Cornelius a Lapide

Proverbia VII


Index


Synopsis Capitis

Ut ea, quae de meretrice et fornicatione dixit, magis confirmet et illustret, producit in scenam meretricem, sive moecham, suis verborum et fucorum lenociniis juvenem illicientem et seducentem; ac deinde, vers. 22, ejus insipientiam ostendit, quod ad victimam, laqueum animaeque exitium ducatur.


Textus Vulgatae: Proverbia 7:1-27

1. Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. 2. Fili, serva mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi tui: 3. liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4. Dic sapientiae: Soror mea es; et prudentiam voca amicam tuam, 5. ut custodiat te a muliere extranea, et ab aliena, quae verba sua dulcia facit. 6. De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, 7. et video parvulos, considero vecordem juvenem, 8. qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius, graditur, 9. in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris, et caligine. 10. Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas: garrula et vaga, 11. quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis: 12. nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. 13. Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: 14. Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea. 15. Idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. 16. Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Aegypto; 17. aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. 18. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies: 19. non est enim vir in domo sua, abiit via longissima; 20. sacculum pecuniae secum tulit: in die plenae lunae reversurus est in domum suam. 21. Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur, 23. donec transfigat sagitta jecur ejus: velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur. 24. Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. 25. Ne abstrahatur in viis illius mens tua: neque decipiaris semitis ejus. 26. Multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. 27. Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.


Prima Pars Capitis

Multa ex his jam cap. praecedent. explicata sunt, alia castis auribus minus grata: quare omnia paucis expediam.


Versus 1: Fili Mi, Custodi Sermones Meos

FILI MI, CUSTODI SERMONES MEOS, ET PRAECEPTA MEA RECONDE TIBI. — Velut thesaurum pretiosum, qui vitam animamque tibi servabit; «reconde,» inquam, in arca mentis tuae, ut ex ea tempore opportuno ad aliorum salutem illa liberaliter depromas. Unde Syrus vertit, absconde in corde tuo. De more novum orsurus sermonem excitat discipulum ad attentionem, proponendo dogmatum suorum praestantiam. Septuaginta huic sententiae subnectunt aliam, quae nec in Hebraeo, nec in Chaldaeo, nec in Latino habetur, nec huic loco est opportuna: unde ex alio loco huc traducta et inserta videtur. Est autem haec: «Fili mi, honora Dominum, et valebis, et praeter eum ne timueris alium.» Eamque legunt Complutenses, Romani, Lucifer Calaritanus, Apolog. pro S. Athanasio, S. Ephrem, tractatu Contra Impudicos, qui pro alium vertit alienum. «Valebis,» id est bona eris corporis mentisque, Deo dante, valetudine, inquiunt aliqui. Verum Graece est ischyseis, id est potens et validus eris ad quidvis aggrediendum, et ad malis omnibus resistendum. Unde S. Hieronymus in cap. vi ad Ephes. legit: «Fili, honora Dominum, et confortaberis,» q. d. Si Deum, ut decet, honores et colas, Deus te faciet omnibus malis et hostibus validiorem: quare praeter eum neminem alium, nec daemonem, nec hominem, nec deum fictitium timeas, id est reverearis, metuas et colas, juxta illud Isaiae viii, 12: «Timorem ejus ne timeatis, neque paveatis: Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.» Et illud Christi: «Nolite timere eos qui occidunt corpus; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam,» Matth. x, 28.


Versus 2: Serva Mandata Mea et Vives

FILI, SERVA MANDATA MEA, ET VIVES; ET LEGEM MEAM QUASI PUPILLAM OCULI TUI. — Hebraeus, Aquila, Symmachus et Theodotion habent: et vive, id est certo vives, tum in hac vita vitam longaevam et felicem, tum in futura aeternam et beatam. Hebraice keischon, id est sicut virunculum oculi: ab isch enim, id est vir, derivatur diminutivum ischon, id est virunculus: ita dicitur pupilla, quod in ea virunculi imago resplendeat. Sic Graeci pupillas vocant koras, ut vertunt Septuaginta, q. d. Virgines et Nymphas, quod virginis imago appareat in pupilla. Unde Plutarchus scribit oratorem quemdam acute, sed salse, dixisse de impudente quodam, quod in oculis haberet non koras, sed pornas, id est non virgines, sed meretrices. Sic et Latini pupillam vel pupulam vocant quasi parvam pupam, id est parvam puellam. Unde Manilius, lib. IV: Parvula pervasit pupula coelum.

