Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judas et Judaei duce Angelo sternunt ingentem Lysiae exercitum. Quare Lysias cum eis pacem init. Hinc vers. 16 et seq. recensentur tam Lysiae quam Antiochi Eupatoris atque ac Romanorum litterae ad Judaeos hac de re datae.
Textus Vulgatae: II Machabaeorum 11:1-38
1. Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum propositus, graviter ferens de his quae acciderant, 2. congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judaeos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum, 3. templum vero in pecuniae quaestum, sicut caetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium: 4. nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus, in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. 5. Ingressus autem Judaeam, et approprians Bethsurae, quae erat in augusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat. 6. Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. 7. Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, caeteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. 8. Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis, hastam vibrans. 9. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. 10. Ibant igitur prompti, de coelo habentes adjutorem, et miserantem super eos Dominum. 11. Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: 12. universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13. Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: 14. promisitque se consensurum omnibus quae justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. 15. Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens: et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Judaeis, ea rex concessit. 16. Nam erant scriptae Judaeis epistolae a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judaeorum salutem. 17. Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quae per illos significabantur, implerem. 18. Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quae res permittebat, concessit. 19. Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20. De caeteris autem per singula verbo mandavi, et istis, et his qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. 21. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Dioscori die vigesima et quarta. 22. Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. 23. Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, 24. audivimus Judaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. 25. Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. 26. Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant. 27. Ad Judaeos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus Senatui Judaeorum, et caeteris Judaeis salutem. 28. Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. 29. Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. 30. His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, 31. ut Judaei utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt. 32. Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33. Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die. 34. Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius, legati Romanorum, populo Judaeorum salutem. 35. De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus. 36. De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittite, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. 37. Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. 38. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici.
Versus 1: Lysias Procurator Regis
1. Lysias procurator regis (Antiochi Eupatoris, qui patri Antiocho Epiphani jam mortuo puer successerat, et a Lysia educabatur regebaturque), et propinquus, id est consanguineus sive «cognatus,» ut dicitur vers. 35. Lysias audiens a Juda caesa esse castra, tam Gorgiae quam Timothei, novum conscripsit exercitum 80 millium peditum cum equitatu universo et 80 elephantis, quibus se Judaeos et Judaeam devoraturum sperabat. Sed Judas Deum invocans Angelum impetravit, quo duce tota Lysiae castra cecidit.
Versus 3: Templum in Pecuniae Quaestum
3. Templum vero in pecuniae quaestum. — Destinabat Lysias magnum vectigal templo imponere, ac dona templo oblata, vel tota vel magna ex parte fisco regio addicere, et in suos usus convertere, uti delubris Gentilium a tyrannis fieri solet. Haec autem, et plurima, et pretiosissima erant; templum enim erat opulentissimum.
Venale sacerdotium, — se scilicet Pontificatum quotannis magno pretio Judaeis venditurum.
Versus 6: Rogabant Dominum ut Bonum Angelum Mitteret
6. Cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, etc., ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel, — uti miserat Mosi, Gedeoni, Manue. Hoc enim Mosi promiserat, Exodi XXIII, 20, dicens: «Ecce ego mitto Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat.» Vide ibi dicta: ibi enim omnes Angelorum visiones et opitulationes Hebraeis praestitas recensui.
Versus 8: Eques in Veste Candida
8. Apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. — Fuit hic S. Michael Israelis protector, aut certe Angelus inferioris ordinis a Michaele missus ad Judaeorum auxilium, ut quasi dux castra praeiret, ac Judae et Judaeis animos adderet, hostes vero metu et formidine percelleret, uti reipsa fecit. Hinc praecessit specie equitis cataphracti aureis armis hastam vibrans vestitus candidis. Candor enim Angelorum puritatem, splendorem, laetitiam, immortalitatem, victoriam et gloriam significat, ut dixi Ecclesiast. IX, 8, ad illa: «Omni tempore sint vestimenta tua candida.»
