Cornelius a Lapide

Proverbia VI


Index


Synopsis Capitis

Docet sponsori satagendum esse ut illico sponsione se liberet. Mox, vers. 6, pigrum formicae exemplo ad laborem excitat. Ad haec, vers. 12, describit apostatam, et septem vitia, quae Deus odit. Deinde, vers. 20, exhortatur ad custodiam legis, reditque ad inculcandum fugam meretricis et adulterae.


Textus Vulgatae: Proverbia 6:1-35

1. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, 2. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: 4. ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. 5. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. 6. Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam: 7. quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, 8. parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9. Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo? 10. Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias: 11. et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. 12. Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, 13. annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14. pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15. Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. 16. Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: 17. Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18. cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19. proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. 20. Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. 21. Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. 22. Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis. 23. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae: 24. ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. 25. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26. pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. 27. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? 28. aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? 29. sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam: 31. deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. 32. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam: 33. turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: 34. quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, 35. nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.


Prima Pars Capitis


Versus 1: De Sponsione

1 ET 2. FILI MI, SI SPOPONDERIS PRO AMICO TUO, DEFIXISTI APUD EXTRANEUM MANUM TUAM, ILLAQUEATUS ES VERBIS ORIS TUI, ET CAPTUS PROPRIIS SERMONIBUS. — Docuit juvenem cavere a meretrice, ne cum ea opes suas dilapidet; nunc eumdem docet cavere a temeraria (nam rara et prudens, honesta est, opusque beneficentiæ et charitatis) fidejussione, quæ pari modo opes sæpe exhaurit. Sunt enim juvenes improvidi, qui pro quolibet amico illico fidejubent, ideoque eo deficiente debitum præstare coguntur, quo fit ut se et familiam sæpe in magnas angustias conjiciant, et ad extremam pauperiem, quin et in carcerem redigant. Idem fidejussionis argumentum fusius tractavit Eccli. cap. XXIX, 19 et seq., et ego ibidem; quare hic cum Salomone brevis ero.

Sensus est, q. d. Si pro crimine vel debito alterius fidem tuam et teipsum obligaris, scilicet te curaturum ut reus crimen purget, vel pro eo satisfaciat, adeoque pœnam statam luat, aut quasi debitor debitum exsolvat; defixisti, id est stipulatione et defixione manus tuæ in manum creditoris obligasti teipsum. Unde Chaldæus vertit clare, promisisti solvere extraneo manu tua; Syrus, porrexisti manum tuam extraneo; Septuaginta, trades manum tuam inimico tuo; Scholiastes, infixisti in catenam manum tuam. Hinc noster Martinus de Roa, lib. I Singul. cap. IV, sic exponit: Defixisti manum tuam apud extraneum, id est, jus et potestatem extraneo fecisti, ut te manu prehendat et quasi debitorem suum apud judicem vocet, ac quæ spopondisti repetat. Insuper, illaqueatus es verbis oris tui, quia ore tuo promisisti te soluturum debitum, vel luiturum crimen amici pro quo fidejussisti; et captus es verbis oris tui, id est sponsione tua te obligasti, et quasi captivum tradidisti te creditori vel judici, ut te capere et in carcerem conjicere possit, si, deficiente debitore, debitum ejus non exsolvas. Unde Septuaginta vertunt, laqueus enim fortis viro propria labia, et capitur verbis oris sui.

Idem suasere Philosophi. Celebre est illud Thaletis: Sponde, noxa præsto est. Unde addit Ausonius in dicto Thaletis: Per mille possum currere exempla, ut probem Prædes vadesque pænitudinis reos. Et illud Chilonis: Sponsioni non deest jactura. Unde Plinius, lib. VII, cap. XXXII: Mortales, ait, oraculorum societatem dedere Chiloni, tria ejus præcepta Delphis consecrando aureis litteris, quæ sunt hæc: Nosse se quemque; et nihil nimium cupere; comitemque æris alieni atque litis esse miseriam. Chersias, apud Plutarchum in Convivio Platonis, refert fabulam Homeri de Ate quæ, quod adfuerit Jovis sponsioni de nativitate Herculis, ab eo præcipitata est in terram.

Symbolice, hæc aliqui adaptant Christo, qui pro debitis et peccatis nostris vadimonium subiit, seque vadem et prædem Deo Patri quasi creditori exhibuit, dum reipsa solvit debita luitque crimina nostra, quando manus suas in cruce defigi permisit.

Mystice hæc referas ad pastores, episcopos, principes et reges, qui se Deo obligant spondentque se subditorum salutem curaturos: quare si subditi ipsorum negligentia pereant, Deus sanguinem eorum de manu ipsorum requiret. Unde Septuaginta vertunt, fili, si spoponderis amicum tuum; Aquila, sodalem; Symmachus et Theodotion, proximum tuum, scilicet stiturum te Deo salvumque exhibiturum. Ita Beda et S. Bernardus: Deus, ait, amicus est in sponsione, sed extraneus in exigenda ratione. Audi S. Gregorium, III parte Pastor. admon. 5: Spondere pro amico est alienam animam in periculo suæ conversationis accipere. Unde et apud extraneum manus defigitur, quia apud curam sollicitudinis, quæ ante deerat, mens ligatur. Verbis vero oris sui illaqueatus est, ac propriis sermonibus captus, quia dum commissis sibi cogitur bona dicere, ipsum prius necesse est, quæ dixerit, custodire. Illaqueatur igitur verbis oris sui, dum ratione exigente constringitur, ne ejus vita ad aliud, quam admonet, relaxetur. Unde apud districtum judicem cogitur tanta in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce præcepisse. In die enim judicii Christus judex Episcopo, Pastori, Superiori dicet illud Jerem. XIII, 20: Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Quid dices, cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum, dando mala vitæ exempla, contraria iis quæ ore docebas. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem?

Unde S. Thomas in cap. XIII ad Hebr., lect. 3, to defixisti manum, et illaqueatus es verbis oris tui, sic explicat, q. d. O pastor, obligasti te Deo, ut pro grege tuo impendas manum et os tuum, ut quidquid ore potes proloqui, et quidquid manu potes operari pro salute gregis tui, hoc ex sponsione tua tenearis præstare, nimirum pascere gregem tuum omnis virtutis exemplo, et perenni doctrinæ eloquio.

Rursum alii hæc accommodant ad vota præsertim religiosa, q. d. Si voveris Deo castitatem, paupertatem, obedientiam, pro amico, id est pro anima tua salvanda, votis tuis obstrictus teneris apud Deum. Discurre ergo, festina, ne des somnum oculis tuis, omnes curas intende, ut Deo reddas vota, quæ distinxerunt labia tua. Discurris, si internis mentis oculis pericula violandi vota perlustres. Discurris, si media ea adimplendi exquiras. Discurris, si in diversas partes curras, et omnia dona quæ habes in auxilium accersas. Discurris, si eas de virtute in virtutem, de castitate in castitatem, de paupertate in paupertatem, de obedientia in obedientiam. Verum hic sensus est accommodatitius; non enim agitur hic de voto,

Denique Basilius in Catena Græcorum per amicum mystice accipit corpus, per sponsionem emendationis propositum. Laqueus fortis, ait, est pœnitentiæ et continentiæ dilatio; qui enim nimium differt, ille pravis suis operibus quasi propriis laqueis misere tandem capitur. Et mox: Cave, ait, ignavus aut dissolutus sis; cave animo concidas, aut fortitudinis molestias subterfugias. Corpus quod Deo oppignorasti edoma, et ad præceptorum, quæ ille proposuit, observationem subinde excita. Ne fracto sis animo: amicum pro quo spopondisti exacue identidem et excita. Carnem tuam laboribus assuefacias, inquit, molestisque rebus eamdem exerce; jam enim corporis exercitationem, incitationem hoc loco appellat. Et inferius: Vult autem Sapiens eum qui virtutibus ex proposito incumbit, animi prosperitate valere, supraque adversariorum laqueos fortiter sese efferre, virtutum nimirum alis in altum sublatum.


Versus 3: De Liberatione a Sponsione

3 ET 4. FAC ERGO QUOD DICO, FILI MI, ET TEMETIPSUM LIBERA, QUIA INCIDISTI IN MANUM PROXIMI TUI. DISCURRE, FESTINA, SUSCITA AMICUM TUUM: NE DEDERIS SOMNUM OCULIS TUIS, NEC DORMITENT PALPEBRAE TUAE. — Temetipsum libera ab obligatione sponsionis qua te pro amici debito debitorem, pro crimine reum creditori vel judici effecisti, ut ipse jam in te tuasque facultates, libertatem et vitam jus habeat possitque te bonis privare, carceri mancipare, imo neci tradere. Quia venisti in manum proximi tui: tum creditoris vel judicis, apud quem fidejussisti. Ita Vatablus, q. d. Tametsi amicus et proximus sit creditor, in cujus manus incidisti, propter tamen libera te ab obligatione: quanto magis tibi festinandum esset, si incidisses in manus alieni; tum tui amici pro quo fidejussisti: pendes enim ab ejus manu, ut, si ille fugiat, vel piger et incurius nolit laborare, ut pro debito creditori satisfaciat, sed illud in te rejiciat, tu illud præstare debeas; nam paulo ante amicum pro quo quis spopondit, vocavit proximum, creditorem vero vocavit extraneum. Sicut enim amicus fuit negligens ante sponsionem, sic post eam negligentior fiet ad solvendum debitum, confisus de tua ope et opibus. Unde Septuaginta vertunt, quia venisti in manus malorum propter amicum tuum; Syrus, quia propter amicum tuum incidisti in manus inimici tui. Q

ergo facto opus? Remedium suggerit, dicens: Discurre, festina, suscita amicum tuum, tum eum pro quo spopondisti, ut ille creditori satisfaciat, itaque te fidejussione tua liberet. Unde S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. XXIII, legit: Stimula civem tuum quem spopondisti; Syrus, suscita igitur amicum cujus causa fidejussisti; Symmachus et Theodotion, Incita civem tuum; tum alios amicos, ut curent debitum vel judici exsolvi, aut ab eo remitti, aut te sponsione tua liberari. Unde Hebraice est robera (adhortatione tua) vel suscita; alii, multiplica amicos tuos in plurali: hoc enim significat רעין reecha cum iod, licet iod hic ut paragogicum et superfluum accipiant Noster, Septuaginta, Aquila, Symmachus et Theodotion, qui vertunt in singulari, suscita amicum tuum; Pagninus, vade, calcare fac te, et robora (Tigurina, evehe) amicum tuum; Clarius, vade, prosterne te, etc. Vatablus, abi, humilia te ante eum, cui promiseris, eique quasi calcandum te præbe, ut te obligatione fidejussionis tuæ liberet; sic et R. Levi et Aben-Ezra. Alii, vade, calca te, id est quasi calcaribus stimula te, roborare amicis tuis; Septuaginta, esto non remissus, stimula autem amicum tuum quem spopondisti. Pro stimula græce est παρόξυνε, id est exacue et stimula; Symmachus et Theodotion, παρίγυσον, id est incita, impelle. Summa, hæ omnes versiones significant sponsori omni studio et sollicitudine esse laborandum, ut se obligatione fidejussionis liberet; unde addit: Ne dederis somnum oculis tuis; Symmachus et Theodotion, ne des dormitationem oculis tuis, neque indormites palpebris tuis, q. d. Ne sis somnolentus et tardus, sed vigil et acer, ut hoc onus excutias.

