Cornelius a Lapide
Index
Votum ad Virginem Deiparam, Parentem Aeternae Sapientiae
Tuum, o Virgo, opus tibi offero, imo refero. Tu enim omnis lucubrationis meæ, sed hujus præsertim, incentrix mihi et suggestrix exstitisti. Te enim ubique canit hic Salomon, tibi ille tuoque Filio prælusit: nam plusquam Salomon hic, rex pacificus, et pax nostra. Utrique ille quadriformem hanc et Cherubicam sapientiæ suæ quadrigam adornavit. Quem enim alium vivis coloribus depingit, nisi te tuumque Jesum? dum Prov. viii, cœlesti voce detonat: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret: nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constiterant: ante omnes colles ego parturiebar, etc. Cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum: et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Cujus vero, nisi tui tuique Filii ænigma est illud cap. xxx, vers. 18: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: viam aquilæ in cœlo, viam colubri super terram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia; Hebraice, baalma, id est in virgine? Et illud cap. xxxi: Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
Salomonis vero Cantica quid aliud sunt, quam epithalamium Verbi cum natura humana, quam tu Virgo eidem dedisti? Quis enim corpus humanum communicavit Verbo, nisi tu Deipara? quis Incarnationis ejusdem fuit organum, mediatrix et causa, nisi tu alma Dei genitrix? Imo vero tuum quoque hoc est epithalamium connubii illius, quo te Deus Pater in sponsam elegit, ac Spiritus Sanctus te sibi despondit, ut ex te nasceretur Sanctus, qui vocaretur et revera esset Filius Dei. Cui vero flammei isti cœlestesque Cantici amores ardoresque congruunt, nisi tibi, quæ plena Deo, plena Verbo, charitatem ipsam corporasti, tuo utero novem mensibus gestasti, et in salutem hominum peperisti?
«Omnia flumina,» ait Salomon (Eccle. 1, 7), «intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant.» Mare sapientiæ et gratiæ es tu, o Maria mater nostra: ad te ergo flumina sapientiæ, quæ in nos effudisti, regrediantur, ut iterum fluant. Tu magnum illum Gregorium miraculorum thaumaturgum, sui ævi Mosen, sapientiam docuisti, ne in errores Origenis magistri sui impingeret, quando eidem S. Joannem, filium tibi a Christo in cruce surrogatum, doctorem assignasti, qui ei Symbolum orthodoxæ fidei et sapientiæ tradidit. Tu eumdem S. Joannem Joanni Antiocheno magistrum tribuisti, qui eidem librum S. Scripturæ in manus dedit, atque hoc ipso eum magnum ejusdem interpretem, æque ac Chrysostomum, hoc est, aurei oris præconem Evangelii, effecit et auctoravit. Tu Alberto Magno postulanti Philosophiam inspirasti, qui proinde Philosophorum sui sæculi prodigium et portentum exstitit. Tu Ruperto Abbati Tuitiensi divinarum litterarum cognitionem tantam indidisti, ut eo tempore nullus ei par vel similis in orbe reperiretur.
Denique quotquot sapientes, quotquot sancti, quotquot inclyti evaserunt, per te evaserunt: «Quia Deus totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea novermus redundare, quæ ascendit deliciis affluens. Tolle corpus hoc solare quod illuminat mundum, ubi dies? Tolle Mariam hanc stellam maris, quid nisi caligo involvens et umbra mortis relinquantur? Totis ergo medullis cordium, totis præcordiorum affectibus, et votis omnibus Mariam hanc veneremur: quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam,» ait mellisfluus Bernardus, cui pariter mella hæc sua lacteo tuo, o Virgo, imbre instillasti. Unde et subjicit: «Fons Sapientiæ, Verbum Patris in Excelsis, hoc Verbum mediante te caro fiet,» et jam factum est: ut per te carnemque ex te assumptam, suam nobis sapientiam communicaret, et abscondita a constitutione mundi in sinu Patris, divinitatis arcana eructaret.
Sexcentis pene annis ante, idipsum Spiritu Dei revelante prævidens, Jeremias, cap. xxxi, exsultans exclamavit: «Creavit Deus novum super terram: Femina circumdabit virum.» Et multo anterius Isaias, cap. vii, 14: «Ecce,» inquit, «virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» At quis hic? explicat cap. ix, 6: «Vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri sæculi, princeps pacis,» hoc est Verbum infans, puer sapiens, Deus lactens.
Tu igitur, o Deipara, es thronus Salomonis, genitrix Creatoris, mater admirabilis. Tu hortus conclusus, fons signatus, puteus aquarum viventium. Tu inaudito sæculorum omnium miraculo, Dei æterni simul es filia, sponsa, parens. Tu paradisus voluptatis, lignum vitæ, mater viventium. Tu fons lucis, janua cœli; mater pulchræ dilectionis, agnitionis et sanctæ spei. Tu fæderis arca, templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti. Tu sedes sapientiæ, stella matutina, mulier amicta sole. Tu gloria Jerusalem, lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri.
Doce nos in hisce tui Salomonis Proverbiis, omnem virtutem agnoscere et colere: in Ecclesiaste, vanitatem vanitatum mundi speculari et spernere: in Canticis, uni Deo sponso uniri et sociari. Suscipe ergo, o Virgo sapiens et benedicta, hæc mea, imo tua, in tripartitam Sapientis sapientiam Commentaria, ut eodem alveo ad largitorem sapientiæ sapientia redeat, ex quo effluxit. Offer ea dilecto tuo Jesu purissimis tuis manibus, quæ candidissima sunt lilia; nec causabitur liliorum amator inter lilia non inventum, quod inter liliatas virgineæ matris suæ manus invenerit. Impetra ab eo, quæso, omnibus hæc lecturis lumen et gratiam, ut ex iis discant veram sapientiam et pacem, qua agnoscant sapientiæ pacisque fontes Jesum et Mariam, ut per eos recto tramite dirigantur, tendant et perveniant ad essentialem et increatam Sapientiam et pacem, quæ est ipsa S. Trinitas, trina felicitas, felix ÆTERNITAS. Amen.
Commentaria in Proverbia Salomonis: Argumentum
A Siracide, congruo tam materiæ quam disciplinæ ordine, transeo ad Salomonem, hoc est, a rivo ad fontem, a scintilla ad rogum, a radio ad solem. Uterque enim idem moralis sapientiæ de moribus et virtutibus tractat argumentum: sed Salomon uti prior, ita et sapientior longe fuit Siracide cæterisque mortalibus, adeoque sapientum omnium magister et princeps. Quocirca hic prolegomena nulla, vel pauca præmittam: quæ enim præmisi Siracidi, serviunt et Salomoni. Rem ergo aggredior, quia opus vastum, et tempus breve, scilicet magnum hic æquor arandum; si prius tribus verbis libri argumentum, partitionem, methodum, inscriptionem, auctorem, usum, scopum, parallela et Commentatores indicaro.
