Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Antiochus Epiphanes mittit senatorem, qui cogat Judaeos ad gentilismum, ac templum Jerosolymitanum consecret Jovi Olympio, Garizitanum vero Jovi Hospitali. Quare resistentes illi mactantur, praecipitantur, concremantur. Inter quos, vers. 18, recensetur gloriosa mors, et martyrium Eleazari qui maluit excarnificari, quam carne porcina contra legem vesci.
Textus Vulgatae: II Machabaeorum 6:1-31
1. Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus; 2. contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii; et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis Hospitalis. 3. Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio; 4. nam templum luxuria et commessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus, sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat. 5. Altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur. 6. Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur. 7. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia; et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. 8. Decretum autem exiit in proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolemaeis, ut pari modo et ipsi adversus Judaeos agerent, ut sacrificarent; 9. eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent; erat ergo videre miseriam. 10. Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt. 11. Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur, propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre. 12. Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent ea quae acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. 13. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. 14. Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat; 15. ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. 16. Propter quod nunquam quidem a nobis misericordiam suam amovet; corripiens vero in adversis, populum suum non derelinquit. 17. Sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam autem veniendum est ad narrationem. 18. Igitur Eleazarus unus de primoribus Scribarum, vir aetate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. 19. At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium. 20. Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. 21. Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat, de sacrificii carnibus; 22. ut, hoc facto, a morte liberaretur; et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem. 23. At ille cogitare coepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam, et ingenitae nobilitatis canitiem, atque a puero optimae conversationis actus; et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta, respondit cito, dicens praemitti se velle in infernum. 24. Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere, ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum; 25. et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram. 26. Nam, etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam. 27. Quamobrem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo; 28. adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. 29. Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. 30. Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores; secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. 31. Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
Versus 1: Misit Rex Senem Quemdam Antiochenum
1. MISIT REX (Antiochus Epiphanes) SENEM (Senatorem; senatus enim erat concilium senum; senum enim est sapientia et prudentia) QUEMDAM ANTIOCHENUM — Graece Athenaion, id est Atheniensem, forte quia Athenis erat oriundus, sed Antiochiae factus civis habitabat; aut quod nomen proprium ei sonet Athenaeus. Noster Mariana censet illum fuisse Bacchidem, quem cogentem Judaeos idolis sacrificare Mathathias ex zelo occidit, ut dictum est lib. I, cap. ii, vers. 25.
Versus 2: Contaminare Templum et Cognominare Jovis Olympii
2. CONTAMINARE, etc., TEMPLUM ET COGNOMINARE JOVIS OLYMPII. — Jussit Antiochus ergo Jovis idolum in templo collocari et adorari, ac templum solemni ritu dedicari, indeque templum Jovis nuncupari. Ecce haec est «abominatio desolationis,» hoc est, abominandum idolum omnia desolans, praedicta ante trecentos annos a Daniele, cap. xi, vers. 31.
ET IN GARIZIM PROUT ERANT HI QUI LOCUM INHABITABANT JOVIS HOSPITALIS, — q. d. Templum Garizitanum Samaritanorum, de quo Joannis iv, 20. Antiochus jussit dedicari Jovi Hospitali, eo quod incolae Garizitani et Samaritani essent hospites et advenae. Ex Assyria enim in Samariam quasi hospites et peregrini traducti erant a Salmanasar, III Reg. xvii. Unde et Samaritani in epistola ad Antiochum scripta quam recenset Josephus lib. XII, cap. ix, vocant se «hospites;» id est advenas et peregrinos. Jupiter enim Hospitalis dictus est, eo quod ei quasi Deo hospitum cura et tutela incumberet, ne quis eos impune fraudaret vel laederet. Unde eum invocat Aeneas peregre in Italiam pergens. Sic enim ait, Aeneid. I:
Jupiter (hospitibus nam te dare jura loquantur) Hunc laetum Tyriisque diem, Trojaque profectis Esse velis.