Magis vigiles et acres esse debent sponsores, sive susceptores, in Baptismo et Confirmatione, ut baptizatum et confirmatum, pro quo spoponderunt, instruant, moneant et dirigant in viam virtutis et perfectionis Christianæ. Maxime autem tales esse debent Pastores, qui curam animarum susceperunt, de quibus S. Gregorius, III parte Pastor. admon. 5: Quisquis, ait, ad vivendum aliis in exemplum proponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam ut amicum suscitet, admonetur. Ei namque vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum cui præest, a peccati torpore disjungit. Bene autem dicitur: Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. Somnum quippe oculis dare, est intentione cessante subditorum curam omnino negligere. Palpebræ vero dormitant, cum cogitationes nostræ ea quæ in subditis arguenda cognoscunt, pigredine deprimente, dissimulant. Plene enim dormire, est commissorum acta nec scire, nec corrigere. Non autem dormire, sed dormitare est, quæ quidem reprehendenda sunt cognoscere, sed tamen propter mentis tædium dignis ea increpationibus non emendare.


Versus 5: Eruere Quasi Damula

5. ERUERE QUASI DAMULA DE MANU, ET QUASI AVIS DE MANU AUCUPIS. — ut salveris tanquam damula e laqueis, et sicut avis de manu aucupis; Syrus, ut libereris velut dama a retibus, et velut avis a laqueo. Damæ sunt capreæ, capreoli sunt capreæ sylvestres, quæ, quia timidæ, cavent sibi a venatoribus et laqueis, et quia veloces, celerrime aufugiunt, de quibus Martialis, lib. XIII: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, Imbelles damæ quid nisi præda sumus? Sensus ergo est, q. d. Sicut damula timida et suspicax celerrime effugit eripitque se e manu venatoris eam capere conantis, ac sicut avis volatu liberat se ab insidiis aucupis: ita et tu satage, ut illico e manu et jure creditoris te liberes, ne te tuaque capiat et in suum jus tr


Versus 6: Vade ad Formicam, O Piger

6, 7 ET 8. VADE AD FORMICAM, O PIGER, ET CONSIDERA VIAS EJUS, ET DISCE SAPIENTIAM: QUAE, CUM NON HABEAT DUCEM, NEC PRAECEPTOREM, NEC PRINCIPEM, PARAT IN AESTATE CIBUM SIBI, ET CONGREGAT IN MESSE QUOD COMEDAT. — A fidejussione temeraria cavenda, ne per eam familia et res familiaris patiantur, congrue transit ad fugam inertiæ, et studium laboris ac diligentiæ, ut per illa quisque sibi et suæ familiæ de victu, vestitu rebusque necessariis provideat. Adducit vero stimulum aptissimum, nimirum formicæ, quæ adeo est provida, operosa et laboriosa, ut studio a Deo creata videatur ad hoc, ut hominibus præbeat exemplum providentiæ, laboris et diligentiæ, de qua proinde Horatius, libro I, Satyr. 1: Parvula nam exemplo est magni formica laboris, / Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo.

Porro providentia, solertia et diligentia formicarum multimoda est, multasque habet partes, et actus nobis imitandos. Primo enim formica faciendo frumentationem providet sibi cibum in æstate, ut eodem vivat in hieme. Ita S. Basilius, hom. 9 Hexaem.: Non tu, ait, eamdem, o homo, diligentiam adhibebis? non hoc tempore præsenti fruges tibi recondes formicæ exemplo? formica temporis hiberni pabulum æstate sedulo sibi condit, et non, quod hiemis incommoda nondum adsunt, otiosa tempus traducit; sed incessabili quodam intentoque studio legendi semina tantisper incumbit, dum sufficiens alimentum in cellulis sibi recondat. Neque id incuria facit, sed sapienti quadam providentia, ut quam plurimo tempore pabulum sibi persistere conservarique possit. Secat enim unguiculis fructus medios, arrososque condit, ne rursus in fruges exeant e terra, atque inutiles inde sibi ad alimoniam fiant. Cum senserit eos madefactos imbre, profert atque exsiccat. Nec omni tempore id agit, sed cum præsenserit aerem serena in statione teneri, serenumque cœlum. Etenim nunquam ex nubibus imbrem defluxisse conspexeris, quanto tempore a formicis expositum est frumentum.

Secundo, formica frumentum defert in sua antra, quasi in cellas et apothecas, ibique recondit et asservat. Unde formica dicitur quasi ferens, vel forans micas, id est perforans, ait Isidorus et Aldrovandus, lib. V De Insectis, in Formica. Idem nobis faciendum, nimirum labore juventutis paranda sunt alimenta senectutis, ac sudore temporis præmia æternitatis. Ita Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 6: Videns, ait, formicam in æstate sibi thesaurizantem cibos imitare, et thesauriza tibi ipsi fructus bonorum operum in futura sæcula.

Tertio, formica grana incidit, et arrodit oculos seminis exedens, ait R. Levi, ne germinent et putrescant. Unde hebraice vocatur נמלה nemala, id est incidens, circumcidens, a מול mol, id est circumcidit. Ita et nos bona opera circumcidere debemus a vanitate, ne in vanam gloriam erumpant et corrumpantur.

Quarto, formica grana meliora seligit: ita et tu, o Christiane, meliorum virtutum, quales sunt charitas et humilitas, actus exerce. Hinc Cicero, De Natura deorum lib. III: In formica, ait, non modo sensum, verum etiam mentem, rationem atque memoriam esse sustinemus. Pythagorici quoque formicæ dabant mentem et rationem.

Quinto, formica præsentit serenitatem, tumque grana aeri exponit; et pluviam, tumque grana in antra recondit. Ita et fidelis in pace publice suam doctrinam actusque virtutum exponat, in tentatione vero et persecutione eosdem abscondat.

Audi B. Petrum Damianum, lib. II, epist. 18 ad Cardin.: "Quis, quæso, ait, formicam ad hoc triturandi genus instituit, ut segetum grana discernat, et ignobilia respuens elegantioris frugem generis eligat? Acervum quippe segetum diligenter explorat, et hordeum quidem tanquam jumentorum pabula, quasi fastidiens aspernatur: ubi vero triticum reperit granum libenter amplectitur. Hæc etiam venturæ serenitatis tempus quibusdam deprehendit indiciis, et cum cellaria sua aerio cernit humore madescere, propriis humeris repositas victui suo fruges exportat, et damna domestica præcavens torrentibus eas radiis solis exsiccat; et tanquam non sufficiat, eadem ore proprio grana præcidit, ne videlicet per hiemalis inclementiam imbris iterum turgeant, et negata spe victus in herbas erumpant."

Sexto, Plinius, lib. XXX, cap. XI: "Formicæ, ait, ut apes communicant labores; sed apes utiles faciunt cibos, hæ condunt, et si quis comparat onera corporibus earum, fateatur multa portione vires esse majores: gerunt ea morsu; majora aversæ postremis pedibus moliuntur humeris obnixæ. Est iis reipublicæ ratio, memoria, cura. Semina arrosa condunt, ne rursus in fruges exeant e terra, majora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant."

Septimo, formica quod viribus nequit, hoc consilio et continuatione perficit. Unde assidue laborando excavat semitas, saxa et rupes: eadem enim semita, eaque regia et secura semper incedit. Ita et tu, o Philothee, regia patrum via ingreditor: noli novos novantium calles dubios et periculosos ingredi; certoque tibi persuade nihil esse tam difficile, quod non continuato labore per Dei gratiam evinces. Audi Aristotelem, lib. IX Histor. animal. cap. XXXVIII: Insectorum officiosissimum præ cæteris omnibus animalibus genus formicarum et apum est, etc. Eadem semita semper ambulant, et cibaria recondunt, et cellas promptuarias faciunt; nec interdiu solum, sed etiam noctibus plena luna laborem exercent. Præclarius S. Ambrosius, lib. VI Hexam. cap. IV: "Est, ait, in natura quadrupedum, quod imitari nos sermo adhortatur propheticus, quo exemplo caveamus desidiam, exiguitate vel infirmitate corporis a virtutis studio non reflectamur, neque revocemur ab ullius propositi magnitudine. Exigua est enim formica, quæ majora suis audet viribus, neque servitio ad operandum cogitur, sed spontaneæ proposito prospicientiæ futura alimentorum subsidia sibi præstruit. Cujus ut imiteris industriam, Scriptura commonet te, dicens: Confer te ad formicam, o piger, et æmulare vias ejus, et esto illa sapientior. Illa enim nullam culturam possidet, neque eum, qui se cogat, habens, neque sub domino existens, quemadmodum præparat escam, quæ de tuis laboribus sibi messem recondit: et cum tu plerumque egeas, illa non indiget." Et inferius: "Nigro convectatur agmine præda per campos; fervent semitæ comitatu viantium, et quæ comprehendi angusto ore non possunt, humeris grandia frumenta truduntur. Spectat hæc dominus messis, et erubescit tam parcæ piæ industriæ negare compendia."

