Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Septem fratres Machabaei, hortante matre dignissima, Antiochi tormenta constantissime superant, ac martyrii lauream capessunt.
Textus Vulgatae: II Machabaeorum 7:1-42
1. Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos, compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos. 2. Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quaeris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges praevaricari. 3. Iratus itaque rex jussit sartagines et ollas aeneas succendi: quibus statim succensis, 4. jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam; et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, caeteris ejus fratribus et matre inspicientibus. 5. Et, cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine; in qua cum diu cruciaretur, caeteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, 6. dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. 7. Mortuo itaque illo primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et, cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur. 8. At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit; 9. et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem, scelestissime, in praesenti vita nos perdis; sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeterna vitae resurrectione suscitabit. 10. Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit; 11. et cum fiducia ait: E cœlo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero; 12. ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tanquam nihilum duceret cruciatus. 13. Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes. 14. Et, cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit. 15. Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille, respiciens in eum, dixit: 16. Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. 17. Tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. 18. Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis; 19. tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. 20. Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat; 21. singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia; et femineæ cogitationi masculinum animum inserens, 22. dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: 23. sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. 24. Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum. 25. Sed ad hæc cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem. 26. Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio suo. 27. Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi. 28. Peto, nate, ut aspicias ad cœlum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt; et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus; 29. ita fiet ut non timeas carnificem istum; sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. 30. Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis quæ data est nobis per Moysen. 31. Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei. 32. Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur. 33. Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est; sed iterum reconciliabitur servis suis. 34. Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus. 35. Nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. 36. Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt; tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pænas exsolves. 37. Ego autem, sicut et fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus; invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. 38. In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est. 39. Tunc rex accensus ira, in hunc super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum. 40. Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens. 41. Novissime autem post filios et mater consumpta est. 42. Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.
CONTIGIT hæc historia uno anno ante Mathathiæ et Judæ Machabæi Pontificatum, et bella cum Antiocho Epiphane, nimirum anno 145 Græcorum, qui fuit Antiochi Epiphanis nonus, Ptolemæi Philometoris 13, urbis Romæ 586, ante Christi natalem 166. Ita Salianus et alii.
Versus 1: Septem Fratres cum Matre Compelli Carnes Porcinas
1. CONTIGIT AUTEM ET SEPTEM FRATRES UNA CUM MATRE SUA APPREHENSOS COMPELLI A REGE (Antiocho Epiphane) CONTRA FAS CARNES PORCINAS EDERE. — In veteri (nam in moderna non exstant) Josephi editione Græca horum septem fratrum nomina assignantur hæc. Primus vocabatur Machabæus, secundus Aber, tertius Machir, quartus Judas, quintus Achas, sextus Areth, septimus Jacob, mater vero Machabæa, a qua filii omnes dicti sunt Machabæi, ait S. Thomas, licet Serarius ita dictos putet a fratre primo, cui nomen erat Machabæus; Scaliger vero a robore et fortitudine animi, sicut ex eodem dictus est Judas Machabæus: verius est eam vocatam fuisse Salomen, ut dicam versu 20. Erant omnes, inquit Josephus, genere illustres, corpore venustissimi; sed animo formosiores, statu cælibes plerique, vel omnes. Passi sunt Antiochiæ, eo enim redierat Antiochus Epiphanes; ubi postea sub S. Petro primo Christi discipuli vocati sunt Christiani. Unde S. Augustinus, serm. 109 De Temp. cap. vi: «Sanctorum, inquit, Machabæorum basilica etiam in Antiochia prædicatur. In illa scilicet civitate, quæ regis ipsius persecutoris nomine vocitatur. Antiochum quippe regem persecutorem impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur, ut simul sonet et nomen persecutoris, et memoria coronatoris. Hæc basilica a Christianis tenetur, et a Christianis ædificata est.»
Porro qua ætate hi septem fratres fuerint docet S. Chrysostomus, hom. De Machabæis: «Agonem, ait, proponens Christus non juvenes exercitatos ad certamina athletas, sed primævos adolescentulos et cum ipsis senem Eleazarum, simulque mulierem anum, matrem septem adolescentium vult considerari.» Et Prudentius, hymno De S. Romano:
Narravit illud nobile ac memorabile Certamen, una matre quod septem editi Gessere pueri, sed tamen factis viri.
Et infra:
Linguam tyrannus amputari jusserat. Uni ex ephebis.
Et D. Ambrosius, in libro De Jacob et vita beata, cap. xi: «Insultare, ait, licet tyranno qui, dum callide a sene incipiendum putat, magistrum elegit, qui discipulos faceret fortiores: quorum velut puerilem ætatem præmiis provocabat ad culpam, arguebat terroribus ad formidinem. At illi non degeneres tanto duci respondent: Quid contemnis vel circumscribis ut pueros? sed fides cana est, sed valida disciplina. Experire, certa, subjice quibus placet pœnis puerilia viscera, non invenies corda puerilia.» Et mox: «Quam vicit senectus, superabit æmula senectutis pueritia.»
FLAGRIS ET TAUREIS (Græce νεύροις, id est nervis taurorum) cruciatos — et flagellatos.
Versus 2: Parati Sumus Mori
2. Unus autem ex illis, qui erat primus (nomine Machabæus, ut dixi), sic ait: Quid quæris et quid vis discere a nobis? (vide hic animositatem Machabæi, qui regem alloquitur quasi puerum et discipulum) PARATI SUMUS MORI MAGIS QUAM PATRIAS DEI LEGES PRÆVARICARI. — Hic erat natu maximus et primogenitus; unde ipse unus pro omnibus respondet: ipsius enim os sensusque, erat os, sensusque cæterorum, qui in fide obfirmati pro ea optabant mortem et martyrium. Josephus, libro De Machab. cap. viii, addit Antiochum multis verbis et rationibus exhortatum fuisse hosce septem fratres ad comedendam porcinam, ac ni sibi obedirent, omnes cruciatus minitatum esse; ideoque eis ostendisse omnium tormentorum instrumenta, quæ ad illos excruciandos paraverat, nimirum fidiculas, rotas, equuleos, catapultas, lebetes, sartagines, digitos et manus ferreas, cuneos, ignes, etc., ac subjecisse: «Adolescentes, timete, et quod veneramini Numen id vobis per vim delinquentibus ignoscet;» mox omnes una mente et voce respondisse: «Parati sumus mori potius quam patria violare præcepta. Terres nos mortem nobis per tormenta minitando; quasi qui non paulo ante quale hoc sit didiceris ab Eleazaro. Quod si senes Hebræi etiam in tormentis pietatem retinuerant, justius moriemur nos juvenes, contempta tormentorum tuorum violentia, quam et præceptor noster vicit. Quapropter tenta, tyranne, num animas quoque nostras pro pietate pugnantes necare possis. Ne puta te nobis nocere cruciando; nos enim malis patienter ferendis virtutis præmia consequemur. At tu ob nostri cædem nefariam ab ultione divina æterno afficiere cruciatu.»