Versus 7: Cum Amara Necessitate ad Sacrificia
7. DUCEBANTUR AUTEM (Judaei turmatim magno numero) CUM AMARA NECESSITATE (puta violenta coactione) IN DIE NATALIS REGIS (Antiochi Epiphanis) AD SACRIFICIA, — quae offerebantur idolis, ut iis assisterent et cooperarentur ex iisque manducarent quasi consentientes idolis et idololatriae.
ET CUM LIBERI (Bacchi) SACRA CELEBRARENTUR, COGEBANTUR HEDERA CORONATI LIBERO CIRCUIRE. — q. d. Cum Bacchanalia, id est festa Bacchi celebrarentur potando, saltando, ludendo, scortando, etc., in omni carnis licentia ac concupiscentiae libertate (unde Bacchus vocabatur Liber, quod omnem carnis libertatem cuilibet in festis et sacris suis daret) cogebantur Judaei in honorem Liberi sive Bacchi coronari hedera, itaque templum vel urbem circuire. Erat enim hedera dicata Baccho, eo quod sua frigiditate resistat vino et ebrietati, cujus Deus erat Bacchus, teste Plinio, lib. XVI, cap. xxxiv, Tertulliano, I de Corona mil. cap. vii, et Caelio Rodigino, lib. XIV, cap. xlix. Graeci enim suis pergraecationibus, id est compotationibus indulgentes (ac maxime Antiochus Epiphanes) colebant Bacchum; unde et fingebant Bacchum apud se ex femore Jovis natum, ait Dionysius. Bacchus ergo dictus est Liber, quasi Deus libertatis, vel eo quod vinum curas solvat, et mentem ab illis liberet, et audaciorem in omnes conatus faciat. Varro a labendo deducit, quod lubrica mens quo lubet prolabatur. S. Augustinus, lib. VI De Civit. cap. ix, docet Liberum vocari, «quod mares in coeundo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur. Hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant.» Porro quanta fuerit turpitudo sacrorum Liberi idem Augustinus describit, lib. VII De Civitate, cap. xxi.
Versus 8: Decretum Exiit in Proximas Gentilium Civitates
8. DECRETUM (cogendi Judaeos ad colendum Bacchum) AUTEM EXIIT IN PROXIMAS GENTILIUM CIVITATES SUGGERENTIBUS PTOLEMAEIS, — duobus fratribus, scilicet Ptolemaeo Philometore, et Ptolemaeo Physcone, qui regnabant in Aegypto. Verum quia hi hoc tempore pene pueri erant, nec vicinas Jerosolymae civitates in Syria occupabant, iidemque in Judaeos erant benevoli; hinc melius per Ptolemaeos hic accipias eos qui erant ex familia Ptolemaeorum jam dictorum, ac pro Antiocho Epiphane praerant Ciliciae et Phoenici, praesertim Tyro et Sidoni, qualis fuit Ptolemaeus, cujus mentio fit cap. iv. 45, et cap. viii, 8. Quia enim Antiochus Epiphanes erat avunculus Ptolemaei Philometoris et Physconis; hinc ex eorum cognatis et familiaribus nonnullos in suam aulam adscivit, eosque suis provinciis in Syria praefecit.
Versus 11: Flammis Succensi Sunt
11. CUM INDICATI ESSENT PHILIPPO, FLAMMIS SUCCENSI SUNT, — eo quod Sabbatum colerent, et judaizarent, ideoque Sabbato invasi nollent se defendere ob honorem Sabbati, quo lex ab opera quiescere jubebat, sed permitterent illo die se occidi, ut sequitur. Hic est Philippus ille quem Antiochus ad exagitandos Judaeos misit, cap. v, vers. 22.