Tria Nomina Salomonis et Tres Libri
S. Hieronymus notat Auctorem tribus nominibus fuisse insignitum: vocatus enim fuit primo, Salomon, id est pacificus; secundo, Cohelet, id est Ecclesiastes; tertio, Iedidia, id est amabilis Domino; atque juxta hæc tria sui nomina, tria pariter edidisse volumina, scilicet Proverbia, in quibus fere instruit incipientes in sapientiæ et virtutis studio; Ecclesiasten, in quo proficientes; et Canticum Canticorum, in quo perfectos informat. Idem tradit B. Gregorius Nyssenus, homilia 1 in Cantic.
Audi ipsummet S. Hieronymum, epist. ad Paulinum de omnibus S. Scripturæ libris: Salomon pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Plenius vero initio Commentar. in Ecclesiasten: Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturæ manifestissime docent: Pacificum, id est שלמה Salomonem; et ידידיה Iedidia, hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur קהלת Cohelet, id est Ecclesiasten: Ἐκκλησιαστής autem Græco sermone appellatur, qui cœtum, id est ecclesiam, congregat: quem nos nuncupare possumus concionatorem, eo quod loquatur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est.
Et mox: Is itaque juxta numerum vocabulorum tria volumina edidit, Proverbia, Ecclesiasten et Canticum Canticorum. In Proverbiis parvulum docens, et quasi de officiis per sententias erudiens: unde et ad filium ejus sermo crebro repetitur. In Ecclesiaste vero maturæ virum ætatis instituens: ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa, quæ cernimus. Ad extremum, jam consummatum virum, et calcato sæculo præparatum, in Cantico Canticorum sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia, et pompis sæculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non possumus dicere: Osculetur me osculo oris sui. Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum Ethicam doceant, deinde Physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerunt, ad Theologiam usque perducant.
Subdit S. Hieronymus, idipsum significare Salomonem titulis quos sibi diversos initio librorum indit. «In Proverbiis enim notatur: Proverbia Salomonis, filii David, regis Israel. In Ecclesiaste vero: Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem; superfluum quippe est hic Israel, quod male in Græcis et Latinis codicibus invenitur. In Cantico autem Canticorum, nec filius David, nec rex Israel, sive Jerusalem, præscribitur, sed tantum Canticum Canticorum Salomonis: sicut enim Proverbia quasi rudis institutio, ad duodecim tribus, et ad totum pertinent Israel; et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est habitatoribus Jerusalem: ita Canticum Canticorum ad eos proprie facit mentionem, qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes, et paterna dignitas, et regni proprii merito indicatur auctoritas: ad perfectos vero, ubi non timore eruditur discipulus, sed amore filius, proprium nomen sufficit, et æqualis magister est, et nescit esse se regem.»
Denique addit allegoriam de Christo: Cæterum, ait, secundum intelligentiam spiritualem, pacificus, et dilectus Dei Patris, et Ecclesiastes noster est Christus, qui medio pariete destructo, et inimicitias in carne evacuans, fecit utraque unum, dicens: Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis. De quo Pater ad discipulos: Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite; qui est caput omnis Ecclesiæ: nequaquam ad Synagogam Judæorum, sed ad Gentium multitudinem loquens, rex Jerusalem, vivis lapidibus exstructæ. Simili modo Paphnutius Abbas apud Cassianum, Collat. III, cap. vi, hosce tres Salomonis libros triplici abrenuntiationi gradatim accommodat.
Præterit S. Hieronymus librum Sapientiæ, quia de ejus auctore æque ac auctoritate, an scilicet canonica sit Scriptura, dubitavit; de quo proinde suo loco accuratius agendum.
Canonicitas et Indoles Prophetica
Porro tres libros jam citatos esse Salomonis, dictatos illi a Spiritu Sancto, ac consequenter eos continere veritatem divinam, atque obtinere canonicam S. Scripturæ auctoritatem, apud omnes tam Hebræos, quam Græcos et Latinos orthodoxos, quin et cacodoxos ac hæreticos in confesso est. S. Hieronymo adstipulantur S. Basilius, Olympiodorus et alii. Audi S. Basilium in principium Proverbiorum: Imprimis, ait, Proverbiorum liber instructio morum est quædam, nec non animi perturbationum correctio; denique vitæ in universum documentum, frequentes ac breves eorum, quæ sunt agenda, continens præceptiones. Ecclesiastes vero physiologiam attingit, nobisque in hac vita vanitatem palam ostendit, ut in iis, quæ cito prætereunt, minime sit homini invigilandum, neque item animi curas in rebus vanis collocandum. Cantica Canticorum animæ perfectionis modum demonstrant: sponsi namque ac sponsæ concordiam continent, hoc est, animæ cum Deo Verbo familiaritatem. Docet ibidem S. Basilius Salomonem in Proverbiis de singulis virtutibus, nulla prætermissa, exacte disserere; ideoque tradere non solum Ethicam proprie dictam, sed et Œconomicam ac Politicam, quæ sunt Ethices generice sumptæ tres partes et species. Instruit enim hic Salomon non tantum privatum, qua ratione seipsum, sed et patremfamilias, qua ratione familiam, ac principem, qua ratione rempublicam gerere regereque debeat. Aliæ enim virtutes decent privatum, aliæ patremfamilias, aliæ principem.
Unus exstitit Theodorus Mopsuestenus Episcopus (qui primo solitariæ ac monasticæ vitæ cum S. Chrysostomo cultor et collega, lapsus deinde in cœnum luxuriæ est, ex quo frustra eum extrahere sategit S. Chrysostomus, epist. ad Theodorum lapsum: hic enim fuit Mopsuestenus, ut Baronius anno Christi 428, et alii tradunt; idque liquet ex Hesychio Hierosolymitano in Synodo V, act. 5. Unde ulterius in hæreses varias prolapsus, factus est Nestorii magister. Quare cum vitæ licentiori se dederet, non tulit graves hasce Salomonis sententias et correptiones, præsertim luxuriæ, quas cap. vi, vii, et deinceps sæpius inserit; qui dicere non est veritus Salomonem, cum Proverbia et Ecclesiasten scriberet, prophetiæ gratiam non accepisse, sed tantum prudentia humana ea dictasse, uti refertur et damnatur in Synodo V Constant., act. 4. Ex qua damnatione inferas Salomonem vere, cum hæc scriberet, prophetiæ gratiam accepisse, fuisseque Prophetam; idque liquebit cap. xxx, vers. 1.
