Cornelius a Lapide
Index
Commentatores in Proverbia Salomonis
Scripsit S. Ambrosius librum de Salomone (exstat tomo II Operum ejus), in quo non aliud tractat quam parabolam, vel aenigma illud Proverb. xxx, 18: «Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: viam aquilae in coelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.» Subdit deinde explicationem totius capitis xxxi Proverb. de Muliere forti.
Exstat tomo VIII S. Hieronymi Commentarius in Proverbia; sed certum est illum ex officina S. Hieronymi non prodiisse, tum quia stylus plane discrepat ab eo, tum quia in cap. xxx citatur nominatim S. Hieronymus, ac in cap. xxi et xxxi citatur S. Gregorius Papa, qui ducentis pene annis S. Hieronymo fuit posterior, tum quia idem Commentarius plane ad verbum exstat inter Opera Bedae. Bedae ergo est, ejusque stylum redolet, uti Bellarminus et alii notarunt; quare Bedae nomine eum citabo.
Scripsit S. Basilius, hom. 12 in Principium Proverbiorum (unde subjungitur illa homiliis de Ira et Invidia), in qua primas sententias primi capitis Proverb. explicat. Sed nonnulli viri eruditi, qui acrem habent crisin, dubitant, imo negant hoc opus esse Basilii.
S. Augustinus in cap. xxxi Proverb. de Muliere forti scripsit serm. 217 et 218 De Temp.
In libros Salomonis scripsit Honorius (excusus est Coloniae anno Domini 1544), Augustodunensis presbyter, qui claruit anno Domini 1220, teste Trithemio.
Rursum in cap. xxxi Proverb. de Muliere forti ingens volumen scripsit Albertus Magnus, in quo totum illud caput partim physice, partim ethice, partim mystice explicat.
Mystice quoque Proverbia et Ecclesiasten, sed breviter et punctim explicat Salonius Episcopus Viennensis (exstat tom. V Biblioth. sanctorum Patrum), cui Eucherius Lugdunensis dedicavit et inscripsit suos Commentarios in Genesin, et in lib. Regum; imo Salonium hunc fuisse filium Eucherii, genitum ab eo ante Episcopatum, docet Baronius, anno Christi 441, qui tam patrem quam filium a doctrina et sanctitate dilaudat.
Caput IV in Proverb. contra Arianos explicat Faustinus presbyter (vulgo Gregorius Baeticus Episcopus Elibertinus), lib. VI De Fide contra Arianos, ad Gallam Placidiam Augustam, tempore Theodosii Imperatoris. Sed liber hic parvae est auctoritatis, eo quod auctor fuerit schismaticus: fovit enim cum Marcellino presbytero schisma Ursicini contra B. Damasum Papam, tempore S. Hieronymi. Exstat tomo IV Biblioth. sanctorum Patrum.
Exstat Romae in Bibliotheca Sfortiana et aliis, Catena in Proverbia Graecorum Patrum numero quindecim, nimirum Apollinaris, Basilii, Chrysostomi, Cyrilli Alexandrini, Didymi, Diodori, Epiphanii, Evagrii, Eusebii, Eustachii, Hippolyti, Juliani, Origenis, Olympiodori, Polychronii; quam e Graeco in Latinum convertit noster Theodorus Peltanus, editaque est Antuerpiae anno Domini 1614, quam crebro citabo.
Posteriori aevo scripsit in Proverbia Robertus Holcot, sed miscellanea continet ex varia eruditione, quae concionatores illius aevi ac conciones suas venabantur. Sunt tamen qui putent illud opus non esse Roberti Holcot, sed Thomae Anglici Galensis, uti in fronte libri praenotatum legimus. Lectiones in Proverbia scripsit Guilielmus Parisiensis. Lyranus, Hugo, Dionysius Carthusianus scripsere in Proverbia, aeque ac caeteros omnes S. Scripturae libros.
Antonius Giggeius doctor collegii Ambrosiani Mediolani edidit Catenam trium Hebraeorum Rabbinorum, scilicet Salomonis, qui a patre cognominatur Isacides, quia Isaaci filius; a patria Iarhi, vel potius Iarchi, id est Lunaeus vel Lunensis, ab oppido Aquitaniae quod Lunel appellatur; nam a iareach, id est luna, dictus videtur iarchi, id est Lunensis. Hic inter Rabbinos percelebris est, eumque saepe citat et sequitur Lyranus. Hic ergo primus est in Catena; duo reliqui sunt R. Abraham Ben Esra et R. Levi Ben Ghersom. Porro Giggeius Catenam ex Hebraeo in Latinum comparavit, addiditque versionem Chaldaicam et Syriacam, quas crebro citabo. Qui hactenus in Proverbia scripserunt, nec hanc Hebraeorum, nec illam Graecorum Catenam, uti nec Syram, nec alios nonnullos jam citatos videntur vidisse. Veritas ubivis Gentium reperiatur, colenda est, ac dicendum subinde cum Virgilio Ennium legente: «Gemmas e stercore colligo.»
