Cornelius a Lapide

II Machabaeorum IV


Index


Synopsis Capitis

Onias apud Seleucum regem purgat se a calumniis sibi a Simone objectis. Mox, vers. 7, Seleuco defuncto, Jason Oniæ Pontificis frater eo excluso Pontificatum ab Antiocho Epiphane Seleuci fratre et successore emit 360 talentis. Idemque Judæos a Judaismo ad Gentilismum traducit. Inde, vers. 23, Jason, qui Oniam fratrem per datam regi pecuniam extruserat e Pontificatu, simili modo eodem fraudulenter extrusus fuit a Menelao fratre Simonis; Menelaum vero simili ratione extrusit frater ejus Lysimachus. Deinde, vers. 34, Onias Pontifex rogatu Menelai ab Andronico occiditur; sed Andronicum, instante populo, eodem loco occidi jussit Antiochus Epiphanes. Denique, vers. 39, sacrilegus Lysimachus a populo seditionem movente interimitur; Menelaus vero, corrupto pecuniis Ptolemæo, injustam absolutionis sententiam extorquet.


Textus Vulgatae: II Machabaeorum 4:1-50

1. Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia, tanquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum; 2. provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. 3. Sed, cum inimicitiae in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent: 4. considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit, 5. non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universa multitudinis considerans. 6. Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7. Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniae summum sacerdotium: 8. adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, 9. super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. 10. Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit. 11. Et amotis his, quae humanitatis causa Judaeis a regibus fuerant constituta, per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. 12. Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. 13. Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus: 14. ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palaestrae, et praebitionis ejus injustae, et in exercitiis disci. 15. Et patrios quidem honores nihil habentes, Graecas glorias optimas arbitrabantur: 16. quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant. 17. In leges enim divinas impie agere impune non cedit; sed hoc tempus sequens declarabit. 18. Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, 19. misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificium Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. 20. Sed hae oblatae sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium. 21. Misso autem in Aegyptum Apollonio Mnesthei filio, propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam. 22. Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phoenicen exercitum convertit. 23. Et post triennii tempus misit Jason Menelaum, supradicti Simonis fratrem, portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. 24. At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. 25. Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae belluae iram gerens. 26. Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27. Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus; 28. (nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat) quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29. Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem praelatus est Cypriis. 30. Et cum haec agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinae dono essent dati. 31. Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32. Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. 33. Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem. 34. Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit non veritus justitiam. 35. Ob quam causam non solum Judaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. 36. Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Judaei apud Antiochiam, simul et Graeci, conquerentes de iniqua nece Oniae. 37. Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam: 38. accensisque animis Andronicum purpura exutum per totam civitatem jubet circumduci; et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam. 39. Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, multo jam auro exportato. 40. Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter et dementia provecto. 41. Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuerunt: quidam vero cinerem in Lysimachum jecerunt. 42. Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt. 43. De his ergo coepit judicium adversus Menelaum agitari. 44. Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45. Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi. 46. Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: 47. et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. 48. Cito ergo injustam poenam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49. Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. 50. Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.


Versus 1: Tanquam Ipse Instigasset Heliodorum

Porro pars a vers. 4 ad 7 ordine temporis collocanda est post vers. 16, cap. I, lib. I; posterior vero pars a vers. 21 usque ad vers. 11, cap. v, collocanda est post vers. 20, cap. I, lib. I.

1. TANQUAM IPSE (Onias Sanctus Pontifex) HELIODORUM INSTIGASSET (id est magicis artibus impulisset) AD HAEC — flagella jam dicta sufferenda. Sic enim impii miracula Dei adscribunt magiae et daemonis invocationi.


Versus 4: Onias ad Regem Se Contulit

4. ONIAS, etc., AD REGEM (Seleucum) SE CONTULIT, — ac Simonis calumnias diluit, et Simoni silentium per regem imposuit.


Versus 7: Jason Ambiebat Summum Sacerdotium

7. SED POST SELEUCI VITAE EXCESSUM (necem ei irrogatam per insidias ab Heliodoro) CUM SUSCEPISSET REGNUM ANTIOCHUS, QUI NOBILIS (puta Epiphanes) APPELLABATUR (eratque frater Seleuci occisi) AMBIEBAT JASON (Hebraice vocabatur Jesus, sed graecizans ethnicum nomen assumpsit, dictusque est Jason) FRATER ONIAE SUMMUM SACERDOTIUM, — scilicet Pontificatum.