Octavo, Plinius, lib. XXXVII, cap. X, et lib. XI, cap. XXXI, ait formicas grandes in India eruere aurum ex arena. Additque: Erutum hoc ab eis tempore hiberno Indi furantur æstivo ardore, conditis propter vaporem in cuniculos formicis, quæ tamen odore sollicitatæ provolant, crebroque lacerant, quamvis præ velocibus camelis fugientes. Tanta pernicitas feritasque est cum amore auri. Solinus aliud addit pene miraculum, dum formicis istis pedes tribuit leoninos: Formicæ, inquit, ibi ad formam canis maximi arenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem prosequuntur. Ælianus, lib. III, cap. IV, easdem formicas auri custodes nuncupat. Sic labore et studio philomusorum, quasi formicarum rationalium, eruitur aurum sapientiæ et charitatis, cui tantum quisque sibi accumulat, quantum in eruendo laborat. Hinc in Isthmo Soli immolabatur formica: quia sicut sol omnia quotidie terrarum opera visitatione collustrat, ita pari diligentia formica omnia deprehendit, quæ quisquam accuratissime occultaverit. Formicæ ergo laborando immensas corrogant opes; unde proverbium: Ἀγαθῶν μυρμηκιά, id est bonorum myrmecia, pro thesauris maximis; μύρμηξ enim est formica.

Nono, licet Cardanus, lib. IX De Subtil., scribat formicas carere oculis, ac pro eis uti cornibus ad prætentandam viam, tamen Albertus Magnus et ex eo Ulysses Aldrovandus, lib. V De Insectis, asserunt contrarium; nec enim possent tanta itinera et opera peragere sine oculis. Formicæ ergo geminos habent oculos, qui corpus regunt, et iter dirigunt. Si quæ oculis orbetur, hæc formicam oculis pollentem fortissime amplectitur, nec dimittit nisi domum reducta: magnus enim inter eas est amor mutuus, pax, concordia, auxilium. Unde Plinius, lib. XI, cap. XXX: Et quoniam, inquit, ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis dantur. Quæ tunc earum concursatio? quam diligens cum obviis quædam collocutio atque percontatio? Silicos itinere earum attritos videmus. Sepeliuntur inter se viventium solæ, præter hominem. Oculus nobis sit ratio et consideratio, ut nihil sine ratione et consilio unquam agamus; ita nunquam facti nos pænitebit. Quin et cum S. Job oculus simus cæco, pes claudo, et inopes consilio dirigamus et adjuvemus.

Decimo, formicæ, quamvis vivant in grege, non tamen habent regem, ducem vel præceptorem. Rursum licet duce careant, tamen sibi mutuo benevole obsecundant et obtemperant. Domum sive civitatem simul construunt, quam habitaculis variis distinctam plantarum tegunt particulis. Unde Aristoteles, lib. I Histor. animal. cap. I: Civilis, inquit, generis est homo, apis, vespa, formica, grus; quarum aliæ sub duce degunt, ut grues et apes: aliæ nulli subditæ imperio sunt, ut formicæ. Habent tamen formicæ suos ductores, non veros duces. Ita Ælianus, lib. II, cap. XXV: Seniores, inquit, formicas constituunt exploratores, quæ ipsis præsint, et adducant in meliora pabula; non duces quorum imperio subdantur. Hæc civilia et socialia vitæ communis officia imitentur quicumque in eadem republica, civitate, monasterio, domo, vitam agunt. Audi Bedam hic: Si tantillum, inquit, animal principe carens, et rationis expers, natura duce sibi providet in posterum, multo magis tu ad imaginem Dei conditus, ad videndam ejus gloriam vocatus, doctorum magisterio adjutus ipsum conditorem habens ducem, debes in præsenti bonorum operum fructus congregare, quibus in æternum vivas in futuro. Hæc etenim vita in eo messi comparatur et æstati, quod nunc inter ardores tentationum tempus est colligendi futurorum merita præmiorum. At dies judicii hiemis similatur rigoribus, quia tunc nimirum nulla relinquitur facultas pro vita laborandi, sed tantum cogitur quisque de horreo priscæ actionis, quod recondidit, proferre.

Undecimo, formicæ res fœtidas, ut origanum, sulphur, cornu adustum adeo oderunt, ut, si eorum fumus aut cineres super earum domos spargantur, ex iis alio emigrent. Ita fidelis non tantum res fœdas, sed et fœdam famam, puta infamiam et malum nomen, devitet.

Duodecimo, formicæ omnes circa ventrem strictæ, et quasi tinctæ sunt, in senio more avium assumptis alis volant. Nam, ut ait Cardanus loco citato, et

Decimo tertio, philomelæ formicas et earum ova avide quærunt et comedunt, quia ex his convalescunt ægrotæ, et sonoræ efficiuntur. Ita virgines quærant prudentiam et operationem instar formicarum, quibus a morbo acediæ curantur, et sonoræ ad laudandum tum Deum, tum laborem et industriam efficientur. Unde in cœlo cantabunt canticum novum, Apocal. XIV.

Decimo quarto, myrmicoleon, sive formicaleo, cibum formicarum rapit, comeditque in hieme, quia in æstate improvidus sibi de cibo non providit. Ita otiosi et hypocritæ insidiantur opibus laborantium et strenuorum, easque per vim vel fraudem diripiunt. Unde S. Chrysostomus in Psal. XLVIII: Sapiens, inquit, ostendit vel formicis esse deteriorem virum pigrum et desidem, et otio languentem, cum illuc mittit, ut discat esse laboriosus et industrius: Vade, dicens, ad formicam, o piger, et imitare vias ejus. Rursus myrmicoleon est dæmon, qui virtutes et virtute præditos devorare satagit: si eum timeas, sæviet ut leo; si contemnas, timidior et infirmior erit formica. Ita S. Gregorius explicans illud Job IV, 11: Tigris periit eo quod non haberet prædam; ubi Septuaginta et ex iis S. Gregorius pro tigris legebat myrmicoleon, id est, formicarius leo. Sic de Modesto Valentis Imperatoris præfecto conante S. Basilium pertrahere ad arianismum, canit Cyrus Theodorus: Modeste, Basilio Magno subes. Formica sane es, rugias licet ut leo.

Decimo quinto, formicis proprium est, quod in majori sua ætate virtute crescunt. Auctor De Natura rerum, lib. I De Temp. cap. IX, et ex eo Aldrovandus, asserit solam formicam inter animalia senio fortificari et crescere. Ita sapientes et sancti eunt de virtute in virtutem, adeoque in senio maxime sapiunt. Decimo sexto, formicæ arte multiplici onera reddunt faciliora portatu, quia illa dividunt et in plures partiuntur, aut plures eidem oneri succollant, aut illud inflectunt apteque componunt, illudque nunc pedibus, nunc ore gerunt, aut protrudunt. Sic sapientes omnia, licet difficilia, facilia efficiunt consilio et solertia, præsertim cum alios rei peritos socios operi adhibent. Decimo septimo, formicæ hieme quiescunt, et cibo fruuntur æstate collecto. Sic unusquisque Christianus in rerum tranquillitate, quam significat æstas, colligat verbum Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quæ hiemis nomine notantur, habeat unde spiritaliter vivat, ait S. Augustinus, lib. Contra Adiman. cap. XXIV. Decimo octavo, formicæ a vino cavent, quia si illud gustent, subito inebriantur: ita sapientes cavent a vino, in quo est luxuria, quæ mentem homini eripit facitque amentem. Decimo nono, formicæ sunt prænuntiæ mortis; ita eamdem prænuntiavere Cimoni, teste Plutarcho in ejus Vita, et Neroni: cum enim is somniasset se pennatarum formicarum multitudine oppleri, concitata in se multitudine, mortem paulo post sibi conscivit, teste Suetonio in Nerone. Causam dat Aldrovandus: Formicas, inquit, esse mortis indicium asserunt, quod terræ filiæ sint, et in subterraneis caveis habitent, quo identidem mortuorum cadavera inferuntur. Ita sapiens semper prospicit imminentem mortem, sibique quotidie dicit: Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Hinc Plato: Philosophia (Ethica), ait, non est aliud quam meditatio mortis. Hinc et Ægyptiis formica erat hieroglyphicum trium illustrium dotum. Per eam enim primo, denotabant diligentissimam investigationem rerum quæ ad usum vitæ facerent; secundo, providentiam solertem; tertio, indefessam laboris perseverantiam. Affirmabat Pythagoras laborem omnem, licet gravem, si paulatim a primordiis vitæ ei nos dedamus, uti formica facit, dulcem et facilem fieri toleratu: unde ipse suis aliud non inculcabat quam ut otium, utpote omnium malorum causam, fugerent, ac laborem indefessum quasi omnis virtutis et boni parentem, amplecterentur.

Vigesimo primo, formicæ rectas sequuntur semitas: quærunt enim viarum compendia; sed tamen viam suam obliquant discursu implicito. Ita sapiens rectum virtutis iter capessat rectamque ad perfectionem viam, quæ est crux, optetque multa pati pro Christo; sed tamen odia et persecutiones obliquando devitet.

Post hunc versum de formicis, adjungitur similis de apibus apud Septuaginta in editione Romana, estque hic: Aut vade ad apem, et disce quomodo operaria est; operationem quoque, quam venerabilem facit (Scholiastes, ἐμπορεύεται, id est mercatur, ut legit S. Ambrosius, lib. V Hexaemer. cap. XXI); cujus labores reges et idiotæ, id est privati, ad salutem afferunt. Appetibilis autem omnibus est et clara: etiam cum sit robore infirma, sapientiam honorans evecta est. S. Hieronymus, in cap. III Ezech., legit: Vade ad apem, disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat; cujus laboribus reges et imperiti pro salute abutuntur, id est utantur. S. Ambrosius loco jam citato legit, cujus labores reges et mediocres ad salutem sumunt. Noster Peltanus in Catena Græc. clare vertit, aut vade ad apem et disce cujusmodi sit, quamque admirandum opus conficiat. Cujus quidem labores tum reges, tum privati quique ad sanitatem depromunt. Et quamvis viribus invalida atque imbecilla est, apud omnes tamen inclyta apprimeque grata habetur: utpote ad sapientiam commendandam et excolendam in lucem edita.

