Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judas Machabæus cum sex millibus invocato Deo gentiles mire exagitat. Mox, vers. 16, acri oratione suos paucos exhortatur, ut animose cum Nicanore confligant, certamque a Deo victoriam sperent. Animati ergo confligunt, et Nicanorem prosternunt, qui fugiens Antiochiam Dei Israelis fortitudinem ubique celebrat. Pari robore, vers. 30, sternit Timotheum, et Bacchidem impiumque Callisthenem concremat.
Textus Vulgatae: II Machabaeorum 8:1-36
1. Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella; et convocantes cognatos et amicos, et eos, qui permanserunt in Judaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. 2. Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis; 3. misereretur etiam exterminio civitatis, quæ esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret; 4. memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. 5. At Machabæus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur; ira enim Domini in misericordiam conversa est. 6. Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas; et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat; 7. maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur. 8. Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res eis cedere prospere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis. 9. At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei et Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. 10. Constituit autem Nicanor ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum, de captivitate Judæorum suppleret; 11. statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coemptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura. 12. Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judæis, Nicanoris adventum. 13. Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur; 14. alii vero si quid ei supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos, priusquam cominus veniret, vendiderat; 15. et si non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. 16. Convocatis autem Machabæus septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem, sed fortiter contenderent, 17. ante oculos habentes contumeliam, quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. 18. Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Domino qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu delere, confidimus. 19. Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quæ facta sunt erga parentes; et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt; 20. et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cœlo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. 21. His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati. 22. Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis. 23. Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. 24. Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum; majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt. 25. Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt, 26. sed reversi sunt hora conclusi; nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes. 27. Arma autem ipsorum et spolia congregantes, sabbatum agebant; benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos. 28. Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia; et residua ipsi cum suis habuere. 29. His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur. 30. Et ex his, qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt; et plures prædas diviserunt, æquam portionem debilibus, pupillis et viduis, sed et senioribus, facientes. 31. Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis, residua vero spolia Jerosolymam detulerunt; 32. et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Judæos afflixerat. 33. Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum, qui sacras januas incenderat, id est Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. 34. Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat, 35. humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. 36. Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
PRIORES septem hujus cap. versus ordine temporis et rei gestæ subjungendi sunt versui 1, cap. v, lib. I, cæteri deinde ad finem capitis inferendi videntur inter vers. 37 et 38 ejusdem cap. v. Hucusque audivimus fortitudinem passivam Judæorum martyrum, nunc usque ad finem libri audiemus fortitudinem activam Judæorum militum, puta Judæ Machabæi, et fratrum ejus. «Romanum est, inquiebat ille, fortia agere; at Machabæum, æque ac Christianum est tam dura pati quam fortia agere.»
Versus 1: Eduxerunt Sex Millia Virorum
1. JUDAS VERO MACHABÆUS, etc., EDUXERUNT AD SE SEX MILLIA VIRORUM. — Hisce paucis copiis maximos Antiochi Epiphanis prostravit exercitus, tum quia hi erant quasi desperati, qui pro aris et focis pugnabant, tum quia magna in Deum spe et invocatione prælia inibant: quare Deus eis animum viresque addebat, hostibus vero adimebat.
Versus 3: Vocem Sanguinis Clamantis
3. Et vocem sanguinis (Judæorum innocentium ab Antiocho occisorum, uti audivimus cap. vii et præced.) ad se (muta voce instar Abel contra parricidam Cainum) clamantis audiret.
Versus 5: Machabæus Intolerabilis Gentibus
5. AT MACHABÆUS CONGREGATA MULTITUDINE, INTOLERABILIS (Græce ἀνυπόστατος, impatibilis, intolerandus, quem nemo tolerare, cujus arma et vires nemo sufferre posset, sed omnes iis cederent et succumberent) GENTIBUS EFFICIEBATUR; IRA ENIM DOMINI (qua Judæorum peccatum hucusque per Antiochum castigarat) IN MISERICORDIAM CONVERSA EST — ut per Judam Judæos ante victos calcatosque ab Antiocho faceret ejus victores et calcatores. Hoc est quod anno præcedenti ultimus Machabæus excruciatus quasi vates prædixerat Antiocho, cap. vii, vers. 38: «In me, inquit, et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira.» Hoc enim ut fieret, ipse cum fratribus sua tam heroica
martyrii tolerantia meruere, qua et Judæorum peccata apud Deum expiarunt, ejusque iram in misericordiam et gratiam converterunt; qua factum est ut Deus excitaret Judam Machabæum, eique animos et vires adderet quibus Antiochi copias ubique profligaret.