Versus 8: Promittens Talenta Trecenta Sexaginta

8. ADITO REGE PROMITTENS EI ARGENTI TALENTA 360. — Quanta fuerit haec summa, calcula ex eis quae dixi cap. praeced., vers. 11.


Versus 9: Gymnasium et Ephebiam Constituere

9. SUPER HAEC PROMITTEBAT ET ALIA 150, SI POTESTATI EJUS CONCEDERETUR GYMNASIUM ET EPHEBIAM SIBI CONSTITUERE — in urbe Jerosolymitana. Quid haec fuerint dixi lib. I, cap. i, vers. 15; et de his fuse agit Petrus Faber, lib. III Agonist. cap. xxvii et xxviii, ubi inter caetera ait: Ephebiam Lyranus optime exposuit prostibulum pulcherrimorum juvenum; et Athenaeus, lib. XI Dipnos. Ephebi, ait, sunt prostituti pueri, qui IV Reg. xxiv, Hebraice vocantur Kadesim קדשים, id est spurci et scelerati. Noster vertit effeminatos; Lyranus prostibula masculina. Iidem vocantur kedeschim, id est initiati et consecrati, scilicet Astartae, sive Veneri, aut Priapo. Syrorum enim Dea erat Astarte sive Venus. Iidem utebantur galero lato, qui inde petasus dicebatur a petannymi, id est extendo. Aut petasus erat cortina, quae lupanari obducebatur ad tegendas earum spurcitias. Rursum idem Faber per ephebiam accipit ganeas et popinas ad comessandum et compotandum; voluerunt enim imitari suum regem Antiochum Epiphanem, qui cum popularibus, quos in tabernis reperisset, helluari ac compotare, et cum juvenibus nepotari saltareque solebat; unde a nonnullis pro Epiphane dictus est Epimanes, id est insanus, teste Athenaeo, lib. V Dipnos. pag. 57. Hinc lupanaria cauponis erant conjuncta: venter enim cibo vinoque saturatus in Venerem profluit; et, ut ait S. Hieronymus, despumat. Causam subjicit Faber dicens: «In Syria, cum ob regionis fertilitatem plerisque apud alias gentes necessariis laboribus exempli essent, agitata identidem ab incolis convivia lavationibus, ludicrorum certaminum exercitationibus, et sumptuosissimis ex oleo pretioso unctionibus adhibitis; adeo ut in grammateiis quoque (sic enim publica epularum loca honestiore scilicet, ac turpitudinem rei velante vocabulo nuncupabant) non secus ac privatus quisque domibus maximam diei partem, farciendo dapibus vinoque ventri non sine aurium voluptate (quas vel ipse demulcebat multisone testudinis fragor) impenderent, secumque postea obsoniorum partes domum auferrent; Athenaeus me docuit,» libro V Dipnos. pag. 66.

ET EOS, QUI IN JEROSOLYMIS ERANT, ANTIOCHENOS SCRIBERE. — Antiochia erat caput regni Syriae; quare Antiocheni ampla a suis regibus obtinuerunt privilegia, qualia pariter habuere Alexandrini et Romani. Unde S. Paulus dicens: «Civis romanus sum,» flagellationis jam paratae exemit, Actor. xxii, 25.

11. ET AMOTIS HIS (patriis institutis, scilicet Judaeorum legibus, moribus et ritibus) QUAE HUMANITATIS (benevolentiae) CAUSA JUDAEIS A REGIBUS (Persarum et Graecorum, licet ethnicorum et idololatrarum) FUERANT CONSTITUTA. (Hi enim reges indulserant Judaeis suis legibus vivere, vetuerantque eos ad Gentilium religionem et mores cogi: his, inquam, amotis, impius et apostata Jason Gentilitios ritus induxit; idque fecit) PER JOANNEM PATREM EUPOLEMI, QUI (Eupolemus postea tempore Judae Machabaei) APUD ROMANOS DE AMICITIA ET SOCIETATE (cum Juda et Judaeis ineunda) FUNCTUS EST LEGATIONE LEGITIMA (I Machab. viii, 17) CIVIUM JURA DESTITUENS (abrogans, abolens, destruens) PRAVA INSTITUTA (Gentilium et Gentilismi) SANCIEBAT.