Mirum est quod scribit Plinius, lib. XXVIII, cap. xxvi: «Augurium ex homine ipso est, non timendi mortem in aegritudine, quamdiu oculorum pupillae imaginem reddant.» Inde etiam vox pupillus, quasi pupus et pupa. Alii censent pupillam dici ischon, id est caliginem vel nigredinem, quod ipsa tenebrosus et nigerrimus sit orbiculus oculorum: ex quo tamen elucet virtus visiva et scintilla luminis. Nam sicut Deus ex tenebris produxit lucem mundi, Genes. 1, 2, dicendo: «Fiat lux,» ita ex illa oculi caligine mire produxit lucem corporis. Quo alludens Apostolus, II Corinth. IV, 6: «Deus, ait, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.»

Porro Aristoteles, lib. V De Gener. animal. cap. 1, docet vim visus in aqueo humore consistere, nigredinem autem signum esse copiae humoris aquei. Idem, lib. I De Histor. anim. cap. 1: «Candidum oculi, ait, magna ex parte simile in omnibus est. At quod nigrum dicitur, variat: aliis enim atrum; aliis admodum caesium; aliis fulvum; aliis caprinum, quod morum optimorum indicium est, et ad cernendi claritatem primatum obtinet.» Nigredo enim necessaria est ad congregandos colores, qui videndi sunt, quia lux et color lucidus, puta albus, visum disgregat et dispergit.

Sensus ergo est, q. d. Tam tibi cordi et curae sit mea lex et disciplina, quam est pupilla oculi, quam ut teneram pupulam et virgunculam summe diligis et custodis: quamque est ipse orbiculus niger pupillae, in quo acumen visus consistit: esto enim in lege quaedam sint atra, id est obscura et difficilia, tamen in iis vis mentis, rationis et virtutis consistit. Multo ergo magis ea custodi, quam tutor custodit pupillum et res pupilli: magis enim diligitur pupilla oculi quam pupillus mortui.

Igitur sicut pupilla, inquit S. Basilius, hom. 11 Hexaemer., a natura tribus quasi propugnaculis munitur et custoditur, nimirum primo, quadruplici tunica, scilicet speculari, reticulata, crystallina et cornea; secundo, palpebris et ciliis contra muscas, arenas et pulveres; tertio, superciliis, sub quibus in cavo quasi antro delitescit, ne laedi queat, utque ipsa aciem visivae potentiae recta intendant ac moderentur. Supercilia ergo sunt quasi oculi domicilium et propugnaculum; ipsa enim sunt quasi tectum tegens oculos, ne capitis frontisque sudor in eos, sed potius in tempora genasque defluat. Vide S. Basilium loco citato.

Secundo, sicut pupilla est quasi fax, stella, et parvus sol totum hominem illuminans, praelucens, dirigens, ut omnes vias et actiones clare et recte obire possit: nam sine luce pupillae homo caecus esset, nihilque peragere posset, sed in mille lapides et scopulos impingeret: sic pariter lex est lux hominem dirigens ad honeste recteque operandum in quovis rerum occursu. Unde Christus: «Lucerna, ait, corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit,» Matth. vi, 22.

Tertio, sicut pupilla, licet parva, in se res omnes, quin et coelum mundumque continet et comprehendit: sic lex et disciplina, licet in rebus parvis sita videatur, tamen in se continet omnem honestatem, omnem virtutem, omne bonum, quin et coelum ac beatam aeternitatem, perennemque felicitatem.

Haec ergo verba sibi repraesentet Religiosus et fidelis quisque, eaque sibi occini putet a Spiritu Sancto: Fili mi, custodi sermones meos, etc. sicut pupillam oculi, nimirum, exactissime, summo studio, amore, conatu, perfectione. Fugata ergo procul socordia ad perfecta, magna, celsa enitere, quae tibi status et vocatio tua suggerunt. Si haec quotidie audis, nec obedis; si quotidie illis monearis, nec moveris; excitaris, et non assurgis, nihil perfectum, nihil tua vocatione dignum aggredieris, utique invisus es illi, cujus adhortationes spernis, et a cujus perfectione degeneras.

Porro si custodiverimus legem Dei ut pupillam oculi, ipse Deus vicissim custodiet et diliget nos ut pupillam oculi sui, juxta illud Zachar. II, 8: «Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.» Quae sane res est mirae consolationis et spei, gaudiique inaestimabilis. Quocirca pro ea instanter orat David, Psal. xvi, 8: «Custodi me ut pupillam oculi.»