Versus 6: Superveniens Castellis Improvisus
6. ET SUPERVENIENS CASTELLIS ET CIVITATIBUS IMPROVISUS, SUCCENDEBAT EAS. — Hoc enim stratagema est insignium belli ducum, ut ex improviso, ideoque noctu in hostes inermes et imparatos, imo somno vinoque sepultos irruant, itaque eos quasi pecora mactent, uti fecit hic Judas. Idem Romanis faciebat Annibal, ac vicissim Romani Annibali, teste Livio, Justino, Plutarcho et aliis.
Versus 8: Philippus Videns Virum ad Profectum
8. VIDENS AUTEM PHILIPPUS — qui ab Antiocho Jerosolymæ gubernator constitutus fuerat, cap. v, vers. 22 — paulatim virum ad profectum venire, scilicet Judam in dies victoriis æque ac animis, viribus et copiis ad eum quasi victorem confluentibus augeri, et proficere, metuens sibi suisque, auxilium petiit a Ptolemæo Præfecto Cælesyriæ.
Versus 9: Ptolemæus Misit Nicanorem
9. AT ILLE (Ptolemæus) VELOCITER MISIT NICANOREM PATROCLI (filium), etc., DATIS EI DE PERMIXTIS GENTIBUS, ARMATIS NON MINUS VIGINTI MILLIBUS; — sed postea ad hos longe plures accessere, ut patet, lib. I, cap. iii, vers. 38 et 42.
Versus 10: Tributum Romanis Supplere
10. CONSTITUIT AUTEM NICANOR (tantis copiis elatus, et certa spe victoriæ Judæos omnes quasi devorans) UT REGI (Antiocho) TRIBUTUM QUOD ROMANIS ERAT DANDUM (eo quod Romani ejus patrem Antiochum Magnum bello vicissent, et ad tributum damnassent; summa autem hujus tributi Romanis dandi erant), DUO MILLIA TALENTORUM (ut hoc tributum) DE CAPTIVITATE JUDÆORUM SUPPLERET, — ut nimirum totam hanc summam magna ex parte conflaret ex venditione Judæorum a se captivandorum. Unde incolas Tyri, Sidonis, aliarumque vicinarum convocavit ad Judaica mancipia vilissimo pretio coemenda; nimirum.
Versus 11: Nonaginta Mancipia Talento
11. PROMITTENS SE NONAGINTA MANCIPIA TALENTO (argenti) DISTRACTURUM, — hoc est 500 aureis venditurum, ita ut quodque mancipium non staret nisi quinque aureis cum dimidio; cum alioqui paulo ante Hyrcanus unum juvenem talento, id est 500 aureis, vendidisset, teste Josepho, lib. XII, cap. iv. Hæc indignitas et vilipendium pupugit Judæos, ut ad castra Judæ agminatim confluerent usque ad necem pro lege et libertate pugnaturi. Quare imprudenter id fecit Nicanor irritans Judæos, ut quasi desperati pugnarent, ideoque ab eis victus cæsusque est.
Versus 13: Non Credentes Dei Justitiæ
13. Non credentes Dei justitiæ, — quod scilicet Deus patronus et vindex foret justæ et innocentis Judæorum causæ, et injustum Nicanorem per eos prosterneret.
Versus 14: Alii Vero Vendebant
14. ALII VERO SI QUID EIS SUPERERAT VENDEBANT, indeque arma et annonam comparabant, ut ad tude castra accedentes, pro patria et fide usque ad mortem animose contra Nicanorem depugnarent.
Versus 15: Propter Testamentum ad Patres
15. ET SI NON PROPTER EOS, PROPTER TESTAMENTUM TAMEN, QUOD ERAT AD PATRES EORUM, — q. d. Dominum deprecabantur ut eos eriperet a Nicanore, non propter sua merita, sed Patrum, puta Abrahæ, Isaac, Jacob, etc., quibuscum Deus testamentum, id est pactum, inierat, promittens se eis eorumque posteris fore Deum, id est tutorem et protectorem, si ipsi eum vicissim ut Deum suum colerent.
Versus 16: Ne Hostibus Reconciliarentur
16. CONVOCATIS AUTEM MACHABÆUS SEPTEM MILLIBUS, — Græce sex millibus; tot enim nominantur vers. 4 et 22, sed septimum millenarium ducebat ipse Judas, reliqua sex mille ejus fratres quasi duces. Ita Salianus.