Porro Hebræi nonnulli et Thalmudici censent Proverbia a Salomone viva voce fuisse dicta, eaque vulgi ore celebrata et trita, tandem ab Isaia post ducentos annos fuisse conscripta, et posteritati tradita: qua de re quid sentiendum sit, dicam, cap. xxv, vers. 1.
Adhæc Lyranus, Vatablus et alii nonnulli censent has sententias a Salomone dictas et dictatas, sed vario et promiscuo ordine; quocirca eas ab alio quopiam in unum hac serie et ordine, qua jam in hoc libro exstant, esse congestas et digestas. Cæterum verius est contrarium, scilicet hasce gnomas hoc ordine, quo nunc exstant, ab ipso Salomone esse conscriptas. Id enim rerum et sententiarum inter se connexio, et quasi concatenatio exigere videtur, saltem ab initio libri usque ad cap. x. Nam post cap. x non cernitur ille nexus et ordo: unde constat quasdam illarum non a Salomone, sed a posteris huc esse traductas, suoque ordine dispositas. Id patet ex titulo cap. xxv et seq., ubi dicitur: Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt (Vatablus, huc retulerunt) viri Ezechiæ regis Juda. Ubi τὸ quoque innuit, alias Salomonis sententias, quæ cap. xxv antecedunt, non a Salomone, sed ab aliis pariter esse collectas, et suo ordine digestas. Verum potius τὸ quoque referas ad ipsas parabolas, non ad earum ordinem, q. d. Hucusque fuere parabolæ Salomonis; quæ sequuntur, ejusdem sunt; at non ab ipso Salomone, sed a viris Ezechiæ huc ordine eo, quem cernis, traductæ et dispositæ.
Idem clare patet ex cap. xxiv juxta editionem Septuaginta a Romanis correctam. Ibi enim valde diversus est ordo ab eo qui est in Vulgato interprete Latino. Nam initio capitis ponuntur ea quæ habet Vulgatus eodem cap. xxiv usque ad vers. 23, uti annotavit quoque Scholiastes ibidem; deinde nonnullæ sententiæ adduntur, quæ in Vulgato non exstant. Post eas subjunguntur ea quæ in Vulgato exstant cap. xxx, et initium cap. xxxi usque ad vers. 10: Mulierem fortem quis inveniet? Deinde capite xxv habentur eadem quæ apud Vulgatum eodem capite usque ad finem libri leguntur. Rursum τὸ mulierem fortem quis inveniet? aliqui codices Græci ponunt cap. xxiv, alii xxxi. Quanquam Vulgato interpreti quoad ordinem per omnia consentiunt Græci Complutenses, Vatablus et alii, quin et ipse textus originalis Hebræus.
Partitio et Divisio Libri
Duæ sunt primariæ hujus libri partes: prior a cap. I usque ad cap. IX continet parænesin ad sapientiam. Ad eam enim omnes adhortatur Salomon proponendo ejus dignitatem, naturam et causas omnes, puta materialem, formalem, efficientem et finalem, ac effectus, sive ingentes fructus et commoda, quæ sui studiosis plena manu confert sapientia.
Posterior a cap. IX ad finem libri continet ipsa dogmata et præcepta sapientiæ: nam cap. IX sapientia instituit sacrificium, indeque sacrum epulum, quod recte convivium sapientiæ nuncuparis; ac mox inducit Salomonem sapientissimum velut in hoc convivio præsidem et modimperatorem, sapientiæ dogmata per varias, graves, acutas et elegantes gnomas edisserentem, et ritu convivali omnibus hominibus ad hoc convivium invitatis enuntiantem. Unde hoc sapientiæ et Salomonis convivium imitatus est Plato in Convivio, Plutarchus in Symposio, ubi septem Græciæ sapientes super mensam sapienter interloquentes inducit, Athenæus in Cœnis sapientum, et alii passim. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. I Stromat., asseverat Platonem ex Proverbiis et Ecclesiaste Salomonis multa mutuatum vel suffuratum esse. De hoc convivio plura dicam cap. IX.
Posterior autem hæc pars in binas vel ternas subdividi potest. Prima enim ejus pars est a cap. IX usque ad xxv, ubi interrupte loquitur, suaque proverbia quasi oracula promit Salomon. Secunda est a cap. xxv usque ad xxx, ubi ponuntur parabolæ Salomonis congestæ et digestæ a viris Ezechiæ regis Juda, uti dicitur cap. xxv, 1. Tertia, a cap. xxx ad finem, complectitur ænigmata et sententias "Congregantis filii Vomentis," hoc est, ut hebraice est, gnomas Agur filii Jache, ac Lamuelis regis. Quocirca noster Salazar censet Salomonem in hoc sapientiæ convivio tres inducere interlocutores, nimirum ipsum Salomonem, Agur et Lamuelem, ideoque in versione Septuaginta verba Agur et Lamuelis statim poni post cap. xxiv, quasi hi interloquantur, eisque suas loquendi vices det Salomon: quibus absolutis ipse suas resumat, sermonemque prosequatur usque ad finem libri; qua de re suis locis disseram. Sic Salomonem imitati Plato, Plutarchus, Athenæus et alii in suis Dialogis convivalibus, Socratem, Protagoram, Alcibiadem, Homerum, aliosque sapientes quasi interlocutores inducunt.
Verum enimvero omnia quæ hoc libro continentur, etiam verba Lamuelis, cap. xxxi, esse ipsius Salomonis omnes consentiunt; etsi Salomon ibidem, uti et alias subinde, matrem loquentem et se puerum docentem inducat. De solo cap. xxx dubitari posset, an sit Agur, an Salomonis. Nec Agur ibidem ut interlocutor velut in dialogo, sed ut celebris illo ævo sapientiæ per ænigmata doctor introducitur. Denique in Aguri persona loquitur ipse Salomon, uti ostendam cap. xxx.
Hinc sequitur in proverbialibus hisce gnomis frustra quæri ordinem et connexionem earum inter se, cum sæpe nulla talis inveniri et assignari queat. Esto enim subinde de eodem argumento, et de eadem virtute duas vel tres coacervet sententias, in universum tamen nullum continuæ seriæ filum est.