Versus 3: Liga Ea in Digitis Tuis

LIGA EAM IN DIGITIS TUIS, SCRIBE ILLAM IN TABULIS CORDIS TUI. — Septuaginta, circumpone eam digitis tuis, inscribe eam super latitudinem cordis tui, ut scilicet eam jugiter in corde et pectore velut incisam et insculptam geras. «Ut semper animae tuae molitionibus astet,» ait R. Levi. De quo plura dixi cap. III, vers. 3. Alludit ad illud Mosis Deuter. vi, 8; Exodi xiii, 16: «Ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,» quod Judaei crasse ad litteram, ut sonat, accipientes legem Decalogi membranulis inscriptam brachio, fronti et fimbriis affigebant et alligabant, eaque vocabant phylacteria, ut patet Matth. cap. xxiii, vers. 5.

Melius noster Salazar haec accipit de annulis digitorum, q. d. Legis a me tibi traditae observationem perfectam vice annuli digitis insere, atque id tibi pro arrhabone et pignore ad nuptias sapientiae erit. Solet enim in nuptiis a sponso digito sponsae inseri annulus nuptiarum pignus et arrhabo: atque in annulo solebat olim incidi effigies sponsi, vel amici, reive adamatae. Annulus autem digito quarto inseritur, quia in eo vena quaedam sanguinis ad cor usque pervenit, ait Isidorus, lib. De Offic. cap. xv.

Verum, quia non dicitur hic: Incide ea in annulo, vel per annulum insere ea digito; sed liga ea super digitos tuos, hinc simplicius et planius accipias hoc ut paroemiam, quae non aliud significat, quam, q. d. Habeto legem jugiter prae oculis, habeto eam semper in mente, semper ejus recordare, perinde ac si illa digitis tuis alligata foret: solemus enim, cum alicujus recordari volumus, illudque prae oculis habere, digito filum vel quid simile alligare.

Secundo, Baynus apposite sic explicat, q. d. Lex oculis mentique tuae semper obversetur, perinde ac eisdem digiti obversantur. Rursum decem sunt Decalogi praecepta, totidem tibi Deus dedit digitos. Cuique ergo digito per imaginationem et memoriam affige unum praeceptum, primo primum, secundo secundum, etc. ut, quoties digitos tuos intueris, toties in illis Dei praecepta quasi alligata intuearis, uti faciunt rhetores, et qui artem memoriae docent.

Tropologice, liga legem in manu et digitis, id est, iisdem illam exsequere et operare. Ita Beda: «In digitis, ait, in actibus dicit: In tabulis cordis, in latitudine cogitationis.»


Versus 4: Dic Sapientiae: Soror Mea Es

DIC SAPIENTIAE: SOROR MEA ES; ET PRUDENTIAM VOCA AMICAM TUAM, UT CUSTODIAT TE A MULIERE EXTRANEA. — Sensus est, q. d. Sapientiam dilige et adama intime ut sororem unicam, omni decore ornatam, illamque «sororia tibi dilectione conjunge,» ait Beda.

Sapientia recte vocatur soror: Primo, ob puritatem amoris, qua nos diligit, et vicissim a nobis diligitur, cum sponsa apud homines innuat carnalem complexum. Secundo, quia sapientia nobis quasi congenita et connaturalis est: illius enim semina et rudimenta insevit nobis et ingeneravit Deus et natura. Tertio, quia sapientia soror est mentis et rationis: homo autem est animal mentis et rationis compos. Huc allusit Christus dicens: «Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est,» Matth. xii, 50.

Rursum per sororem accipe sponsam et uxorem; ut enim juvenem avocet a meretrice, offert illi sapientiam sponsam, q. d. Si sponsam ambis, ambi sapientiam, ambi virtutem: sive enim sapientiam quaeras, illa sapientissima est; sive nobilitatem, illa nobilissima est; sive divitias, illa opulentissima est; sive speciem, illa speciosissima est. Hoc est quod ait Salomon Sap. viii: «Hanc amavi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.»

Physice simul et ethice disce hic studium sapientiae esse optimum remedium ad fugiendam libidinem et servandam castitatem: tum quia mens occupata studio non cogitat de venere, tum quia sapientia ex diametro opponitur veneri, perinde ac spiritus carni, coelum terrae, Angelus bruto plane adversatur.

Notum est exemplum S. Gregorii Nazianzeni, cui per visionem sese quasi amicas obtulerunt sapientia et castitas, specie duarum virginum sororum, eo quod ipse castitatis aeque ac sapientiae esset studiosus. Sic hodie in monasteriis, ubi viget studium litterarum et sapientiae, viget pariter castitas et disciplina Religiosa: ubi jacet illud, jacent et hae.

5. UT CUSTODIAT TE A MULIERE EXTRANEA, ET AB ALIENA, QUAE VERBA SUA DULCIA FACIT. — Hebraice, quae sermones suos lenificat. S. Ambrosius, mystice haec exponens: «Dum enim mulieres, inquit, unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum. Una earum nobis suavitati et amori est, blandae conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas. Hanc nobis opinamur sociam ac domesticam, illam alteram immitem, asperam, feram credimus, cui nomen virtus est.»


