Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Nicanor, superbe contemnens Deum, invadit Judam et Judaeos: Judas, visione Oniae et Jeremiae dantis sibi gladium, animatus, animat milites; quare Nicanorem prosternit, ejusque caput et manum muro ex adverso templi suspendit, ac linguam blasphemam dissectam avibus vorandam projicit. Denique Judaei Deo canunt epinicion, et festum quotannis pro gratiarum actione die 13 Adar celebrandum instituunt.
Textus Vulgatae: II Machabaeorum 15:1-40
1. Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariae, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. 2. Judaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit: 3. ille infelix interrogavit si est potens in coelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4. Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in coelo potens, qui jussit agi septimam diem. 5. At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. 6. Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Juda. 7. Machabaeus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum; 8. et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de coelo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. 9. Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens etiam certamina quae fecerant prius, promptiores constituit eos: 10. et ita animis eorum erectis, simul ostendebat Gentium fallaciam, et juramentorum praevaricationem. 11. Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit. 12. Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Judaeorum; 13. post hoc apparuisse et alium virum, aetate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum; 14. respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est, qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. 15. Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judae gladium aureum, dicentem: 16. Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel. 17. Exhortati itaque Judae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter, ut virtus de negotiis judicaret; eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. 18. Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. 19. Sed eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant. 20. Et, cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, bestiae equitesque opportuno in loco compositi, 21. considerans Machabaeus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in coelum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. 22. Dixit autem invocans hoc modo: Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia; 23. et nunc, Dominator coelorum, mitte angelum tuum bonum ante nos, in timore et tremore magnitudinis brachii tui, 24. ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. 25. Nicanor autem, et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant. 26. Judas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt: 27. manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, praesentia Dei magnifice delectati. 28. Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. 29. Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30. Praecepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. 31. Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant. 32. Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est. 33. Linguam etiam impii Nicanoris praecisam jussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. 34. Omnes igitur coeli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit. 35. Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset et manifestum signum auxilii Dei. 36. Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire: 37. habere autem celebritatem tertia decima die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardochaei diei. 38. Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. 39. Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. 40. Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est, alternis autem uti delectabile: ita legentibus, si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
Versus 1: Nicanor Die Sabbati Bellum Committere Cogitat
1. Nicanor, etc., cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum, — quia praesumebat Judaeos ob quietem religiosam sabbati a Deo praeceptam eo die non pugnaturos, sed permissuros se occidi.
5. At ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma — in sabbato. Vide hic Nicanoris blasphemum factum, quo se Deo aequat, q. d. Deus in suo coelo imperet; sed ego impero in terra, jubeoque vos, o Judaei, quos ego coegi mea castra sequi, die sabbati pugnare contra Judam et Judaeos contribules vestros; qua blasphema Judaeorum se sequentium iram accendit, ut illi obedire nollent, ac Dei indignationem in se concitavit, ut a Juda caederetur, truncaretur et suspenderetur. Videbatur enim Deum e coelo ad duellandum secum in terra provocasse. Simili fastu Mezentius Atheus apud Virgilium lib. X Aeneid. detonat:
Dextra mihi Deus, et telum, quod missile libro, Nunc adsint.
Quod de Capaneo Statius, lib. II Thebaidos:
Virtus mihi numen et ensis.
Et iterum de Capaneo lib. X:
Ades mihi dextera tantum: Tu praeses bellis, et inevitabile numen Te voco, te solum superum contemptor adoro.
Caeneus hastam suam inter Deos numerari jussit, et per illam juramentum concipi; unde proverbium: «Caenei hasta,» et apud Plutarchum in Pelopida Alexander tyrannus hastam, qua Poliphronem occidit, sacram esse voluit, ornavit et quasi Deum sacrificiis, id est divinis honoribus prosecutus est. Sic de Nabuchodonosore ait Habacuc cap. 1, 16: «Propterea immolavit sagenae suae, et sacrificavit reti suo,» ubi sagenam et rete vocat ejus vires, arma et exercitus. Haec enim ipse colebat ut sua numina, quasi quae ipsi tot gentes subegerant.
Tamen non obtinuit, — eo quod Judaei ipsi resisterent, nollentque sabbato contra Judam et Judaeos pugnare.