Titulus et Inscriptio Libri
Porro Salomon scripsit Proverbia stylo ethico et suasorio, non prophetico. Unde S. Cyrillus, lib. VII Contra Julianum, asserit, Salomonem non vocari Prophetam a Christianis; hinc et Proverbia olim in synagoga decantabantur voce ad suadendum composita. Audi Zamoram, libro I Grammat., cap. IV: Pentateuchas, ait, et libri historici cantabantur modo plano et leni; libri Prophetales, modo severo et satyrico; Psalterium, modo contemplativo et gravi; Proverbia, modo bono et consiliativo; Cantica, modo alacri et jucundo; Ecclesiastes autem, modo severo; sed ad hoc intelligendum opus esset experientia vivæ vocis illorum. Salomon tamen veras aliquas hic miscet prophetias, ut patebit cap. xxx, vers. 1 et seq.; imo Cantica Canticorum continua sunt prophetia de Christo et Ecclesia, capite I, versu 1. Quare Salomon vocatur, et vere fuit Propheta, esto inferior Davide patre suo. Unde S. Gregorius Thaumaturgus in Eccle. cap. 1, vers. 1: Salomon, ait, Davidis et Prophetæ filius, item mortalium omnium clarissimus, et Propheta sapientissimus. Et S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. xx: In Proverbiis, ait, Ecclesiaste et Canticis reperitur Salomon prophetasse de Christo et Ecclesia. Idem in Psalm. cxxvi, per Salomonem salubria monita, et divina Sacramenta Spiritum Sanctum operatum, asserit. Neque Neocæsariensis solum, verum et Hilarius, canon 5 in Matth., vocat Prophetam magnum, et merito dilectæ sapientiæ Deo charum; itemque Ambrosius, lib. De Salomone, sive in fragmento enarrationis cap. xxx Proverbiorum, non solum communi aliorum Prophetarum appellatione, sed præ cæteris excellenti Salomonem dignatur: Ante adventum, ait, Christi Prophetæ multi, concepto Spiritu Sancto, futura nuntiarunt, inter quos et Salomon loco suo et ordine pro temporibus numeratur; sed inter alios et ipsum est aliqua distantia, ideoque cæteri solo Spiritu locuti sunt; Salomon autem Spiritu et adjuncta sapientia est locutus. Isidorus etiam, lib. De Vita et morte Sanctorum, cap. xxxiv: Salomon, ait, Sacramenta Ecclesiæ revelavit. Eodem honoris titulo condecorant Salomonem Prosper, part. II De Prædiction. cap. xxvii, et Rupertus, prologo in librum Psalmorum, cap. I. S. Antonius quoque in Hist. passim appellat Prophetam. Denique Franciscus Georgius, tomo V Problemat., qui est de septem Sapientum doctrina, sect. 1, problem. 2, asserit, «ideo fuisse Salomonem unctum a Nathan propheta, ut innueretur ipsum habiturum chrisma prophetici spiritus, quo nonnulla futura prædiceret, et multa recondita quamvis ænigmatice patefaceret; ad quorum quodlibet exigitur spiritus propheticus.»
Inscribitur hic liber hebraice משלי misle, græce a Septuaginta παροιμίαι, latine Proverbia, vel Parabolæ Salomonis, quia continet sententias graves, et quasi ethica axiomata tantæ auctoritatis, veritatis et certitudinis, ut eis contradici nequeat, inquit S. Athanasius in Synopsi S. Script. cap. xiv, quæ hominem quovis casu vel occursu ad sapienter agendum, vitamque prudenter instituendam erudiant et dirigant. Quare inter eas, aliæ sunt proverbia sive adagia, aliæ parabolæ sive comparationes et similitudines, aliæ apophthegmata, aliæ strophæ et ænigmata, de quibus plura dicam cap. I, vers. 1. Adhæc sententiæ aliæ sunt ethicæ, aliæ œconomicæ, aliæ politicæ, aliæ denique theologicæ. Insuper quædam sunt didascalicæ et doctrinales, quædam consolatoriæ, aliæ practicæ et adhortatoriæ. Audi S. Basilium in initium Proverb.: «Proverbiorum nomen, ait, de eo quod vulgariter dicitur, apud externos compositum est, de illis plerumque quæ in triviis dicuntur. Οἴμος enim apud illos via dicitur. Unde paræmia definitur verbum juxta viam, usu multorum tritum, et quod a paucis ad plura similia transferri potest. Apud nos vero proverbium est sermo utilis, sub umbra figuraque idonea expressus, multum et usus et gravitatis complectens, in recessu quoque multum altæ sententiæ contegens. Ex quo Dominus: Hæc, inquit, in parœmiis locutus sum vobis. Tempus venit, ut non jam in parœmiis, sed palam vobis loquar; quasi sermo proverbialis apertam ac liberam dicendi viam non habeat, sed operimento quodam, et ænigmate, ac verbis aliis mentem atque sententiam narret.»
Hinc in Bibliis Arabicis huic libro hic datur titulus: Proverbia Salomonis sapientis, id est conciones ejus, qui regnavit in filiis Israel. In Syriacis vero: Liber Proverbiorum Salomonis, filii David, regis Israel.
Natura Sententiarum Proverbialium
Verum enimvero diligenter hic advertendum proverbiales hasce sententias non esse veras in hoc quod semper ita accidat: significant enim non quid semper, sed quid plerumque fiat, vel faciendum sit; subinde etiam notant duntaxat eventum, licet rarum: significant enim quid ex tali vel tali facto boni vel mali sequi, ac sperari vel timeri possit, quidquid subinde accidat, ut: Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus, Proverb. xvi, 10. Similia sunt cap. x, vers. 22; cap. xviii, vers. 12. Idipsum pluribus ex amplis ostendi canone 7 in Ecclesiasticum.
Versiones: Vulgata, Septuaginta, et Aliae
Porro versioni Latinæ Vulgatæ addam versionem Septuaginta, Aquilæ, Symmachi, Theodotion is, Chaldæi, Syri, Arabici et aliorum. Ubi notandum Septuaginta hic, uti et alibi sæpe, dissidere ab Hebræo et Vulgato Latino, quia, ut solerter advertit S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. lxvi, Septuaginta Dei spiritu acti, sæpe non tantum interpretes, sed et paraphrastæ sunt. Accedit quod Septuaginta quædam aliter legerint in Hebræo, quam Noster, præsertim cum affines sunt litteræ: tunc enim facile unam pro alia substituunt, indeque variant scriptores et codices. Sic pro littera ד subinde in suis codicibus habuerunt et legerunt litteram ר; pro כ legerunt ב, uti suis locis ostendam. Denique in versionem Septuaginta per tot sæculorum intervalla multi irrepere potuerunt, et de facto non pauci irrepserunt errores.