Versus 6: De Fenestra Domus Meae Prospexi

DE FENESTRA ENIM DOMUS MEAE PER CANCELLOS PROSPEXI. — Quia exempla delectando magis movent quam praecepta, hinc Salomon exemplo quod frequenter accidit, in medium adducit, quo ostendit quantum sit juvenibus a meretrice periculum; ac simul graphice meretricis mores, modosque illiciendi et seducendi describit. Ait ergo: «Per cancellos prospexi.» Cancelli angusti et reticulati esse solent, quo fit ut qui per eos prospicit, alios videat, sed ab iis non videatur. Salomon ergo, ut mores juvenum specularetur, per cancellos prospicit, ut eos conspiciens ab iis non conspiceretur. Sic enim praeceptor per cancellos in scholam et discipulos intuetur, ut ipsi nescientes se videri libere agant, indolemque et mores suos prodant. Idem faciant Superiores, at sint memores istius dicti: «Ne quid nimis.» Idem facit Deus; ipse enim omnia videt, et tamen a nemine videtur, nisi a viris timoratis et perfectis.

Audi S. Bernardum in Formula honestae vitae: «Nonum, ait, est ut quisquis quibuscumque negotiis implicatur, Deum in corde memoriter studeat habere, et semper honorem Dei omnibus anteponat; sed ad hoc praecipue nitatur, ut sic semper Deum praesentem intelligat, ac si ipsum, qui praesens est in sua essentia, videret: sicque eum timeat et revereatur, et intenso amore in eum feratur.»


Versus 7: Et Video Parvulos

ET VIDEO PARVULOS, CONSIDERO VECORDEM JUVENEM. — Pro parvulos hebraice est pethaim, id est, ut Chaldaeus, insipientes; Septuaginta, stultos; Vatablus, simplices, imperitos, inexpertos. Sensus est, q. d. Ego per cancellos prospiciens vidi multos per plateam inambulantes juvenes, incautos, imprudentes, inexpertos, atque inter eos unum prae caeteris vecordem; Hebraeus, carentem corde; Chaldaeus, deficientem intellectu.

Hanc juvenum vecordiam scite repraesentat vetus emblema. Nam veteres juventutem pingebant quasi adolescentem nudum, velo quodam obductos oculos habentem, cujus dextra post tergum vincta erat, laeva soluta: hunc insequebatur tempus multas occasiones subministrans, singulis vero diebus filum unum de velo, quo facies illius operiebatur, detrahebat. Nudus adolescens significabat quod aetas illa judicio et ratione caret; velatos habet oculos, quia tanquam caecus saepe offendit; dextram habet ligatam, et sinistram solutam, quia nihil dextre et considerate agit, sed omnia sinistre; tempus eum persequitur ad mortem; et quotidie filum unum de velo detrahit, quia ejus vita sensim per singulos dies minuitur. Vide exemplum Chrysaorii clamantis: «Inducias usque mane,» apud S. Gregorium, IV Dialog. cap. xxxviii.

Porro sagaces sunt meretrices, ut juvenem vecordem dignoscant et adoriantur, non cordatum et castum; idque dignoscunt ex habitu et vultu, sed maxime ex oculis. Unde Palladius in Vita S. Chrysostomi: «Infelicia, ait, scorta ex ipso oculorum motu pudicos agnoscunt ac fugiunt viros; non secus atque infirmus oculus solis jubar.»


Versus 8: Qui Transit per Plateam

QUI TRANSIT PER PLATEAM JUXTA ANGULUM, ET PROPE VIAM DOMUS ILLIUS, GRADITUR IN OBSCURO, ADVESPERASCENTE DIE. — Sic enim solent proci et rivales amicarum domus noctu obire et ambire, ac juxta angulos inambulare, ut in iis vel abscondere se, vel per diverticula elabi queant. Libido enim lucifuga est, et tenebras quaerit, utpote male sibi conscia, pudenda et infamis.


Versus 10: Mulier in Ornatu Meretricio

ET ECCE OCCURRIT ILLI MULIER ORNATU MERETRICIO, PRAEPARATA AD CAPIENDAS ANIMAS, GARRULA ET VAGA. — Describit illecebras meretricis: Prima est, habitus et ornatus meretricius; nam lege et usu Romanorum aliarumque gentium, meretrices incultu habitu ab honestis matronis diversae. Rursum meretrices ornant se supra opes et statum; atque ornatus earum est levis, illecebrorus, spirans amorem. S. Cyprianus, lib. De Habitu virginum: «Ornamentorum, ait, ac vestium insignia, et lenocinia formarum non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt.»