Versus 3: Sartagines et Ollas Aeneas Succendi
3. IRATUS ITAQUE REX JUSSIT SARTAGINES ET OLLAS ÆNEAS SUCCENDI. — Plenæ erant, inquit Theophilus Alexandrinus, Epist. 3 paschali, ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter hæc omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quod patiebantur, sed quod videre cupiebant.
Porro «sartago, inquit Antonius Gallonius, lib. De Martyrum cruciat., pag. 221, erat patella ovalis, vel rotunda, amplaque oleo, pice, resina ac sulphure referta, igni applicabatur; cumque ebullire atque effervescere inciperet, injiciebantur in eam utriusque sexus Christiani, qui constanter fortiterque in Christi fidei confessione perstitissent, ut instar piscium in oleum fervens con-
jectorum, torrerentur ac suffrigerentur.» Additque martyres aliquando toto corpore in sartagine ampla frixos fuisse, uti contigit S. Euphemiæ; aliquando vero non toto corpore, sed per membra singula; quamobrem hæc ibi litteris consignata habentur: «Mandavit priscus Proconsul eam, id est sanctam virginem, serris membratim dividi, et in sartagine divisa membra torreri, etc.» Sartago ergo erat ad frigendum; olla ad elixandum carnes martyrum. «Erat enim olla, inquit Gallonius, vas amplissimum ex ære factum, in quo martyres ignominiæ gratia elixabantur; fabricatum (ut quædam pervetustæ ostendunt, quæ ex hujusce urbis ruinis erui nonnunquam solent) ad oliarum, quibus utimur ad cibaria coquenda, similitudinem, absque oris, cum duabus ansis, quæ vel partim quadratæ erant, partimque rotundæ; quadratæ ab imo ad medium, rotundæ a medio ad extremum.» Ad hæc conjiciebantur etiam in ollam sic prælo pressi atque plicati, ut caput eorum ad genua pelleretur. Hujus alterius modi testis est Josephus, loco citato, his verbis: «Carnificum manibus ollæ æneæ imponitur (hoc pænali supplicio nomen est) prælo gyrato, hoc est versato, sanctum caput ad genua impellitur, sicque corpore deorsum redacto, pugil in eam, quam diximus, ollam miserrime delituit.» Hæc ibi.
Advertat hic lector Josephum per prælum denotasse quoddam instrumenti pressorii genus: prælum quippe non tantum trabem illam significat, per quam in torculari, uva vel oliva calcata premitur, sed etiam Budæo teste, instrumentum pressorium, quo potissimum pannarii, chartarii et librorum impressores utuntur.
Versus 4: Cute Capitis Abstracta
4. ET CUTE CAPITIS ABSTRACTA, SUMMAS QUOQUE MANUS ET PEDES (extremitates manuum et pedum) EI PRÆSCINDI. — Addit Josephus, cap. ix: «Itaque eorum natu maximum jussi in medium adduxere satellites, et dilacerata ejus tunica, manus et brachia loris utrimque constrinxerunt. Deinde postquam eum flagris ad lassitudinem usque verberarunt, cum nihil proficerent, rotæ circumposuerunt: circa quam distentus juvenis, exarticulatus, omnibusque membris fractus, illi maledicebat in hunc modum: Sceleratissime tyranne, cœlestisque justitiæ inimice et crudelis, nullum tu me ob homicidium aut impium facinus hoc pacto torques, sed ob divinæ legis defensionem. Cumque monerent eum satellites, ut se comesurum promitteret, quo cruciatibus liberaretur, dixit: Non ita valida est rota vestra, o impuri ministri, ut meam rationem juguletis. Secate membra mea, carnemque comburite, et artus torquete; nam per omnia tormenta vobis persuadebo, solos Hebræos pro virtute esse invictos. Hæc dicenti ignem illi subjiciunt, et rotam insuper magis magisque distendunt, ita ut tota sanguine cruentaretur, et pyræ acervus, cruoris guttis exstingueretur, machinæque axes carne circumfluerent. Sed magnanimis ille, et Abramiæus adolescens, quamvis spoliata jam ossium compagine non ingemiscebat, sed perinde ac si in igne transformaretur in immortalitatem, cruciatus fortiter ferebat. In stamini me, fratres, inquit, neve meæ vitæ ordinem deserueritis, neve meam vestri fratris alacritatem abjuraveritis. Sacram nobilemque militiam militate pro pietate: qua fiat ut justa illa et patria nostri Numinis providentia genti propitiata, scelesto tyranno pœnas irroget. Hæc fatus, sacer ille juvenis animam egit.»
Versus 5: Invicem Se Hortabantur Mori Fortiter
5. CÆTERI UNA CUM MATRE INVICEM SE HORTABANTUR MORI FORTITER, — sibi mutuo dicentes, ait Josephus, lib. De Machab. cap. xiii: «Fraterne, fratres, pro lege moriamur; imitemur tres illos in Assyria juvenes, qui vastam illam fornacem contempserunt: nolimus in pietate ostendenda remollescere. Bono es animo, frater, dicebat aliquis. Et alius: Generose perdurato. Alius item cæteros præteritorum commonefaciens: Recordamini, inquit, unde sitis, et cujus patris manu immolari se ob pietatem passus fuerit Isaacus. Denique universi inter se intuentes læti, et admodum alacres, sic dicebant: Consecremus nos ipsos toto corde Deo, qui nobis dedit animas, et impendamus in legis custodiam corpora.» Et paulo post: «Sic enim mortuos nos excipient Abrahamus, Isaacus et Jacobus, cunctique patres laudabunt. Deinde eorum qui restabant singuli fratrum, a quo divellebantur, sic cohortari: Ne nos, frater, dedecoraveris, neve a fratribus nostris, qui jam oppetierunt, degeneraveris.»
Versus 6: Dominus Aspiciet Veritatem
6. DEUS ASPICIET VERITATEM, (id est justitiam, q. d. Deus expendet et præstabit id quod justum est, nos scilicet innocentes et justos esse, ac a te, o tyranne, injuste excruciari, ideoque martyrii laurea coronabit: quare) CONSOLABITUR IN NOBIS, — id est nobis auxilio erit et solatio, nobis suas consolationes ingeret et immittet, ut te tuaque tormenta generose superemus, quemadmodum Moyses in Cantico, Deut. xxxii, 36, cecinit, et promisit Deum esse facturum.