Denique auctor libri est Salomon, filius Davidis, rex Israel; qui in Ethica, æque ac in omni sapientia et scientia, excelluit; fuitque Dei dono et judicio mortalium omnium sapientissimus. Locutus est enim tria millia parabolarum, et quinque millia carminum, quorum nonnulla, eaque meliora huic libro inserta sunt, III Reg. IV, 32. Quocirca Salomon, uti ætate et antiquitate, sic et sapientia longe superavit septem Græciæ sapientes, cæterosque omnes: Salomon enim regnare cœpit a creatione mundi anno 2929, a diluvio anno 1272, a nativitate Abrahæ anno 980, ab exitu Hebræorum ex Ægypto anno 473, post captam Trojam anno 144, ante Olympiades anno 239, ante Romam conditam anno 262, ante monarchiam Persarum, sive ante Cyrum, sub quo floruere septem Græciæ sapientes, anno 482, ante Alexandrum Magnum, sub quo floruere Socrates, Plato et Aristoteles, anno 679, ante Christi natalem anno 1013. Vide tabulam chronologicam, quam præfixi Pentateucho. Eodem tempore regnabat in Tyro Hirom rex, in Ægypto Vaphres, cujus filiam in uxorem accepit Salomon, teste Eupolemo et Eusebio, lib. IX Præpar. Evang. Apud Lacedæmonios rex erat Stratis, apud Corinthios Ion, apud Athenienses Archippus, apud Latinos Alba Sylvius filius Æneæ Sylvii; in Asia dominabantur Amazones, in Æthiopia regina Saba. Sub idem tempus floruere Homerus et Hesiodus, teste Eusebio. Unde et Cyrillus, libro VII Contra Julianum, Homerum facit coævum Salomoni: natus est enim Homerus anno regni Salomonis 20, vixitque 104 annos, uti multis probat noster Salianus, tom. III et IV Annal. Quare Homerus potuit audire sapientiam Salomonis, eamque discere.
Sapientia vero Salomonis divina fuit, non humana, utpote ei indita non ab homine, sed a Deo: «Dedi tibi» (ait Deus Salomoni, III Reg. III, 12) «cor sapiens et intelligens in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.» Et cap. iv, vers. 29: «Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam quæ est in littore maris. Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalchol, et Dorda, filiis Mahol; et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque et mille.»
Porro Origenes, prologo in Cant.: Proverbia Salomonis, ait, succinctis brevibusque sententiis ingentes et perfectos continent sensus. Quin et ipse Salomon, Sap. viii, 2: Hanc (sapientiam), ait, amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei (græce, illi convictus cum Deo); sed et omnium Dominus dilexit illam. Doctrix (græce μύστις, id est mystis, initiatrix, sacerdotissa; sicut enim sacerdos divina pro dignitate tractat, sic et sapiens per sapientiam digne Deum colit, et sancte tractat sancta) enim est disciplinæ Dei, et electrix (græce sectatrix; alii, inventrix; alii, ponderatrix) operum illius. Vide sequentia. Hac de causa Remigius in illud Coloss. II, 9: Inhabitat in ipso omnis plenitudo divinitatis corporaliter: Habitavit enim, ait, in Salomone per sapientiam, in Daniele per castitatem, in Prophetis per sanctitatem, in Moyse per mansuetudinem, in Christo vero per omnem virtutem et innocentiam.
Sic Trismegistus ad Tatium filium de heroibus et principibus ait, quod mentem a Deo consecuti immortales habentur, intelligentia cuncta complecti, juxta id quod paulo ante dixi e Scriptura Salomonem habuisse latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris, hoc est, ut explicat Vatablus, dedit illi Deus capacissimum animum, multa comprehendentem qua intelligentia, q. d. Dedit ei tam amplam mentem, quam amplum locum occupat arena quæ est juxta mare. Hinc Nazianzenus in carm. De Virginitate, Salomonem vocat Sophiæ verticem.
Quin et Abulensis in III Reg. III, Quæst. XI, Salomonem in sapientia præfert Adamo, licet illum eidem postponant Pererius, lib. III in Genes. Quæst. III, Valentia, tom. I, disp. vii, Quæst. II, puncto 1, et Pineda, lib. III De Salomone, cap. XI, num. 12.
Ex dictis liquet primo falli eos, qui censent Salomonem nonnulla sua dogmata hausisse a Gentilium Philosophis et Sapientibus; aut ad Gentilium ritus, dicta et facta alludere (unde et ex illis ipsum explicant): tum quia omnium prior, æque ac sapientior fuit Salomon, adeo ut ipse nullius fuerit discipulus, sed omnium magister; tum quia Hebræi nullam cum Gentilibus voluerunt habere communionem, tanquam populus sanctus, a Gentilibus separatus, et uni Deo consecratus: quare potius Gentiles sua a Salomone et Hebræis hauserunt, quam Hebræi a Gentilibus, uti docent Eusebius passim De Præparat. Evang., S. Augustinus De Civit. Dei, Theodoretus et alii; tum denique quia Sapientia Salomonis fuit divina et a Deo infusa: longe ergo omnia Gentilium dicta dogmataque transcendit. Unde et cum Gentilium dogmatibus, moribus et ritibus eam comparare indignum est, et Deo injurium; perinde ac indignum et injurium est heræ vel dominæ, eam cum ancilla componere: omnes enim scientiæ Gentilium Sapientiæ divinæ velut ancillæ serviunt et ancillantur.
Scopus, Finis, et Utilitas
Liquet secundo quanta sit parabolarum Salomonis antiquitas, dignitas, majestas, utilitas. Quocirca S. Hieronymus epist. 7 ad Lætam, Albini conjugem, de Paulæ filiæ institutione, monet ut eam a teneris imbuat hisce parabolis: Discat, ait, primo Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. Pulcherrime enim hic traduntur sententiæ, quibus in omni loco, gressu (unde et vocantur Parœmiæ, quasi viatorum itinerariæ, quod viam et iter, id est gressus et actiones omnes dirigant), sermone et operatione utamur ad recte gradiendum, loquendum et operandum. Qua de causa separatim e cæteris S. Scripturæ libris sententiæ Salomonis et Siracidis cusæ exstant, exiguoque libello continentur, ut per vias a quolibet deferri, legi et teri possint, accipique quasi assiduus viæ comes, imo dux, et, ut ille ait: Vade mecum. Ita Illustriss. et Reverendiss. Matthias Hovius piæ memoriæ, nuper cum in Belgio agerem, Archiepiscopus Mechliniensis, libellum hunc Salomonis et Siracidæ gnomas continentem, assidue secum etiam per vias et itinera deferebat, eumque in curru et hospitiis (instar magni illius Stanislai Hosii Cardinalis, qui concilio Tridentino præfuit) diligenter legebat et relegebat: unde ejus sententias, quæ particularem in rebus quibusque prudentiam, tam humanam quam divinam docent et præscribunt, ad unguem callebat, atque ex earum præscripto et dictamine actus omnes suos, tum privatos, tum publicos moderabatur et dirigebat; ideoque Archiepiscopatum adeo probe et sancte gubernavit, ut præsentibus ingens sui desiderium, discipulis exemplum, posteris formam perfecti Pastoris et Episcopi, cum fama posthuma reliquerit et expresserit.