Secunda est, quod praeparata sit ad animas capiendas, quod scilicet mille norit, milleque alias indies cogitet artes, quibus incautos illiciat et seducat.

Tertia est, quod garrula sit et vaga. Porro mulier haec dicitur vaga quasi vacua, quod sine negotio temere huc illucque discurrat; aut vaga quasi vi acta: agitur enim aestu cupiditatis, uti vaccae aguntur aestro.

Ex adverso matrona honesta et virgo ornat se modeste; pauciloqua est et oikouros, id est domus custos, uti ait Apostolus, Tit. ii, 5: quae enim vagatur instar Dinae, saepe «Penelope venit, abit Helene,» ut ait Poeta.


Versus 11: Quietis Impatiens

QUIETIS IMPATIENS, NEC VALENS IN DOMO CONSISTERE PEDIBUS SUIS. NUNC FORIS, NUNC IN PLATEIS, NUNC JUXTA ANGULOS INSIDIANS. — Quarta est haec conditio et illecebra meretricis, quod, cum ardeat libidine et studio alliciendi amasios, sit instabilis et nequeat domi consistere; sed nunc ad ostium, nunc in plateis, nunc in angulis sese ostentet, et impudice insidietur pudicitiae juvenum. Haec mentis pedumque instabilitas, evagatio et discursatio evidens est signum meretricis. Unde Tiraquellus docet quod ea meretrix praesumitur, quae alienas domos, nunc hanc, nunc aliam intrare consuevit.


Versus 13: Apprehensum Deosculatur Juvenem

APPREHENSUMQUE DEOSCULATUR JUVENEM, ET PROCACI VULTU BLANDITUR, DICENS. — Quinta est haec conditio et illecebra meretricis, qua manifeste prodit suam impudentiam et libidinem per impura oscula, blanditias et verba: sicut enim manus usu et exercitio callo obdurescunt, sic et frons usu scelerum perfricta impudentiae callum induit.

Sapienter S. Basilius, tract. De Virgin., docet cavenda esse oscula etiam fratrum et sororum: «Sufficit enim, ait, peccatum, et per tactum fraternae manus, et per pacis ac dilectionis osculum, sensum carnis ad sua molienda opera latenter excitare.»

Memorabile est quod in Vita Gregorii VII Pontificis legimus, eum gratia compunctionis fuisse privatum, eo quod monile neptis suae manu tractasset. Denique S. Ephrem adversus improbas mulieres: «O malum, ait, malorum pessimum mala mulier! laqueus comptus, naufragium super terram, fons nequitiae, thesaurus immunditiae.» Unde contra eam hoc remedium suggerit: «Cogita terram esse quod miraris; cinerem, quo incendetur et comprimetur insana tua cupiditas. Explica quoque faciei pellem cogitatione, et cernes tunc omnem ejus pulchritudinem esse vilitatem.»


Versus 14: Victimas pro Salute Vovi

VICTIMAS PRO SALUTE VOVI, HODIE REDDIDI VOTA MEA. IDCIRCO EGRESSA SUM IN OCCURSUM TUUM, DESIDERANS TE VIDERE, ET REPERI. — Sexta est haec meretricis et moechae illecebra, scilicet sacrificium simul et epulum, ad quod juvenem invitat, ut ad luxuriam perducat; venter enim cibo meroque aestuans despumat in libidines, ut ait S. Hieronymus. Et S. Paulus, I Timoth. v, 6, loquens de vidua: «Quae, inquit, in deliciis est, vivens mortua est,» q. d. Corpus deliciosum est castitatis sepulcrum.


Versus 16: Intexui Funibus Lectulum Meum

INTEXUI FUNIBUS LECTULUM MEUM, STRAVI TAPETIBUS PICTIS EX AEGYPTO. — Q. d. Ut mollius cubes, non tabulis ligneis ideoque duris, sed funibus lineis vel laneis, ideoque mollibus instravi et contexui lectum meum. Porro stragula haec pretiosa fuisse patet ex Hebraeo marbaddim, quod Noster cap. xxxi, vers. 22 vertit, stragulatam vestem.

Moraliter, disce hic lecti mollitiem esse pulvinar diaboli; incitat enim ad lasciviam et libidinem. Unde Amos, cap. vi, vers. 4, illis vae intentat: «Vae, ait, qui opulenti estis in Sion, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris!» S. Chrysostomus, hom. 1 De Lazaro, docet fideli imitandum esse Davidem ejusque lectum regalem: «En, ait, ostendo tibi lectum B. David. Qualis igitur erat ille? non argento et auro, sed undique lacrymis et confessione erat exornatus.»