Versus 9: De Lege et Prophetis
9. Et allocutus eos de Lege et Prophetis, — q. d. Proferens sententias ex S. Scriptura quibus Deus Judaeis rite se colentibus et invocantibus victoriam promittit, Deuter. XXVIII, et alibi.
Versus 11: Sermonibus et Somnio Armati
11. Singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione (utpote quibus jam erant armati et muniti), sed sermonibus optimis et exhortationibus. — Certum enim est eos non inermes, sed armatos prodiisse in praelium.
Exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit. — Pro «hyper ti», id est per quod, Romana habent «hypar ti», id est vera visio, quae non tam somnium quam ipsa veritas erat. Sic Homerus, Iliad., ait: «oude onar, all' hypar», id est non somnium inane et falsum, sed solidum et verum. Ex quo quis opinari posset vere Judam oculis suis vidisse Oniam et Jeremiam, ac ab eo realiter accepisse gladium aureum. Verius tamen est contrarium, scilicet haec omnia per visionem tantum imaginariam objecta fuisse menti Judae; hoc enim significat vox «enypnion», id est somnium. Deinde quia si vere accepisset gladium, utique eum commilitonibus suis ad eos animandos ostendisset; quod tamen fecisse non legitur. Ita Sanchez.
Versus 12: Onias Olim Summus Sacerdos
12. Oniam qui fuerat summus sacerdos. — Onias hic, cognomento Sanctus, notus fuerat Judae; unde cum ex facie et visu Judas agnovit. Nam Onias ante undecim annos pontifex fuerat, sed a fratre suo Jasone emente Pontificatum ab Antiocho Epiphane extrusus, ac deinde ab Andronico jussu Menelai occisus fuerat anno Graecorum 140, ut dictum est cap. IV, 34. Visus est ergo Judas in somnio sibi videre Oniam sanctum, et zelosum Pontificem orantem pro se totoque Israele.
Quaeres, an sicut animae patrum in limbo, sic et animae in Purgatorio orent pro nobis? Affirmant Richardus, in IV, dist. XLV, art. 7, Quaest. II, ad 3; Gabriel, in Canonem, lectione LVIII, circa finem; Joannes de Medina, Cod. de Poenit. tract. de Orat. in quaest. speciali. Negant S. Thomas in IV, dist. XV, Quaest. IV, art. 3, Quaest. II, et in II II, Quaest. LXXXIII, art. 4, ad 3, et art. 9, ad 2, et art. 11, ad 3; Alensis, IV part. Quaest. XCII, mem. 1, art. 3; Abulensis, in Matthaeum cap. VI, Quaest. LXXXVII; S. Antoninus, IV part. tit. V, cap. VIII, § 2; Sylvester, verbo Oratio, § 3; Navarrus super cap. Quando. Ratio est, quod animae illae non cognoscant orationes nostras, quodque sint in carcere ad patiendum pro suis culpis, non ad orandum pro aliis; unde otiosum et inordinatum videtur eas invocare. Quare Franciscus Victoria, Relect. de Magia, num. 17, improbat morem quorumdam, qui in angustiis invocant animas Purgatorii. Sed Alphonsus Mendoza, Quaest. VI scholast. pag. 846, censet sanctum ac utile esse eas invocare. Nam, inquit, sive quamdiu sunt in Purgatorio orare pro nobis valeant, sive non valeant, certe cum inde exeunt, et in coelum perveniunt, tunc preces fundunt, ac orant pro iis qui se eis commendaverunt, ac eas suffragiis et precibus juverunt. Adde Angelos, qui animas in Purgatorio visitant et solantur, posse eis preces viventium nuntiare; nec passio poenae eas ab oratione impedit, quia poenas has magna patientia, humilitate et resignatione sufferunt, Deumque assidue amant et laudant. Utilius tamen certiusque est invocare Sanctos in coelo cum Deo regnantes, tum quia ipsi preces ad se fusas, Deo revelante, certo cognoscunt; hoc enim ad eorum statum pertinet; tum quia Deum vident, illique sunt in amore et honore; unde ab eo impetrant quae volunt; tum quia sunt in statu beatitudinis, ac regno et gloria coelesti triumphantes; unde ad eorum decus pertinet, ut a nobis invocentur nostrisque aerumnis opitulentur. Vide Franciscum Suarez, lib. I De Orat. in communi, cap. X, in fine, ubi ait probabile esse Angelos custodes preces nostras perferre ad animas Purgatorii. Quare si quis eas invocat, inquit, pie credens ab illis audiri, nihil peccabit, quia operatur ex pia credulitate et affectione, et nulli periculo se exponit; quia licet fortasse non ita sit, neque animae illae hujusmodi orationes percipiant, nihilominus oratio ejus in sinum convertatur. Et fortasse etiam verum est animas illas, saltem cum beatae fiunt, cognoscere orationes omnes, toto illo tempore ad eas fusas, et eis moveri ad intercedendum in patria pro oratoribus suis. Quapropter, qui in hoc mundo orandi fructum et devotionem senserit, non videtur ab illo revocandus.