Versus 18: Eleazarus Unus de Primoribus Scribarum
18. IGITUR ELEAZARUS (Eleazarus Hebraice idem est quod Dei adjutorium, quod huic glorioso athletae et martyri ad tentationes et tormenta validum affuit) UNUS DE PRIMORIBUS SCRIBARUM — (id est Doctorum et Legisperitorum). Josephus, filius Gorionis, lib. III, cap. ii et iv, eum vocat «sacerdotem,» imo «principem sacerdotum,» scilicet suae vicis et classis. Erant enim 24 classes sacerdotum, quarum quaeque suum habebat principem. Addit eum fuisse e 72 Interpretibus qui sub Ptolemaeo Philadelpho S. Scripturam ex Hebraeo in Graecum converterunt. Verum, si ita esset, debuisset esse 120 annorum, non 90 duntaxat, ut ipse ait vers. 24. S. Gregorius Nazianzenus, orat. 22 De Machabaeis, et S. Ambrosius, lib. II De Jacob et vita beata, cap. x et xi, eum vocant «patrem,» id est doctorem, et magistrum septem fratrum Machabaeorum martyrum, de quibus cap. seq.; unde ipsi Antiocho dixerunt, ait Nazianzenus, «Eleazari discipuli sumus, pater prius decertavit, filii postea certabunt.» Et S. Ambrosius: «Sequimur patrem filii, discipuli doctorem.»
VULTU DECORUS (Graece aspectu faciei kallistos, id est pulcherrimus) VOLUNTARIE (Graece sponte) PRAEIBAT AD SUPPLICIUM. — Graece ad tympanum. Porro tympanum erat genus tormenti, quo homines fortiter et rigide distendebantur, vel in mensa aut scamno, vel ad palum alligati quasi in equuleo, ibique fustibus pulsabantur, uti pelles distentae in tympano pulsantur, uti ex Polybio, Suida et Aristophane docet Serarius. Nonnulli quoque ibidem flagris caedebantur vel vivi excoriabantur, vel candentibus laminis ustulabantur, uti Eleazaro huic factum narrat Josephus; vel saxis malleisque tundebantur, et quasi tympanum omnium verberibus cruciatibusque objiciebantur. Huc alludens Apostolus, Hebr. xi, 35, ait: «Alii
Versus 20: Destinavit Non Admittere Illicita
20. INTUENS (legit Noster proptomenos, jam legunt proptysas, id est expuens, scilicet carnem sibi violenter in os ingestam) AUTEM QUEMADMODUM OPORTERET ACCEDERE, (q. d. prospiciens, praecogitans, praemeditans quomodo oporteret ad certamen hoc acre accedere, nimirum tanquam pugilem athletam, et martyrem Dei, qui primus agonem hunc fidei erat obiturus, caeterisque exemplum invictae constantiae et fortitudinis daturus firmo mentis proposito, ac voluntate prorsus obfirmata, DESTINAVIT NON ADMITTERE ILLICITA PROPTER VITAE AMOREM, — puta non comedere carnem porcinam Judaeis Levit. xi vetitam, praesertim quia eam comedere jubebatur ab Antiocho tyranno in legis contemptum, ut hac manducatione significaret se a Judaismo ad Gentilismum apostatare. Quocirca maluit Eleazarus excarnificari, quam porcinam comedere et Antiocho consentire.