Versus 17: Aspersi Cubile Meum Myrrha

ASPERSI CUBILE MEUM MYRRHA, ET ALOE, ET CINNAMOMO. — Septima est haec aromatum et odorum illecebra, quae corpus mentemque sua suavitate emollit et effeminat: «Voluptas enim est esca malorum,» ait Plato. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag., cap. viii, docet Christiano fugiendos esse deliciosos odores et unguenta: primo, quia excitant mollitiem et libidinem; secundo, quod S. Magdalena poenitens eos obtulerat Christo, ungens ejus pedes; tertio, quod Apostolorum et fidelium sit fragrare virtutibus, non aromatibus.

Clementi consonat S. Ambrosius: «Spargit, ait, odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet.» Et S. Chrysostomus: «Miles es spiritualis: talis autem miles non dormit in lecto eburneo, sed humi; non oblinitur unguentis. Te vero non oportet olere unguentum, sed spirare virtutem.»

Horribile hac de re narrat exemplum B. Petrus Damianus de uxore Ducis Venetiarum, quae ita delicate vivebat, ut rore coeli a famulis undique collecto sese ablueret. Haec enim, ulciscente hanc mollitiem numine, toto corpore computruit, adeo ut nemo famulorum ejus foetorem ferre posset.


Versus 18: Veni, Inebriemur Uberibus

VENI, INEBRIEMUR UBERIBUS, FRUAMUR CUPITIS AMPLEXIBUS, DONEC ILLUCESCAT DIES. — Nota to inebriemur, id est satiemur, expleamus ad satiem nostram libidinem. Sed et vere libido mentem inebriat, id est dementat, ut luxuriosus instar ebrii dicat et faciat infanda, quae sobrius et sanae mentis compos non auderet dicere vel facere, imo nec cogitare, uti docet S. Chrysostomus, hom. 3 contra Judaeos.

Octava est haec illecebra uberum et amplexuum, eaque uti impudentissima et patentissima, sic et summe illecebrosa ac potentissima; amplexus enim luxuriosi sunt proxima dispositio ad concubitum. Porro quam ignitus et venenatus sit amplexus, imo tactus mulieris, liquet ex eo quod scribit S. Gregorius de Ursino presbytero, qui animam agens exclamavit: «Recede a me, mulier, adhuc igniculus vivit, paleam tolle.»


Versus 19: Non Est Enim Vir in Domo Sua

NON EST ENIM VIR IN DOMO SUA, ABIIT VIA LONGISSIMA. SACCULUM PECUNIAE SECUM TULIT, IN DIE PLENAE LUNAE REVERSURUS EST IN DOMUM SUAM. — Non est haec moechae illecebra, qua juveni omnem eximit metum. Pro in die plenae lunae, Hebraice est leiom hackese, id est, ad diem obtectionis, scilicet lunae, puta ad plenilunium, cum luna plane lumine solari tegitur et obducitur.

Mystice, Hugo per virum sive maritum accipit Christum. «Non est vir,» id est Christus, «in domo sua,» id est, in mundo visibili specie; «abiit via longinqua,» puta ascendit in coelum; «in die plenae lunae reversurus est in domum suam,» hoc est, in die judicii. Hinc peccatores sibi licere putant impune peccare usque ad diem mortis et judicii. Quocirca praemonuit omnes Christus dicens: «Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit,» Matth. xxiv, 42.


Versus 21: Irretivit Eum Multis Sermonibus

IRRETIVIT EUM MULTIS SERMONIBUS, ET BLANDITIIS LABIORUM PROTRAXIT ILLUM. — Significat blanda et captiosa meretricis verba ita inescare, ligare et dementare amorem et concupiscentiam juvenis, ut eum quasi funibus attrahant, et violenter propellant ad ejus cupidines explendas. S. Ambrosius: «Thesauros, inquit, demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebillem cupiditatem. Seducens eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit.»

Quare juvenes a meretricibus sollicitati illico animos colligant, eosque in castitate obfirment, ac imitentur S. Wolstanum Episcopum Wigorniensem in Anglia, qui a nobili pulchraque femina ad turpitudinem provocatus, facto signo crucis dixit: «Fuge, fomes lasciviae, mortis filia, vas Satanae.» Nullum enim remedium contra carnis tentationes praesentius cultu et invocatione Deiparae.