12. ETENIM AUSUS EST SUB IPSA ARCE (Sion) GYMNASIUM, (in quo juvenes gymnasticen exercerent, discerentque luctari, currere, saltare, equitare, digladiari, etc.) CONSTITUERE ET OPTIMOS QUOSQUE EPHEBORUM (id est adolescentum) IN LUPANARIBUS PONERE, — ad infandam et praeposteram libidinem. Ephebi graece vocantur puberes, adolescentes: ephebeia enim est pubertas, adolescentia quae in maribus fit anno aetatis 14; hebe enim est juventus: unde Hebraice dicta est uxor Herculis, ac Dea pubertatis et juventutis prognata ex Jove et Junone, ait Hesiodus in Theogn. Graece est: Optimos epheborum substituens sub petasum duxit. Petasus erat galerus latus, qui erat insigne catamitorum, aut potius petasus erat velum, et cortina tegens lupanar, ut eo tecti impudenter pudendas et nefarias suas libidines exercerent.

ITA UT SACERDOTES, etc., FESTINARENT PARTICIPES FIERI PALAESTRAE, (ut scilicet athletas in palaestra, lucta, cursu, gladiis, hastis certantes spectarent, quin et ipsimet iisdem certarent, et praemium victori constitutum adipiscerentur: unde explicans subdit) ET PRAEBITIONIS EJUS INJUSTAE, — praemiorum quae vincentibus praeberi solebant, qualia erant aurum, argentum, coronae, vestes, arma, etc., quae vocat injusta, id est iniqua, quia sacerdotibus indigna erant, utpote laica, juvenilia, immodentia et lasciva.

ET IN EXERCITIIS DISCI. — Qualia haec fuerint dixi lib. I, cap. I, vers. 15. Graeca habent, post disci provocationem: solebat enim discus per palaestram circumferri, ac praemium vincenti propositum disco imponi, ut per hoc plures ad disci certamen invitarent et provocarent, uti docet Petrus Faber, lib. II Agonist. cap. xxii.


Versus 15: Graecas Glorias

15. GRAECAS GLORIAS. — Ita vocat ludos Graecorum, Olympicos et Isthmios, qui Corinthi celebrabantur, aliosque similes Gentilium ritus, de quibus gloriabantur Graeci, id est Gentiles, praesertim qui in iis victores palmam et praemium tulerant.


Versus 16: Periculosa Contentio

16. QUARUM GRATIA PERICULOSA EOS CONTENTIO HABEBAT, — id est periculose contendebant aemulari ludos ritusque Graecorum et Gentilium, ac alter alterum in iis superare conabatur, de eoque gloriabatur. Nota to «periculosa;» periculum enim erat tum rixarum et pugnarum, ne iis se mutuo invaderent et conficerent: tum ne a Graecis, puta Antiochis Asiae regibus quasi Graeci plane subjugarentur; tum maxime periculum erat a Deo, ne ipse apostasiam eorum a se et Judaismo ad Gentilismum et daemones acriter puniret.

QUOS HOSTES ET PEREMPTORES HABUERANT, — tum ante sub Ptolemaeo Philopatore, qui acriter Judaeos persecutus est, ut patet ex libro III Mach.; tum paulo post sub hoc Antiocho Epiphane, idque in poenam hujus apostasiae ipsorum; unde sequitur:


Versus 17: In Leges Divinas Impie Agere

17. IN LEGES ENIM DIVINAS IMPIE AGERE IMPUNE NON CEDIT. — Deus enim suas injurias lente sed acriter punit. Nam ut ait ille: «Dii laneos habent pedes, sed ferreas manus;» et ut ait Valerius Maximus, lib. I, cap. ii: «Lento gradu ad vindictam sui divina procedit ira, tarditatemque supplicii gravitate compensat.»