E recentioribus, et nostro hoc seculo scripsere Hieronymus Osorius, et e Societate nostra Theodorus Peltanus, quorum uterque Proverbia eleganti paraphrasi illustravit; Constantinus Fontius, Petrus Nannius, Sixtus Senensis in Sophias monotessaro, Michael Sidonius, Petrus Scarga e Societate nostra, Robertus Baynus, Joannes Arboreus, Thomas de Vio Cardinalis Cajetanus, Cornelius Jansenius more suo solide et profunde, ac plures alii; sed post omnes et prae omnibus fuse et erudite noster Ferdinandus a Salazar, qui multam non solum sacram, sed et profanam eruditionem continet, atque liberalius ad conceptus elegantes et morales, etiam e Gentilibus petitos, digreditur.
Methodus Auctoris
Paulo fusior hic ero, tum quia Salomonem quasi sapientiae fontem hic explico, qui Ethicam tradit per gnomas breves et concisas, quae singulae saepe virtutem integram explicant, quam Aristoteles, S. Augustinus, S. Thomas, caeterique Philosophi et Theologi pluribus fere capitibus et quaestionibus pertractant; tum quia liber hic totus moralis est: materia autem de moribus ampla est et perutilis tum legentibus, tum docentibus, tum concionantibus, tum cuique hominum generi.
Quare singulorum Patrum et Interpretum sensus et sententias, easque saepe verbatim affero; sed brevitatis studio succisas, et in pauca contractas, ad rerum copiam, utque lector nihil jure desideret, sed unum nunc Commentarium legens, in eo omnes intueatur et legat magno sui et temporis, et laboris, et expensarum compendio: multis enim non est otium, nec animus et vires ad tot tamque vastos et prolixos Commentarios evolvendos. Id ego in eorum gratiam praestiti, qui jam a 37 annis sacram Scripturam publice docendo, omnes omnium sacrorum librorum Interpretes evolvi, quin et e Patribus omnibus, Graecis, Syris, Latinis atque Scholasticis, caeterisque classicis auctoribus loca S. Scripturae sparsim ab iis pertractata studiose collegi.
Aliorum expositiones et sententias, praesertim probabiles, ingeniosas et symbolicas, licet minus proprias, non tamen improbo et rejicio, tum ne de viris doctis et eminentibus censoriam virgulam mihi arrogem, tum ut lectorum judicio aeque ac usui eos permittam et resignem, uti se fecisse profitetur S. Hieronymus. Quare varios sensus refero, sed magis genuinum indico semper et praefero. Ille enim est verus propriusque S. Scripturae sensus, quem Spiritus Sanctus earum auctor concepit, et hisce gnomis significare intendit. Ea de causa illum velut germanam Spiritus Sancti mentem undequaque scrutor et venor, nec meo ingenio ingeniosisque conceptibus indulgeo. Hunc enim genuini sensus a Spiritu Sancto concepti scopum mihi ita praefixi, ut irretortis mentis oculis in eum jugiter intendam, nec vel pilum ab eo me dimoveri patiar, esto alii magis ingeniosi et plausibiles occurrant. Hi enim saepe non sunt litterales et germani; unde curiosorum aures titillant, at animum veritatis avidum non satiant, nec explent.
Hic enim evenit idem quod videmus in intellectibus hominum: alii enim sunt subtiles, acutoque pollent ingenio, at parvo sunt judicio; alii vicissim sunt prudentes, acrique pollent judicio, at exiguo sunt ingenio: nimirum id accidit, tum ex Dei dono, qui ita charismata sua partitur, tum ex temperie diversa et contraria. Ingenium enim et inveniendi acuta subtilitas in calore, fervore et aestu; judicium vero in frigore et quiete mentis sedatae consistit: qua de causa senes ob frigidas sedatasque passiones valere consilio et judicio, juvenes vero ob fervorem sanguinis praecellere ingenio et acumine, experimur. Ita pariter in scientiis, ac praesertim in expositione S. Scripturae, nimis acuta sunt parum genuina; quae plus habent subtilitatis, minus habent soliditatis; quae multum habent ingenii, exiguum habent judicii: quia Sanctus Spiritus Scripturam non subtili et acuto, sed simplici, candido planoque stylo, utpote ad omnium, etiam rudium, captum accommodato, et ad disciplinam moresque conformandos apposito dictavit; ita tamen ut illi, ne vilescat, sua insit obscuritas et difficultas, quae lectorum studium aeque ac reverentiam exacuit, uti cap. 1 pluribus ostendam. Scitum est illud Philosophi: «Chrysippi acumen in seipso refrangitur.» Nimia enim rerum acumina, dum in nimias earum subtilitates, velut in atomos indivisibiles, ideoque invisibiles dissecantur, sui tenuitate dissolvuntur, ut mentis aciem fugiant et evanescant.
Denique addam saepius apologos et gnomas aliorum Sapientum Salomonicis antistrophas, quae magnam eis venustatem aeque ac lucem afferent, ac praesertim Cyrilli, quos nemo Interpretum hactenus vidit, excepto uno Dionysio Carthusiano, qui illos frequenter citat. Titulus libri est: Apologi morales S. Cyrilli in quatuor libros distributi. Reperti sunt in celebri illa Budensi Bibliotheca Matthiae Corvini regis Hungariae, manuscripti; edidit eos noster P. Balthasar Corderius Viennae Austriae anno Domini 1630. In hisce Cyrillus multa Salomonis aeque ac Ecclesiastici proverbia luculenter, docte, pie, eleganter et sapienter explicat, uti intuenti patebit. Plura de iis dixi initio Ecclesiastici.