Versus 8: Non Faciam
8. AT ILLE RESPONDENS PATRIA (id est virili) VOCE, — q. d. respondebat, non ut puer voce gracili, sed forti et crassa ut pater et vir, de quo vers. 21. DIXIT (secundus nomine Aber): Non faciam, — non comedam porcinam. Hoc firmum meum est propositum, hæc obfirmata mea voluntas. Audi Josephum multa addentem, et martyrem sua facundia exornantem, forte etiam nonnulla, uti solet, ex suo adjungentem, et phalerantem: «Adducunt satellites ætate secundum, injectisque ferreis manibus, acutis unguibus, eum catapulta (quæ machina est) alligant. Deinde percontati, priusquam eum torquerent, num effugere vellet, postquam generosam ejus sententiam audiverunt, ab imis pedibus exorsi, omnem ejus carnem ferreis illis manibus, usque ad mentum dilaniant, et capitis pellem admotis pardis dilacerant. Quem
ille gravissimum dolorem tolerans, sic dicebat: Suave est mortis quodlibet genus ob patriam religionem nostram. Non putas te, o omnium crudelissime tyranne, magis quam me nunc torqueri, cum videas crudelem istam tyrannidis rationem nostra pro pietate patientia vinci? Etenim ego virtutis voluptatibus dolorem levo: tu in impietatis minis excruciaris. Neque vero effugies, impurissime tyranne, pænas iræ divinæ.» Josephum secutus S. Ambrosius, lib. De Jacob et vita beata, lib. II, cap. xi, ait: «Secundus accessit, nec degener fratris munia piæ confessionis implevit. Et cum detraheretur membrana capitis, respondit: Aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritualem, quam non potestis auferre. Et vere hanc galeam nemo auferre potest: sicut postea Apostolus docuit in Ecclesia Domini, quia caput viri Christus est, et ejus sumus membra. Recte puer istam divino spiritu doctrinam Apostolicam prævidebat: Exuebant immanes bestiæ corium capitis, et pardalicis feritatibus sæviebant. At ille deficiens: Quam dulce est, inquit, mori pro religione! quam suavis omnis acerbitas mortis pro pietate! quia manet horum remuneratio laborum. Tua sunt rex graviora tormenta, tu tuis vehementer torqueris suppliciis, quia vides vinci in potestate.»
Versus 10: Linguam Postulatus Cito Protulit
10. POST HUNC TERTIUS ILLUDITUR, ET LINGUAM POSTULATUS CITO PROTULIT, ET MANUS CONSTANTER EXTENDIT, — ut cum lingua, quæ regem despexerat, amputarentur et in sartagine frigerentur. S. Cyprianus, De exhort. martyr., urget to «manus extendit,» aitque: «Manus amputandas constanter extendit multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad pænam manibus passionis Dominicæ instar imitari.»
Versus 11: E Cœlo Ista Possideo
11. ET CUM FIDUCIA AIT: E CŒLO ISTA POSSIDEO, SED PROPTER DEI LEGES NUNC HÆC IPSA DESPICIO. QUONIAM AB IPSO ME EA RECEPTURUM SPERO. — Addit Josephus, cap. x: «At ille exclamans: Ignoratis, inquit, eodem me quo mortuos hos et patre satum et matre editum esse, iisdemque nos in ædibus educatos? non abjurabo tam nobilem fraternitatis cognationem. Tum illi hominis libertatem graviter ferentes, laceratoriis machinis manus ejus et pedes exarticulant, laxatisque commissuris, membratim dilacerant et digitos et brachia, et crura, et cubitos confringunt. Cumque eum exstinguere nullo pacto possent, detractam cum summis digitorum capitibus pellem dilaniant. Deinde eum protinus ad rotam ducunt: cui circumjectus, cum vertebratim exarticularetur, cernebat carnem suam discerpi, et ex visceribus distillantes guttas sanguinis, jamque moriturus dixit: Nos quidem, o impurissime tyranne, ob Dei disciplinam, virtutemque hæc patimur; at tu ob impietatem cædesque nefarias immensos feres cruciatus.» Josephum secutus S. Ambrosius De Jacob et vita beata, cap. xi, ait tertium hunc dum excarnificaretur dixisse: «Non faciam voluntatem
tuam, non succumbam imperio tuo. Per beatam illam fratrum passionem et nobilem vitam non negabo piam germanitatem. Quæ vis adhibeto supplicia, quibus magis urgeas: hoc proficies asperitate pœnarum, ut majora testimonia nostræ germanitatis accipias. Jussit itaque ei linguam amputari. Et ille exclamans: Victus es, inquit, Antioche, qui organum vocis abscindi jubes. Confessus es te respondere non posse rationi, majoraque probas linguæ nostræ flagella, quam tua verbera. Nos enim tua verbera non timemus, tu nostræ vocis flagella non potes sustinere. Sed hæc pietatis flagella sunt, tua flagella perfidiæ. Sed etiam sublata, gravius te suo cadave murmure flagellabit. Evadere tu putas, Antioche, si vocem eripias? Et tacentes Deus audit, et magis audit. Ecce aperui os meum, laxavi linguam meam, abscinde linguam; sed non abscindes constantiam, non virtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium veritatis, non eripies cordis clamorem. Si lingua amputatur, sanguis clamabit, et dicetur tibi: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me.» Et paulo post: «Loquaciora sunt vulnera, etsi vulnera teguntur, etsi absconditur cicatrix, non absconditur fides; nec tamen plaudas, quod auferendo linguam, confessionem laudis eripias. Satis enim Deum sermone laudavi, nunc passione laudemus.»
Versus 13: Quartum Vexabant
13. ET HOC ITA DEFUNCTO QUARTUM VEXABANT. — Hi posteriores plus passi sunt quam priores. Primo, quia acrius in eos ira regis efferbuit ob tot acres priorum in regem exprobrationes. Secundo, quia hi ætate erant juniores, ideoque viribus, et animo infirmiores. Tertio, quia hi compatiendo fratribus ita excruciatis per compassionem patiebantur eadem quæ ipsi. Quarto, quia eadem passuros se mox cernebant. Itaque acri fratrum tortura, et longa suæ torturæ repræsentatione, æque ac exspectatione gravius torquebantur. Unde S. Leo, sermone in nativit. septem Machab.: «Regis impietas, inquit, id excogitavit, ut victoriam sibi, et de primis promitteret, quos sine tolerantiæ cruciaret exemplo et de postremis, quos in supplicio torqueret alieno, multiplicatæ sunt martyrum palmæ; et dum singuli in omnibus vincunt, præter coronas proprias, omnes acquisivere septenas.»
Addit S. Ambrosius, lib. De Jacob.: «Et hoc perempto, ait, jussit quartum vinciri ad rotam, ut ejus vertigine membris omnibus solveretur,» etc. an forte quia torquere, etiam versare est poetis atque oratoribus? an potius quia initium cruciatuum erat in equuleo, sive in rota distendi, ad fustium et nervorum diverberationem? Ita Salianus.