Addit Josephus, lib. De Machabaeis, cap. v, Antiochum suasisse variis rationibus Eleazaro, ut porcinam ederet, ac imprimis illa, quod Deus daturus esset illi veniam, eo quod non sponte, sed vi coactus comedisset porcinam; Eleazarum vero regi respondisse: «Nos, Antioche, quibus ex divina lege vivendum esse persuasum est, nullam necessitatem violentiorem eis esse existimamus, quam legi nostrae parere; quo fit ut nullo pacto violandum esse censeamus.» Causam subdit: «Temperantiam enim docet nos, ita ut omnibus voluptatibus et cupiditatibus imperemus, et fortitudinem sic exerceamus, ut labores omnes ultro feramus. Justitiam quoque sic docet, ut eum qui solus Deus est magnifice veneremur.» Et paulo post: «Verum non committam, ut tu me sic derideas; neque sacrum majorum nostrorum de lege servanda jusjurandum violabo, non si mihi et oculos effoderis, et viscera torrueris. Non ego sic sum senex et effeminatus, ut mihi non vigeat pietatis ratio. Tu et rotas compone, et ignem affla vehementius: non sic me miseret senectutis meae, ut ejus causa patriam legem violem. Non tibi mentiar, praeceptrix lex; neque te abjurabo, cara temperantia: neque te dedecorabo, sapientiae studiosa ratio; neque te abnegabo, venerabile sacerdotium, legumque scientia: castum me majores excipient, non veritum mortiferam istam tuam violentiam.» Subdit deinde cap. vi: «Hoc pacto contra tyranni exhortationem locutum Eleazarum, qui aderant satellites crudeliter ad tormenta trahunt, ac primum nudatum, brachia utrimque tenentes, flagris caedunt, praecone interea vociferante, ut regis mandatis obediret. At magnanimus ille Eleazarus, perinde ac si in somnio cruciaretur, nihil prorsus movebatur; sed intentis oculis coelum intuebatur ille senex, cum interea
ipsius caro verberibus laniaretur, et defluente sanguine latera vulnerarentur. Cumque corpore dolores non ferente ad terram cecidisset, rectam tamen immotamque rationem habebat. Hic crudelis quidam satelles in jacentis ilia insilit, eumque pedibus pulsat, ut surgeret. At ille dolores ferebat, et vim illam contemnens cruciatus tolerabat, et verberantes vincebat senex carnifices, adeo ut ipsis quoque ejus animi praestantia esset admirationi.» Plura hic addit Josephus quae non habet Scriptura, quorum proinde penes ipsum sit fides. Ad Josephi verba alludens S. Ambrosius, lib. II De Jacobo, cap. xi, asserit Eleazarum dixisse: «Nos non intentione ducimur, sed reverentia legis tenemur, quae suilla carne abstinendum praecipit. Quod si hoc leve putas, ut carne vescamur suilla, qui in minimis legem contempserit, quomodo in magnis tenebit? Abstinentia nostra disciplina est castimoniae. Non sum ita senex, ut non juvenescat animi fortitudo. Senectus portus esse debet, non naufragium vitae superioris. Non te negabo, lex patria; non abjurabo vos, sancta instituta majorum; non decolorabo vos, infulae sacerdotales: non te perfidiae pulvere turpabo, canities.» Itaque simulare ne quidem voluit, cum aliae carnes proponerentur; et sic, ait Ambrosius, «immoriendo tormentis, factus est caeteris magisterium perseverantiae, qui electus erat ad infirmitatis exemplum.»
Versus 23: Praemitti Se Velle in Infernum
23. DICENS PRAEMITTI SE VELLE IN INFERNUM, — id est velle se mori, mittique in limbum patrum potius quam contra legem porcinam edere. Eleazarum imitantur Carthusiani, qui carnem, licet a medico praescriptam ut necessariam ad aegroti vitam, constanter respuunt, maluntque potius mori ut votum suum de non vescendo carnibus illibatum inviolatumque conservent. Licet enim religioni et voto postponere vitam: ut S. Casimirus aegrotans maluit mori, ut votum virginitatis servaret, cum medici assererent eum a morbo quo laborabat curari non posse, nisi uxorem duceret; hisce omnibus enim hoc unum respondit: «Eligo virgo mori,» nimirum:
Et vivam et moriar; vivam cum virgine Jesu, Cujus amore lubens eligo virgo mori.
Hi sunt Heroum actus castitatis, temperantiae, fortitudinis, heroici.