Versus 9: Convaluerunt Animis
9. Convaluerunt animis (ingentes validosque sumpsere animos, videntes Angelum armatum quasi ducem suum praeire. Sciebant enim Angelum esse invincibilem, et ab Angelo solo tota castra hostium posse prosterni, uti ab eo prostrata fuerunt 185 millia militum Sennacherib sub Ezechia. Quare ductu Angeli certi de victoria animose processerunt ad praelium), non solum homines, sed et bestias ferocissimas (elephantes) et muros ferreos parati penetrare. — Angelo enim nil est impenetrabile, nil invincibile, nil impossibile; imo nil arduum et difficile. Angelus ergo hos animos et ardores Judae et Judaeis injecit, quibus ipsi accensi castra Lysiae numerosissima, et fortissima
illico ut paleas disjecerunt et dissiparunt. Nil enim est tam arduum quod militum ardor non perfringat. Quocirca Vegetius docet duces debere vel maxime hos ardores in militibus excitare et accendere; inde enim certa existit spes omenque victoriae. Additque duci solerter investigandum esse quid de praelii successu sentiant milites pugnaturi, ut si felicem fore augurentur, pugnet; si infelicem, cesset a pugna. Audi Vegetium, lib. III, cap. XII: «Ipsa die qua certaturi sunt milites, quid sentiant, diligenter convenit explorare. Nam fiducia vel formido ex vultu, verbis, incessu, motibusque cernitur. Nec confidas, si tyro praelium cupit; inexperto enim dulcis est pugna, et noveris te oportere differre si exercitati bellatores metuerint dimicare. Monitis tamen et oratione ducis exercitui virtus crescit et animus: praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem, qua sperent se facile ad victoriam perventuros. Tunc inimicorum ignavia, vel error ostendendus est: vel si ante a nobis superati sunt commemorandum. Dicendum etiam quibus militum mentes in odium adversariorum, ira et indignatione moveantur.»
Versus 11: Leonum More Impetu Irruentes in Hostes
11. Leonum autem more impetu irruentes in hostes prostraverunt ex eis undecim millia, et equitum 1600. — Praelium hoc aliud et diversum est ab eo quod narratum est, lib. I, cap. IV, unde ibidem alius caesorum numerus recensetur. Leones enim sunt impavidi et terribiles: unde, teste Plinio clausis oculis in venabula, enses et hastas irruunt, omniaque disjiciunt et rumpunt. Tales fuere hic Judas et Judaei juxta illud Jacobi vaticinium, Gen. XLIX, 9: «Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena quis suscitabit eum.» Licet enim Judas non esset de tribu Juda, cui a patre Jacobo hoc oraculum datum est, sed ex tribu Levi; tamen ipse loco Judae erat dux omnium Judaeorum, ad quos hoc oraculum pertinet.
Tropologice, cum te invadit Lysias, id est diabolus, suggeritque motus irae, superbiae, libidinis, etc., resiste et occurre illi ut leo, statimque eum fugabis. Diabolus enim coram animosis et resolutis est pavidus ut formica; timidis vero et haesitantibus terribilis est leo. Unde S. Gregorius, lib. IV Mor. cap. XVII, illud Job. IV: «Tigris periit eo quod non haberet praedam,» explicans juxta Septuaginta qui pro «tigris» vertunt mirmicolion, id est formica-leo, «quod, inquit, est animal adversum formicis, easque frumenta gestantes interficit, interfectasque consumit,» hoc ipsum mystice applicans diabolo: «Recte, inquit, mirmicolion, id est leo et formica dicitur: formicis enim, ut diximus, leo est; volatilibus formica;
quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim ejus suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica; quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant.»
Versus 13: Non Insensatus Erat
13. Et quia non insensatus erat, — sed sensatus et prudens Lysias, hinc facile ex tanta clade suorum cognovit Deum per Angelum pro Judaeis pugnare, ideoque eos esse insuperabiles. Quocirca ab eis pacem petit et obtinuit.
Versus 19: Si Fidem Conservaveritis
19. Si fidem (id est fidelitatem tum hujus foederis, tum subjectionis quam regibus Antiochis quasi regibus Asiae et Syriae promisistis, et aliis praestistis), conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo, — id est ego pariter vestris commodis studebo, vobisque multa bona et beneficia mea commendatione apud regem Eupatorem procurabo.