S. Hieronymus, epist. ad Rusticum monachum, et habetur De consecrat. dist. 5, can. 32: Nunquam non facito, inquit, aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum, etc.; vel fiscellam texe junco, vel canistrum plecte viminibus, sarriatur humus, areolæ æquo limite dividantur, etc. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis Proverbia, et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus. Plur

Porro S. Ephrem, serm. ascetico ad Fratres, formicam cum ape combinat, indeque hoc efficit proverbium: Post formicam apis, hoc est, post laborem requies, post amaritiem dulcedo, post tribulationem consolatio, post certamina corona et gloria. Acerbitatem laboris, inquit, dulcedo quietis excipit, et asperitatem vitæ gaudium. Additque, sicut Salomon nos jubet imitari formicam et apem, sic Christus serpentem et columbam, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Serpens enim, inquit, analogus est formicæ, columba api. Unde subdit: "Nisi odio habiti fuerimus sicut serpentes, non reddemur amabiles quasi columbæ. Nisi viles et abjecti exstiterimus instar formicarum, non erimus industrii ut apes."


Versus 9: Usquequo Dormies, Piger

9, 10 ET 11. USQUEQUO, PIGER, DORMIES? QUANDO CONSURGES E SOMNO TUO? PAULULUM DORMIES, PAULULUM DORMITABIS, PAULULUM CONSERES MANUS, UT DORMIAS: ET VENIET TIBI QUASI VIATOR, EGESTAS, ET PAUPERIES QUASI VIR ARMATUS. — quos paulo ante exstimuluvit exemplo formicæ et apis. Per somnum intelligit inertiam et pigritiam, item somnum proprie dictum: solent enim inertes et pigri esse somnolenti, et noctes diesque dormire, q. d. Usquequo inertiæ, otio et somno indulges, o ignave? Usquequo stertis, et Endymionis somnum dormis, ut non tam vivere quam lethargo laborare et mori videaris? quando soporem hunc, qui est viva mors, animo excuties? Expergiscere tandem; sat somno mortique datum: evigila, age, satage, vive, laborem cum alacritate capesse.

10. PAULULUM DORMIES, PAULULUM DORMITABIS, PAULULUM CONSERES MANUS, UT DORMIAS. — Hebraice parum somnorum, parum dormitationum, parum connexionis manuum ad dormiendum. Hebrœum תנומות tenumot significat dormitationes, id est propensiones in somnum, cum homo dormiturit et incipit nictare et dormire, q. d. Dices mihi, o piger: Sinas, quæso, o ergodiocta, operumque exactor, me parum dormire; aut, si hoc nolis, saltem dormitare: ego enim dormiturio. Cui respondet, non tantum ex profundo longoque somno, sed etiam ex crebra hac dormitatione, cui assuevit, secuturam egestatem. Et veniet, inquit, tibi quasi viator egestas, etc. Septuaginta, paululum quidem dormis, paulum autem sedes, parum autem dormitas, paulum autem amplecteris manibus pectora. Desides enim nunc jacent dormituri, nunc sedent otiatiuri, et utrumlibet facturi inertes manus inerti applicant pectori. Unde Syrus vertit, pones manus super pectus tuum.

SI VERO IMPIGER FUERIS, VENIET UT FONS MESSIS TUA, ET EGESTAS LONGE FUGIET A TE. — Septuaginta addunt, tanquam malus cursor. Est antithesis impigri ad pigrum, q. d. Piger pigritia sibi parit egestatem, impiger vero et sedulus per laborem et diligentiam parat sibi copiosam messem bonorum, quæ ita exuberet, sicut fons exuberat aquis.

Moraliter, disce hic quam fugiendum sit otium et inertia tum corporalis, tum spiritalis: utraque enim causat egestatem, corporalis corporalem, spiritalis spiritalem. Quocirca Ausonius, epigr. 110: Sanus piger, ait, ebriente multo est nequior, Potat duplum, dapesque duplices devorat. Et alius: Assecla pigris semper indigentia est. Se pigra virtus nunquam astris extulit. Isocrates in Areopagitico: Prisci Athenienses, ait, tenuiores ad agriculturam et negotiationes deducebant, dictitantes inopiæ causam esse pigritiam, et ad rapinas cædesque inopia plerosque impelli. Quare fonte malorum sublato, etiam cetera delicta, quæ inde velut ebullirent, auferri. Unde Cato: Plus vigila semper, nec somno deditus esto; Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat. Porro paupertatem ex pigritia nasci docet Salomon, cap. X, vers. 4 et 5, cap. XXIV, vers. 30 et seq., et Ecclesiasticus, cap. IV, vers. 5, et cap. X, vers. 18. Et Poeta: Spinam qui timet, non carpet rosam. Otium vivi est hominis sepultura. Ante mortem viva se sepulcro infert inertia. Destruit rem, destruitque dignitatem inertia. Vita pro sale ut sui (porco) sic et data est inertibus. Impiger parat sudore, quod vir fortis sanguine. Impiger invenit, ut post, si velit, piger fiat. Optima homini industria, ut pessima est ignavia. Fortuna lapsa est, subleves industria. Natura præstat arti, utrique industria. Præstantior violentia est industria. Cuncta perficit tentando multiplex solertia. Et alius: Assiduus labor et solers industria quid non Edomat? huic cedent omnia, dura licet. Denique bonorum laborum gloriosus est fructus, Sap. cap. III, vers. 15.

Moraliter Dionysius Carthusianus: Ex his docemur, inquit, in Dei obsequio omnem pigritiam somnolentiamque vitare, atque viriliter aggredi opera bona. Et certe pigris valde est ponderandum ac formidandum, quod in Apocal. cap. III, vers. 16, ait Altissimus: Utinam frigidus esses aut calidus! sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.

Denique S. Bernardus, De Modo bene vivendi, cap. 11: Qui Deum, ait, tota mente diligit, propter Deum otium postponit. Regnum Dei non dabitur otiosis, sed in servitio Dei studiosis. Regnum Dei non dabitur vagantibus, sed pro servitio Dei digne laborantibus. Cogita illud S. Francisci: Modicus labor, gloria immensa. Modica voluptas, pœna æterna.

Mystice S. Chrysostomus in Catena Græc.: Somnus animæ, inquit, est pravarum cogitationum nequitia, earumdemque ignoratio. Dormitatio est in easdem inclinatio consensu quodam imperfecto. Inde sequitur egestas et defectus sanctarum cogitationum, desideriorum, illustrationum, gratiæ, virtutis omnisque boni.


Versus 12: Homo Apostata

12, 13 ET 14. HOMO APOSTATA, VIR INUTILIS, GRADITUR ORE PERVERSO, ANNUIT OCULIS, TERIT PEDE, DIGITO LOQUITUR, PRAVO CORDE MACHINATUR MALUM, ET OMNI TEMPORE JURGIA SEMINAT. — Apte et congruo ordine ab otio et pigritia transit ad impietatem et scelera, quæ ex otio nascuntur: otiosi enim sunt garruli, rapaces, machinatores malorum, susurrones, etc. Nam multam malitiam docuit otiositas. Otiosus ergo, vel est, vel fit apostata.

Pro apostata hebraice est בליעל belial, quod aliqui derivant a בלי beli, et עלה ala, q. d. Non ascendit, sed descendit; sicut Lucifer, superbe volens ascendere in cœlum, misere descendit in Tartara. Melius R. David derivat a beli, id est sine, et יעל iaal, id est utilitate, q. d. Inutilis. Eo hic alluditur; ait enim: Homo apostata, vir inutilis. Tertio et optime, derives a beli et על ol, id est sine jugo: ita enim vertere

Quocirca apostasie vitium hic non unum est, sed multiplex; apostasia enim vocatur impietas, et apostata homo insigniter impius, cujus septem vitia hic et vers. 16 enumerat. Apostatam ergo hisce moribus quasi coloribus pingit: Primo, quod sit vir inutilis, id est, noxius. Est miosis: parum enim dicitur et plus significatur. Sic Psalm. XIII, dicitur: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Et Job XV, 16: Abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. Unde hebraice est איש און is aven, id est, vir iniquitatis, vanitatis, cupiditatis, mendacii, idoli, nihili, laboris, afflictionis; Septuaginta, vir iniquus; Tigurina, vir varius. Porro S. Thomas, II II, Quæst. XII, art. 1, hæc explicans de apostata proprie dicto: Apostata, inquit, dicitur vir inutilis, quia nihil facere potest boni, quod placeat Deo, eo quod caret fide, sine qua impossibile est placere Deo, Hebr. XI. Sic peccator et reprobus est vir inutilis, quia frustra natus in mundo, frustra accumulat opes, honores, filios; frustra studet, negotiatur, laborat. Quid enim sunt reprobi, nisi folles et fomenta gehennæ?

ditur labiis distortis, id est, inquit, in alios ora diducit. Tertio, quod annuit oculo; Septuaginta, innuit oculo; Aquila et Theodotion, carpit oculo. Quarto, quod terit pede; Septuaginta, significat pede; Symmachus, proterit pede; Pagninus, loquitur pedibus; Vatablus, indecore pedes suos succutit, vel feriendo terram, vel premendo pedem socii. Unde R. Salomon, pedibus calcat pedem. Quinto, quod digito loquitur; Septuaginta, docet nutibus digitorum; Symmachus, digitis demonstrans; Chaldæus, indicans; Syrus, annuit digitis. Quæres, quidnam, et quosnam hi gestus denotant? Primo, Vatablus hæc refert ad immodestos et inconditos gestus et gesticulationes impii, quibus affectat gravitatem et auctoritatem, q. d. Homo vanus, superbus, impius componit oculos ad ea quæ dicit, et gesticulatione quadam manuum et pedum utitur, uti solent pseudoprophetæ, scilicet componit sese totum, fingit vultum, plodit pede, quasi auctoritatem habens, etc., ut facilius imponat. Sic S. Hieronymus, epistola ad Rusticum, taxans Grunnium, id est Ruffinum, fastus: Cum mensa posita, ait, librorum exposuisset struem, adducto supercilio, contractisque naribus, ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, hoc signo per summam ostentationem ad audiendum discipulos provocans.

