Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Duces Antiochi Eupatoris non obstante pace Judaeos exagitant; Joppenses ducentos in mare mergunt; Jamnienses similia destinant, sed Judas utrosque trucidat et succendit, Arabes superat, Timotheum profligat, urbes Casphin et Ephron expugnat, Gorgiam fugat, ac tandem, vers. 39, pro suis, qui in acie ceciderant, curat sacrificari offerendo duodecim millia drachmarum.
Textus Vulgatae: II Machabaeorum 12:1-46
1. His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judaei autem agriculturae operam dabant. 2. Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete. 3. Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Judaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. 4. Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. 5. Quam crudelitatem Judas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso: et invocato justo judice Deo, 6. venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit. 7. Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. 8. Sed cum cognovisset et eos, qui erant Jamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Judaeis, 9. Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. 10. Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes, quinque millia viri et equites quingenti. 11. Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in caeteris profuturos. 12. Judas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. 13. Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam, pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur Gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. 14. Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam, et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. 15. Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu praecipitavit Jericho, irruit ferociter muris: 16. et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles caedes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur. 17. Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianei, Judaeos: 18. et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio. 19. Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros. 20. At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. 21. Cognito autem Judae adventu, Timotheus praemisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in praesidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. 22. Cumque cohors Judae prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex praesentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. 23. Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. 24. Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. 25. Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26. Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. 27. Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat; et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinae multae, et telorum erat apparatus. 28. Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. 29. Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. 30. Contestantibus autem his qui apud Scythopolitas erant, Judaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: 31. gratias agentes eis, et exhortati etiam de caetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. 32. Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. 33. Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. 34. Quibus congressis, contigit paucos ruere Judaeorum. 35. Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. 36. At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: 37. incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit. 38. Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. 39. Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulcris paternis. 40. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos: omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. 41. Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta. 42. Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. 43. Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans. (44. Nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis;) 45. et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. 46. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
Versus 1: Judaei Agriculturae Operam Dabant
1. Judaei autem agriculturae operam dabant. — Addit Gorionides, lib. III, cap. XVII, pacem et quietem Judaeorum durasse per octo menses: interea Judam Machabaeum in quosdam perduelles Judaeos animadvertisse: Judaeos et Macedonas in pluribus Judaeae urbibus, maxime ad littus maris, simul habitasse, et negotia exercuisse; sed «Joppitas et Jamnienses» ea occasione perfide usos, in exitium et excidium Judaeorum.
Versus 2: Hi Qui Resederant
2. Sed hi qui resederant (in Judaea) Timotheus et Apollonius, sed et Hieronymus et Demophon super hos (ita legendum cum Romanis et Graecis, non «superbus,» ut legunt Dionysius et Emmanuel Sa), et Nicanor Cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete. — Quinque hi duces Antiochi occupabant multas Judaeae urbes, ut Joppen et Jamniam, de quibus vers. 3 et seq.; ac Judaeos, non obstante pace cum Lysia jam inita, infestare pergebant: tum quia huic rei assueverant, et ad hoc ab Antiocho collocati jam pridem erant in Judaea, ut eam vel attererent, vel tutam sibi subjicerent, ideoque semper Judaeis fuere infensi et infesti; tum quia ex praedis Judaeorum vivebant. Denique miles pacem non amat, utpote qui in bello spoliis et rapinis se ditet: quare cum post bellum initur pax, Duces summe laborare debent, ut militem contineant, aliove bello, vel labore occupent, ne in seditionem versus, praesertim si stipendia ei plene non sint persoluta, ipsas Ducis regiones expilet et vastet, aut ad hostem transfugiat, aut novum sibi principem creet, ut in historiis saepe factum legimus, et hoc aevo reipsa vidimus. Quocirca Vegetius, lib. II De Re mil. cap. XXIII, docet assiduo labore, vel dimicandi, vel sagittas jaciendi, vel fodiendi, vel currendi, vel castra muniendi, etc., occupandum et exercitandum esse militem, ne murmuret, et rebellet, aut praedas agat, aut iners et imbellis fiat; «atque ab hac exercitatione, inquit, exercitus nomen accepit.» Additque: «Juniores quidem et novi milites mane et post meridiem ad omne genus exercebantur armorum.