Versus 13: Alius Vir Aetate et Gloria Mirabilis
13. Post hoc apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum, — legi etiam potest habitudinem, quia in Graeco est «megaloprepestaten hyperochen», excellenti magnificentia undique adornatum, quae gloria index meritorum erat sanctissimi prophetae, et gloriae quae illi in coelo debebatur.
Versus 14: Jeremias Propheta Dei
14. Respondentem vero Oniam (Hinc videtur quod Judas non agnoverit Jeremiam, utpote ante quadringentos annos vita functum; ideoque rogaverit Oniam sibi notum quisnam esset ille vir adeo augustus et venerabilis, ac Oniam respondisse): Hic est fratrum amator (Graece «philadelphos») et populi: Hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. — Prae Isaia, Amos, Jona caeterisque Prophetis apparuit Judae Jeremias, quia ipse ingenti zelo per 45 annos prophetans laboravit pro salute Israelis ad impediendum gentis suae excidium, quod tamen ob scelerum ejus enormitatem, et eo quod suis oraculis sanisque consiliis auscultare nollet, impedire non potuit quin Jerusalem cum templo a Chaldaeis caperetur et cremaretur. Quocirca dura et acerba plurima a Judaeis passus fuit Jeremias, quae in ipsa ejus prophetia explicui.
Versus 16: Sanctus Gladius Coelestis
16. Accipe sanctum gladium (a sancto Deo, et a me benedictum ut pro sancta ejus Ecclesia, fide, religione, sancta fortitudine depugnes) munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel. — Non vere et realiter Jeremias dedit Judae gladium, ut dixi. Fuit enim hoc somnium, et symbolica visio in qua videbatur Judae, quod a Jeremia acciperet gladium, ut per eam Judas cum sociis ad pugnam animarentur, et conciperent certam victoriae spem, eo quod Deus cum illis et per illos pugnaret contra impium infidelem et blasphemum Nicanorem. Sic et gladius hic fuit non ferreus, quo in bello homines utuntur; sed aureus, utpote coelestis et divinus. Quae enim Dei sunt, aurea sunt; aurum enim pretiosissimum et splendidissimum repraesentat nobis Deum, Deique dona augustissima.
Nota hic gladium sanctum, id est benedictum. Hic enim mos invaluit, ut duces et milites curarent ab episcopis et sacerdotibus sua vexilla et arma benedici, tum ut per Ecclesiae preces et benedictionem efficaciora sint ad victoriam; tum ad abigendas magicas artes, quibus saepe hostes ope daemonis se faciunt invulnerabiles, uti nunc in bello Germanico experti sumus. Sic S. Ludovicus, castra ducturus in terram sanctam, vexillum ab episcopo Parisiensi benedictum accepit. Idem fecere caeteri duces illius expeditionis asseclae. Sic Italicus, equis curruque suo a S. Hilarione benedictis, in Circensi certamine vicit adversarium suum magicis Marnae Dei sui artibus utentem. Audi S. Hieronymum in ejus Vita: «Rogatus (S. Hilarion) a fratribus scyphum fictilem quo bibere consueverat, aqua jussit impleri, eique tradi; quem cum accepisset Italicus, et stabulum et equos, et aurigas suos, rhedam carcerumque repagula aspersit. Mira vulgi exspectatio; nam et adversarius hoc ipsum irridens diffamaverat, et fautores Italici, sibi certam victoriam pollicentes, exsultabant. Igitur dato signo hi advolant, isti praepediuntur; sub horum curru rotae fervent, illi praetervolantium terga vix cernunt; clamor fit vulgi nimius, ita ut ethnici quoque ipsi concreparent, Marnas victus a Christo est.»