Versus 18: Quinquennalis Agon Tyri

18. CUM AUTEM QUINQUENNALIS AGON TYRI CELEBRARETUR. — Agon significat ludos agonisticos jam dictos similes ludis et agonibus Olympicis, qui post quartum quemlibet annum celebrabantur, ideoque «quinquennalis agon» vocate. Quare hic Agon diversus erat ab agone Olympico, qui quarto quolibet anno celebrabatur, nec in praesentem annum cadebat, uti ostendit Salianus.

19. MISIT JASON (Simoniacus pseudopontifex) VIROS PECCATORES, — utpote impietatis et idololatriae Jasonis legatos, administros et exsecutores. Serarius pro «peccatores» censet legendum precatores: hos enim significat Graecum theoros, quod tamen Complutensia vertunt procuratores sacrorum; alii, oraculorum suscitatores; Vatablus, spectatores, et ita pro «peccatores» legendum censet Salianus. De quibus Suidas et Sigonius, De Rep. Athen. Theori erant, inquit, qui ad spectacula, festa, oracula, rerumque divinarum curationem mittebantur. Ita Diodorus Siculus eos vocat, quos Dionysius tyrannus ad ludos Olympicos cum suis carminibus miserat. Hinc Stratocles adulator Athenis rogationem promulgavit, ut qui ex plebiscito publice ad Antigonum et Demetrium mitterentur, non legati, sed theori dicerentur, sicut qui Delphis et Olympiae solemnibus Graecorum conventibus victimas pro civitatibus agunt, ut inquit Plutarchus in Demetrio. Graeca addunt: ut qui Antiochenses essent, id est jure Antiochensium donati ab Antiocho.

PORTANTES ARGENTI DIDRACHMAS (Graece est drachmas) TRECENTAS IN SACRIFICIUM HERCULIS. — Drachma argenti est Julius sive regalis Hispanicus; didrachma ergo sunt duo Julii, sive duo regales: quare trecentae didrachmae faciunt Julios, sive regales sexcentos, hoc est sexaginta aureos Romanos, quibus multae victimae, puta oves et capri coemi poterant ad sacrificium Herculis. Nonnulli tamen, putantes hanc summam nimis esse vilem et exilem in Pontifice ad captandam Antiochi regis benevolentiam, putant has didrachmas fuisse aureas; eas tamen vocari «argenti,» id est pecuniae, q. d. Misit Jason argenti, id est pecuniae didrachmas aureas trecentas, quae faciunt sexcentos aureos Romanos. Ita Sanchez; drachma enim auri est unus aureus: didrachma ergo sunt duo aurei; quare trecentae didrachmae auri sunt sexcenti aurei.

IN SACRIFICIUM HERCULIS, — qui quasi Deus fortitudinis, et bellorum, ac certaminum celebratur in Syria et Tyro, eratque proprius Tyriorum Deus, ideoque Hercules Tyrius dicebatur, vide Gyraldum De diis gentium in Hercule. Unde multi putant Herculem non alium fuisse quam Samsonem, qui juxta Tyrum in Palaestina rarae fortitudinis suae edidit exempla, ut dixi in libro Judicum. Hinc ibidem celebrabatur agon quinquennalis in honorem Herculis, quo athletae profitebantur se imitari Herculem, ideoque ibidem in gymnasiis proponebantur Herculis statuae et sacella, uti ex Galeno, Pausania, Athenaeo et aliis docet Serarius.

QUAS POSTULAVERUNT HI, etc. — q. d. Jason misit trecentas didrachmas pro sacrificio Herculis; sed ejus legati licet impii, minus tamen scelerati quam Jason, eas portantes cum essent Judaei, Deumque verum colerent, et idola detestarentur, rogarunt ne in Herculis dei gentium sacrificia, sed in alios usus expenderentur. Quare Antiochus Epiphanes easdem expendit in fabricam triremium, quas ipse adornabat pro prima sua expeditione in Aegyptum, de qua sequitur.