Et S. Bernardus, tract. De Grad. humil.: Primus, inquit, superbiæ gradus est curiositas. Hanc autem talibus indiciis deprehendes: si videris monachum, de quo prius bene confidebas, ubicumque stat, ambulat, sedet, oculis incipientem vagari, caput erectum, aures portare suspensas, ex motibus exterioris hominis interiorem immutatum agnoscas. Vir quippe perversus annuit oculo, terit pede, digito loquitur, et ex insolenti corporis motu recens animæ morbus deprehenditur, quam, dum a sui circumspectione torpescit, incuria sui curiosam in alios facit.

Sexta nota et vitium apostatæ, id est hominis improbi et belial, id est diabolici, est: Pravo corde machinatur malum; Hebraice, fabricat malum; S. Ephrem, tract. Contra impudicos, legit, uti Noster, machinatur malum: Sicut enim, ait, ex latebris multitudo venenatarum bestiarum egreditur, sic ex corde similium hominum multitudo pessimarum cogitationum procedit. Cor enim malitia depravatum quid cogitare, velle et eructare potest, nisi mala prava et perversa? sicut fons amarus non nisi amaram aquam fundere potens est. Unde Hebræi sic planius habent, perversitas in corde ejus fabricat malum; Vatablus, concinnat malum omni tempore; Septuaginta, perversum cor architectatur mala.

Septima est: Et omni tempore jurgia seminat; Hebraice, contentiones spargit; Chaldæus, jurgia jacit; Syrus, inter duos conturbat. Septuagin


Versus 15: Repentinus Interitus Ejus

15. HUIC EXTEMPLO VENIET PERDITIO SUA, ET SUBITO CONTERETUR, NEC HABEBIT ULTRA MEDICINAM. — et immedicabilis, conteretur ut vas figuli, quod reparari nequit, sed in minutissimas partes dissilit, et in pulverem contunditur. Quam hoc verum sit docet experientia: ita enim sæpe videmus homines improbos, machinatores malorum, et turbatores publicæ pacis, repentinis, inopinatis et inevitabilibus adversitatibus obrui, quæ non raro eis mortem afferunt præsentem et æternam: justa enim et congrua est pœna, ut qui aliorum pacem et amicitiam (cujus læsio sæpe est irreparabilis) disciderunt et lacerarunt, ipsorum quoque sanitas et salus irreparabil


Versus 16: Septem Quae Odit Dominus

16, 17, 18 ET 19. SEX SUNT QUAE ODIT DOMINUS, ET SEPTIMUM DETESTATUR ANIMA EJUS: OCULOS SUBLIMES, LINGUAM MENDACEM, MANUS EFFUNDENTES INNOXIUM SANGUINEM, COR MACHINANS COGITATIONES PESSIMAS, PEDES VELOCES AD CURRENDUM IN MALUM, PROFERENTEM MENDACIA TESTEM FALLACEM, ET EUM QUI SEMINAT INTER FRATRES DISCORDIAS. — Cum paulo ante descripserit belial, id est apostatam, ejusque mores et scelera, in quæ per otium et desidiam solent homines decidere, ideoque eum graves clades et exitium sibi accersere: nunc catalogum gravissimorum criminum subjicit, quæ Deo summe exosa sunt, in quæ desidia solet apostatas sive belial, id est homines improbos deducere. Porro hæc crimina similia et pene eadem sunt cum ante recensitis in apostata vers. 12. Ad apostatam enim hæc omnia pertinere patet, tum quia illi mox hæc subjicit, tum ex Septuaginta qui clare hæc cum eo connectunt, eique attribuunt, dum pr

Quæritur, quomodo seminare inter fratres discordias hoc loco ponatur septimum et gravissimum peccatum, de eoque dicatur: Et septimum detestatur anima ejus, q. d. Septem jam recensenda sunt, quæ Deus abominatur; aut, q. d. Ubi ad sex priora accedet septimum, omnia reddet prorsus execranda. Ita R. Salo

tollit fraternum amorem et charitatem, eamque quasi occidit et interimit inter fratres. Gravius est autem adimere et quasi occidere charitatem, quam vitam naturalem per homicidium: charitas enim longe præstantior est vita. Audi S. Gregorium, III part. Pastor. admon. 24: "Omnes, inquit, qui per discordiam separantur, a viriditate dilectionis arefiunt. Qui etsi boni operis fructus in suis actionibus proferunt, profecto nulli sunt, quia non ex unitate charitatis oriuntur. Hinc ergo perpendant seminantes jurgia quam multipliciter peccant, qui dum unam nequitiam perpetrant, ab humanis cordibus cunctas simul virtutes eradicant. In uno enim malo innumera per

Secunda, quia ex susurratione sequuntur sæpe cædes, non una, sed multæ. Quot prælia inter reges et principes amicos, cum multorum millium strage, regnorum et rerumpublicarum eversione, suscitarunt susurrones et etiamnum suscitant. Quocirca S. Clemens, epist. 1 ad Jacobum fratrem Domini: Homicidiorum, inquit, tria genera dicebat esse S. Petrus, et pœnam eorum parilem fore asserebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita detractores quoque eorum, eosque odientes homicidas esse manifestabat. Et S. Augustinus, ut habetur XI, Quæst. III, cap. Nemo: Nemo, inquit, peritorum aut prudentium putet quod minus periculum sit in verbis lingue mentiendo, quam manibus sanguinem fundendo. Qua de causa passim in Scriptura susurronum et detractorum lingua comparatur gladio, novaculæ

Tertia, quia ex susurratione oriuntur plurima peccata, puta odia, calumniæ, lites, rixæ, cædes, rapinæ, incendia, vastationes urbium et regnorum, milleque alia scelera. Unde Eccli. cap. XXVIII, 15: "Susurro, inquit, et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dis

Quarta, quia susurratio per se evertit civitatem, rempublicam, collegium, monasterium, ordinem. Tollit enim unionem civium, Religiosorum, domesticorum, etc., ac civitatem ordinemque lacerat et discindit. Facit enim schisma, id est scissionem reipublicæ. Legimus schismata Ecclesiæ, ac vidimus quot quantasque clades pepererint; indeque didicimus nullam majorem esse Ecclesiæ pestem quam schisma, quia ipsum solum totam Ecclesiam dilacerat, et quantum est in se, evertit. Facit enim ut una pars in aliam insurgat, cum eaque confligat, itaque mutuis odiis et gladiis sese invicem conficiant. Vide S. Cyprianum, lib. I, epist. 6 ad Magnum, perstringentem schisma Novatiani, et epist. 8 ad Plebem. Vide ea quæ dixi in epist. S. Judæ vers. 19.

Denique S. Thomas, II II, Quæst. LXXIV, art. 2, in corp.: "Susurratio, inquit, majus est peccatum quam detractio, etiam quam contumelia, quia amicus (quem aufert susurro) est melior quam honor, et amari quam honorari, uti lib. VIII Ethic. cap. VIII, Ph

Jam primum inter septem scelera Deo præ cæteris exosa, recenset oculos sublimes; Vatablus, elatos; Syrus, superbos; per quos primo, aliqui accipiunt impudentiam et luxuriam. Nam, ut ait Ecclesiasti. XXVI, 12: Fornicatio mulieris in extollentia oculorum. Unde R. Le

Secundum vitium Deo exosum assignat linguam mendacem, id est fallacem, ut vertit Pagninus; Septuaginta vertunt, lingua injusta; S. Hieronymus, Apolog. 2 contra Ruffinum, legit, lingua iniqui. Triplex enim est mendacium, scilicet otiosum, jocosum et perniciosum; tertium solum est peccatum mortiferum Deoque exosum, reliqua duo venialia sunt. Loquitur ergo hic de mendacio pernicioso, ait R. Levi, quod Deo et hominibus valde est invisum, tum quia directe adversatur Dei veritati et fidelitati; tum quia injurium est proximo, illique grave damnum injuste infert; tum quia evertit omnia hominum commercia, contractus et societates, ideoque toti reipublicæ est exitiale. Quis enim contractum ineat, negotietur, tractet cum eo qui mentitur et fallit; qui quod dicit, non præstat; qui promittit, nec facit? lingua enim homini data est tum ad Deum laudandum, tum ad vitam socialem, ut quisque quod corde concipit, hoc ore aliis enuntiet, itaque contractus, fœdera, connubia, etc., ineat. Quod si id non facit, sed fraudulenter aliud dicit ore, aliud servat in corde, hic lingua sua abutitur ad noxam proximi, et quantum in se est, omnem civilem conversationem evertit. Sic mendacium in Scriptura sæpe sumitur pro fraude, fallacia, injustitia, ut Osee IV, 2: Maledictum, et mendacium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Et cap. VII, vers. 1: Revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, qui operati sunt mendacium; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Et Apoc. XXII, 15: Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Et cap. XXI, vers. 27: Non intrabit in eam (Jerusalem cœlestem) aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium.

Tertium assignat manus effundentes sanguinem innoxium; Hebraice יקי naki, id est innocentis; Septuaginta, sanguinem justum. Homicidium enim summum est scelus secundæ tabulæ spectantis proximum; aufert enim vitam homini, qua longe præstat fama, uxore, opibus cæterisque ejus bonis. Unde in Scriptura effusio sanguinis per antonomasiam et catachresin significat quodlibet scelus enorme. Vide dicta Genes. IX, 6.

Quartum assignat cor machinans cogitationes pessimas; Hebraice, cor fabricans cogitationes iniquitatis, tum cujuslibet, tum præsertim ejus quæ injuria est proximo, qua scilicet quis machinatur proximo eripere fortunas, famam, dignitatem, vitam, etc.; omnia enim hæc septem vitia spectant noxam proximi. Notat apposite Jansenius, cor machinans mala medio loco poni, id est quartum inter septem vitia, quia cor cæterorum est fons et scaturigo. Idem notat Polychronius in Catena Græcor., qui et addit dæmonem observare externos corporis motus, ut ex illis internos cordis affectus rimetur et deprehendat. Porro recte dicitur, cor fabricans, quia sicut faber fabricat domum, unum laterem alteri, unam trabem alteri, unum parietem alteri jungendo et superædificando, nunc recta, nunc oblique, nunc angulariter, nunc transversim, etc., sic pariter cor quod machinatur alteri malum, unam fraudem alteri, unam rationem alteri innectit et implicat, nunc directe, nunc indirecte, etc., ut suam mali fabricam exstruat et perficiat.