ROGABAT NE HOSTIBUS RECONCILIARENTUR, — sed cum eis gererent ἀσπόνδρον πόλεμον, id est irreconciliabile bellum, ideoque hostibus metuendum et formidabile, quale cum Romanis gessit Annibal, qui cum admodum esset puer, ab Hamilcare patre sacrificante ad aras jurejurando obstrictus fuit se, cum primum per ætatem liceret, Romanorum fore inimicum, teste Plutarcho in ejus vita. Sic Numantini in Hispania a Romanis per 14 annos obsessi noluerunt eis reconciliari, ideoque 40 millia Romanorum deleverunt; sed tandem a Scipione fame pressi omnia sua et seipsos igne in foro excitato concremarunt. Ita Florus, libro II. Asdrubal Carthaginis a Scipione obsessæ Præfectus Romanos captivos in mœnibus, oculis, vel linguis, vel digitis, vel plantis mutilavit, itaque vivos præcipitavit per rupes, ne Carthaginensibus ullam spem veniæ a Romanis impetrandæ relinqueret, sed in solis armis salutem reponerent, ait Appianus. Cum obstinatis enim durum et periculosum est bellum. Tale bellum fidelis quilibet per totam vitam gerere debet cum Lucifero, cum carne et mundo, cum superbia, ira, gula, luxuria, ut nullas pacis conditiones admittat, sed internecino prælio cum eis assidue confligat.
Versus 20: Prælium Adversus Galatas
20. ET DE PRÆLIO, QUOD EIS ADVERSUS GALATAS FUIT IN BABYLONIA, UBI AD REM VENTUM EST, MACEDONIBUS SOCIIS HÆSITANTIBUS, IPSI SEX MILLIA SOLI PEREMERUNT 120 MILLIA. — Videtur hoc contigisse sub Antiocho primo, qui Seleuci primi post Alexandrum Asiæ et Syriæ regis filius et successor cognominatus est Soter. Hic enim, ut narrat Appianus in Syriacis, Galatas ex Europa Asiam invadentes repulit, idque ope Judæorum, quibus proinde tam ipse quam ejus filius Antiochus cognomento Θεός, summas dignitates et privilegia in gratiarum actionem contulerunt, uti narrant Josephus, libro XII, cap. iii; Justinus, lib. xxiv et xxv; Plutarchus in Demetrio, et alii. Ita Serarius, Mariana et alii.
Versus 22: Fratres Duces Utrique Ordini
22. CONSTITUIT ITAQUE FRATRES SUOS DUCES UTRIQUE ORDINI SIMONEM ET JOSEPHUM. — Josephus hic alio nomine Joannes vocatus est libro I, cap. ii, vers. 2. Ita Serarius.
Versus 23: Ab Esdra Lecto Sancto Libro
23. AD HOC ETIAM AB ESDRA LECTO ILLIS SANCTO
LIBRO. — Esdras hic non fuit verus celebrisque ille scriba qui librum Esdræ conscripsit, sed longe eo posterior, nimirum sacerdos, vel legis doctor insignis, qui ut militibus ituris ad bellum animos, spemque victoriæ adderet, legit eis ex Deut. cap. xxviii, vers. 7, ubi Deus Judæis se rite colentibus certum de hostibus promittit triumphum. Atque id ipsum fieri jusserat Deus ante pugnam, Deut. cap. xx, dicens: «Appropinquante prælio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur: Audi, Israel, noli timere, quia Dominus Deus vester in medio vestri est.»
Porro Græca habent: Adhuc etiam Eleazarum, scilicet quartum fratrem suum, constituit Judas belli ducem, attributis ei pariter 1500 militibus; sic enim sex millia militum in quatuor fratres quasi duces distribuit, attributa cuique quarta parte, scilicet 1500 militibus. Deinde aliam sententiam subjungunt, quod scilicet Judas quasi Pontifex, et supremus belli dux, uti præcessit, legerit militibus librum Deuteronomii.
ET DATO SIGNO, — id est tessera militari adjutorii Dei, q. d. Judas suis dedit hanc belli tesseram, quo socii ab hostibus dignoscerentur: «Adjutor noster est Deus.» Hoc fuit omen et causa victoriarum omnium, quod scilicet Judas non in suis, sed in Dei viribus omnem victoriæ spem reponeret: sic Gentiles sæpe hanc belli tesseram dabant: «Nobiscum Deus,» ait Vegetius, lib. III, cap. iii. Sic Cyri in bello tessera erat: «Jupiter belli socius et dux,» ait Xenophon, lib. III. Pompeii vero in acie Pharsalica hæc: «Hercules invictus;» Julii Cæsaris autem hæc: «Victrix Venus,» teste Appiano, lib. II De bellis civilibus. Ita Sanchez, Serarius, Salianus et alii.