Versus 21: Apollonius Missus in Ægyptum

21. PROPTER PRIMATES PTOLEMAEI PHILOMETORIS REGIS, (qui a Philometore rege suo defecerant, ejusque fratrem juniorem Ptolemaeum Evergeten, qui et Physcon dictus est, sibi regem creare volebant. Igitur Antiochus Epiphanes videns dissidium duorum fratrum, scilicet Philometoris et Physconis de regno Aegypti litigantium, ipse quasi avunculus utriusque (Cleopatra enim soror Epiphanis erat mater utriusque) finxit se velle esse litis arbitrum et mediatorem, ac inter fratres rem componere; sed revera intendebat regnum utrique nepoti eripere, et sibi arrogare. Id subodorati primates Aegypti et tutores regis noluerunt ut ipse rebus Aegypti se immisceret. Et hoc est quod hic dicitur:) CUM COGNOVISSET ANTIOCHUS ALIENUM SE A NEGOTIIS REGNI EFFECTUM, PROPRIIS UTILITATIBUS (regni sui in Syria) CONSULENS, PROFECTUS INDE (scilicet ex Tyro) VENIT JOPPEN, ET INDE JEROSOLYMAM, — ubi eum, quasi regem, imo quasi Deum quemdam terrestrem (talis enim volebat haberi et adorari Antiochus) excepit Jason: «cum facularum luminibus et laudibus,» ut sequitur. Pro «utilitatibus» Noster legit in Graeco opheleias; jam legunt asphaleias, id est «securitatibus,» sed eodem redit sensus.


Versus 23: Jason Misit Menelaum

23. ET POST TRIENNII TEMPUS MISIT JASON MENELAUM SUPRADICTI SIMONIS (Proditoris et delatoris pecuniarum, de quo vers. i) FRATREM PORTANTEM PECUNIAS REGI — Antiocho Epiphani, quasi tributum in signum subjectionis.


Versus 24: Menelaus Retorsit Summum Sacerdotium

24. AT ILLE COMMENDATUS (a Jasone) REGI, CUM MAGNIFICASSET FACIEM POTESTATIS EJUS, — id est cum amplis verbis exaltasset regiam Antiochi potestatem, majestatem et splendorem, quod scilicet ipse per eam quidlibet in Syria efficere posset non solum in profanis et politicis, sed etiam in ecclesiasticis et sacris, ideoque posset Jerosolymae Pontificem constituere, quem vellet, adeoque Pontificatum a Jasone in se transferre: qua arte et fraude Menelaus (a Jasone) IN SEMETIPSUM RETORSIT SUMMUM SACERDOTIUM (Pontificatum) SUPERPONENS JASONI TALENTA ARGENTI TRECENTA, — tantumdem scilicet amplius Antiocho offerens, quam Jason obtulerat. Sicut ergo Jason, oblatis Antiocho Epiphani 360 talentis, emit Pontificatum, eoque extrusit fratrem suum Oniam Sanctum: sic pariter Menelaus missus a Jasone ipsum Jasonem dolose supplantavit, et extrusit, promittens regi alia trecenta talenta praeter 360 a Jasone eidem promissa. Unde Graece est: superans Jasonem talentis trecentis, q. d. Jason promiserat regi pro Pontificatu 360 talenta; at Menelaus summam hanc auxit, et pene duplicavit: sicut enim cum res in auctione venditur, singuli augent pretium, et qui summum offert pretium, illi res cedit: sic hic Menelaus addens trecenta, promittensque regi universim 660 talenta, Pontificatum obtinuit, herumque suum Jasonem callide exclusit.

25. ACCEPTISQUE A REGE MANDATIS (ut Judaei eum quasi Pontificem loco Jasonis susciperent) VENIT, NIHIL QUIDEM HABENS DIGNUM SACERDOTIO, (tum quia Menelaus erat e tribu Benjamin, quae inhabilis erat ad sacerdotium, cum Jason esset ex tribu Levi, ideoque ad eum habilis; tum quia impius erat, ac per simoniam Pontificatum sibi comparabat:) ANIMOS VERO CRUDELIS TYRANNI, — unde vers. 34, jussit Oniam verum sanctumque Pontificem per Andronicum crudeliter occidi.