Quintum assignat pedes veloces ad currendum in malum; Septuaginta, pedes festinantes ad male faciendum. Velocitas hæc notat inexplebilem sceleris aviditatem et destinatum studium. Nam ex subita cholera, vel casu sanguinem fundere, non ita grave est; at destinato studio, et quasi siti sanguinis, eum tanta alacritate fundere grave est, et Deo abominabile; sceleratis enim pruriunt pedes ad currendum, et manus ad infligendum vulnera. Alludit ad illud Psal. XIII: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.

Sextum assignat proferentem mendacia testem fallacem; Hebraice, efflabit, conflabit, inflabit mendacia testis falsitatis. Inflabit: sicut enim bullæ flatu puerorum inflantur, sic et mendacia flatu oris impiorum, qui plusquam pueri sunt; ac sicut bullæ, sic et mendacia vacua et inania sunt. Rursum sicut tubicen magno conatu et spiritu inflat tubam prælii, sic impii inflant tubam mendacii: vim enim ingentem sibi inferunt, ut contra conscientiam, veritatem et famam mendax et falsum testimonium proferant. Unde Seneca: Mendacia proferentes, inquit, strangulari solent, et per singula verba hæsitare. Ita videmus testes mendaces, dum testimonium falsum coram judice proferunt, expallescere, titubare, tremere, ut vix effari queant, ac ingenti oris, vultus, totiusque corporis confusione prodere internum cordis sui scelus, orisque fallaciam. Conflabit, quia sicut faber vitrarius ingenti oris flatu conflat vitrum, sic testis mendax eodem conflat calumniam et mendacium, quod fragile est ut vitrum, ac instar vitri elucescente veritate frangitur et rumpitur. Efflabit, quia sicut fornax accensa efflat scintillas, quæ sæpe segetes, imo domos succendunt: sic mendax efflat falsa testimonia, quæ instar ignis homines, familias, civitates et regna accendunt et perdunt. Hoc proprie significat Hebræum יפיח iaphiach. Unde פיח piach vocatur favilla, quæ facili flatu excitatur, et e fornace efflatur; et אוד pecham vocatur carbo, qui flatu accenditur et ignescit. Unde Septuaginta vertunt, ἐκκαίει ψευδῆ μάρτυς ἄδικος, quod Complutenses vertunt, exurit mendacem testis injustus, quia videlicet testis injustus mendacem actorem suo mendaci testimonio roborans, excitat et accendit ad prosequendam causam et litem injustam, qua comburat et perdat innocentem. Auctor Catenæ Græc. τὸ ψευδῆ sumit passive, nempe pro eo qui mendaciis impetitur et oneratur, non pro mendace qui impetit et onerat. Mendax enim eum, quem impetit calumniis, exurit, id est affligit, cruciat et perdit. Melius τὸ ψευδῆ accipias non ut masculinum, sed ut neutrum significans mendacia, non mendacem. Unde Romani et alii vertunt, accendit falsa testis injustus, q. d. Testis falsus excitat mendacia, struitque falsa testimonia, quibus accendantur et perdantur innocentes. Falsum enim testimonium est quasi ignis suscitatus flabello linguæ testis mendacis, quo innocentes afflat et exurit, ut condemnentur a judice, perdantque opes suas, quin et famam sæpe ac vitam. Imo testis fallax et mendax est quasi fornax, quæ jugiter exhalat favillas et scintillas mendaciorum, fraudum, calumniarum, etc.

Septimum assignat eum qui seminat inter fratres discordias; Septuaginta κρίσεις, id est judicia immittit in medio fratrum. Hebraice enim מדנים medanim derivatum a דון dun, id est judicare, litigare, contendere, significat judicia, contentiones, lites, rixas. Unde Scholiastes κρίσεις vertit, ἀντιδικίας, id est lites, jurgia, discordias. Iidem Septuaginta vers. 14 medanim derivantes a מדינה medina, id est regio, provincia, sive colonia juri ac judiciis alicujus regni vel reipublicæ subjecta, vertunt, qui civitatibus affert dissidia, vel turbationes, ut ponant בין ben, id est inter, vel interstitium et dissidium inter fratres. Quantum sit hoc malum dixi vers. 14 et 16. Sic et Amos I, 9 excidium intentat Tyriis, quod non sint recordati fœderis fratrum, quod scilicet Idumæos ex Esau prognatos, ideoque fratres Jacobi et Judæorum, suscitarint ad bellum Judæis inferendum, uti exponit Vatablus. Et vers. 11, idem intentat Idumæis eamdem ob causam. Vide ibi dicta. Præclare S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 13: Fraternum, inquit, odium locum dabit Antichristo. Præparat diabolus schismata populorum, ut tanto facilius hostis recipiatur. Sicut enim fraterna charitas domum præparat toti S. Trinitati, juxta illud Joan. XIV: Ad illum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, ita diabolo et Antichristo nihil aptiorem præparat locum quam odium, lites, schismata, ac præsertim seminatores eorumdem.


Secunda Pars: De Custodia Legis et Fuga Meretricis


Versus 20: Praecepta Patris Custodi

20 ET 21. CONSERVA, FILI MI, PRAECEPTA PATRIS TUI, ET NE DIMITTAS LEGEM MATRIS TUAE. LIGA EA IN CORDE TUO JUGITER, ET CIRCUMDA GUTTURI TUO. — Redit de more ad inculcandam custodiam disciplinæ et legis divinæ, quam ipse quasi pater filiis inculcavit, singulique patres et matres probæ filiis inculcare debent

Quantum vero valeat in filiis institutio parentum, liquet hodie in Japonia, ubi parentes Christiani parvulos ita efformant ut ambiant martyrium; quare pueri læti et alacres carnificibus jugulandos ultro se offerunt, ac viros virtute superant. Patheticum est quod narrat Victor Uticen- sis, lib. II De Vandal. persecut., de matre filiolum incitante et protrahente, ut Confessoribus damnatis ad exilium comitem passionis et martyrii se adderet; sic enim eum compellabat, imo compellebat: "Curre, domine mi, vides universos sanctos, quomodo pergunt et festinant hilares ad coronas? Quam nos cum


Versus 23: Mandatum Est Lucerna

23. QUIA MANDATUM LUCERNA EST, ET LEX LUX, ET VIA VITAE INCREPATIO DISCIPLINAE. — quia lucerna mandatum legis, et lumen viae vitae, et correptio et disciplina; Aquila, Symmachus et Theodotion, increpationes disciplinae; Syrus, increpatio et eruditio. Dat causam cur tam studiose amplectenda sit lex et disciplina, curque eam ita commendet et inculcet, nimirum e

Alludit, imo citat Salomon illud Davidis patris sui Psal. CXVIII, vers. 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ubi S. Augustinus censet esse repetitionem: posteriori enim membro idem dici et repeti, quod dictum est priori, ut idem sit lucerna, quod lumen; et semitae, quod pedes. Idem enim verbum, id est mandatum Dei, dicitur esse lucerna pedibus, et lumen semitis; lucerna enim dicitur a luce, quia lucem suam per lumen diffundit et spargit. Elegantiae ergo, rhythmi et variae synonymiae causa, mandatum, sive lex, dicitur lucerna et lux.» Lucerna, quia, ut ait S. Ambrosius in Psal. CXVIII, vers. 105: Nobis in hac mundi nocte praelucet, ne, sicut in tenebris ambulantes, incertis titubemus vestigiis, et viam veram invenire nequeamus. Lux, quia per diem ambulantibus viam virtutis praemonstrat. Ita S. Hilarius in eumdem Psal. CXVIII, vers. 105: Scit, ait, se nisi in verbo Dei illuminatum has corporum tenebras, et hanc saeculi noctem ferre non posse. Scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, scrobes fovearum. Ut enim quis nocte egressus lucernam antefert, et quo pedem inferat contuetur, atque ad singulos gressus lumine praeunte sollicitus est: ita unusquisque nostrum manens in se verbum Dei, in omnes operum processus tanquam lucernam praetendit. Omnis enim doctrina caelestis dux nobis ad iter vitae est, quae lucernae modo in hac nocte saeculi praeferenda est, cum aliquid aut agimus, aut cogitamus, aut loquimur. Et inferius: «Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur Dei verbo ut lucerna, sed lucerna semper ardente, semper in officium suum per nostram prudentiam praeparata. Verbum autem, quod pedibus lucerna est, ipsum illud et semitis lumen est. Sensim enim et domestice ingredientibus lucerna opus est, peregrinum autem et publicum iter ingredientibus lumen patius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae viae error occurrat. Per incrementa enim a minori ad majus acceditur, ut ei cui verbum

Mystice S. Ambrosius in Psal. CXVIII: Lex, inquit, imperfectis est lucerna, eadem perfectis est lux et sol, quia imperfectis rudiora, perfectis sublimiora ostendit. Mihi lucerna est, ait S. Ambrosius, Angelis lux est. Petro lux erat, quando astitit ei Angelus in carcere, et lumen refulsit ei. Paulo lux erat, quando euntem ad persequendum populum Christianum, circumfulsit eum lux de caelo, et audivit dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Et mox: Oleum tuum humilitas est, quo cervicis nostrae dura mollescunt. Oleum tuum misericordia tua est, quo etiam collisa scopulis peccatorum foventur corpora. Et sub finem: Pedibus, ait, lucerna satis ad ambulandum, sed semitis non satis est ad illuminandum; idem verbum tamen et pedibus lucerna est, et semitis lux est, quia idem unigenitus Dei Filius et delinquentibus advocatus, et remunerator est fortibus; peccatorum remissor, praemiorum largitor. Itaque cui lucerna fuerit verbum Dei, huic quocumque pergit, lucent semitae, sicut lucebat sancto David, et ideo quasi in lumine ambulans dicit: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Secundo, S. Basilius et Theodoretus in eumdem vers. 105 Psal. CXVIII: Lex vetus, inquit, fuit lucerna, quia unam gentem illuminavit. Unde et Joannes Baptista, qui fuit terminus legis, dictus est lucerna ardens et lucens. Evangelium vero est lumen, quia totum orbem illuminat; hinc Christus fuit sol justitiae, et Apostoli lux mundi. Tertio, S. Augustinus in eumdem psalmum: Verbum increatum, inquit, est lumen, imo lux; verbum creatum est lucerna.