Veteres autem et eruditi sine intermissione semel in die exercebantur in armis. Neque enim longitudo aetatis, aut annorum numerus artem bellicam tradit, sed continua exercitationis meditatio: post quanta volueris stipendia inexercitatus miles semper est tyro.» Causam subjicit: «Nam et velocitas usu ipso acquiritur corporis, et scientia feriendi hostem, seque protegendi, praesertim si gladiis cominus dimicatur. Illud vero majus est, ut servare ordines discant.» Subdit deinde alia militum exercitia: «Ad palum quoque, vel sudes juniores exerceri percommodum est, cum latera, vel pedes, aut caput petere punctim caesimque condiscunt. Saltus quoque et ictus facere pariter assuescant, insurgere tripudiantes in clypeum, rursusque subsidere, nunc gestiendo provolare cum saltu, nunc sedentes in terga resilire. Missilibus etiam palos ipsos procul ferire meditentur, ut et ars dirigendi, et dextrae virtus possit accrescere.» Et sub finem haec addit: «Caeteris autem diebus, si nives tantum pluviaeque cessarent, exerceri cogebantur in campo; ne intermissa consuetudine animi militum debilitarentur et corpora. Sylvam caedere, portare onera, transsilire fossas, natare in mari sive fluminibus, gradu pleno ambulare, vel currere etiam armatos cum sarcinis suis, frequentissime convenit, ut quotidiani laboris usus in pace, difficilis non videatur in bello. Sive ergo legio, sive auxilia fuerint, exerceantur assidue.»
Versus 3: Ascendere Scaphas
3. Ascendere scaphas, — quasi in mare piscaturi, vel lusuri, vel in insulam aliquam vicinam recreationis ergo trajecturi.
4. Secundum commune itaque decretum civitatis. — Tota ergo civitas decreverat hac fraude mergere Judaeos; quare tota ut rea a Juda Machabaeo, vers. 7, exitio fuit addicta.
Versus 5: Praecepit Viris
5. Praecepit viris, — ut arma caperent, et fratrum caedem ulciscerentur.
7. Discessit quasi iterum reversurus et universos Joppitas eradicaturus. — Graeca addunt Judam hoc repentino impetu urbem utpote munitam occupare non potuisse; quare portum invasisse, scaphas exussisse, et quotquot aderant interfecisse; itaque abiisse cum voluntate redeundi cum arietibus et balistis, ad urbem expugnandam et exterminandam.
Versus 9: Jamnitis Quoque Nocte Supervenit
9. Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. — Jamnia enim distabat a Jerosolymis stadiis 240, id est decem leucis Gallicis, sive triginta milliaribus Italicis: stadium enim est octava pars milliaris italici, sive mille passuum, nimirum continens 125 passus: haec enim est octava pars mille passuum.
Porro milites Judae in vicinis Jamniae locis delubra idolorum expilarunt, indeque donaria suffurati sunt, quod lege erat vetitum, ut audiemus vers. 40.
Versus 10: Commiserunt cum Eo Arabes
10. Commiserunt (praelium) cum eo Arabes, — qui Graece vocantur Nomades, id est pascendis gregibus occupati: eorum enim opes sunt pecudes et pecora, quibus omnes provincias successive depascuntur: νέμειν enim est pascere.
Versus 13: Casphin
13. Casphin — urbs est quam Adrichomius collocat in tribu Dan juxta Jamniam; sed hic locus indicat eam longe ulterius ad meridiem versus Arabiam sitam fuisse. Ita Salianus.
14. Remissius agebant. — Graece αναγωγότερον, quod Vatablus vertit, Pervicaciores se exhibebant. Αναγωγος enim est contumax, pervicax, indomitus, intractabilis, indoctus, qui disciplina caruit, ac remisse et laxe educatus est; ideoque petulantior, dissolutior, intemperantior, procacior evasit. Remissa enim et mollis educatio facit contumaces, juxta illud Eccli. XXX, 8: «Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadit praeceps.» Remissius ergo agebant, id est, voluptatibus suis dediti negligebant et despiciebant Judam, eique petulanter insultabant, eo quod muris suis praesiderent, putarentque se esse inexpugnabiles.
Versus 15: Irruit Ferociter Muris
15. Irruit ferociter muris, — eos quatiens, et sternens per incussum arietem, vel balistam. Gorionides tamen asserit Judam portas oblinivisse pice, ac spinas e deserto ad easdem aggessisse, itaque incensa porta in urbem penetrasse, ac tandem in urbe stragem edidisse tantam, ut stagnum latum quoquoversus per duo stadia fluxerit sanguine, quasi aqua.