26. ET JASON QUIDEM QUI PROPRIUM FRATREM (Oniam Pontificem) CAPTIVAVERAT, IPSE DECEPTUS (a famulo suo Menelao) PROFUGUS IN AMMANITEM EXPULSUS EST REGIONEM. — Justum hoc fuit Dei judicium, et justa talionis poena, ut qui fratrem supplantaverat a famulo supplantaretur, et qui Pontificatum emerat, a majori emptore exploderetur; et qui Oniam Sanctum Pontificem in exilium egerat, exsul apud Ammonitas misere viveret. Hic vide quam verum sit illud Eccli, cap. xxvii, vers. 28: «Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera; et qui foveam fodit, incidet in eam; et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo; et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.»


Versus 29: Menelaus Amotus a Sacerdotio

29. ET MENELAUS AMOTUS EST A SACERDOTIO, — a Pontificatu ab Antiocho Epiphane, eo quod 360 talenta sibi promissa non praestaret. Quare Epiphanes loco Menelai pontificem creavit ejus fratrem Lysimachum eadem sibi, ut videtur, promittentem. Ita impius Menelaus impium Jasonem exturbavit, et ab impio fratre Lysimacho pariter exturbatus est. Cum enim agitur de honore et ambitu, frater fratrem non agnoscit, sed odit et supplantat. Quisque enim dignitatem sibi optat potius quam fratri; imo non raro fratri eamdem eripit. Tanta est vis ambitionis et cupiditatis in homine per peccatum corrupto.


Versus 30: Seditio Tharsensium et Mallotarum

30. CONTIGIT THARSENSES ET MALLOTAS SEDITIONEM MOVERE, EO QUOD ANTIOCHIDI REGIS CONCUBINAE DONO ESSENT DATI — ab Epiphane, ut ex eorum redditibus sibi vestes pretiosas, monilia, ancillas, famulos et rhedas compararet. Audi Ciceronem, Act. V in Verrem: «Solere aiunt barbaros reges Persarum et Syrorum plures uxores habere; his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crines; ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.» Idem tradit Plato in Alcibiade, Plutarchus in Themistocle, et Athenaeo, lib. I, Strabo, lib. XIV. Porro Tharsus et Mallus erant nobiles Ciliciae civitates, quae proinde indignatae sunt se datas meretrici, quae ab Antiocho amasio suo se vocabat Antiochidem, ideoque tumultuatae sunt. Quocirca illico occurrit Antiochus, ut tumultum sedaret relicto Antiochiae prorege Andronico, ut sequitur.


Versus 33: Onias Arguebat Menelaum

33. ONIAS (sanctus Pontifex) ARGUEBAT EUM — Menelaum de sacrilegio, quod vasa aurea furatus e templo dedisset Andronico proregi, ut sibi Pontificatum restitueret. Licet enim Onias injuste spoliatus esset Pontificatu, et exularet Antiochiae; tamen quia vere ipse erat Pontifex, ex zelo Pontificio redarguit sacrilegum, etsi probabiliter sciret se hac ratione necem sibi accersere; sciebat enim per eam se Martyrii lauream quam optabat adepturum.

IN LOCO TUTO SE CONTINENS ANTIOCHIAE SECUS DAPHNEM; — locus hic erat quinque passuum millibus distans Antiochia: unde a Dione, lib. LI, nuncupatur suburbium, ita dictus a copia laurorum, q. d. lauretum; Daphne enim est laurus: quare in eo erat fanum celebre Apollinis, ideoque erat asylum omnibus tutum et inviolabile. Hic sepultus fuit S. Babylas martyr, qui Apollini silentium indixit, ideoque a Juliano apostata exhumatus fuit. Vide ejus acta. Juxta hunc locum sepultus quoque fuit S. Ignatius Antiochiae Episcopus et Martyr; sed inde translatus fuit Romam. Huc ergo quasi ad asylum confugit Onias Pontifex; sed per dolum ex eo eductus ab Andronico perfide et sceleste contra fidem ei datam et juratam occisus fuit. Quare Judaei et Gentiles indigne sancti Pontificis caedem ferentes Andronicum apud Antiochum Epiphanem accusarunt, qui eum purpura exutum circumduci jussit per urbem, et in eodem loco occidi, in quo ipse occiderat Oniam, ut sequitur.