Versus 14: Spem a Deo Exspectare
14. ET CUM JAM ESSET AD MORTEM, SIC AIT: POTIUS (satius) EST AB HOMINIBUS MORTI DATOS SPEM (resurrectionis vitæ et gloriæ æternæ: hanc enim vivam habuere hi septem fratres; ideoque illa animati regi et tormentis resultarunt, imo insultarunt: porro spem vocant rem speratam, puta vitam et gloriam æternam per metonymiam) EXSPECTARE
A DEO, ITERUM AB IPSO RESUSCITANDOS; TIBI ENIM RESURRECTIO AD VITAM NON ERIT, — sed ad gehennam et mortem immortalem. Addit Josephus, cap. x, eum dixisse: «Non sic urentem habetis ignem adversum me, ut ego remollescam;» cumque Antiochus ei linguam præscindi juberet, subjecisse: «Etiamsi vocis instrumentum auferas, etiam silentes exaudit Deus; nam divinarum laudum cantatricem linguam amputas.» Josephum paraphrasten paraphrastice explicans illustransque S. Ambrosius, lib. De Jacob, cap. xi: «Et hoc perempto, inquit, jussit quartum vinciri ad rotam, ut ejus vertigine membris omnibus solveretur. At ille cum torqueretur immaniter: Dissolvis, inquit, corporis membra, sed adjungis gratiam passioni, nec eripis solatium morti. Est enim vox tonitrui in rota, quia in bono et inoffenso vitæ istius cursu cæleste resultat oraculum, sicut in Joanne et Jacob filiis tonitrui resultabat. Itaque illud quod legi, nunc manifestius recognosco, quia rota intra rotam currit, nec impeditur. Teres enim vita sine ulla offensione in quavis passione versatur, et intra hanc quoque rota currit.»
Versus 15: Vexabant Quintum
15. ET CUM ADMOVISSENT QUINTUM, VEXABANT EUM — cruciando, ut cæteros priores. Addit Josephus cap. xi: «Satellites eum constringunt, et ad catapultam trahunt, eoque catapultæ in genua alligato, genibus ferreis pedicis astrictis, ejus lumbos circum orbicularem cuneum inflectunt, ita ut totus circum rotam, scorpii instar, inflexus exarticularetur. Hoc pacto cum et spiritus ejus opprimeretur, et corpus angeretur, dixit: Præclara tu quidem nolens, o tyranne, confers in nos beneficia, dum efficis ut tanto generosioribus doloribus nostram pro lege tolerantiam exeramus.» S. Ambrosius vero loco citato de hoc sic ait: «Quintus cum sisteretur, cæso prius, eidem jussit ignes admoveri, subjici, incendi. Manabat e vulneribus cruor, et effossis ulceribus sanguis effusus ipsos flammarum exstinguebat globos. At ille inter flammarum crepitus audiebatur dicens: Gratias tibi, Domine, quod dedisti nobis dicere: Transibimus per ignem. Et sicut alibi idem tuus dicit Propheta: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Adstabo tibi sicut aurum purgatus incendio: et si quid fuit culpæ, ignis exussit. Itaque et iste transfiguratus e corruptela ad incorruptionem, vitam exhalavit.» Porro Gorionides ait quintum dixisse: «Noli in corde tuo cogitare quasi me Deus reliquerit, quia ex suo in me amore ad istam me gloriam duxit. Tu vero impius, blasphemus et rabidus es, ideoque te odio prosequens, te excitat ad omnia ista in nos facienda, quasi ipse paratus ad vindictam de te tuoque semine sumendam, et suum contra te totamque domum tuam furorem accendet.»
Versus 18: Sextus Mori Incipiens
18. POST HUNC DUCEBANT SEXTUM, ET IS MORI INCIPIENS SIC AIT: NOLI FRUSTRA ERRARE; NOS ENIM PROPTER NOSMETIPSOS HÆC PATIMUR PECCANTES IN DEUM NOSTRUM.
Nota: Acre ideoque illustre fuit martyrium horum septem Machabæorum; ideoque Ecclesia eorum celebrat festum præ aliis sanctis veteris Testamenti prima die augusti, præsertim Romæ, ubi sacra eorum lipsana requiescunt in templo S. Petri ad vincula, ut testatur S. Augustinus, serm. 109, cap. vi, ac magno populi concursu et devotione frequentantur. Causæ sunt multæ: prima, quod hi primi expresse et publice certarint pro vera Dei fide et cultu; secunda, quod in veteri Testamento id fecerint, cum obscura esset fides, et cognitio tam Dei et Christi, quam futuræ vitæ et resurrectionis; tertia, quod passi sint in ætate tenera et juvenili, cum vita summe est jucunda, et mors summe acerba; quarta, quod persecutorem et tortorem habuerunt Antiochum Epiphanem tyrannum sævissimum et crudelissimum; quinta, quod fortissime ei restiterint, imo singuli eum acriter increparint, et scelestissimum nuncuparint; sexta, quod omnis generis tormenta subierint, ut flagra et nervos taurinos, vers. 1, linguæ amputationem æque ac manuum et pedum, item excoriationem capitis et forte totius corporis, vers. 4, ollas et sartagines in quibus igne, pice, sulphure cremabantur et torrebantur, vers. 3. A Judæis his disce, Christiane, quid tibi faciendum sit in qualibet tentatione, persecutione, afflictione, quæ longe est minor, quamque generose eam superare debeas: «Nondum enim usque ad sanguinem restitistis,» Hebr. xii. Quis te in tympano distendit et pulsavit? Quis in olla bullivit? Quis in sartagine frixit? uti septem his fratribus contigit, qui tamen omnia forti alacrique animo sustinuerunt, ut tu in tuis modicis idem facias spe beatæ æternitatis. «Quod enim in præsenti momentaneum est, et leve tribulationis nostræ supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.» II Cor. iv.
Porro stimuli ad hæc omnia generose sustinenda et superanda Machabæis fuere: primo fides et spes in Christum mox futurum, ex cujus meritis prævisis Deus dedit eis copiosam gratiam, fortitudinem et constantiam; secundo, spes melioris vitæ et beatæ resurrectionis, quod scilicet membra, quæ tormentis exponebant a Deo illis reddenda forent in resurrectione, eaque splendida et gloriosa; tertio, quod cruciatus futurus esset modicus et brevis; præmium vero in cœlo immensum et æternum. Hoc enim omnes martyres animavit in tormentis etiam acerrimis; unde S. Sebastianus S. Marcum et Marcellianum ob parentum complorationem vacillantes corroboravit hoc dilemmate: Cruciatus vobis inferendi, aut erunt graves, aut leves. Si graves, cito mortem inferent, et vos ad cœlum transmittent. Si leves, erunt toleratu faciles. Utroslibet ergo fortiter sustinete, quia dolor brevis æternum vobis pariet gaudium. Momentum enim quod cruciat; æternum est quod delectat. Quarto, quod mater singulos animose hortaretur et acriter stimularet ad persistendum in patria religione; quinto, Eleazari senis de quo, cap. præced., in diris tympani cruciatibus verum patientiæ exemplum.