Versus 17: Inde Discesserunt Stadia Septingenta Quinquaginta
17. Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, — quae faciunt 93 milliaria Italica cum sex stadiis, hoc est leucas Gallicas fere triginta.
Et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianei, Judaeos. — Salianus censet locum hunc Characa dictum, eo quod naturali, aut arte facto insigni vallo munitus esset: χάραξ enim est vallum.
«Tubianei» dicti sunt a loco Tubin quem incolebant, de quo lib. I, cap. V, vers. 12. Quare impertinens est quod scribit Rabanus, et ex eo D. Thomas (si tamen hujus Commentarii in Machab. est auctor): «Audivi, inquit, quemdam Hebraeum disserentem Tubianaeos Judaeos illos nuncupari, qui ex alienigenis convocati in adjutorium Judae venerunt, et dictos Tubianaeos, quasi alienis tubis conductos.» Tubianei enim erant Hebraei, non Latini: quare non a tubis, sed a Tubin dicti, forte ab Hebraeo tob, id est bonus, quasi Timotheus Judaeos, qui ab egregia bonitate nomen acceperant, sit persecutus; ideoque a Juda repressus. Ita Sanchez.
Versus 20: Equitumque Duo Millia Quingentos
20. Equitumque duo millia quingentos. — Graeca habent 1500; sed viginti millia peditum facile requirebant 2500 equites. Ita Vatablus, Salianus et alii.
21. Praesidium (arx sive locus munitus) quod Carnion dicitur, — ac proinde diversum ab urbe quae Carnaim, id est duorum cornuum, sive bicornis dicitur, de qua lib. I, cap. V. Aliud ergo est praelium, quod hic; aliud, quod ibi narratur. Si quis tamen idem esse velit, contentiosum funem cum eo non traham, imo omnibus rite consideratis haec sententia mihi aeque ac Saliano videtur probabilior.
Versus 22: Timor Hostibus Incussus Est ex Praesentia Dei
22. Timor hostibus incussus est ex praesentia Dei. — Ex iis quae dicta sunt cap. X, vers. 29 et 30, et cap. XI, vers. 8, suspicari licet Michaelem Synagogae, hoc est Judae et Judaeorum protectorem vel per se, vel per Angelos sibi subditos et Judae, ac Judaeorum custodes Timotheanis hostibus Judaeorum visibiliter terribili et minaci vultu apparuisse: imo in eos horrifico impetu irruisse, itaque eis terrorem, fugam, amentiam et interitum attulisse. Ita Salianus; unde mox Judas Angeli ope occidit 30 millia, ut dicitur vers. 23: ipsum vero Timotheum vivum cepit vers. 24.
Versus 24: Ipse Vero Timotheus Incidit in Partes Dosithei
24. Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris (qui erant duces Judae Machabaei cum eo et pro eo pugnantes), et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres (captivos et in potestate sua), quos morte ejus decipi (forte legendum despici, Graece enim est αληγηθηναι, id est negligi, vertit Vatablus) eveniret, — q. d. Si me despicitis et occiditis, mei pariter Judaeos vestros, quos captivos detinent, despicient, et in mei sanguinis vindictam eos occident.
25. Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, — id est juxta promissum et pactum.
Versus 26: Judas Egressus Est ad Carnion
26. Judas autem egressus est ad Carnion. — Graeca addunt: και τα Ατεργατειον, et Atergateion, quod erat fanum Deae Syrorum dictae Atargate, ad quod proinde quasi ad asylum multi hostium profugerent; ideoque Judas eo contendit, ac fanum profanavit et profugos occidit ad 25 millia. Audi de hac Dea veteres. Plinius lib. V, cap. XXIII: «Hieropolis, inquit, Syris vocatur Magog, ibi prodigiosa Atargatis; Graecis autem Derceto dicta, colitur.»
Strabo, lib. XVI, in fine, ait Atargatam corrupto a barbaris vocabulo dici Atharam, quam Ctesias, inquit, Derceto vocavit. Athenagoras in Apologia ait hanc Derceto matrem fuisse Semiramidis, lascivam mulierem et homicidam, quae, ut scribit Diodorus in lib. III, filiam ex lascivo adolescente susceperit; Venere matre sua lenocinante, filiam columbis nutriendam dederit, ipsa se pudore flagitii in stagnum abjecerit, ubi in piscem versa fuerit, et filia in columbam. Quare, inquit, Syri piscibus abstinent, et templum in stagni littore constituerunt; Derceto facie quidem formosae mulieris, reliqua parte piscis simulacrum coluerunt.
