Cornelius a Lapide

II Machabaeorum IX


Index


Synopsis Capitis

Describitur fuse morbus et mors Antiochi Epiphanis, quæ breviter descripta fuit, lib. I, cap. vi. Impius ergo a vermibus corrosus cum fetore intolerabili in montibus expiravit.


Textus Vulgatae: II Machabaeorum 9:1-29

1. Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. 2. Intraverat enim in eam, quæ dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret. 3. Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quæ erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. 4. Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant, posse in Judæos retorquere; ideoque jussit agitari currum suum, sine intermissione agens iter, cœlesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulcri Judæorum eam facturum. 5. Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta; 6. et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. 7. Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. 8. Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans; 9. ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur. 10. Et qui paulo ante sidera cœli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare. 11. Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. 12. Et cum nec ipse jam fetorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. 13. Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. 14. Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret, ac sepulcrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere; 15. et Judæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur; 16. templum etiam sanctum, quod prius exspoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum: 17. super hæc, et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem. 18. Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium) desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: 19. Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et princeps Antiochus. 20. Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. 21. Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne, reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere; 22. non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. 23. Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: 24. ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. 25. Ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam; et scripsi ad eum quæ subjecta sunt. 26. Oro itaque vos et peto, memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. 27. Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. 28. Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. 29. Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus, qui metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit.


Mors hæc Antiochi breviter narrata fuit lib. I, cap. vi, sed hic fusius recensetur ad Judæorum ab eo afflictorum consolationem, et ad perpetuum vindictæ divinæ in impios et sacrilegos exemplum.


Versus 2: Tentavit Exspoliare Templum

2. INTRAVERAT ENIM IN EAM (provinciam sive regionem et ditionem Persidis) QUÆ (a primaria ejus urbe sive metropoli) DICITUR PERSEPOLIS (Græce; nam Hebraice dicitur Elam sive Elymais, ut patet cap. vi, lib. I, vers. 1, quam Pererius, lib. IX in Daniel, ad illa: «Et sine manu conteretur,» arbitratur fuisse Susan.) q. d. Antiochus ingressus est ditionem Persepolis cum exercitu, ipsamque primariam ejus urbem, quæ pariter Persepolis sive Elymais dicebatur, oppugnare aggressus est; sed a civibus ad mænia concurrentibus repulsus fuit, imo magna suorum clade affectus: «Cives enim recedentem persecuti sunt, ita ut plurimis desideratis fugientis more Babylonem se reciperet,» ait Josephus, lib. XII, cap. xiii.

ET TENTAVIT EXSPOLIARE TEMPLUM — Dianæ, quod est illis regionibus augustissimum, ait Plinius, lib. vi, cap. xxvi, xxvii. Ita Josephus, Polybius, et S. Hieronymus in cap. xi Daniel. 36, ex Diodoro: licet Appianus in Syriacis, dicat fuisse templum Veneris.


Versus 3: Quae Erga Nicanorem et Timotheum Gesta Sunt

3. ET CUM VENISSET CIRCA ECBATANAM (celeberrimam Persidis civitatem) RECOGNOVIT (ex nuntiis et litteris ad se missis) QUÆ ERGA NICANOREM ET TIMOTHEUM (duces suos) GESTA SUNT — a Juda Machabæo, quod scilicet ipse eos prostraverit, ceciderit et fugarit.


Versus 4: Congeriem Sepulcri Judæorum

4. SE VENTURUM JEROSOLYMAM ET CONGERIEM SEPULCRI JUDÆORUM EAM FACTURUM. — Græce quod eam faceret πολυάνδριον, id est cœmeterium in quod multorum virorum cadavera congeri solent, q. d. Antiochus jactavit se suorum cladem a Judæis acceptam ulturum, ac Jerusalem ita funditus eversurum, ut tota urbs futura sit funerum et cadaverum Judaicorum sepulcrum.


Versus 5: Percussit Eum Insanabili Plaga

5. 6. DEUS ISRAEL PERCUSSIT EUM INSANABILI ET INVISIBILI PLAGA, (scilicet acerbissimis viscerum doloribus, eo quod) NOVIS CRUCIATIBUS ALIORUM (Machabæorum) TORSERAT VISCERA, — ut sequitur, ac gravissima melancholia et cholera. Addit S. Hieronymus loco citato ex Diodoro, eum «quibusdam phantasiis et terroribus versum in amentiam.» Exterius autem percussit eum morbo pediculari, profluvio carnium, fetore intolerabili, ut dicitur vers. 9.