Versus 26: Manum Omnipotentis Non Effugiam
26. NAM ETSI IN PRAESENTI TEMPORE SUPPLICIIS HOMINUM ERIPIAR, SED MANUM (vindictam acerrimam) OMNIPOTENTIS NEC VIVUS NEC DEFUNCTUS EFFUGIAM. — Peccasset enim mortaliter Eleazarus in Deum, si porcinam jussu Antiochi comedisset; quia is eam comedi jubebat in contemptum legis et Dei, ut eo quasi signo testaretur se a lege et Deo ad Antiochum ejusque Deos apostatare.
Versus 28: Ad Supplicium Trahebatur
28. AD SUPPLICIUM (Graece ad tympanum, de quo vers. 19) TRAHEBATUR. — Addit Josephus, lib. De Machab. cap. vi: «Hanc ejus magnanimitatem videntes illi, qui ne ipsorum quidem misericordia flecteretur igni eum admovent, et diris instrumentis subjectum cremant, tetrosque odores ejus naribus infundunt. Ille jam usque ad ossa ustulatus, et animam acturus, contentis ad Deum oculis dixit: Tu scis, Deus, me, cum evadere liceret, ignis cruciatibus propter legem emori. Quare propitius esto genti tuae, nostro pro ipsis supplicio contentus. Fac ut eorum expiatorius sit sanguis meus, et pro eorum vita accipe meam. Haec locutus vir sanctus, generose mortuus est.» Haec Josephus: quae cum tympano non adeo conveniunt, nisi dicamus reos in tympano non tantum fustibus, sed et ignibus, et quovis supplicio excruciati solitos, quod verum esse liquet ex Auctoribus et Martyrum actis. Unde Lipsius, lib. De cruciat.: «Tympanum, ait, omnia haec cruciamentorum genera complectitur.»
Versus 30: Duros Corporis Sustineo Dolores
30. DUROS CORPORIS SUSTINEO DOLORES: SECUNDUM ANIMAM VERO PROPTER TIMOREM TUUM LIBENTER HAEC PATIOR. — Illustre ergo et gloriosum fuit hoc Eleazari martyrium, qui quasi dux septem fratribus ceterisque ad illud idem praeivit. Quocirca ipse a Nazianzeno vocatur «primitiae Martyrum veteris Testamenti,» sicut Stephanus novi. Esto enim ante Eleazarum passi sint martyrium Abel, Isaias, Zacharias, Jeremias, ceterique prophetae; tamen Eleazarus primus fuit, qui expresse pro vera in Deum fide et religione publice contra Antiochum eam subvertere volentem, solemnem martyrii agonem obiit.
Audi Nazianzenum: «Hic Eleazarus primitiae eorum qui ante Christum passi sunt, quemadmodum Stephanus eorum qui post Christum, vir sacerdos et natu grandis, tum capillis, tum prudentia canus, prius quidem pro populo sacrificia et preces adhibens, nunc autem seipsum quoque Deo offerens, perfectissimam hostiam, ac totius populi expiatricem, faustum certaminis praeludium, loquens pariter, ac tacens exhortatio: septemque insuper filios offerens, institutionis suae fructum, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, omni legali sacrificio clariorem et puriorem. Filiorum enim virtutes parentibus adscribere aequissimum ac justissimum est.»
Audi et elogia quae Eleazaro merito dat Josephus, lib. De Machab., cap. vi: «O digne sacerdotio sacerdos! non polluisti sacros istos dentes, neque religionis hospitem ventrem immundorum esu contaminasti. O legis concentor, divinique sermonis studiose! tales esse decet eos, qui legis sacrum ministerium proprio sanguine obeunt, et generoso sudore lethi doloribus resistunt. Tu pater legum nostrarum bonitatem tua patientia gloriose sanxisti, et sanctimoniam gravitate verborum stabilivisti, factisque tuis fidem conciliasti dictis divinae disciplinae. O cruciatu vehementior senex, et igne acrior vetule, et affectionibus major Eleazare! O felix senecta, quam fidele mortis sigillum absolvit!»