In Romano caeremoniali exstat benedictio ensis et militis. Habebant etiam Angli olim ritum consecrandi militem: cujus formam Ingulphus in sua Historia describens, ait: «Anglorum erat consuetudo, quod qui militiae legitime consecrandus esset, vespera praecedente diem suae consecrationis, ad episcopum, vel abbatem, vel monachum, vel sacerdotem aliquem contritus et compunctus de omnibus suis peccatis confessionem faceret, et absolutus orationibus, et devotionibus, et affectionibus deditus in Ecclesia pernoctaret. In crastino quoque Missam auditurus, gladium super altare offerret, et post Evangelium sacerdos benedictum gladium collo militis cum benedictione imponeret, et communicatus ad eamdem Missam sacris Christi mysteriis denuo miles legitimus permaneret.»
Idem recenset noster Gretserus, lib. De Benedictionibus, cap. XLIX, ubi et ex Baronio recenset Alexandrum II Pontificem misisse vexilla benedicta ad Hermibaldum et ad Wilhelmum comitem Aquitaniae, quibus ipsi haereticos et Heraldum Angliae invasorem profligarent. Vide eumdem Gretserum, lib. II De Cruce, cap. LVIII, ubi ostendit olim integros exercitus in terram sanctam proficiscentes solere a Pontificibus benedici, et cruce signari, indeque expeditiones illas nuncupatas fuisse Cruciatas sive Cruce signatorum. Multae, inquit, olim expeditiones susceptae sunt in Palaestinam pro asserenda terra sancta ex Mahometanorum tyrannide, hortatu potissimum et impulsu Summorum Pontificum, Urbani II, Paschalis II, Lucii II, Eugenii III, Clementis III, Coelestini III, Honorii III, Gregorii IX, ducibus Godefrido Bullonio, Conrado Caesare, S. Ludovico Galliarum rege, Frederico imperatore, Philippo rege Franciae, Richardo rege Angliae, Andrea rege Hungariae, aliisque fortissimis lectissimisque principibus et heroibus, qui instructissimos exercitus ducebant.
Omnes isti cruce insigniebantur, ut eo fidentius adversus crucis hostes dimicarent, et ad omnia pericula crucis et crucifixi amore promptiores essent. Exstat in Romano Rituali precatio de benedictione crucis dari solitae proficiscentibus in Palaestinam defendendae fidei Christianae et terrae sanctae recuperandae gratia. Quin et Constantinus Magnus, signo crucis e coelis accepto cum hoc lemmate: «In hoc signo vinces,» in labaro crucem insculpi, eamque totis castris praeferri jussit, ut iis quasi coelitus a Deo per crucem benedictis certam daret spem omnemque victoriam, uti narrat Eusebius et alii in Vita Constantini.
Tropologice, nota hic Deum, dum aliquem ad quodpiam officium seligit, eidem dare symbola et instrumenta ad officium illud necessaria et opportuna. Sic S. Paulus per visum apparuit S. Joanni Chrysostomo, eique tradidit librum Evangelii, ut hoc symbolo ipsum ejusdem praedicatorem post se eximium constitueret. Sic S. Joannes Apostolus, volumen oraculorum accipiens ab Angelo, creatus est propheta, ut futura sub Antichristo praediceret, Apoc. X, 9. Sic Moses, Exodi IV, vers. 17, per virgam accepit a Deo potestatem faciendi miracula et decem plagas, quibus percussit Pharaonem et Aegyptios. Simili ratione et modo Deus hic Judae tradidit gladium, ut Nicanorem et impios mactaret. Hinc et regibus, cum inaugurantur, datur gladius, ut Ecclesiam, religionem et justitiam propugnent, et sceleratos plectant. Hac de causa Josue invadenti Chananaeam, Angelus, ut eum animaret, apparuit evaginatum tenens gladium quasi illo Chananaeos occisuros, Josue V, 13. Sic Jeremias et Ezechiel saepe minantur Judaeis gladium a Deo dandum Nabuchodonosori, ut eorum scelera plectat. Sic Christus Rex regum dicitur habere gladium utraque parte acutum, Apocal. I, 16. Quin et Trajanus Imperator praefecto urbis a se creato tradens gladium: «Hoc, inquit, utere pro me, si mea potestate rite fungar; sin autem, eodem utere contra me.»