Versus 20: De Caeteris Autem
20. De caeteris autem (articulis a vobis propositis) per singula verbo mandavi, et istis (scilicet Joanni et Abesalomo a vobis missis) et his qui a me missi sunt (id est meis legatis, quos cum vestris ad vos mitto) colloqui vobiscum, — ut vobiscum de singulis transigant, et per omnia satisfaciant.
Versus 21: Anno 148
21. Anno 148. — Dices: Hoc anno 148 Graecorum vivebat et regnabat adhuc Antiochus Epiphanes; quomodo ergo hae litterae ab Antiocho Eupatore ejus filio, quasi jam post mortem patris regnante, datae scribuntur? mortuus est enim Epiphanes anno 149 Graecorum, ut dictum est lib. I, cap. VI, vers. 16.
Respondeo annos Graecorum dupliciter computari; primo ab anno duodecimo post mortem Alexandri Magni, idque a mense Martio, quia illo anno, qui fuit conditae Romae 442, et Olympiadis 117, teste Eusebio, Ptolemaeo, S. Hieronymo, Josepho, Dione, Appiano et aliis, illoque mense Martio Seleucus victo Antigono minoris Asiae rege, totius Asiae sibi diadema imposuit.
Hoc computu annos Graecorum, sive Seleucidarum, numerant Judaei, ideoque liber primus Machabaeorum eodem usus est aeque ac Aegyptii, eaque de causa hi anni Graecorum vocantur, nunc Judaici, nunc Macedonici, nunc Alexandrini.
Secundo, anni Graecorum sesquianno tardius inchoantur, forte quod eo tempore Seleucus ex Asia minore triumphans redierit in Asiam majorem sive Syriam, unde hic annorum computus vocatur Syriacus, Chaldaicus et Antiochenus. Hoc ergo secundo computu incipiunt hi anni anno 13 a morte Alexandri mense septimo Tisri qui nostro septembri respondet, id est sesquianno serius quam priores Judaici sive Alexandrini. Hoc computu utitur liber II Machab. Unde hoc loco annum 149 Graecorum, quo lib. I, cap. VI, 16, dicuntur obiisse Antiochus, vocat 148 Graecorum, quia annus, qui computu Judaico et Alexandrino erat 149, idem ille computu Antiocheno, sive Chaldaico erat 148. Ita Salianus, Serarius et alii.
Aliter respondet Scaliger, scilicet fuisse annum 148 si annum inchoes a Nisan, id est martio: rursum eumdem annum fuisse 149 Graecorum, si annum inchoes a Tisri, id est septembri.
Mensis Dioscori, — Graece Dios Korinthou, id est Jovis Corinthii. Hic mensis inter ordinarios Graecorum menses non reperitur, unde Scaliger et Salianus putant eum fuisse embolimaeum, sive intercalarem. Verum id recte confutat Serarius, qui censet Dioscorum esse Dysrium, qui respondet nostro martio, quo solent reges ad bella procedere.
Versus 22: Rex Antiochus Lysiae Fratri Salutem
22. Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. — Lysias erat tutor regis. Mirum ergo quod rex, qui, ut ait Appianus, puer novemnis erat, eum non vocat patrem potius quam fratrem; sed id studio fecit rex, vel potius regis scriba, ut apud Judaeos regis pueritiam dissimularet, ne ob eam ab ipsis despiceretur: quasi ergo jam grandior et maturior Lysiam vocat fratrem, non patrem.
Adde: Lysiam non vocat patrem, quia mox Antiochum Epiphanem vocat patrem suum, unde subdit:
Versus 23: Patre Nostro Inter Deos Translato
23. Patre nostro inter deos (Gorionides: inter Angelos) translato. — Fingebant Gentiles regum adulatores, eos post mortem in deorum numerum referri. Hinc in funere regum et imperatorum fiebat eorum apotheosis, sive inter deos relatio, quae quibus caeremoniis apud Romanos fieret, eleganter describit Herodianus initio lib. IV, ubi inter alia, ait, aquilam ex rogo evolare solitam, quae animam Caesaris in coelum ad deos veheret. Verum impius Antiochus Epiphanes ob sua scelera et sacrilegia inter deos non coeli, sed inferni, puta inter daemones, translatus est.
