Cornelius a Lapide
Index
Pagina Tituli
COMMENTARIA IN SCRIPTURAM SACRAM R. P. CORNELII A LAPIDE E SOCIETATE JESU, SACRAE SCRIPTURAE OLIM LOVANII, POSTEA ROMAE PROFESSORIS. ACCURATE RECOGNOVIT AC NOTIS ILLUSTRAVIT AUGUSTINUS CRAMPON, DIOECESIS AMBIAN. PRESBYTER.
EDITIO NOVA ACCURATE EXPURGATA MENDIS QUAE IN PRIOREM PREPSERANT
TOMUS QUINTUS IN PROVERBIA SALOMONIS I
PARISIIS APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM 13, VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13 MDCCCXCI
Imprimatur et Approbatio
Mutius Vitellescus, Soc. Jesu Praepositus Generalis.
Cum Commentarios in librum Proverbiorum Salomonis P. Cornelii a Lapide nostrae Societatis, tres ejusdem Theologi, quibus id commissum fuit, recognoverint, ac in lucem edi posse probaverint; facultatem concedimus, ut typis mandentur, si ita iis, ad quos pertinet, videbitur. In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas, et sigillo nostro munitas dedimus. Romae, 23 die maii, anno 1633.
Mutius Vitellescus. Locus sigilli.
Imprimatur. Fr. Nicolaus Riccardus sacri Palatii Magister.
Approbatio Censoris
Commentarios R. admodum P. Cornelii a Lapide, Societatis Jesu Theologi, in Proverbia Salomonis, Reipublicae christianae utilissimos fore censeo: in iis enim talis sententiarum sanctorumque Patrum ubertas, et tam inusitata rerum varietas elucet, ut tanto viro, tanta industria, tanto denique ingenio digni censeantur. Optandum ut omnium Theologorum ac Jurisperitorum, et tam eorum qui regunt quam qui parent manibus terantur. Ac insuper iis qui in sacra salutis animarum palaestra pro concione desudant, adminicula non pauca subministrabunt. Actum Antuerpiae, die 12 mensis januarii, anno 1635.
Egbertus Spitholdius, S. T. L. Canonicus, et Plebanus Antuerpiensis, ac librorum Censor.