Apposite Plutarchus, tract. Quod amor non sit judicium, docet amoris aenigma et symbolum esse sphingem. Sicut enim sphinx vultu et manibus similis erat puellae speciosae, corpore cani, alis avi, unguibus leoni, cauda draconi: sic mulier haec illecebrosa habet vultum speciosum puellae, sed corpore procax est, impudens et luxuriosa ut canis; alas habet avis, quia ad coetus juvenum volat; ungues leonis, quia amasios suos lacerat; caudam draconis, quia eosdem in finis implicat, perdit, occidit, devorat ut draco. Quid ergo implicatius sphinge? meretrix. Quid rapacius Harpyia? meretrix.


Secunda Pars Capitis, Qua Ostendit Juvenis Amore Caeci Insipientiam


Versus 22: Statim Eam Sequitur Quasi Bos

STATIM EAM SEQUITUR QUASI BOS DUCTUS AD VICTIMAM, ET QUASI AGNUS LASCIVIENS, ET IGNORANS QUOD AD VINCULA STULTUS TRAHATUR. — Describitur hic juvenis illecebris meretricis capti vesania. Septuaginta vertunt, ipse autem secutus est eam kephotheiskepphos autem est species avis marinae levissimae, quae facile a quovis vento circumagitur, quaeque facile decipitur et capitur, inquit Hesychius, ideoque insipiens et stolida. Unde kepphos proverbialiter sumitur pro decepto et stolido. Suidas addit: «Cepphus genus est avis, quae larus vocatur. Piscatorum vero filii primum eminus spumam projiciunt, deinde proxime, denique manu tenent, itaque cepphum spumae inhiantem decipiunt et capiunt.»

Primo ergo juvenis hic vecors comparatur ceppho; secundo, bovi: «Sequitur meretricem quasi bos ductus ad victimam.» Cum enim laniones tauros feroces ducere volunt ad macellum, praemittunt vaccas, quarum libidine actus taurus stolide sequitur, itaque decipitur, ligatur et mactatur. Simili prorsus modo juvenis hic meretricem sequens ab ea decipitur, verbisque ejus illecebrosis quasi funibus ligatur, et in exitium corporis simul et animae ducitur.

Tertio, comparat juvenem luxuriosum agno. «Et quasi agnus, inquit, lasciviens.» Primo, quia agni simplices sunt et stolidi. Sane Columella ait agnos tam esse stolidos, ut recens editi matrem propriam non agnoscant, sed oves primo obvias, quin et subinde vulpes luposque, quasi matres, sequantur: ita juvenis hic lupas, id est meretrices, sequitur, ut ab iis devoretur.

Quarto, juvenis hic «ignorans est, quod ad vincula stultus trahatur.» Alii vertunt Hebraeum eches tintinnabulum, vel crepitaculum, quod olim meretrices calceis applicabant, ut ejus sono juvenes ad se intuendum excitarent, et in sui amorem provocarent. Juvenis hic captus tintinnabulo calceorum meretricis stultescit: unde dignus est ut quasi stultus tintinnabula gestet, iisque castigetur et notetur infamia.

Igitur Salomon, ut juvenis luxuriosi vecordiam et amentiam repraesentet, comparat eum: primo, ceppho sive laro; secundo, bovi ducto ad victimam; tertio, agno lascivienti; quarto, compedibus insani; quinto, cervo sagitta transfixo jecur; sexto, avi laqueo captae.


Versus 23: Donec Transfigat Sagitta Jecur

DONEC TRANSFIGAT SAGITTA JECUR EJUS; VELUT SI AVIS FESTINET AD LAQUEUM, ET NESCIT QUOD DE PERICULO ANIMAE ILLIUS AGITUR. — Duplici sagitta juvenis hic transfigitur: prima amoris meretricii, quae jecur ejus sauciat. Jecur enim sedes est amoris et concupiscentiae, juxta illud celebre: Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram, splen ridere facit, cogit amare jecur.

Secunda, doloris quem parit amor. Alludit ad cervos, qui ardent amore cervarum, eoque capiantur et sagittis transfiguntur. Nam venatores, ut cervos capiant, cervarum lascivientium vocem imitantur: ad illam illico accurrunt cervi: mox illos inter arbusta latentes venatores sagittis configunt. Sicut ergo cervus sagitta ictus fugit, sed mortem non effugit, quin potius currendo vulnus auget et aggravat, mortemque sibi accelerat: sic qui sagitta amoris in corde ictus est, huc illuc discurrit, et vulnus amoris mortisque adauget.

Nam ex vulnere amoris illico sequetur vulnus doloris; sine dolore enim non vivitur in amore: tum remorsus et angoris conscientiae; tum morborum, litium, paupertatis, infamiae, periculorum milleque miseriarum; tum mortis, quae illi vel a marito, vel a judice paratur; tum gehennae et damnationis aeternae.