Allegorice, Rabanus per Jeremiam accipit Christum, per gladium aureum S. Scripturam qua Christus diabolum, cum ab eo tentaretur in deserto, prostravit, ac etiamnum haereticos ejus asseclas per Doctores Ecclesiae sternit et profligat.
Rursum gladius sanctus est mortificatio, qua concupiscentias et vitia carnis, ac spiritus a nobis resecamus, juxta illud Christi: «Non veni pacem mittere, sed gladium,» Matth. cap. X, 34. Quocirca Jeremias, cap. XLVIII, vers. 10: «Maledictus, inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine.» Jeremias ergo, id est Christus, cuique fideli porrigit hunc mortificationis gladium Dei amore aureum, ut eo trucidet omnes ejus hostes, id est passiones et appetitus naturae corruptae, Deo ejusque legi repugnantes.
Versus 27: Triginta Quinque Millia Prostrata
27. Prostraverunt non minus triginta quinque millia. — Errat ergo Josephus, qui numerat tantum novem millia, ac Gorionides, qui 30 millia duntaxat assignat.
Versus 28: Nicanor in Pugna Cadit
28. Cognoverunt Nicanorem ruisse. — Gorionides rem paulo aliter narrat lib. III, cap. XXII: «Vidit Judas, inquit, in ipsa pugna Nicanorem habentem in manu sua gladium evaginatum, clamansque, ait: Contra te, o Nicanor. Et cum curreret contra illum in fervoris sui virtute, avertit Nicanor humerum suum, et fugit a facie Judae, et Judas apprehendit eum, percussitque gladio suo, et dissecuit in duas partes, dejiciens ipsum in terram.»
Porro Judas jussit caput Nicanoris, aeque ac manum quam contra templum minabundus extenderat quasi trophaeum, non ex arce Sion (quia hanc tenebant hostes), sed ex adverso templi suspendi; linguam vero ejus blasphemam minutim concisam avibus glutiendam objici.
Versus 29: Patria Voce Dominum Benedicunt
29. Facto itaque clamore et perturbatione (Graece «taraches», id est strepitu, tumultu, plausu) excitata, patria voce, (id est Hebraea lingua canentes psalmos Davidicos epinicio et gratiarum actioni deputatos, aut «patria,» id est, generosa viris fortibus et victoribus congruente voce, ait Salianus,) Dominum benedicebant.
Versus 34: Omnes Coeli Benedixerunt Dominum
34. Omnes igitur coeli (id est coelites, puta Angeli et homines sancti coelestem vitam in terra agentes) benedixerunt Dominum. — Potius vocem coeli refer ad «Dominum,» q. d. Omnes Judaei benedixerunt Deum, qui coeli est Dominus; unde Graeca habent: Benedixerunt Dominum in coelum, scilicet alta voce clamantes in coelum.
Versus 37: Festum Tertia Decima Die Adar
37. Habere autem celebritatem tertia decima die mensis Adar (id est februarii. Illa ergo die quotannis celebratum est festum in gratiarum actionem ob caesum Nicanorem), quod dicitur voce Syriaca pridie Mardochaei, — id est pridie festi sortium quod Mardochaeus cum Esther instituit celebrandum die 14 et 15 Adar, ob memoriam liberati Israelis a nece ei ab Aman per sortes decreta, Esther IX, 17 et 31. Quare jejunium, quod pridie festi sortium Judaeis indictum erat per hoc triumphale ob caesum Nicanorem festum, vel abolitum fuit, vel in aliam diem translatum.
Porro locus hic, ait Ribera, lib. V De Templo, cap. XVIII, depravatus est in Latinis; ita enim legendum est: «Habere autem celebritatem tertia decima die mensis (Adar dicitur voce Syriaca) pridie Mardochaei diei.» Hoc verum esse constat ex Graecis codicibus emendatissimis, atque inter eos ex Pontificio et ex varietate Latinorum; deinde ex sensu ipso, nullam enim vocem Syriacam posuit auctor hujus libri, nisi Adar, et propterea parenthesi usus dixit: «Adar dicitur voce Syriaca;» quod imitatus Josephus similiter addidit: «Mensis Adar, ut nostri nominant.» Non ergo nomen festi indicavit, cum dixit: «Pridie Mardochaei diei,» sed tempus. Sic et Salianus, Vatablus et alii.