IPSE DUX (Judas) COMMISIT (prælium) CUM NICANORE.
Versus 24: Facto Adjutore Omnipotenti
24. ET FACTO SIBI ADJUTORE OMNIPOTENTI, INTERFECERUNT SUPER NOVEM MILLIA HOMINUM, — reliquis in fugam actis vel captis.
Versus 26: Reversi Hora Conclusi
26. SED REVERSI SUNT HORA CONCLUSI, — q. d. Hora vespertina, quæ præit sabbatum, ingruente, arctati et prohibiti sunt insequi hostes fugientes, sabbato enim ex lege eis indicta erat quies; Sabbatum autem incipiebat a pridiana hora vespertina.
Versus 28: Debilibus et Orphanis Diviserunt Spolia
28. DEBILIBUS, ET ORPHANIS, ET VIDUIS DIVISERUNT SPOLIA. — Vide hic Judæ et militum charitatem et liberalitatem, qua in gratiarum actionem de victoria a Deo obtenta spolia in egenos distribuunt, ideoque novas a Deo, qui in gratos est gratior, et in liberales liberalior, victorias obtinuerunt: nam vers. 30, «ex castris Timothei super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt, et plures prædas diviserunt.» Hoc Judæorum exemplum narrent ducibus et militibus Christianis eorum confessarii et concionatores, ut illud imitantes simili modo a Deo benedici, et victoriis cumulari mereantur. Sane Turca cum insignem aliquam de hostibus victoriam obtinuit solet in gratiarum actionem erigere hospitale quodpiam ad alendos pauperes, illudque dotare.
Versus 29: Communiter Obsecratio Facta
29. ET COMMUNITER AB OMNIBUS FACTA OBSECRATIONE (hanc quoque communem litaniam imitentur nostri milites), MISERICORDEM DOMINUM POSTULABANT, UT IN FINEM SERVIS SUIS RECONCILIARETUR. — ut scilicet hucusque peccatis Judæorum offensus, ideoque eos per Antiochum castigans tandem aliquando precibus communibus placatus flagellum hoc amoveret, eosque ab omni hostium incursu plene planeque liberaret.
Versus 30: Æquam Portionem Facientes
30. ÆQUAM PORTIONEM DEBILIBUS, PUPILLIS ET VIDUIS, SED ET SENIORIBUS FACIENTES. — Græce ἰσομοίρους, id est æquales portiones cum debilibus, pupillis et viduis, et sacerdotibus facientes, q. d. Spolia diviserunt in duas æquales portiones. Quarum unam milites sibi servarunt, alteram in debiles præsertim, qui in prælio vulnerati, mutilati, debilitati fuerant, item in orphanos et viduas, quorum parentes et mariti in acie ceciderant, distribuerunt. Hoc enim pietas, ac parentum et maritorum merita exigebant. Adhæc sacerdotibus, utpote qui erant Deo consecrati, ac pro militibus pugnantibus Deum deprecati fuerant ut eis victoriam largiretur.
Versus 32: Philarchen Interfecerunt
32. ET PHILARCHEN QUI CUM TIMOTHEO ERAT INTERFECERUNT. — Philarches non est nomen proprium, sed nomen officii et dignitatis; φύλαρχος enim est tribunus, tribuum præfectus, estque nomen magistratus in exercitu: φυλή enim est tribus, familia, cohors; ἄρχος est præfectus, princeps. Ita Salianus.
Versus 33: Callisthenem Concremarunt
33. Et cum epinicia agerent Jerosolymis. — Epinicia vocat publica festa, plausus et ovationes ob adeptam victoriam. Tunc pariter in signum triumphi Callisthenem, qui valvas templi igne combusserat, simili igne concremarunt. Justa fuit hæc talionis pœna.
Versus 36: Protectorem Deum Habere Judæos
36. PRÆDICABAT (Nicanor victus et cæsus a Juda) PROTECTOREM DEUM HABERE JUDÆOS, ET OB IPSUM INVULNERABILES (Vatablus invictos) ESSE EO QUOD SEQUERENTUR LEGES AB IPSO CONSTITUTAS. — Magnum est hoc ab hoste testimonium.
Disce hic, Christiane, te in quavis tentatione, persecutione, conflictu, ærumna invulnerabilem et invictum fore, si leges Dei custodias. Deus enim erit protector tuus, et te vel illa liberabit, vel per patientiam et magnanimitatem te eamdem fortiter sustinere et vincere efficiet, ut majorem tibi certanti et vincenti in cœlo coronam paret.