Versus 20: Mater Supra Modum Mirabilis
20. Supra modum autem mater mirabilis, — quæ in Græcorum Calendario nuncupatur Salome; a Josepho Salomona; a Gorionide et Genebrardo Anna, id est gratia; a S. Thoma Machabæa, quia Machabæorum mater. Rursum a Josepho cap. xv, Abrau; quia, inquit, «piæ Abrahami tolerantiæ filia recordata est;» ac sicut Abraham suum Isaac, sic ipsa septem filios Deo immolavit.
Miris elogiis eamdem celebrat Josephus. «Non ita luna, inquit, in cœlo cum astris venusta stat, sicut tu, quæ septem stellas, scilicet septem filios ad pietatem illuminasti, gloriosa coram Deo stas, et in cœlo una cum illis infixa es.» Unde cap. xv, ejus robur admirans exclamat: «O mater gentis, vindex legis, pietatis propugnatrix, victrixque certaminis quod per viscera gestum est! O maribus continentia generosior, et viris patientia fortior. Sicut enim arca Noe in universo illo totius mundi diluvio mundum ferens, fluctus constanter sustinuit: sic et tu custos illa legis, cum affectionum diluvio obruereris undique, vehementibusque quasi tormentorum ventis tundereris, susceptum pro pietate certamen egregie pertulisti.»
Quocirca S. Cyprianus, lib. De exhort. ad martyrium: «Tam grande, inquit, martyrium Deo præbuit virtute oculorum suorum, quam præbuerunt filii ejus tormentis et passione membrorum.» Et D. Chrysostomus, hom. 4 De verbis Isaiæ: «Mater, inquit, martyrum septies ipsa martyrium præstitit; dum enim illi torquebantur, illa plagam accipiebat.» S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. xli: «Spectabat, inquit, læta filiorum, quot funera, tot trophæa, et morientium vocibus plusquam psallentium cantibus delectabatur: pulcherrimam ventri sui cytharam (septem quodammodo fidibus instructam) in filiis suis cernens et pietatis harmoniam omni lyræ numero dulciorem.»
Quam virtutem D. Gregorius Nazianzenus, Orat. xxii, incredibiliter admiratus: «O virilem, inquit, animum in muliebri corpore! O sacrificium, Abrahæ sacrificio majus ac præstantius! Nam ille unum alacri animo obtulit, hæc autem populum universum filiorum Deo consecravit.»
Versus 21: Hortabatur Voce Patria
21. Singulos illorum (dum singuli ordine ætatis ab Antiocho evocati irent ad examen et tormenta, mater singulos ad constantiam) hortabatur voce patria, (id est Hebraica, ait Josephus. Melius Salianus vocem patriam interpretatur generosam et virilem, qualis solet esse vox patris, q. d. Hortabatur voce non materna et feminea, sed patria et virili: unde vox «patrius» non a patria, sed a patre deducitur, idemque est quod paternus: hoc enim significat Græcum πατρῴος, q. d. loquebatur viriliter, ut pater, non feminee ut mater. Quocirca explicans subdit:) fortiter (Græce generose) repleta sapientia, et femineæ cogitationi masculinum animum (vocemque) inserens.
Audi Nazianzenum, Orat. xxii, affectu et gestus hujus heroinæ graphice depingentem: «Strenua mater, et vere illorum tali virtute præditorum parens; illa, inquam, præclara et magnanima legis alumna, prius quam gaudio, simul ac timore afficiebatur, atque in duorum affectuum confinio posita erat: nam ut ex eorum fortitudine, iisque quæ videbat lætitiam capiebat; sic rursus cum incertum pugnæ eventum, incredibilemque tormentorum magnitudinem secum reputaret, timore angebatur: ac proinde illos non secus, atque avicula pullos suos arripiente angue aut alia quapiam insidiosa fera, circumvolabat, stridebat, obsecrabat, una cum ipsis certabat, nihil denique non dicebat ac faciebat, quo illos ad victoriam paratiores alacrioresque redderet. Cruoris guttas rapiebat, fragmenta membrorum excipiebat, reliquias adorabat, hunc colligebat, illum porrigebat, alium parabat, omnibus acclamabat: Euge, filii mei, euge strenui mei milites, euge in corporibus ferme incorporei, euge legis
canæque senectutis meæ, atque civitatis quæ vos aluit, et ad eam virtutis magnitudinem evexit, præsidium ac propugnaculum. Paulum adhuc et vicimus, defatigantur carnifices: hoc unum extimesco. Paulum adhuc, et ego inter mulieres beata, et vos inter adolescentes beati. At fortasse matris vos desiderium angit? nequaquam vos deseram. Hoc vobis polliceor, non tam liberos meos odi.»
Versus 24: Antiochus Adolescentem Hortabatur
24. ANTIOCHUS AUTEM — cruciabatur rex constantia tanta martyrum, quod eos expugnare non posset, sed a singulis vinceretur; ideoque pudefactus et indignans se a pueris despici, septimum fortissime aggreditur, ut eum vincens cæteros vicisse videatur, sed ab eo magis quam ab aliis victus cum acrius præ aliis ipse regi insultaret, rex desperans actusque in furorem in eum præ cæteris desæviit: quare minimus hic natu frater cæteros fratres suos ætate majores tam cruciatibus, quam animositate et tolerantia heroica superavit.
ET RES NECESSARIAS EI PRÆBITURUM. — Ex Græco verti potest se ei crediturum negotia sua, hoc est eum amicum intimum et secretum habiturum, cui regni sui negotia et regimen credat et committat, quemque provinciis suis quasi præsidem præficiat.
Versus 25: Vocavit Rex Matrem
25. Vocavit REX MATREM, — ut mater filio suaderet obedire regi.
Versus 27: Fili Mi, Miserere Mei
27. ITAQUE INCLINATA AD ILLUM (filium natu minimum), IRRIDENS CRUDELEM TYRANNUM (nota animos plusquam masculos in femina), ait patria voce (loquens sermone Hebraico, non Græco, quali loquebatur Antiochus, ut secretius et intimius infimum filii cor pungeret et feriret. Ita Josephus; aut potius «patria,» id est virili «voce.» Sic vers. 8, secundus patria, id est virili voce dixit: «Non faciam.» Vide dicta vers. 21, q. d. Loquebatur forti voce et generosa, non quasi femina et mater, sed quasi pater et vir:) FILI MI, MISERERE MEI, — ne tu solus turpi apostasia me matrem tuam contristes et excrucies, sed potius sollicitam de te solo tua constantia lætifices: valde enim me affliget, si tu a fratribus tuis degener, tyranno consentias, animamque tuam perdas, ac me fratresque tuos æterno dedecore afficias.