Versus 7: De Curru Cadere

7. PRÆCIPIENS ACCELERARI NEGOTIUM (in agitando curru ut cito perveniret Jerosolymam), CONTIGIT ILLUM IMPETU EUNTEM DE CURRU CADERE, ET GRAVI CORPORIS COLLISIONE MEMBRA VEXARI. — Rem fusius probabiliter narrat Gorionides, lib. III, cap. xxii: «Contigit autem, inquit, cum jam veheretur, et comitaretur exercitum suum, ut currus ejus transiret contra elephantem quemdam, et elephas vociferari inciperet, atque ex barritu ejus equi terrerentur, calcitrarent et subverterent currum, caderetque Antiochus de curru, et confringerentur omnia ossa ejus; siquidem erat homo gravis et crassus.


Versus 9: Vermes de Corpore Impii

9. ITA UT DE CORPORE IMPII VERMES (pediculi) SCATURIRENT. — Hic morbus a medicis vocatur phtiriasis, id est morbus pedicularis, quo vermes hi e corpore ebulliunt, illudque fædo horrore et intoleranda prurigine erodunt et consumunt. Oritur subinde naturaliter ex delicata dulcique corporis complexione, vel nutritione, aut ex sordibus et putredine, uti fit in pauperibus; sed sæpe supernaturaliter Deus eum infligit superbis, blasphemis, sacrilegis, ac persecutoribus et tortoribus fidelium et sanctorum, uti eum inflixit Herodi Ascalonitæ, qui fuit Christi persecutor et infanticida, teste Josepho, lib. XVII, cap. viii, et ejus nepoti Herodi Agrippæ, eo quod populo sibi acclamanti «vox Dei et non hominis,» applausisset, ac Jacobum Apostolum occidisset, occisurus et Petrum ni Angelus eum liberasset, Actorum xii, 23, et Maximiano Imperatori acri Christianorum tortori, teste Eusebio, lib. viii, cap. xviii, et Juliano apostatæ, teste Sozomeno, lib. V, cap. viii, et Hunerico Wandalorum regi Ariano, cujus truculentam in Orthodoxos sævitiam, indeque Dei vindictam et phtiriasim fuse enarrat Victor Uticensis libris tribus, quos de Wandalica persecutione conscripsit; item Joanni Calvino, utpote hæresiarchæ in Deum, Christum et Sanctos blasphemo, uti scribit Bolsecus, nec diffitetur Beza in ejus Vita, qui et plura majoraque addit: «Tam variis, inquit, eum et multiplicibus morbis cruciatum fuisse, ut plane sit incredibile; hemicrania scilicet, hæmorroidibus ulcerosis, sanguine excrementitio, quartana, podagra, calculo et colica.» Ita «Sequitur superbos ultor a tergo Deus,» ut canit Tragœdus, et sæpe occinit S. Scriptura.


Versus 12: Justum Est Subditum Esse Deo

12. ET CUM NEC IPSE JAM FŒTOREM SUUM FERRE POSSET, ITA AIT: JUSTUM EST SUBDITUM ESSE DEO, ET MORTALEM NON PARIA DEO SENTIRE. — Morbis hisce excruciatus superbus Antiochus in se rediit, et seipsum agnovit, quod scilicet stulte se Deum æstimasset, ac Deo vero æquare voluisset, utpote homo Deo, mortalis immortali, infirmus omnipotenti, temporarius æterno; ideoque Deus percussit eum phtiriasi, ut disceret diceretque cum Job, cap. xvii: «Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermibus.» Et cum Davide: «Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis,» Psal. xxi. Et illud alterius sancti: «Vermis vermem quærit.» Sic ostendit Deus se exaudisse orationem septimi Machabæi martyris, cujus hæc ante triennium in cruciatibus ultima fuit vox, cap. vii, vers. 37: «Invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri, quod ipse est Deus solus.»

Martyrium enim Machabæorum contigit anno Græcorum 145, Antiochi nono; mors vero ejusdem contigit anno Græcorum 149, ut dictum est lib. I, cap. vi, vers. 16, qui fuit Antiochi decimus tertius et ultimus.