Ita occisus est Onias sanctus et zelosus Pontifex, postquam 36 annis Judaeorum Synagogam aeque ac Rempublicam magno animi robore contra impios sustentasset. Qualis autem quantusque fuerit liquet, tum ex eo quod omnes Judaei et Gentiles mortem ejus luxerint, adeoque impius rex Epiphanes lacrymas fuderit; tum ex elogio quod ei dat Scriptura, cap. xv, vers. 12, ubi Judas Machabaeus pugnaturus contra Epiphanem vidit in somnis Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus fuerat, manus protendentem, orare pro omni populo Judaeorum. Erat autem illi socius orationis Jeremias, qui ipse quoque a suis desertoribus peremptus fuerat in Aegypto.


Versus 40: Duce Quodam Tyranno

40. DUCE QUODAM TYRANNO. — Graece Aurano quodam, q. d. Cum populus ob Lysimachi scelera et sacrilegia tumultuaretur, Lysimachus populo opposuit tria millia armatorum, duce Tyranno; sed populus undique concurrens, furensque, lapidibus et fustibus eos fugavit, et Lysimachum juxta aerarium sive gazophylacium templi occidit. Haec est summa eorum quae fuse in sequentibus narrantur.


Versus 43: Judicium Adversus Menelaum

43. DE HIS ERGO COEPIT JUDICIUM ADVERSUS MENELAUM AGITARI, — q. d. Judaei Menelaum quasi omnis malitiae auctorem, qui fratri suo Lysimacho pseudopontifici tot scelera et sacrilegia suasisset, accusarunt apud Antiochum Epiphanem, qui rem litemque jussit judicialiter contra Menelaum agi.


Versus 45: Menelaus Promisit Ptolemæo Pecunias

45. ET CUM SUPERARETUR (multitudine testium et evidentia gravissimorum criminum reus convinceretur) PROMISIT PTOLEMAEO (Dorymenis filio, ut addunt Graeca, qui auctoritate et gratia valebat apud Antiochum Epiphanem) MULTAS PECUNIAS DARE AD SUADENDUM REGI, — ut Menelaum quasi innocentem absolveret; Judaeos vero accusatores quasi calumniatores poena talionis ad mortem damnaret, cum ipsi prorsus essent innocentes. Itaque factum est, ut sequitur:


Versus 50: Menelaus Permanebat in Potestate

50. MENELAUS AUTEM PROPTER EORUM QUI IN POTENTIA ERANT AVARITIAM (qua se pecuniis a Menelao corrumpi sinebant) PERMANEBAT IN POTESTATE — Pontificia, q. d. Menelaus, occiso a populo fratre suo Lysimacho pseudopontifice, per aulicos pecunia corruptos intrusit se rursum in Pontificatum, cum non esset de tribu Levi, sed Benjamin, ut dictum est vers. 25. Menelaus ergo Pontificatum gessit non legitime, sed ut intrusus per quatuor annos, scilicet ab anno 140 Graecorum, quo ipse curavit occidi Oniam sanctum Pontificem, usque ad annum 145 Graecorum, quo Mathathias contra eum et regem Epiphanem insurrexit, ac a populo Dux et Pontifex fuit creatus.

Licet enim Onias sanctus filium haberet Oniam, cui jure successionis haereditariae Pontificatus illo avo debebatur; tamen is jam fugerat in Aegyptum, ac Heliopoli aliud templum erexerat, eosque se Pontificem constituerat. Jason autem frater Oniae plane indignus erat Pontificatu, utpote simoniacus et apostata, qui Judaeos ad gentilismum traducere satagebat, ut audivimus initio capitis. Deficientibus ergo legitimis haeredibus, Pontificatus devolutus est ad Mathathiam ejusque filios Judam, Jonatham et Simonem Machabaeos.