Versus 38: In His Faciam Finem Sermonis
38. Ego quoque in his faciam finem sermonis, — quia Judae Esseno qui fuit auctor hujus libri propositum fuit scribere duntaxat gesta heroica Judae Machabaei usque ad gloriosam ejus victoriam de Nicanore, et institutum hac de re festum, ut Judaei in Aegypto (ad quos hunc librum scripsit, ut patet ex ejus initio) idem festum ibidem celebrent. Hac de causa in eo librum suum hic finit. Ita S. Thomas.
Sin autem minus digne, concedendum est mihi. — Tacite petit auctor libri veniam non alicujus lapsus, erroris, vel mendacii (quod absit a scriptore hagiographo, qui fuit organum et instrumentum Spiritus Sancti), sed styli et phrasis, si ea cuipiam minus videatur elegans et concinna. Spiritus Sanctus enim ita scriptoribus hagiographis assistebat, itaque eos dirigebat ut nusquam a veritate aberrarent, atque veram omnino sententiam mente conciperent, sed tamen sinebat eos suis verbis, suaque phrasi et stylo eam conscribere. Quare elegantior et pulchrior est stylus Isaiae, quam sit caeterorum Prophetarum, quia ipse utpote vir nobilis, doctus et elegans studendo elegantiorem stylum imbiberat. Spiritus Sanctus enim in phrasi scriptori suo quasi instrumento sese accommodat. Auctor ergo hic, licet sit elegans et facundus, ex modestia tamen petit sibi ignosci, si «minus digne» (Graece si exiliter et tenuiter), id est minus digno, gravi et eleganti stylo, quam historiae divinae dignitas, aut eruditae legentium aures desiderabunt, scripserit (sic S. Paulus vocat se «imperitum sermone, sed non scientia,» II Corinth. XI), praesertim quia ipse se studio hoc stylo mediocri et mixto usum asserit ob causam quam subdit, dicens:
Versus 40: De Vino, Aqua et Stili Varietate
40. Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam contrarium est (appetitui stomacho et sanitati), alternis autem uti delectabile; ita legentibus, si semper exactus sit sermo, non erit gratus. — Gaudet enim natura hominum varietate, juxta illud:
Amant alterna Camoenae.
Quare gaudent lectores scriptoris varietate in stylo, ut subinde eum attollat, gravemque et cultum efficiat, subinde eum deprimat levemque et minus cultum politumque exhibeat. Graece est: Sicut enim vinum solum bibere, similiter autem et aquam rursum, contrarium est; vinum autem aquae mixtum dulcem et delectabilem gratiam perficit (id est gratam affert gustanti delectationem), ita et praeparatio sermonis (ut grata quadam temperie et moderatione commixtus sit et concinnus) «delectat auditum legentium,» si ab alio legi audiatur, et oculos, si ab ipsismet legatur, q. d. Sicut vinum meracum semper bibere, aut semper aquam puram molestum est, et male sanum; vinum enim nimis calefacit, et inflammat caput et corpus; aqua vero nimis illud frigefacit et phlegmata creat: miscere autem aquam vino, mixtamque bibere suave est et delectabile, aeque ac sanum et utile, quia aqua vini calorem et acrimoniam, et vicissim vinum aquae frigus et cruditatem refrangit et temperat, ac ad gratam quamdam moderationem redigit: sic pariter sermo aut nimis gravis, aut nimis exilis lectoribus ingratus est, affertque taedium; ex utroque vero moderatus et ad temperiem congruam redactus gratus est et jucundus. Sic ego simili de causa in hoc libro mediocri stylo qui gravitatem lenitate temperet usus sum; varietas enim aeque ac mediocritas in omnibus rebus cunctis est grata, sapida et delectabilis; alioquin enim omnium in mundo rerum obrepit satietas et fastidium, uti ait Cicero, et experientia quotidiana docet.
Hic ergo erit consummatus. — Graece, erit finis sive consummatio tam hujus libri, quam totius veteris Testamenti, ut lampada tradamus Christo brevi successuro, qui est finis et scopus, ac perfectio et consummatio Legis et Prophetarum totiusque Testamenti utriusque tam novi, quam veteris.