Versus 13: Orabat Scelestus Dominum

13. ORABAT AUTEM HIC SCELESTUS DOMINUM A QUO NON ESSET MISERICORDIAM CONSECUTURUS; — quia hæc ejus confessio, pænitentia et oratio fuit tormentis coacta et extorta, nec ex amore, sed ex servili timore procedebat. Tantum enim orabat Deum ad hoc, ut cruciatibus ab eo immissis liberaretur, non autem eo fine ut vitam mutaret, Deoque vere et sincere serviret. Similis fuit pænitentia Pharaonis sentientis plagas a Mose inflictas, Exodi x, 16, et Saulis, I Reg. xv, 24 et 30, et Achab Regis Israel, III Reg. xxi, 29, et Nabuchodonosor, Daniel. iv, 31, licet de ultimo hoc dubitare liceat. Rursum esto Antiochum sincere pænituisse, sed actum veræ contritionis ex amore Dei elicuisset, itaque animam suam salvasset; tamen misericordiam quam petebat, puta liberationem a cruciatibus, non fuisset consecutus. Jam enim fixum decretumque erat Deo ipsum ob immania scelera hisce cruciatibus usque ad mortem punire. Simili modo Esau licet pœnitens, patris benedictionem et jus primogenituræ deperditum recuperare non potuit; nam ut dicitur Hebr. xii, 17: «Postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est; non enim invenit pænitentiæ locum quanquam cum lacrymis inquisisset eam.»


Versus 15: Æquales Atheniensibus Facturum

15. ÆQUALES NUNC ATHENIENSIBUS FACTURUM POLLICETUR, — nimirum αὐτονόμους, ait Josephus, id est suis legibus propriisque institutis libere viventes, ut faciebant Athenienses, licet jam Antiocho et Antiochenis subjecti. Hoc enim summe optare Judæos sciebat Antiochus.


Versus 17: Judæum Se Futurum

17. Super hæc et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem. — Dixit hæc Antiochus ficte et simulate, quia coactus Dei flagellis: quare, si ea subduxisset Deus, ipse ad ingenium rediisset juxta illud vulgi: Dæmon languebat, monachus tunc esse volebat. Ast ubi convaluit, mansit ut ante fuit. Illudere ergo voluit impius Deo, sed ab eo illusus fuit. Non enim intendebat illa præstare quæ hic dicit et promittit.

PRIORES septem hujus cap. versus ordine temporis et rei gestæ subjungendi sunt versui 1, cap. v, lib. I, cæteri deinde ad finem capitis inferendi videntur inter vers. 37 et 38 ejusdem cap. v. Hucusque audivimus fortitudinem passivam Judæorum martyrum, nunc usque ad finem libri audiemus fortitudinem activam Judæorum militum, puta Judæ Machabæi, et fratrum ejus. «Romanum est, inquiebat ille, fortia agere; at Machabæum, æque ac Christianum est tam dura pati quam fortia agere.»

32. QUOD UT FACTUM EST, EX EIS FLAMMA ACCENSA EST; SED EX LUMINE QUOD REFULSIT AB ALTARI CONSUMPTA EST, — q. d. Ignis et flamma lucida ardensque quæ combusserat victimas in altari, ex eo exsiliens, absumpsit flammam ex aqua in lapidibus majoribus accensam, idque primo, quia lumen majus altaris offuscabat et absumebat lumen minus lapidum; secundo, quia ignis hic ex lege Levit. VI, 12, in solo altari restare debebat, quasi ignis sacer eique proprius ad victimas comburendas; quare in lapidibus restare non poterat, ne quis eo ad superstitionem abuteretur. Tertio, ut significaretur ignis hic non vi solis, sed Dei (cujus symbolum erat altare) sole quasi instrumento addentis illique majorem vim ad ignem ex aqua producendum indentis in lucem prodiisse. Quarto, ut ignis hic lapides igniret, eisque vim, non physicam, sed moralem inderet ad ignem in necessitate producendum, uti eum produxerunt in purificatione et dedicatione templi facta a Juda Machabæo. Ita Sanchez.


Versus 18: Desperans Scripsit ad Judæos

18. SED NON CESSANTIBUS DOLORIBUS (SUPERVENERAT ENIM IN EUM JUSTUM DEI JUDICIUM,) q. d. Deus justo suo judicio plane decreverat eum ob sacrilegia cruciare usque ad mortem), DESPERANS (de dolorum levamine, et sanitate recuperanda æque ac de Dei gratia et salute æterna) SCRIPSIT AD JUDÆOS, ut iis viventibus filium suum unicum Antiochum Eupatorem sibi successorem relinqueret, eique regnum assecuraret. Sciebat enim se illud eripuisse Demetrio Seleuci senioris fratris sui filio, ac proinde Demetrium, qui loco sui obses Romæ detinebatur, audita sua morte illico in Asiam advolaturum, ut regnum jure sibi debitum occuparet, ac Eupatorem puerum, ad quem non pertinebat, ab eo excluderet, uti et factum est; nam Demetrius Eupatorem cum Lysia occidit, et regnum sibi vindicavit. Quocirca Antiochus hisce litteris id impedire volens nihil effecit, sed tam ipse quam filius justo Dei judicio regnum cum vita perdiderunt.