Hac de causa inter elogia Salomonis illud imprimis celebrat Siracides dicens: «Et replesti in comparationibus ænigmata; ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratæ sunt terræ,» Eccli. xlvii, 17. Vide ibi dicta, et Josephum lib. VIII Antiq. cap. ii.
Scopus et finis horum Proverbiorum est cuique ætati, sexui, statui et generi hominum, in quovis rerum occursu leges recte agendi, normamque honestæ vitæ præscribere, qua Deo placeant, ut ab illo post modicos brevis hujus ævi labores æterna felicitate et felici æternitate donentur, ac eamdem sibi subditos, sive in domo et familia, sive in republica et regno perducant. Hunc finem initio libri indicat Auctor dicens: Parabolæ Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam; ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem.
Quocirca vix alius inter S. Scripturæ libros est hoc nostro ad dicendum, ad concionandum, ad persuadendum, ad ultimum mores hominum formandos reformandosque aptior; qua de causa ejus sententiis crebro utitur S. Gregorius, qui optimus morum et virtutum est magister. Atque hac de causa sicut Ecclesiasticus, sic potiori jure hic liber vocetur πανάρετος, id est omnium virtutum præceptor, ac μαναιρετός, id est præ omnibus eligendus et legendus.
Quocirca Basilius Imperator ad imperium instruens Leonem filium cognomento Philosophum, hoc ultimum ei dat præceptum: Veterum sapientum sententias revolve, ut mores tuos omni ex parte excolas: multa enim in illis præcepta valde utilia reperies, præsertim in operibus Salomonis et scriptis Isocratis: adde etiam, si vis, Jesu Sirach documenta, e quibus multum civilis et regiæ prudentiæ haurire poteris. Exstat in fine tomi V Biblioth. SS. Patrum.
Denique S. Hieronymus in cap. xii Eccle., ad illa vers. 9: Et investigans composuit (Salomon) parabolas multas: «Aliud, ait, in medulla habentes; aliud in superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, etiam in Evangeliis edocemur; quod Dominus populo in proverbiis et parabolis sit locutus, secreto autem Apostolis dissolverit ea, Matth. xiii. Ex quo manifestum est, et Proverbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere præcepta; sed quasi in terra aurum, in nuce nucleum, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinum sensum altius perscrutandum.»
Divisio Hebraica Veteris Testamenti
Dividunt Hebræi vetus Testamentum in tres partes, scilicet in Legem sive Pentateuchum, Prophetas et Hagiographa. Hagiographis accensent Proverbia cæterosque libros Salomonis. S. Augustinus tamen, lib. II De Doctrina Christ. cap. viii, dividens Scripturam veterem in historialem et prophetalem, prophetali libros Salomonis annumerat: præsertim quia, uti ipse observat lib. XVII De Civit. cap. xx, in hoc libro veræ proprie dictæ prophetiæ de Christo et Ecclesia continentur, quod verissimum esse suis locis ostendam.
Porro quia in Proverbiis Salomon omnem suam sapientiam expromit, hinc Proverbia a Patribus vocantur Sapientia Salomonis. Audi Eusebium, lib. IV Histor. cap. xxii: Porro non hic solus (Hegesippus), sed Irenæus, et tota veterum turba Proverbia Salomonis σοφίαν πανάρετον, id est omni virtute refertam (vel, ut alii ad verbum vertunt, cuncti virtuosam, aut omnis studiosam) affirmabant; et cap. x ex Melitone: Salomonis Proverbia, ait, sive sapientia. Clemens Romanus, lib. I Constit. cap. vii, cum integrum fere cap. vii Prov. de muliere prava recitat: Audiamus, ait, quid in sapientia præcipiat sanctus sermo: Fili, serva sermones meos, etc. Dic sapientiam sororem tuam esse. Et cap. viii iterum citans locum Prov. xxxi de muliere forti: Maritum tuum de te Sapientia laudet, cum per Salomonem ait: Mulierem fortem quis inveniet? Et iterum, cap. x: Verbum quod in Sapientia Domini scriptum est: Melius est habitare in solitudine, quam cum loquace et pugnace muliere, etc., quod est ex cap. xxi Prov. Ac ne quis arbitretur fortuitum aliquem in Clemente memoriæ lapsum, sciat non solum librum Proverbiorum, sed præterea omnes Salomonis libros eo Sapientiæ nomine indigitari; nam in epistola ad Jacobum fratrem Domini, Cantica item appellat Sapientiam: Dei, ait, dilectio morti comparatur, dicente Sapientia: Valida est dilectio ut mors, etc. De quo videndus omnino noster Turrianus in Explanationibus Clementis, capite vii. Atque adeo etiam S. Cyprianus, lib. III Testim. ad Quirin. cap. xvi, quod est de bono martyrii: In Sapientia, ait, Salomonis: Liberat de malis animam testis fidelis; quæ verba petita sunt ex cap. xiv Proverb.; et cap. lvi affert locum Prov. xv: In Sapientia, ait, Salomonis: In omni loco speculantur oculi Dei bonos et malos. Ubi videndus Pamelius super cap. xvi, num. 40, existimans certo omnes Salomonis libros, ac non solum Proverbia, titulo Sapientiæ inscribi a Cypriano.
Ordo Compositionis
Autumant Rabbini Salomonem primo scripsisse Canticum Canticorum, cum adhuc esset juvenis, Proverbia in virili ætate, Ecclesiasten in senio. Verum ordo gradusque materiarum contrarium indicat, scilicet eum primo scripsisse Proverbia, deinde Ecclesiasten, denique Canticum, atque hoc ordine in Bibliis libri ponuntur. In Proverbiis enim incipientes erudit; in Ecclesiaste, proficientes; in Cantico, perfectos, uti dixi initio ex S. Hieronymo.