Versus 27: Movit Exercitum ad Ephron
27. Movit exercitum ad Ephron. — Graeca addunt in qua habitabat (habitare solebat, nam jam erat absens) Lysias tutor Antiochi Eupatoris; ideoque ad eam magnus fuit variarum Gentium confluxus: qua de causa in eam seviit Judas. Hanc primo expugnavit Judas anno Graec. 148, vivente adhuc Antiocho Epiphane, lib. I, cap. V; deinde vero eamdem reflorescentem cepit anno Graecorum 149, vel 150 sub Antiocho Eupatore; imo Salianus contendit eamdem esse expugnationem hanc hujus capitis cum illa quae recensita est lib. I, cap. V. Nam ibi quoque contra Timotheum pugnatur contra Carnaim, a Carnaim pergitur ad Ephron, inde ad Bethsan, quae a Graecis dicta est Scythopolis. Quare ea quae, lib. I, cap. V, dicuntur usque ad vers. 8, gesta esse sub Antiocho Epiphane; quae vero a vers. 8 ad finem narrantur, gesta esse sub Antiocho Eupatore, licet Scriptura brevitatis studio haec non distinguat, nec tempora duorum regum assignet, idque satis est verisimile.
Versus 29: Inde ad Civitatem Scytharum
29. Inde ad civitatem Scytharum (quae inde dicta est Scythopolis) quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat, — quae faciunt 75 milliaria Italica, quorum quodque continet mille passus; hujus enim milliaris octava pars est stadium, utpote continens 125 passus, ut dixi superius. Porro Scythae hanc urbem restaurarunt et inhabitarunt. Sita est cis Jordanem in tribu Manasse, eratque Decapoleos maxima. Vide Adrichomium.
Versus 31: Venerunt Jerosolymam Die Solemni Septimanarum
31. Venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. — Intelligit festum Pentecostes, quod dicitur «septimanarum,» quia post septem septimanas, sive post 49 dies a Paschate celebratur proximo die quinquagesimo, Lev. XXIII, vers. 18.
Vide hic celeritatem Judae Machabaei, qui instar fulminis omnia pervasit. Nam unius circiter mensis spatio (scilicet a mense Xanthico, hoc est aprili de quo cap. XI, vers. ult., usque ad finem maii, quo Pentecosten illo anno celebrabant), variis in locis cecidit supra centum millia hostium; nimirum ex castris Timothei vers. 23, cecidit triginta millia, ex incolis Carnion vers. 26, millia 25, ex Ephron vers. 28, totidem. Adde innumeros Joppitas et Jamnienses ab eo caesos vers. 6 et 9, et Arabes vers. 10, et incolas Casphin vers. 16, quos ita trucidavit, ut stagnum duorum stadiorum sanguine fluere videretur.
33. Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. — «Exivit» nimirum Judas contra Gorgiam: hujus enim longe numerosior erat exercitus. Ita Vatablus, Salianus et alii. Unde colligas subinde Judam praeter pedites habuisse equites, sed paucos.
Versus 35: Dositheus de Bacenoris Eques
35. Dositheus vero quidam de Bacenoris, — scilicet castris, qui nimirum ad Bacenoris militiae Ducis castra pertinebat, eumque ut miles sequebatur. Patet ex Graeco, licet Gorionides et ex eo Serarius censeant hunc Dositheum fuisse Ducem exercitus, de quo vers. 19, qui Bacenoris fuerit filius, vel nepos.
Versus 36: At Illis Qui cum Esdrin Erant Diutius Pugnantibus
36. At illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus. — «Esdrin» fuit unus e Judae ducibus, qui cum diuturna pugna fatigarentur, Judas ardenti animo et voce invocans Deum, hostes fudit et pugnae finem imposuit. Male ergo codex Basilicus pro «Esdrin» ponit «Gorgiam» hostem Judae.