Versus 24: Cavendum a Muliere Mala

24 ET 25. UT CUSTODIANT TE A MULIERE MALA, ET A BLANDA LINGUA EXTRANEAE. NON CONCUPISCAT PULCHRITUDINEM EJUS COR TUUM, NEC CAPIARIS NUTIBUS ILLIUS. — Nota to concupiscat; inde enim liquet contra Pharisaeos et Rabbinos nonnullos, lege veteri non solum vetitum fuisse opus externum fornicationis, sed et internam ejus concupisc

NEC CAPIARIS NUTIBUS ILLIUS. — Hebraice, et non capiat te pupillis suis; Septuaginta, neque capiaris oculis tuis, neque abripiaris ab ejus palpebris; Pagninus, et non capiat te splendoribus suis; Chaldaeus, ne seducat te palpebris suis. Hebraica vox עפעפים aphappaim, id est palpebris, geminata est a radice עוף oph, id est volavit, vibravit, celerrime movit et jecit, sicut sol celerrime vibrat radios, et sicut nubes vibrant fulgura. Simili enim modo volant palpebrae, et oculi in palpebris, quasi aviculae bellae in alis expansis, quae sui decore et specie rapiunt ad se intuentes. Sicut ergo lynx avicula, quae a colli versura vertilla et torquilla dicitur, de qua Aristoteles, lib. II De Histor. animal. cap. XII, fertur intuentes in sui amorem rapere, et quasi dementare, teste Pierio, Hierogl. lib. XXV, cap. LI. Rursum sicut sol vibrat radios, iisque homines ad se rapit: sic mulier vibrat radios oculorum, quibus quot jactus, tot sagittas amoris jaculatur in aspicientes. Denique nutus ictusque palpebrarum ejus sunt totidem fulgetra, quibus perstringit oculos intuentium, et quasi obstupefacit, ut ab earum intuitu avelli, alioque se convertere nequeant, uti docet S. Ambrosius, lib. I De Abel, cap. IV. Iis ergo mulier cepit sapientissimum Salomonem, sanctissimum Davidem, fortissimum Samsonem; at nemo sibi persuadeat se eos sustinere et eludere posse. Audivi in Belgio matronam sapientem et sanctam monentem confessarios, etiam Religiosos et sanctos, ut caverent sibi ab aspectu et colloquiis feminarum poenitentium. Quia, inquiebat illa, adeo illices sunt oculi earum, ut, si in virum quempiam illos defigant, illum sui amore plane illaqueent et irretiant. Addebat: Certa sum non esse virum adeo gravem et constantem, cui, si Oculi ergo feminarum fascinum quoddam continent, quo fascinant et quasi reti illaqueant intuentes. Unde S. Ambrosius, lib. I De Paenitent. cap. XIV, legens juxta Septuaginta: «Neque capiaris oculis tuis: Ipsi, ait, nobis oculi retia sunt, et ideo scriptum est: Neque capiaris oculis tuis. Ipsi ergo nobis tendimus retia, quibus involvimur et implicamur; ipsi nobis vincula nectimus, sicut legimus, quia vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.» Et inferius: «Multa retia tenduntur a diabolo, multa retia sunt; oculus meretricis laqueus amatoris est.» Hinc Syrus vertit, ne sis praeda venationis oculorum ejus, et palpebris suis captivum te faciat. Salomoni succenturiatur Ben-Sira alphabeto 2, littera he: «Absconde, ait, oculos tuos a muliere gratiosa, ne capiaris reti ejus,» id est forma et nutibus nictibusque ejus; hoc enim est rete feminarum, quo potentissimos et sapientissimos quosque capiunt. Et littera vau: «Vae ei qui vadit post oculos suos, quos novit esse filios scortationum,» id est scortationi addictos!


Versus 26: Pretium Scorti

26. PRETIUM ENIM SCORTI VIX EST UNIUS PANIS: MULIER AUTEM VIRI PRETIOSAM ANIMAM CAPIT. — Huc etiam trahi posset versio Vulgata, q. d. Pretium, quod domi habet meretrix, vix est unius panis. Sic et Cajetanus et Vatablus: Meretrix, inquit, decoquet omnia usque ad buccellam panis, atque interim animam insuper capit, rapit et perdit. Sic et R. Levi et R. Salomon vertunt, propter scortum ad monetam panis, id est, ad egestatem rerumque inopiam redigeris, juxta tritum illud: Qui pascit meretrices, facultates suas profligat. Sic et Aben-Ezra, propter meretricem ad pretium panis, id est, inquit, «propter scorta tantum profunditur, ita ut cogatur ab aliis stipem unius panis emendicare.» Rursum Cajetanus et Baynus per scortum accipiunt meretricem; per mulierem viri, adulteram, quae, inquit Cajetanus, animam, id est vitam, viro eripit, quia solent adulteri capite plecti. Aut, ut Baynus, animam, id est mentem et sapientiam viro adimit. Verum melius per scortum et mulierem viri accipias eamdem meretricem, sive ea innupta sit, sive nupta, ideoque adultera.

Mystice, haec omnia quae dicuntur de meretrice, mutato nomine applices haeresi et cuivis concupiscentiae. Haec enim res vilissima est, et interim aeternis animas pretiosas poenis addicit. Haec ignis est, quo conflagrant opes, fama, sanitas, vita, felicitas, aeternitas. Idem monui cap. V.


Versus 27: Potestne Homo Abscondere Ignem

27, 28 ET 29. NUMQUID POTEST HOMO ABSCONDERE IGNEM IN SINU SUO, UT VESTIMENTA ILLIUS NON ARDEANT? AUT AMBULARE SUPER PRUNAS, UT NON COMBURANTUR PLANTAE EJUS? SIC QUI INGREDITUR AD MULIEREM PROXIMI SUI, NON ERIT MUNDUS CUM TETIGERIT EAM. — Primo, S. Ambrosius per ignem in sinu accipit cogitationem ardentis libidinis in sinu mentis, quae instar ignis exurit, et exurendo denigrat totam animam et corpus. Sic enim scribit in Psal. I: Alligabit quis ignem in sinu, vestimenta autem ejus non comburentur? Etenim qui semel in sinu mentis flagitii flammam ferventis adoleverit, cito corporis sui vestimenta comburet. Et in stipulam ignis exsiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat: ita vel exigua scintilla peccati, si quo vitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. Noli ergo stare in peccato. Idem, lib. I De Paenitent. cap. XIII: "Bonum, ait, est nubere quam uri; est enim flamma quae interna urit. Unde hunc ignem non alligemus in sinu mentis et recessu pectoris, ne interioris nostri uramus exuvias, et forense hoc nostrae animae vestimentum, velamenque carnale edax libidinis flamma consumat; sed transeamus per ignem. Et si quis incidit in amoris incendium, transiliat, et non alliget adulterinam cupiditatem vinculis cogitationum, nullos sibi nodos assiduae nexu meditationis adstringat, non intendat saepius in formam mulieris meretricis, nec adolescentula ad vultum juvenis oculos levet.

Secundo, S. Augustinus, serm. 250 De Tempore, per ignem in sinu accipit aspectum libidinosum, speciem pulchræ mulieris ardentem in oculis aspicientis, eosque sui amore incendentem. De oculis enim hisce sermo præcessit: Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius. Iisdem ergo oculis hæc annectit S. Augustinus: Quomodo enim, ait, si aliquis carbones ignis apprehendat, si eos cito projecerit, nihil nocebunt; si vero diutius tenere voluerit, sine vulnere eos jactare non poterit: ita et ille, qui ad concubiscendum oculos defixerit, et libidinis malum in corde suscipiens, moras in suis cogitationibus habere permiserit, excutere a se sine animæ occisione vel plaga non poterit? Et ideo cum Propheta jugiter clamemus:

Tertio, Chaldaeus, Hugo, Cajetanus, Dionysius, Jansenius, Baynus et alii passim haec accipi

Quarto, Patres passim accipiunt haec non de ipso adulterio, sed de familiaritate, colloquiis, tactu simplici, conversatione cum feminis et uxoribus proximorum. Nam to ingredi ad uxorem proximi hic non significat cum ea rem habere, sed cum ea colloqui, versari. Unde Syrus vertit, sic qui ingreditur ad uxorem proximi, et ad illam prope sit. Sic Gabriel Archangelus ingressus dicitur ad B. Virginem, cum ei nuntium incarnationis Christi detulit, Lucae I. Salomon enim hic, postquam monuit claudendas esse aures sermonibus atque cantilenis, atque oculos formae illecebrosae mulierum, nunc generatim monet omnem cum eis familiaritatem esse cavendam, ac praesertim ne eas adeamus, manusque aut vestes earum tangamus; eo quod, sicut ignis in sinu adurit vestes, sic tactus et conversatio mulieris adurit, suique amore incendit corpus tangentis, ac per corpus quasi per vestem transit ad ipsam animam, illamque foedo concupiscentiae incendio et tartareo libidinis igne inflammat, denigrat, maculat. Et sicut is, qui pedibus nudis ambulat et calcat carbones accensos, plantas ustulat: sic qui conversatur cum muliere, etiamsi obiter quasi ambulando duntaxat, igne concupiscentiae afflabitur, ac ustulabit pedes, manus, oculos, aures omnesque sensus suos; quin et proserpente hoc igne ustulabit phantasiam, memoriam, ipsamque mentem et voluntatem, ut aliud cogitare, memorare, amare, concupiscere nequeat quam amoris nunc ignem, quo accensus sensim totus concrematur et ardet. Igitur familiaritas mulierum, et leves vel aspectus vel contactus, vel confabulationes et risus, famam conversantis infamia, animam vero etiam nescientem et non advertentem, vanis et illecebrosis concupiscentiis inquinant, atque ad fornicationem vel adulterium incitant.