Versio Vulgatae
Vertit hunc librum ex Hebræo S. Hieronymus, ejusque versio est ea quam habemus in Latina Vulgata. Verum, quia tunc usitata, et toto orbe recepta erat versio Septuaginta Interpretum, hinc, ne eam prorsus mutare velle videretur S. Hieronymus, in eamdem, etsi ab Hebræo discrepantem, sæpe declinat: qua de causa nostra versio non per omnia exacte et ad amussim respondet Hebræo, sed ab eo subinde in Græcum deflectit, et, ut ita dicam, deviat.
Ubi nota Septuaginta subinde nonnulla addere, quæ modo non sunt in Hebræo, sive quia illorum ætate ea exstabant in Hebræo, sive quod ipsi explicationis gratia nonnulla addiderint, uti addiderunt τὸ ne attendas fallaciæ mulieris, cap. v, vers. 2: hoc enim tacite in sequentibus intelligitur; sive quod ipsi non tantum interpretes fuerint, sed et scriptores hagiographi, uti docet S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christiana, cap. vii, et lib. I De Consensu Evang., cap. lxvi. Afflati ergo Spiritu Sancto, potuerunt ejus instinctu dictare sententias nonnullas, quæ in Hebræo non habentur, ideoque auctoritatem habent Canonicæ Scripturæ, atque ut tales eas recepit et probavit Ecclesia. Tum denique quod sententiæ nonnullæ ex uno loco in alium translatæ sint, sive ab ipsis Septuaginta sive ab eorumdem collectoribus.
Porro a cap. x usque ad finem Proverbiorum, facile est discernere in editione Vulgata quæ sententiæ exstent in Hebræo, quæ non: illæ enim quibus sigillatim numerus in margine, ad indicandum ordinem versus, præponitur, exstant in Hebræo; illæ vero quibus numerus non præponitur, sed numero versus præcedentis adscribuntur, non exstant in Hebræo: ut cap. x versus annexus versui 4: "Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos," non exstat in Hebræo, quia caret numero. Cap. xii versus annexus versui 11: "Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam," non exstat in Hebræo.
Porro versio Septuaginta ubi pura est et sincera, olim Vulgata fuit, ideoque Canonica Scriptura, ac proinde etiamnum talis est: at eamdem subinde minus puram et sinceram esse, ex varietate lectionum quæ in ea reperitur, liquet. Quare velle eam semper cum Hebræo et Vulgata moderna conciliare, supervacuum est, imo impossibile. Ubi conciliatio facilis erit et prona, indicabo; ubi difficilis et violenta, præteribo. Vulgatam enim modernam, velut genuinam S. Scripturam ab Ecclesia auctoratam, explicare destino. Septuaginta fere sequitur Syrus Interpres. Moses Bar-Cepha vetus auctor et ipse Syrus, lib. De Paradiso, parte I, pag. 307: "Sciendum est, inquit, vetus Testamentum pluribus translationibus ex Hebræa lingua in Græcam esse transpositum; Syriace vero redditum esse, una quidem interpretatione ex ipso Hebræo, altera vero ex Græco." Verum Syra versio, quæ modo exstat, ex Græco traducta videtur: passim enim cum eo consentit, paucis exceptis.
Parallela inter Siracidem et Salomonem
Denique, ut ad oculum videatur quam Salomon hisce libris sit accuratus sapientiæ ethicæque magister, quamque ejus dogmata secuti sint posteri sapientes, præsertim Siracides auctor Ecclesiastici, qui Salomone 540 annis fuit posterior, ponam hic ex ordine gnomas Siracidæ illustriores, quas ipse ex Salomone partim quoad sensum, partim verbotenus depromens et mutuatus est, uti sequentia utriusque parallela ostendent: qua ex re mira pariter videbitur Siracidis cum Salomone in doctrina harmonia et consonantia.
1. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum (cap. I, vers. 1). Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio (Prov. cap. viii, vers. 22).
2. Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo (vers. 4). Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret (vers. 23).
3. Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem (vers. 10). Quando præparabat cælos, aderam, etc. Cum eo eram cuncta componens, etc., et deliciæ meæ esse cum filiis hominum (vers. 27, 30).
4. Initium sapientiæ timor Domini (vers. 16). Timor Domini principium sapientiæ (cap. I, vers. 7).
5. In igne probatur aurum et argentum; homines vero receptibiles in camino humiliationis (cap. II, vers. 5). Tanquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. cap. III, vers. 6).
6. Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (cap. III, vers. 22). Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (cap. xxv, vers. 27).
7. Noli anxius esse in divitiis injustis; non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ (cap. v, vers. 10). Qui confidit in divitiis suis, corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt (cap. xi, vers. 28).
8. Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum (cap. viii, vers. 19). Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso (cap. xxii, vers. 24).
9. Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam (cap. IX, vers. 6). Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (Prov. v, 9).
10. Secundum judicem populi, sic et ministri ejus (cap. x, vers. 2). Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios (cap. xxix, vers. 12).
11. Servo sensato liberi servient (vers. 28). Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet (cap. xvii, vers. 2).
12. Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane (vers. 30). Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane (cap. xii, vers. 9).
13. Priusquam audias, ne respondeas verbum (cap. xi, vers. 8). Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum (cap. xviii, vers. 13).
14. Est qui locupletatur parce agendo, etc. Et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis, et morietur (vers. 18). Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat (Eccle. cap. IV, vers. 8).
15. In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia (afflictione) illius, amicus agnitus est (cap. xii, vers. 4). Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur (cap. xvii, vers. 17).
16. Et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo (vers. 11). Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius (cap. xxvi, vers. 25).
17. Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit (cap. xiii, vers. 4). Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide (cap. xviii, vers. 23).
18. Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis (cap. xiii, vers. 25). Divitiæ addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur. Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo (cap. xix, vers. 4 et 7).
19. Ante obitum tuum operare justitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum (cap. xiv, vers. 17). Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. cap. ix, vers. 10).
20. Beatus vir qui in sapientia morabitur, etc., qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens (vers. 22 et 24). Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei (cap. viii, vers. 34).
21. Longe abest a superbia et dolo (cap. xv, vers. 7). Arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor (vers. 13).
22. Non dixeris: Per Deum abest; quæ enim odit, ne feceris (vers. 11). Insipientia hominis violat, vel vastat vias ejus: Deum autem causatur, vel accusat, in corde suo (cap. xix, 3). Quæ verba ex Proverb. juxta Septuaginta citat S. Augustinus, De Gratia et libero arbitrio, cap. II.
23. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi (vers. 18). Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum (Deuter. xxx, 15).
