicitiæ causa recludebantur, uti etiamnum Romæ et alibi a viris honoratis fit. Ego cum Serario utrasque hic accipio: utræque enim ob tam sacrilegam publicamque templi profanationem accurrebant ad Oniam Pontificem ut ab eo consilium et auxilium peterent, præsertim quia multæ ex his dotem suam, ex qua vivebant, habebant in templo depositam, quam si cum cæteris auferebat Heliodorus, victum et vitam eis auferebat.


Versus 25: Equus Terribilem Habens Sessorem

ORDINE temporis, hoc caput et principium sequentis usque ad vers. 7 collocandum esset libro I Machab. cap. I, ante vers. 12, ut patebit ex vers. 3.

25. APPARUIT ENIM ILLIS QUIDAM EQUUS, TERRIBILEM (vultu gestuque sævo et minaci) HABENS SESSOREM. (Hic erat Angelus qui equi et equitis speciem assumpsit, ut Heliodoro equiti se opponeret, ac quasi in duello eum prosterneret; isque cum IMPETU HELIODORO PRIORES CALCES ELISIT, — id est illisit, impegit; equi enim calcitrando pugnant. Græce: Invectus autem cum impetu concussit in Heliodorum priores ungulas; ungulæ enim priores equis sunt loco manuum armatarum: has ergo impegit equus hic Heliodoro; itaque eum prostravit, afflixit, et pene exanimavit. Sic Angeli præliantes apparuerunt Zachariæ, cap. I, specie equorum et equitum, et S. Joanni, Apoc. cap. VI, vers. 2. Vide ibi dicta. Simili modo Castorem et Pollucem in candidis equis pro Romanis pugnasse scribit Livius, Decade I, de quibus multa finxere Gentiles.

Porro non fuit hæc imaginaria visio soli Heliodoro apparens, sed realis actio, prostratio, et flagellatio Heliodori coram toto populo. Ait enim « apparuit » (Græce ὤφθη, id est visus est) « illis », scilicet omnibus præsentibus. Unde sequitur:


Versus 26: Duo Juvenes Flagellabant Heliodorum

26. ALII ETIAM APPARUERUNT DUO JUVENES VIRTUTE DECORI (quia decorem virtutum et indolem cœlestem præ se ferebant: erant enim Angeli) QUI CIRCUMSTETERUNT EUM (Heliodorum) ET EX UTRAQUE PARTE FLAGELLABANT (habentes scuticas sive flagella in manibus, ait Gorionides) SINE INTERMISSIONE MULTIS PLAGIS VERBERANTES. — Prior Angelus eques erat quasi prætor; hi vero duo Angeli erant quasi ejus apparitores, et sententiæ exsecutores, qui proinde Heliodorum sacrilegum acerrime flagellabant. Hinc patet Deum peccata et peccatores non semper per dæmones, sed subinde etiam per Angelos bonos castigare.

Addit Josephus filius Gorionidis, lib. III, cap. I, aitque: « Ingressus Heliodorus cum omnibus satellitibus suis deambulansque in medio sanctuarii, et intrans in Sancta sanctorum, Dominus fecit illum, et eos quos secum habuit, audire voces strepitus, et vehementissimæ commotionis quæ etiam montes frangebat, et dissecabat petras; ut cuncti satellites ejus fugere inciperent, abderenturque in quibus possent locis, et relinqueretur Heliodorus solus; qui cum levasset oculos suos, vidit virum habentem aspectum valde horribilem indutum veste aurea, unde micabant gemmæ pretiosæ, incedentem atque impedientem, saltantem, atque currentem contra Heliodorum, etc. »

Si ita Deus castigavit Heliodorum deposita solum e templo auferre conantem, quomodo castigabit eos qui templorum, monasteriorum et piorum locorum res proprias diripiunt, et in profanos laicosque usus convertunt? Cogitent ipsi quomodo Deus castigavit Antiochum Epiphanem templum expilantem; legant horrendam ejus mortem cap. IX recensitam. Meminerint quoque vindictæ sacrilego Alcimo a Deo inflictæ, lib. I, cap. IX, vers. 33. Denique similium exemplorum plenæ sunt omnes historiæ. Porro flagellatio hæc Angelorum utpote fortissimorum et Dei sui templique injurias acerrime vindicantium, longe acrior diriorque fuit omni flagellatione hominum; præsertim quia ipsi in Heliodoro voluere exemplum acris vindictæ divinæ in sacrilegos statuere, quo alii a simili templi expilatione deterrentur; unde ipse rogatus a Seleuco rege dixit: « Si quem habes hostem, mitte illuc, et flagellatum recipies. »


Versus 32: Hostiam Salutarem pro Heliodoro

32. OBTULIT PRO SALUTE VIRI (Heliodori) HOSTIAM SALUTAREM, — id est victimam pacificam, quæ ex lege pro pace et salute cujuspiam offerebatur, juxta legem Levit. III.


Versus 35: Heliodorus Oniæ Gratias Agens

35. Et Oniæ gratias agens; — id enim jusserant ipsi Angeli, vers. 33. Addit Gorionides Heliodorum Angelorum monitu accidisse ad pedes Oniæ, itaque suppliciter gratias egisse. Huc enim cum stimulabat salus per Oniam recepta et vita donata: vitam enim suam Heliodorus debebat Oniæ.


Versus 36: Testabatur Opera Magni Dei

36. Testabatur autem omnibus. — Hinc videtur Heliodorus verum Israelis Deum agnovisse, ac relictis idolis eum solum coluisse, idque non tantum eum, sed et omnes ejus milites et asseclas fecisse, ait Gorionides, qui asserit eos fuisse Macedones. Hinc et ipse victimas Deo obtulit, magnaque promisit et Deo vovit, ut dictum est vers. 35.

Porro hic Heliodorus, postea ambiens regnum, Seleucum regem per insidias occidit, ac regem se fecit. Sed Antiochus Epiphanes Seleuci frater junior, adjutus ab Attalo et Eumene regibus vicinis, eum expulit, et regnum sibi vindicavit. Ita Appianus, Justinus, Josephus et alii: indeque dictus est Epiphanes, id est illustris et nobilis, « eo quod alienis regnum usurpantibus ipse avitæ ditionis assertor exortus suis illuxerit, » ait Appianus in Syriacis.