S. Franciscus Xaverius monebat confessarios ut caverent a feminis: illas enim adiri minori fructu, majori periculo vel famae, vel continentiae, vel utriusque: ex fumo enim flamma. Hinc S. Hieronymus, epist. ad Eustochium De Custodia Virg., hisce Salomonis verbis

Moraliter, hinc disce quam cavenda sit conversatio cum muliere: vox enim ejus, oculi, vultus, totumque corpus feminae est quasi ignis, intuentem, colloquentem, conversantem tartareis libidinis flammis tacite et nescium succendens. Sensim enim hic ignis ab oculis et sensibus ad phantasiam prorepit, inde ad cor, mentem et voluntatem proserpit, nec cessat, donec totum hominem inflammet. Hoc est quod ait Job XXXI, 12: Ignis est (libido) usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. In quae verba commentans S. Gregorius: Quid est, inquit, libido, nisi ignis, et quid de carne et mente exortae virtutes, nisi flores? quid item turpes cogitationes, nisi paleae? Quis etiam nesciat, quia si in paleis ignis negligenter exstinguitur, ex parva scintilla omnes paleae accenduntur? Qui ergo virtutum incrementa non vult exurere, ita debet libidinis ignem exstinguere, ut per tenuem scintillam nunquam possit ardere.


Versus 30: Furtum et Adulterium

30 ET 31. NON GRANDIS EST CULPA, CUM QUIS FURATUS FUERIT: FURATUR ENIM UT ESURIENTEM IMPLEAT ANIMAM: DEPREHENSUS QUOQUE REDDET SEPTUPLUM, ET OMNEM SUBSTANTIAM DOMUS SUAE TRADET. — Componit et anteponit adulterium furto in noxa et scelere. Dices: Furtum rei notabilis est peccatum mortiferum, et, ut quidam ait, furtum est panis diaboli: quomodo ergo hic dicitur non grandis esse culpa? Respondet S. Chrysostomus, hom. 10 ad Popul., sensum Salomonis esse, q. d. "Gravis quidem res etiam fur, sed non tam gravis quam adulter. Ille enim, etsi frigidam causam ha


Versus 32: Inopia Cordis Adulteri

32 ET 33. QUI AUTEM ADULTER EST, PROPTER CORDIS INOPIAM PERDET ANIMAM SUAM: TURPITUDINEM ET IGNOMINIAM CONGREGAT SIBI, ET OPPROBRIUM ILLIUS NON DELEBITUR. — Quaeres, quaenam sit «inopia cordis» adulteri, qua perdit animam suam? Respondeo primo, aliqui per inopiam mentis accipiunt concupiscentiam libidinis; haec enim mente et ratione destituitur, soloque irrationalis et brutae voluptatis aestro agitur, agitque adulterum in scelus et exitium: sicut enim venter non habet aures, sic concupiscentia non habet mentem; imo mentem non audit, sed ea quae suggerit libido.

Propria adultero eaque insignis mentis inopia et insipientia est, quod, cum possit eamdem, imo majorem voluptatem haurire ex muliere soluta, v. g. ex meretricibus formosissimam sibi diligere, ubi minor est culpa, minor infamia, minus periculum, imo omnis apud homines impunitas, ipse amore caecus malit conjugatam, ubi longe major est culpa et infamia, et certum periculum, ut vel a marito, vel a cognatis, vel a judice deprehendatur et capite plectatur. Et hanc significat Salomon, dum subdit: Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Quae ergo tua, o adulter, est phrenesis et vesania, ut sine necessitate, sine causa, ex mera libidine te in haec discrimina conjicias? In perpetuo versaris metu, anxietate, suspicione, ne res emanet, ne maritus resciscat, ne ad judicem deferaris. Hi metus et angores omnem tuam in adulterio voluptatem diluunt, imo suffocant et exstinguunt.

33. TURPITUDINEM ET IGNOMINIAM CONGREGAT SIBI, ET OPPROBRIUM ILLIUS NON DELEBITUR. — Verba sunt clara. Clarum enim est adulterum apud omnes gentes esse infamem, haberique quasi probrum et pestem reipublicae. Unde aliae adulteros mutilant auribus, aliae naribus, aliae verendis, aliae publico ludibrio eos exponunt, ac tandem capite mulctant. Esto enim culpa adulterii per poenitentiam adultero condonetur a Deo, manet tamen apud homines memoria et infamia perpetrati sceleris, ac quamdiu durat memoria, durat et infamia: quin et si quos ex adulterio liberos suscipiat, illi ipsi etiam post mortem exstabunt ad ignominiam monumenta, ait S. Chrysostomus, hom. De Carnis concupiscentia. Perperam ergo ex hoc loco Tertullianus, lib. I De Pudicitia, cap. XVIII, contendit probare, ex eo quod hic dicitur: «Opprobrium non delebitur,» culpam adulterii esse indelebilem et irremissibilem. Aliud enim est culpa, aliud opprobrium, uti jam dixi. Adde non raro per poenitentiam insignem deleta culpa deleri et infamiam, uti contigit Davidi. Sed et audi Tertullianum: «Nam et in Proverbiis Salomon specialiter de moecho inexpiabili: Moechus autem, ait, per indulgentiam sensuum perditionem animae suae acquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem ejus non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio viri non parcet in die judicii.» Verum quod moechia sit inexpiabilis, id est irremissibilis, jam est exploratus error. Nimirum Tertullianus, nimio pudicitiae amore in haeresim lapsus, librum De Pudicitia contra Psychicos, id est animales Catholicos, scripsit pro haeresi Montani, de non recipiendis paenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus, maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio, uti ipse initio libri profitetur. Unde et cap. V moechiam idololatriae et homicidio comparat, et quasi aequiparat. Sed, ut dixi, ipse uti nimius fuit castitatis amator, ita nimius fuit adulterii osor, nimisque illud elevat et aggravat. Pro turpitudinem hebraice est נגע nega, id est plagam. Septuaginta, dolores et ignominias sustinet; Chaldaeus, plaga et ignominia accedet ei; Symmachus, plagam et contumeliam inveniet; Syrus, ipse faciat ut ad eum accedat calamitas, et ipsum deprehendat, et ignominia non recedat. Per plagam ergo primo, cum Nostro et Syro accipe sceleris publicationem, infamiam et ignominiam. Secundo, cum Septuaginta accipe dolores, tum corporis quos parit luxuria, item verberationes, fustigationes, aliasque poenas eidem a judice infligendas, tum cruciatus et angores mentis et con-


Versus 34: Zelus Viri

34 ET 35. QUIA ZELUS ET FUROR VIRI NON PARCET IN DIE VINDICTAE. NEC ACQUIESCET CUJUSQUAM PRECIBUS, NEC SUSCIPIET PRO REDEMPTIONE DONA PLURIMA. — quia injuria tori maxima est, nec ullis donis compensari potest, ideoque maritum qui laesus est, facit implacabilem et inexorabilem. Loquitur de eo quod fit ut plurimum. Mariti enim quidam adeo viles sunt, ut ob pecuniam noxam adultero condonent; alii adeo modesti et pii, ut ei injuriam remittant. Hinc colligendum relinquit: si maritus adeo ulciscitur adulterium, quomodo illud ulciscetur Deus, qui matrimonium sanxit et instituit? Quocirca ipsum nullis legis veteris hostiis poterat expiari; unde nec ullae ad ejus expiationem in Levitico fuere praescriptae. Hebraice est, non suscipiet facies omnis כופר copher, id est propitiationis, vel expiationis aut satisfactionis, et non volet, cum multiplicaveris munus; Septuaginta, non commutabit ulla redemptione inimicitiam, neque dissolvetur multis donis; Aquila, munerum oblatione; Theodotion, non accipiet personam ullius satisfactionis; Vatablus, ullius intercessoris; Pagninus, non accipiet personam omnis pretii, etc. Nam, ut ait S. Hieronymus in cap. VI Amos: «Libentius audit maritus uxorem interfici, quam pollui.»

Similis et reciprocus est zelus uxorum in maritos, fidem sibi datam per adulterium violantes. Illae enim implacabiles rugiunt, et saeviunt sicut leaenae raptis catulis, ac saepe maritos obtruncant. Ita scribit Cicero, lib. II Offic., Alexandrum Phaereum a Thebe uxore interfectum propter pellicatus suspicionem. Et Justinus, lib. XXVI, narrat Demetrium Antonii regis filium jussu Arsinoes uxoris interemptum, quod cum Berenice socru stupri consuetudinem haberet. Alter Demetrius cognomento Nicanor a Cleopatra uxore occisus est, ob zelum Rhodogunes Phraatis regis sororis, ut tradit Appianus in Syriaco. Clytemnestra, audiens Agamemnonem maritum deperire Chryseidem, et se adulterio cum Aegistho polluit, et maritum ipsum morte mulctavit. Sed instar multorum sit, quod scribit Apollonius Rhodius, lib. I Argonauticon, Lemnias mulieres zelotypia incensas, quod mariti captivas quasdam feminas amarent, maritos suos omnes et praeterea universum genus masculinum obtruncasse. Denique Seneca in Medea ita canit: Nulla vis flammae tumidique venti / Tanta, nec teli metuenda torti, / Quanta cum conjux viduata taedis / Ardet et odit.

Mystice, adulterium est haeresis, et quodvis peccatum mortiferum; per hoc enim anima Deo desponsa, eo spreto, adulteratur cum carne, mundo et daemone; unde peccator dolores et ignominiam sibi congregat, et opprobrium illius non delebitur, quia zelus et furor viri, puta Dei, non parcet in die vindictae, id est in die mortis et judicii. Ita Beda: «Dominus, ait, qui nunc parcit reprobis, non parcet in die mortis, nec acquiescet precibus sero clamantium ad se, nec dona, quorum non est ibi tempus vel facultas, suscipiet; zelatur enim si quis sponsam suam, id est Ecclesiam, sive animam quamque fidelem, corrumpere praesumit.»