24. A mortuo quasi nihil, perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum (cap. xvii, vers. 26). Non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te, etc. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi (Isaiæ cap. xxxviii, vers. 18).
25. Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet (cap. xix, vers. 1). Vacantes poculis, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio (cap. xxiii, vers. 21).
26. Qui multis utitur verbis, lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur (cap. xx, vers. 8). In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est (cap. x, vers. 19).
27. Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo (vers. 22). Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias: sic indecens est in ore stultorum parabola (cap. xxvi, vers. 7).
28. Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum (vers. 31). Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes et subvertunt verba justorum (Exodi cap. xxiii, vers. 8).
29. Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet (cap. xxi, vers. 16). Torrens redundans fons sapientiæ. Fons vitæ eruditio possidentis (cap. xviii, vers. 4; cap. xvi, 22).
30. Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit (vers. 23). Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti (Eccle. cap. vii, vers. 7).
31. Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem impudentem (cap. xxii, vers. 18). Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior (cap. xxvii, vers. 3).
32. Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Ab initio et ante sæcula creata sum (cap. xxiv, vers. 5, 14). Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum (cap. viii, vers. 22).
33. Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens: gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti (vers. 6 et 7). Quando præparabat cœlos, aderam: quando certa lege et gyro vallabat abyssos, etc., quando appendebat fundamenta terræ (vers. 27).
34. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum (vers. 26). Nunc ergo, filii, audite me: Beati, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes. Beatus homo qui audit me, etc. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino (vers. 32).
35. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata (cap. xxvi, vers. 19). Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum (cap. xviii, vers. 22). Septuaginta, invenit χάριτας, id est gratias.
36. Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum (cap. xxvii, vers. 17). Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, amici celat commissum (cap. xi, vers. 13).
37. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet. Qui foveam fodit, incidet in eam (vers. 28, 29). Qui fodit foveam, incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum (cap. xxvi, vers. 27).
38. Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere, etc. Sic homo in manu illius qui se fecit (cap. xxxiii, vers. 13). Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea domus Israel (Jerem. cap. xviii, vers. 6).
39. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes ejus (cap. xxxiv, vers. 19). Justus quasi leo confidens, absque terrore erit (cap. xxviii, vers. 1).
40. Bona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum (vers. 23). Victimæ impiorum abominabiles Domino: vota justorum placabilia (cap. xv, vers. 8).
41. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus (cap. xxxv, vers. 6). Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exodi cap. xxiii, vers. 15).
42. Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit (cap. xxxvi, vers. 28). Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum (Proverb. cap. xxvii, vers. 8).
43. Omnia quæ de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur (cap. xl, vers. 11). Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. cap. I, vers. 7).
44. Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt (vers. 13). Quasi tempestas transiens non erit impius: justus autem quasi fundamentum sempiternum (Proverb. cap. x, vers. 25).
45. Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundæ super cacumen petræ sonant (vers. 15). Spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur (Sap. cap. IV, vers. 3).
46. Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni (cap. xli, vers. 15). Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ: super argentum et aurum, gratia bona, ut scilicet sis in gratia et benevolentia aliorum (Proverb. cap. xxii, vers. 1).
Cætera quæ a cap. xxiv usque ad finem libri tradit Siracides, elogia sunt Salomonis, Davidis, Mosis, Patriarcharum et Prophetarum, quæ ex proprio cujusque libro, historia vel prophetia petita esse, adeoque illorum esse compendia, cuivis ea inspicienti liquet.
Porro adeo Siracides Salomonis fuit assecla, discipulus et æmulus, ut Patres plerique, æque ac recentiores librum Ecclesiastici Salomoni adscribant; quasi Salomon sententiarum ejus sit auctor, Siracides vero earumdem duntaxat collector et descriptor. Quocirca S. Augustinus cæterique Patres Ecclesiasticum Salomonis nomine indigitant citantque, uti multis ostendi proœmio in Ecclesiasticum.
Quapropter uno hoc tomo, si fieri possit, totam sapientiam Salomonis, puta Proverbia, Ecclesiasten, Sapientiam, et forte Canticum Canticorum, complecti destino; perinde ac totam Siracidis sapientiam uno tomo complexus sum, præsertim quia multas Salomonis sententias in Siracide, qui eas a Salomone mutuatus est, exposui. Quare illas eodem remittam, ne jam dictum dicam, et actum agam.
De Usu Sapientiae Gentilium
Denique subinde similes Siracidis et aliorum sapientium, etiam Philosophorum, sententias citabo, quæ Salomonicis sui similibus vel lucem vel decus afferunt, tum ut rivos suo fonti restituam: a Salomone enim singuli sua hauserunt; tum ut ostendam quanta sapientiæ, id est veritatis et virtutis, sit vis, utpote quam etiam infideles, puta idololatræ et hæretici, subinde negare non sint ausi, esto in aliis multis cæcutierint, turpiterque errarint. Idipsum enim doctori orthodoxo faciendum esse præclare docet S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. xl:
Philosophi autem, ait, qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostræ accommoda dixerint, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Ægyptii non solum idola habebant, et onera gravia, quæ populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quæ ille populus exiens de Ægypto sibi potius, tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed præcepto Dei, ipsis Ægyptiis nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur: sic doctrinæ omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta, gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quæ unusquisque nostrum duce Christo de societate Gentilium exiens debet abominari atque devitare; sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quædam morum præcepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos: quod eorum tanquam aurum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinæ providentiæ, quæ ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia dæmonum abutuntur; cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum justum prædicandi Evangelii, Actor. vii. Plura hac de re dixi proœmio in Ecclesiasticum.
Porro in hac re cavenda est nimia licentia, qua nonnulli in Gentilium libris versati, S. Scripturam ad Gentilium historias, ritus et mores, quos mente præconceperunt, accommodant, imo explicant, cum potius hæc omnia S. Scripturam velut pedissequæ dominam, ut ait S. Augustinus, subsequi, illique subservire debeant. Idem olim vitio datum fuit Arnobio, qui grandior a gentilismo ad Christianismum conversus in scriptis subinde gentilizat, eo quod non aliis quam Gentilium litteris imbutus, non aliud sapere, nec eloqui posset, quam quæ tot annis in Gentilibus legerat et didicerat. Sed venia ei danda, quod vix catechumenus pro Christianis dira persecutione vexatis, de Christiana religione, quam necdum plene noverat, apologiam scripserit. Quid enim mirum si Gentilis adhuc Gentilitios illi nævos insperserit? Qui ergo in S. Scripturam scribere destinant, maturius et citius, a politiori litteratura ad sacram se transferant, eaque plane mentem imbuant oportet.