Versus 24: Judaei Postulant Legitima Sua
24. Judaeos, etc., postulare a nobis concedi sibi legitima sua, — ut scilicet eis liceat vivere suis legibus et ritibus in sua fide, et cultu unius Dei, ne cogantur more gentium vivere et colere earumdem deos et idola.
25. Judicavimus templum restitui illis. — Jam Judas et Judaei armis recuperarant templum, illudque expurgarant. Rex tamen illud sibi hic arrogat, ut suam in Judaeos potestatem aeque ac liberalitatem ostendat, cum revera templum iis non restituat, sed restitutionem jam factam probet et confirmet.
26. Dexteram dederis, — id est, si data Judaeis dextera (hic enim est ritus ineundi foederis) cum eis foedus sanxeris. Porro aliud est hoc foedus ab eo quod cum iisdem Judaeis iniit Lysias et Antiochus, cap. XIII, 23 et seq. et lib. I, cap. VI, ubi occasione Philippi rebellantis et Antiochiam occupantis, ut eum debellet, Lysias nomine regis pacem a Judaeis petiit et obtinuit. Unde colligas hoc foedus non diu durasse, sed mox renovato bello ruptum fuisse ut patebit cap. sequenti.
Sic Turca cum Christianis facile init pacem, dum urgetur bello Persico, aliove simili; at eo sopito, facile occasionem pacis rumpendae invenit, si bellum sibi pace utilius arbitretur.
Versus 29: Adiit Nos Menelaus
29. Adiit nos Menelaus (non ille pseudo-pontifex et Judaeorum proditor, de quo cap. IV, 34 et seq. ut volunt nonnulli, sed alius Judaeorum ad regem et Lysiam legatus. Ita Salianus et alii) dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos, — ut scilicet visitatis Judaeos vestros cognatos et amicos, qui apud me in Syria degunt.
Versus 30: Damus Dextras Securitatis
30. His igitur qui commeant usque ad diem 30 mensis Xanthici (qui Dysrium proxime sequitur, et respondet nostro aprili) damus dextras securitatis. — Dat ergo rex Judaeis 15 dies securitatis (nam die 15 ejusdem Xanthici scriptae sunt hae regis litterae, ut patet vers. 33,) quibus libere in Syriam descendant; quia necdum pax inter eum et Judaeos erat conclusa, sed de ea per legatos cum Judaeis tractabatur: ea vero conclusa, liberum erat Judaeis quovis tempore in Syriam commeare.
Versus 31: Per Ignorantiam Gesta
31. Nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt. — Amnestiam sancit rex eorum, quae hucusque inter suos et Judaeos hostiliter gesta fuerant, ut ea quasi per ignorantiam admissa excusata, imo obliterata habeantur.
Versus 32: Misimus Menelaum
32. Misimus (id est remisimus) autem et Menelaum (a vobis ad me missum,) qui vos alloquatur, — referatque ea, quae mecum tractavit meaque sensa et dicta vobis renuntiet.
Miserunt autem etiam Romani epistolam, — puta legati qui a Romanis ad Antiochum mittebantur, qui illi praeciperent ut naves, quas supra numerum a Senatu Romano praescriptum habebat, succenderet et elephantes interficeret, ut Romanis novi belli metum vel suspicionem adimeret, uti narrat Appianus, et ex eo Sigonius ad annum urbis 591. Hi ergo Romanorum legati miserunt pariter ad Judaeos epistolam, qua significabant ut si quas alias justas pacis cum Antiocho conditiones cuperent, eas ad se perscriberent: se enim curaturos ut Antiochus eis subscribat. Romani enim, ut recte observat Salianus, facile supplicibus omnibus injuste vexatis aderant, quae fuit prima origo potentiae ipsorum, et incrementi in Sicilia, in Hispania, in Graecia, in Asia, in Africa et ubique gentium, ut hactenus Romanae Historiae decursus ostendit. Cum ergo Judaei ad Romanorum legatos, qui per id tempus in Syria erant, se contulissent, et fortasse jam tum amicitiam eorum ac societatem ambire se ostendissent, petierunt, ut quae a Lysia concedebantur, confirmarent, aliaque nonnulla in suae gentis gratiam cum rege transigerent.