Audi S. Gregorium Nazianzenum, Orat. 22 De Machabæis: «Mater omnium matrum sacratissima effecta sum, nihil mundo reliqui feci; omnia Deo tradidi; thesaurum meum, spes meas, senectutis altrices. Quam magnifice honorata sum! Quam excellenter senectus mea curata atque tractata est! Habeo educationis vestræ præmia, o filii, quoniam omnes virtutis causa decertantes vidi, omnes victores aspexi: mihi vero carissimi filii, nequaquam mortui atque exstincti; sed Deo oblati estis, nec lacerati, sed compacti et coagmentati, non fera vos abripuit, non fluctus obruit, non latro jugulavit, non hostis oppressit, non vis belli sustulit, non denique ullus humanus casus.»
ET LAC TRIENNIO DEDI. — Hoc multæ matres fecerunt per triennium, idque medicis rationibus probat et laudat Franciscus Valesius Sacræ philos. cap. lxxxiii. Si quis infans ultra triennium matris lac sugat vulgari scommate Manotreptus vocatur, ait S. Augustinus in Psal. xxx.
Versus 28: Aspicias ad Cœlum et Terram
28. PETO, NATE, UT ASPICIAS AD CŒLUM ET TERRAM, ET AD OMNIA QUÆ IN EIS SUNT, ET INTELLIGAS QUIA EX NIHILO FECIT ILLA DEUS, — ac proinde cogites te quoque ex nihilo a Deo creatum, et eum solum quasi creatorem timeas, ames, colas, eique obedias; nec timeas tyrannum, quem pariter Deus creavit, eique limites sæviendi præfixit, ut non plura nec majora tibi possit inferre tormenta, quam Deus permiserit, qui scit quantum commode pati possis, quamque copiosam gratiam et robur ad ea sustinendum sit tibi daturus ut te in terra victorem, in cœlo triumphantem præmiet, et corpus a tyranno laceratum, sanum et gloriosum tibi in resurrectione restituat.
Audi S. Ambrosium, lib. II De Jacob, cap. xi et xii, paraphrastice hæc illustrantem: «Miserere mei, quæ te in utero tot mensium curriculo portavi, ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum trophæa, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. Te adhuc isti exspectant triumphi. Aspice in cœlum, unde hausisti spiritum, ad Patrem omnium: aspice in terram, quæ tibi ante alimoniam ministravit; aspice ad fratres, qui collegam requirunt: aspice ad matrem, quæ tibi lac dedit: redde mercedem pii sanguinis, noli a fratribus, noli a matre divelli. Temporales opes sunt, quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona quæ a Deo omnipotente defertur. Vos mihi septem dierum lumina dedit Dominus, sextum jam diem clausi, et omnium opera bona valde. Debes mihi, fili, ut quæ in illis sex laboravi, in te requiescam septimo, tanquam a sæculi operibus jam feriata.»
Simili robore et ardore S. Symphorosa e capillis suspensa filios ad sui imitationem et martyrii æmulationem incitabat, teste Usuardo, Beda et aliis. «Eia, inquit, o mea non tam pignora, quam viscera! Attendite ad petram unde excisi estis. Patrem habuistis Getulium Christi martyrem: matrem habetis Symphorosam ad martyrium festinantem, et exultantem. Quid dubitatis vestros sequi, o boni filii, parentes, et quæ vobis pro Christo infligentur, non tormenta, sed blandimenta reputare? Hos patior femina imbecilla cruciatus: patimini et vos constantes viri. Meo nutriti lacte, vestro me sanguine recreate. Porrexi ubera, reddite vulnera. Hoc beneficio maternum obsequium rependite. Nullum mihi charius vestræ in me charitatis argumentum. Vivam, si vos pro Christo mori sensero. Felicissima erit vita vestra, si felicissima pro Christo morte coronetur.»
Pari fortitudine mater S. Melitonis qui junior erat 40 Martyrum (quorum festum Ecclesia celebrat die 9 martii), cum ei adhuc spiranti carnifex parcere vellet, eum impulit ad martyrium.
30. CUM HÆC ILLA ADHUC DICERET, AIT ADOLESCENS: QUEM SUSTINETIS, — id est qualem me fore exspectatis? An ut Antiocho obediam? minime gentium: Deo enim et matri divina consilia suggerenti parebo, ac fratribus meis me similem experemini, uti hactenus experti estis. Sic «sustine,» vers. 17, sumitur pro «exspecta.» Porro Gorionides ait septimum dixisse: «Quid me tardas, et pergere non sinis una cum sanctis fratribus meis? mihi haud persuaseris ut vanitates tuas complectar. Non recedam a Domino et sancta ejus ac inmaculata lege, quam Moysis servi sui opera dedit Israeli populo suo, et filiis servorum suorum. Et tu, o Belial pessime, malorum inventor, Antioche homo injuriose, osor veritatis, quam blasphemas et calumniaris, quo ibis, et quo fugies a facie Domini nostri, cujus est terra, et plenitudo orbis, et qui habitant in ea? Adhuc vivificabit nos et exaltabit, et magnificabit præ omnibus, vel super omnem gentem.»
Versus 36: Fratres Mei Sub Testamento Aeternae Vitae
36. NAM FRATRES MEI MODICO NUNC DOLORE SUSTENTATO (fortiter tolerato) SUB TESTAMENTO ÆTERNÆ VITÆ EFFECTI SUNT, — id est vita æterna fruuntur in limbo, exspectantes beatam Dei visionem in cœlis post mortem Christi, quæ vita eis a Deo promissa est per testamentum, id est fœdus et pactum quod cum Hebræis iniit, et per Mosen Exodi xxiv, et passim in Deut. conscripsit.
Audi S. Ambrosium: «Itaque proripiens se juvenis, ait: Quid sustinetis? Et multa vociferans, quia nequaquam divelli posset a fratrum consortio, quorum multo beatiora essent funera quam regia imperia; dum argueret conviciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus, vitæ hujus munus absolvit.» Porro Josephus, cap. xv, hæc aliter enarrat; sic enim ait: «Solvite me, inquit (erat enim septimus hic filius catenis vinctus quasi reus), ut regem et ejus amicos omnes alloquar. Hoc illi pueri promisso supra modum gavisi protinus eum solvunt. Et ille, cum ad propinquam quamdam cucurrisset sartaginem: O impie, inquit, et omnium improborum sceleratissime tyranne, non veritus es, cum a Deo tum bona cætera, tum regnum acceperis, et ejus servos interficere, et pietatis cultores excruciare, pro quibus te reservat Fas, et densiori et eidem æterno igni, atque tormentis nulla unquam sæculorum serie intermittendis. Non veritus es, homo belluine, ejusdem tecum generis hominum, et iisdem ortorum elementis linguas præcidere, eosque in hunc modum vexatos torquere. Enim vero illi fortiter occumbentes sua in Deum pietate perfuncti sunt: at tu, misere, plorabis, qui virtutis propugnatores insontes interemeris. Itaque ipse moriturus a fratrum meorum virtute non aufugiam.» Hæc fatus seipsum in sartagines dejicit atque animam ponit.»