37. Incipiens voce patria, (non quasi Judas alias Graece sit locutus; hic vero Hebraice, qua lingua ipsi erat patria, sed patria, id est animosa, confidenti, forti, excelsa, generosa, clamosa, ut verum decebat Judam, et Judaeum, invocans Deum, robur ab eo impetravit, quo hostes illico prosterneret; unde explicans subdit:) et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit. — Vide quae de voce patria dixi, cap. VII, vers. 8 et 27.
38. Purificati — a sanguinis hostium effusione et cadaverum contactu.
39. Sequenti die (scilicet prima post sabbatum, quae nobis est Dominica) venit cum suis Judas ut corpora prostratorum (inter quos erant nonnulli e fortissimis Assamonaeis, ait Gorionides) tolleret, et cum parentibus poneret in sepulcris paternis. — Hic enim est honor, qui militibus caesis debetur; hoc ultimum est pietatis officium, nimirum ut corpora eorum religiose sepeliantur, adeo ut apud Romanos aliosque Gentiles sepulturam negligere, vel negare etiam hosti ingens fuerit ignominia, inhumanitas et barbaries. Unde Q. Curtius, lib. V: «Vix ullum, inquit, tam solemne munus in bello, quam humandi suos.»
Versus 40: Invenerunt sub Tunicis Interfectorum de Donariis Idolorum
40. Invenerunt autem sub tunicis (Graeca addunt: εκάστω, id est uniuscujusque) interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt (ut dixi, vers. 9) a quibus lex prohibet, — jubens ea comburi ad abominationem idolorum et idololatriae. Sic enim sancit Deut. VII, 23: «Sculptilia eorum igne combures, non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt; neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quod abominatio est Domini Dei tui. Nec inferes quidpiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est; quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationis habebis, quia anathema est.»
Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse, — quia soli illi corruerant, qui haec donaria abstulerant, ut patet ex Graeco; exteri vero illaesi et vivi erant. Hinc collige admirandas et coelestes fuisse Judae victorias, utpote incruentas, in quibus nemo suorum caederetur nisi ipse per furtum, aliudve scelus culpam suam cordis dedisset, Deique offensi custodiam et protectionem a se avertisset. Unde hactenus non legimus Judam post praelium caesorum corpora sepelivisse, quia scilicet nemo eorum occubuerat.
Discant hic milites a rapinis et criminibus abstinere. Sic enim Deus eos conservabit, imo victores efficiet; victoriam enim subinde aufert unius vel paucorum scelus, uti abstulit furtum Achan, Josue cap. VII.
Versus 42: Rogaverunt ut Delictum Oblivioni Traderetur
42. Rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. — Graece: perfecte deleretur. Supponebant ergo caesos ante mortem de furto poenituisse, ejusque partem praecipuam scilicet culpam per contritionem delevisse: quare alteram partem scilicet reatum poenae post hanc vitam in Purgatorio luendae tantum restare, qui per sacrificia expiandus erat, ut peccatum perfecte deleretur, itaque ipsorum animae a poenis Purgatorii exemptae ad limbum patrum sive ad sinum Abrahae transferrentur.
Adde nonnullorum peccatum hic non fuisse mortale, sed veniale, tum quia aliqui, utpote rudes et milites, ignorabant legem vetantem haec idolorum furta, aut certe putabant eam tantum obligare sub veniali; tum quia nonnulli erant in gravi, vel extrema necessitate, in quibus sibi putabant licitum furari ad vitam servandam, tum quia aliqui parum admodum rapuerant, quos materiae levitas a mortali excusabat. Nam expresse, vers. 45, ait eos «cum pietate» obdormitionem (id est mortem) accepisse. Erant ergo in statu gratiae. Denique justum et pium erat ut Judas cum suis restimaret, et speraret nonnullos ex iis, vel venialiter tantum peccasse, vel si mortaliter, poenituisse, antequam expirarent; ideoque preces et suffragia pro defunctis fieri solita eis adhibuisse, uti etiamnum peccatoribus ea adhibet Ecclesia. Omni enim ratione, et modo quo potest fidelium animas adjuvare, et poenis eximere satagit. Hoc enim exigit pietas, et charitas, ipsaque communio Sanctorum.
At vero fortissimus (Graece γενναιος, id est generosus) Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, — eo quod fortitudo eorum consisteret in innocentia et justitia; Deus enim innocentes et justos conservabat in praeliis, faciebatque victores; nocentes vero et rapaces sinebat vinci et occidi, uti hic factum esse ipsimet oculis suis videbant, ut sequitur.