Vide hic magnificentiam, magnificamque potentiam Dei nostri, qua tumidum et indomabilem Antiochum, qui videbatur sibi, terræ, mari et cœlo imperare, uno viscerum dolore ita sternit, ut non tantum sibi, sed et Judæis, quos plane despexerat, supplex fiat. Sic Pharaonem supplicem fecit Mosi, Saulem Samueli, Nabuchodonosorem Danieli.


Versus 20: Maximas Agimus Gratias

20. MAXIMAS AGIMUS GRATIAS. — Græca habent: Deo ago maximas gratias in cœlo spem habens, et ego languide jacens vestri honoris benevole recordatus sum.


Versus 23: Pater Meus Successorem Declaravit

23. RESPICIENS AUTEM QUOD ET PATER MEUS, etc. — q. d. Sicut pater meus Antiochus Magnus rex prudentissimus, et in vos summe benevolus, teste Josepho, lib. XII, cap. III, peregre proficiscens, declaravit hæredem suum, ut si quid humanitus ei contigisset, ille ipsi succederet; sic ego patris exemplum secutus vobis declaro hæredem regni mei meum filium Antiochum Eupatorem, petoque ut in eo fovendo tuendoque vestrum auxilium conferatis.


Versus 25: Potentes Quosque et Vicinos

25. Considerans potentes quosque, et vicinos temporibus insidiantes, — ut si videant regem mortuum putent tempus esse opportunum ad regnum occupandum. Notat suum ex fratre Seleuco nepotem Demetrium, cui jure regnum debebatur, ut dixi vers. 18.


Versus 26: Memores Beneficiorum

26. Memores beneficiorum. — Hic patet fictio et adulatio Antiochi. Splendide enim mentitur jactans sua in Judæos beneficia, cum in eos omne maleficii genus exercuerit.


Versus 27: Sequentem Propositum Meum

27. Sequentem propositum meum, — ut in vos sit benevolus, sicut ego deinceps esse propono. Fingit et simulat benevolentiam, cum fuerit malevolus in Judæos, et hanc patris malevolentiam in Judæos secutus fuit filius Eupator.

Et communem (id est comem, familiarem, affabilem, benignum, benevolum) vobis fore.


Versus 28: Peregre in Montibus

28. Peregre in montibus — circa Ecbatanam, ut dictum est vers. 3, in oppido Tabes, ait S. Hieronymus in cap. xi Danielis. Ibi ergo in montibus Persidis et Mediæ mortuus est Antiochus. Licet enim ipse pergeret Babylonem, ut dictum est lib. I, cap. vi, vers. 4, tamen cruciatu crescente, mortuus est anno 149 Græcorum, ut dictum est lib. I, cap. vi, vers. 16.

Hic fuit funestissimus exitus Antiochi Epiphanis impii, blasphemi, sacrilegi, athei, et deorum omnium contemptoris, qui proinde expressus fuit Antichristi typus et prodromus.

Porro cavendus est hic error Josephi. Ipse enim, lib. XIV, cap. xvii, citans Polybium dicentem Antiochum ob hoc periisse, quod conatus sit Dianæ templum expilare, eum redarguit: «Voluisse enim tantum, inquit, ac non etiam perfecisse sacrilegium, non videtur res digna supplicio.» Erras, o Josephe; nam omnis virtus æque ac vitium, indeque meritum et demeritum in voluntate consistit: actus enim externus in se non est liber, ideoque omnem suam libertatem, ac bonitatem, vel malitiam trahit, et sugit ab interno voluntatis actu bono vel malo. Bonus autem actus quilibet dignus est laude et præmio, malus vero vituperio et supplicio. Verum, si Antiochus periit quod voluerit expilare templum Dianæ, multo magis periit eo quod reipsa exspoliarit templum Dei veri Jerosolymæ, ibique tot et tantas strages ediderit, quot et quantas hucusque audivimus.