At hoc non consentit cum eo quod subdit S. Scriptura, dicens:
38. IN ME VERO ET IN FRATRIBUS MEIS DESINET OMNIPOTENTIS IRA — quasi in victima pro peccatis
totius Israelis. Id factum est anno sequenti, ut audiemus cap. viii; fuit ergo hæc cygnea vox puri et innocentis Jacob, qua ipse quasi vetus propheta moriens promeruit, et prædixit salutem Israeli.
Versus 39: Rex Accensus Ira
39. TUNC REX ACCENSUS IRA IN HUNC SUPER OMNES CRUDELIUS DESÆVIT, INDIGNE FERENS SE DERISUM — tam a matre quam a filio.
Versus 40: Mundus Obiit in Domino Confidens
40. Et hic itaque mundus (ab esu carnis porcinæ, ab apostasia, a violatione legis) obiit per omnia in Domino confidens, — quod ab eo membra ejus amore laniata reciperet gloriosa in beata resurrectione.
Porro horum septem Machabæorum martyria fuere totidem miracula, inter quæ uti atrocius, ita generosius et illustrius fuit hoc septimi, et omnium minimi. Nec enim puer tot tamque horrenda tormenta continuo viribus naturæ ferre et superare potuisset, multo minus tantam alacritatem et animositatem qua tyranno insultavit, ostendere. Hoc ergo fuit opus gratiæ Dei per merita prævisa Christi, cujus hi septem martyres fuere typi, ideoque plagis cæsi, ad palos distenti, et igni frixi fuere, uti Christus flagellatus, in cruce distentus, et igne tum doloris, tum amoris pro nobis assus frixusque fuit.
Sic post Christum pueri et puellæ, ut S. Agnes, S. Vitus, S. Celsus, S. Pancratius, tum tormentorum acerbitate et varietate, tum animi robore et alacritate superarunt martyres viros: nimirum:
Major in exiguo regnavit corpore virtus.
Et «virtus» divina «in infirmitate» humana «perficitur.» In parvis enim magnus vincit et triumphat Christus, ideoque ipse «infirma mundi elegit, ut confundat fortia,» ut «qui gloriatur» non in se, sed «in Domino glorietur» I Corinth. i.
Versus 41: Mater Consumpta Est
41. NOVISSIME AUTEM POST FILIOS ET MATER CONSUMPTA EST. — Græce ἐτελεύτησε, id est mortua est. At quo genere mortis? Primo, alicui putant eam mortuam ex ingenti gaudio, quod videret omnes filios tam gloriose de tyranno triumphasse. Ita Marius Victorinus in carmine De Machabæis:
Dum puer, inquit, ista gerit, solverunt gaudia matrem. Jamque ut erat laxata malis jam voce negata Suspirans, interque manus collapsa suorum Concidit exanimis, resolutaque membra quierunt, Sic ipsa et mater Sanctorum in parte recepta est.
Sic nonnullæ Romanæ matres gaudio exanimatæ sunt, cum subito viderunt filios, quos in pugna contra Annibalem cecidisse audierant, teste Livio, lib. xxii, et Valerio, lib. ix, cap. xii.
Secundo, Gorionides ait eam a Deo postulasse mortem, et impetrasse. «Hæc, inquit, mulier fortis stans super eorum cadaveribus, palmas suas in cœlum expandit, et dixit: O Deus excelse, Deus sæculi, abeam, quæso, cum filiis meis, ego ancilla tua, in locum quem parasti eis. Et cum hæc dixisset, reddidit animam suam, et exiit spiritus ejus, et cecidit ipsa super filios, et cum ipsis obiit.
sicque fidelissimis filiis felicissima tandem mater adjuncta est.» Tertio, verisimilius est eam frixam fuisse in sartagine instar filiorum, hoc enim significat τὸ «consumpta est:» et hoc exigebat, tum ejus magnanimitas et magnanima tyranni irrisio, tum ipsius tyranni in eam indignatio et furor. Addit Josephus eam seipsam in ignem sibi paratum injecisse, uti fecit S. Apollonia ex Dei instinctu.
Audi Josephum ex Græco ejus textu: «Novissime filiis omnibus consumptis, admirabilis tantorum athletarum parens in cruenta pœnarum carnificina flexis repente genibus, corporis a Deo dissolutionem efflagitabat. Non enim vivendi cupiditate, sed filiorum causa tantum tempus protraxisse. Septem igitur triumphos mater pientissima suscepit. Antiochus faucibus stridet, matrem generosam affligere jubet, tyrannice rapitur, teneris nudatur artubus, in altum manus alligantur, sævius illuditur flagellis, læsis mæret uberibus, ac flammivomæ adjecta sartagini ambustos ultro filios concomitatur in pænas.»
Merito S. Ambrosius, lib. II De Jacob. cap. xi: «Quis, inquit, hanc beatam neget, quæ quasi septem vallata mœnibus, inter corpora filiorum nullum sensit mortis incursum? Quis, inquam, dubitet de ejus beatitudine, quæ septem turribus circumdata in paradisi sedem caput extulit; quæ septem filiis cincta, sacratissimum Deo chorum, non solum canorum vocibus, sed etiam passionibus ad concinendas Domini laudes cœlestibus invexit altaribus? Quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna Ecclesiæ, septeno fulgens lumine, et octavo utero cunctis luminibus oleum subministrans!»
Quocirca S. Augustinus de ea ait serm. 109 De diversis, cap. vi: «Discant feminæ de matris illius tanta patientia, ineffabili virtute, quæ noverat conservare filios suos. Habere noverat quæ perdere non timebat. Isti in se singuli sentiendo, illa vivendo in omnibus passa est. Facta mater septem martyrum, septies martyr, a filiis non separata spectando et filiis addita moriendo.» Et cap. vii, ait eam dixisse filio: «Ibi te mihi servabit Christus, unde non tollet Antiochus.»
Rursum S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. xii: «Non sic luna, inquit, inter stellas refulget, ut inter filios mater: et cum eos ad martyrium illuminatura deduceret, refulgebat, et cum amplexata victores in medio filiorum jaceret. O vere mater adamante fortior, melle dulcior, flore fragrantior! o indissolubile pietatis vinculum! o vere valida charitas sicut mors dura, sicut inferi zelus devotionis ac fidei! Nulla tantarum diluvia passionum tuam potuerunt charitatem excludere, nulla inundare eam flumina tantarum acerbitatum. Sicut arca in illo mundi diluvio totius orbis spatiis innocua ferebatur, ita et tu adversus fluctus tam gravium passionum pietate immobilis restitisti, et cum posses salutem filiorum eligere, noluisti.»