43. Duodecim millia drachmas argenti (quae faciunt mille aureos, si drachmae fuerunt Atticae; sin Hebraicae, faciunt bis mille aureos, quibus multae hostiae pro peccato coemi et offerri poterant) misit (Judas quasi Pontifex) Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum. — Hinc ergo liquet Judam Pontificem credidisse Purgatorium, in quo animae post hanc vitam a culpis expientur. Haec enim fuit fides Synagogae et priscorum Judaeorum aeque ac modernorum, ut patet ex eorum Ritualibus, Commentariis et scriptis, quae citant Serarius hic, Genebrardus, Bellarminus et alii scribentes de Purgatorio. Idipsum clare patet ex illo Tobiae IV, 18: «Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue.» Vide ibi dicta.
Bene et religiose (Graece αστειος, id est urbane, eleganter, pulchre, scite, probe) de resurrectione cogitans. — Urbanum enim, civile, honestum et probum est suos cives vita functos precibus juvare, ut ad beatam resurrectionem, quae omnis elegantiae, pulchritudinis et gloriae plenissima est, resurgant.
Versus 44: Nisi Resurrecturos Speraret
44. Nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis. — Dices: Non foret vanum hoc, quia anima, quae est immortalis, a poenis liberaretur per preces; esto corpus non resurgeret. Respondeo, quia anima est immortalis, hinc exigit corporis resurrectionem. Anima enim naturaliter ad corpus propendet, sicut forma ad materiam. Quare violentus foret status animae, si in aeternum duraret sine corpore. Quocirca haec duo, scilicet animae immortalitas et corporis resurrectio, ita connexa sunt, ut qui ponit creditque unum, ponat credatque et alterum; ac qui tollit negatque unum, tollat negetque et alterum.
Versus 45: Qui cum Pietate Dormitionem Acceperant
45. Qui cum pietate (id est in statu gratiae certantes, et dimicantes pro vera fide, pietate et cultu Dei) dormitionem acceperant, — id est occubuerant. Mors enim in Scriptura vocatur somnus per analogiam et similitudinem; mors enim est quasi longus somnus, somnus vero est quasi brevis mors; sed maxime mors vocatur somnus ob spem resurrectionis, in qua quasi e somno evigilabimus ad vitam aeternam.
Versus 46: Sancta et Salubris Est Cogitatio pro Defunctis Exorare
46. Sancta ergo et salubris (Graece ευμελης, id est pia) est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis (id est a poenis peccatorum) solvantur. — Hoc est epiphonema Scriptoris Canonici, quod finem Synagogae priscae de Purgatorio et suffragiis pro animabus in eo detentis clare astruit. Haec ergo fuit fides Ecclesiae ab omni aevo certa et indubitata.
Sanctum ergo est sacrificium pro defunctis, quia sancte Deo sancto immolatur. Idem est pium, tum in animas, quas horrendis Purgatorii cruciatibus ignibusque liberat; tum in coelites beatos, quorum numerum, indeque laetitiam et gloriam adauget; tum in Ecclesiam, cui novos apud Deum patronos et advocatos conciliat; tum in ipsummet sacrificantem, cui animae ab ipso liberatae vicariam gratiam rependent, orantes Deum assidue pro ejus salute. Quare valde pium et utile est crebro orare pro defunctis, idque oranti multa conciliat bona: uti docte ostendit noster Martinus de Roa, libello hac de re edito.
Audi S. Augustinum, lib. I: «In Machabaeorum inquit, libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium; sed et si nusquam in Scripturis veteribus legeretur, non parva est universae Ecclesiae quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet, etiam commendatio mortuorum.» Et Damascenus, Orat. pro defunctis: «Animadvertite, inquit, quid Scriptura sacra de Juda Machabaeo memoriae prodiderit, nimirum eum, in Sion regis magni civitate, cum populum, cui praeerat, ab exteris hostibus caesum et truncatum vidisset, sinusque eorum excutiens, condita in ipsis idola comperisset, statim expiandi hujusce sceleris causa, Domino ad misericordiam prompto atque propenso, pro unoquoque eorum munera obtulisse, in eaque re summae pietatis et charitatis munere perfunctum esse. Unde etiam factum est ut divina Scriptura, quemadmodum omnibus aliis nominibus, ita hoc quoque nomine summis eum laudibus evexerit, ac mirifice commendarit.»