Similis prorsus huic septem Machabæorum matri fuit S. Felicitas septem filiorum totidemque martyrum mater, quæ eosdem peperit cælo quos genuerat terræ. Cum enim sub Antonio Imperatore, Publius Præses ei diceret: «Miserere filiis tuis, juvenibus bonis, et flore primæ juventutis florentibus,» respondit Felicitas: «Misericordia tua impietas est, et exhortatio tua crudelitas est.» Et conversa ad filios suos dixit: «Videte, filii, cœlum, et sursum aspicite: ibi vos exspectat Christus cum sanctis suis. Pugnate pro animabus vestris, et fideles vos in amore Christi exhibete.» Nec tantum dixit, sed et fecit; nam et ipsa gloriosum obiit martyrii agonem; unde S. Augustinus, serm. 410 De diversis, de ea ait: «Fecundior virtutibus quam fœtibus; videns certantes in quibus et ipsa certabat, et in omnibus vincentibus etiam ipsa vincebat.» Et S. Gregorius, hom. 3 in Evang.: «Non ergo, inquit, hanc feminam martyrem dixerim, sed plus quam martyrem, quæ septem pignoribus ad regnum præmissis, toties ante se mortua ad pænas prima venit, sed pervenit octava. Aspexit mater, et cruciata, et imperterrita, filiorum mortem; spei gaudium tribuit, adhibuit dolorem naturæ. Timuit viventibus, gavisa est morientibus. Optavit nullum post se relinquere, ne si quem haberet superstitem, non posset habere consortem.»
Similis eidem fuit S. Symphorosa, quæ septem filiis uti magistra fidei, ita et dux ad martyrium exstitit; cujus triumphum septemplicem, imo octuplicem quotannis recolit Ecclesia die 18 julii.
Hic ergo gloriosus fuit septem Machabæorum duce matre martyrii triumphus, quem passim Patres miris encomiis celebrant, ut S. Gregorius Nazianzenus, Orat. 22, quæ tota est de Machabæis; S. Ambrosius, locis citatis; S. Augustinus, in epist. 1 S. Joannis, tract. 8, et serm. 109 De diversis; S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6; S. Chrysostomus, hom. De Nativit. septem Machab.; Prudentius, hymno De Romano mart.; Gaudentius Brixianus, tract. De Machabæis; S. Leo, serm. in Nativit. 7 Machabæis; S. Ephrem, serm. De morte; Victorinus Afer, in carmine De Machabæis; S. Prosper, part. II Præd. cap. xl; S. Bernardus, epist. 98; Theophilus Alexandrinus, epist. 3 Paschali, quem audi:
«Quid memorem insignes Machabæorum victorias, qui ne illicitis carnibus vescerentur, et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus, totiusque orbis in Ecclesiis Christi laudibus prædicantur, fortiores pænis, ardentiores, quibus comburebantur, ignibus? Victa sunt in eis omnia crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit; inter pænas, magis paternæ legis quam dolorum memores. Lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus, et mala præsentia futurorum spe despiciebant. Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenæ erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter hæc omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quid patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum sprevit dolores; cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat et despicit. Qualis fuit Paulus scribens: In iis omnibus superamus per eum qui nos dilexit.»
Audi rursum S. Ambrosium, lib. II De Jacob et vita beata, cap. xii: «Talis hæc pugna est, ut ille gloriosius vicerit, qui crudelius occisus fuerit. Itaque nemo timuit, nemo trepidavit, nullus ad mortem ex tot fratribus pigrior fuit, sed omnes tanquam ad immortalitatis viam, ita ad mortem per acerba supplicia cucurrerunt. Et mater consona cernens filiorum agmina tanquam pia anima sui membris corporis in filiis offerebat, et per artus proprios videbatur sibi subire tormenta.» Et lib. xi, epist. 7: «Haud degener Abrahamidarum et Machabæorum concertatio puerorum, quorum alii super flammas canebant, alii cum exurerentur, non rogabant ut parceretur, sed invehebantur ut amplius persecutor inflammaretur.»
Porro S. Cyprianus De exhort. mart. ad Fortunatum, Machabæorum fortitudinem exaggerat ex eo quod tam generose Antiocho tyranno insultarint. «Quale, inquit, illud levamentum fuit martyri, quam grande solatium! in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia prædicare.» De matre vero ista subjungit: «Admirabilis quoque mater, quæ nec sexus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectavit libenter, nec pœnas illas pignorum, sed et glorias computavit, tam grande martyrium Deo præbens virtute oculorum suorum, quam præbuerant filii ejus tormentis et passione membrorum.»
Tropologice, S. Chrysostomus, hom. de Machab., docet nos imitari debere Machabæos in robore, ut cum aliqua tentatio nos invadit, cum eis dicamus resolute: «Non faciam,» non violabo legem, non offendam Deum meum: «Quantam illi, inquit, patientiam in periculis corporalibus ostenderunt, tantam nos in passionibus irrationalibus continentiam demonstremus: id est contra iram et avaritiam, vel inanis gloriæ concupiscentiam, divino timore moniti sensibus repugnantes, et consilia diaboli destruentes in nobis. Si enim cupiditatum ignes vicerimus, sicut illi tyrannidis ignem vicerunt, poterimus juxta ipsos et matrem eorum, pari gloria constituti similes haberi.»
Denique singuli hi Machabæi martyres minitantes et prædicentes imminens Antiocho Dei judicium et supplicium, veri fuere vates. Nam Antiochus post triennium gravibus pudendisque morbis afflictus interiit, ut audiemus cap. ix;
filius ejus Eupator vix biennium regnavit interfectus a Demetrio consobrino suo, qui quasi Seleuci filius regnum jure sibi debitum occupavit; itaque omnis Antiochi familia exstincta fuit.
Porro Machabæi hi Sanctorum catalogo adscripti sunt in Romano martyrologio ad diem primum augusti, ubi sic legimus: «Antiochiæ passio Sanctorum septem fratrum Machabæorum cum matre sua, qui passi sunt sub Antiocho Epiphane rege; horum reliquiæ Romam translatæ in Ecclesia S. Petri ad vincula conditæ fuerunt.» Quare mirum est nonnullos apud Serarium contendere eas Coloniam Aggripinam esse translatas, ubi et horum Machabæorum Ecclesia exstat, quam cum ibi degerem sæpius vidi et visitavi, nisi quis dicat partem earum esse Romæ, partem Coloniæ; multorum enim Sanctorum facta est hæc reliquiarum distributio.