Mystice, cervus sagitta ictus, dictamum herbam comedens, sagittam excutit. Ita juvenis sagitta amoris ictus illam excutiat per poenitentiam et mortificationem. Unde Tertullianus, lib. De Poenitentia: «Cervus, inquit, sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras ejus de vulnere expellat, scit sibi dictamo medendum. Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos rursus oculare de sua chelidonia. Peccator, restituendo sibi institutam a Domino exomologesin sciens, praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit?»

VELUT SI AVIS FESTINET AD LAQUEUM. — Est haec sexta et ultima comparatio, q. d. Sicut avis advolat ad escam ibique capitur ab aucupe, sic juvenis hic incaute sectans illecebram meretricis, eadem capitur, illaqueatur et perimitur.

ET NESCIT QUOD DE PERICULO ANIMAE ILLIUS AGITUR. — O insignem juvenis stoliditatem, qui sequitur moecham, et nescit quod sequendo eam conjicit se in certum animae, id est vitae, tum praesentis, tum aeternae periculum.


Versus 24: Nunc Ergo, Fili Mi, Audi Me

NUNC ERGO, FILI MI, AUDI ME, ET ATTENDE VERBIS ORIS MEI. NE ABSTRAHATUR IN VIIS ILLIUS MENS TUA, NEQUE DECIPIARIS SEMITIS EJUS. — Hebraice, ne declines ad vias ejus cor tuum, neque erres in semitis ejus. Nominat semitas, quia meretrices, praesertim secretae, quae publice honestae haberi volunt, solent in secessibus, antris et lustris habitare. Quin et quae publice pudorem suum prostituunt, in semitis consident, ut transeuntes aucupentur, indeque semitariae sunt dictae.


Versus 26: Multos Vulneratos Dejecit

MULTOS ENIM VULNERATOS DEJECIT, ET FORTISSIMI QUIQUE INTERFECTI SUNT AB EA. — Hoc dicit, ut nemo suis viribus, suae praeteritae castitati praefidat: quia mulier fortes, annosos, castos per omnem vitam in senecta dejecit, corrupit, perdidit. Ita «filiae hominum,» id est, filiae Caini, illexerunt et corruperunt «filios Dei,» puta filios Seth, Genes. VI. Quis Hectorem, Trojam totumque Asiae regnum perdidit? una Helena. Quis fortissimum Samsonem Philistais tradidit? Dalila. Quis sanctissimum Davidem ad adulterium et homicidium impulit? species Bethsabeae. Quis sapientissimum Salomonem dementavit? concubinae.

«Quanti et quales Episcopi,» ait S. Cyprianus tract. De Singul. cleric., «clerici simul et laici, post confessionum victoriarumque calcata certamina, post magnalia et mirabilia et signa usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse! Quantos leones domuit illa mulieris infirmitas delicata, quae, cum sit vilis et misera de magnis efficit praedam!» Igitur Martyres qui tormenta vicerant, a feminis deinde victi sunt. Confessores qui tentamenta quaelibet superarunt, a muliere superati sunt. Quis ergo tam demens sit, ut tum tantorumque heroum exemplo non sapiat? ut se unicum caeteris omnibus fortiorem estimet? ut in igne illaesum se fore confidat? «Ignis, mare, mulier, mala tria,» ait Menander, imo malum unicum. Mulier enim est ignis et mare, quod plurimos et validissimos haurit sorbetque.


Versus 27: Viae Inferi Domus Ejus

VIAE INFERI DOMUS EJUS, PENETRANTES IN INTERIORA MORTIS. — In inferno enim mors suum intimum habet cubile, suum penetrale, suum thronum et regiam. Si ergo quaeras: «Quid est infernus?» apte respondebo: «Infernus est penetrale et regia mortis,» quia in eo mors aeterna pleno jure in omnes damnatos, tam daemones quam homines dominatur. Reprobi ergo in hac vita sunt quasi in atrio mortis; in inferno vero erunt in ipsis penetralibus et visceribus mortis. Sicut vice versa electi in hoc mundo sunt quasi in atrio vitae, in coelo vero erunt in ipsis penetralibus vitae, ubi vita dominatur et regnat perpetim.

Sensus ergo est: Meretrix ornavit cubile suum, aspersitque aloe et myrrha: sed haec non tam convivii et voluptatis, quam mortis et sepulturae sunt indicia et praenuntia: iis enim inungi solent corpora defunctorum. Scias itaque certo, o juvenis, cum adis domum meretricis, te ire ad domum mortis et gehennae.

Tropologice meretrix et moecha est concupiscentia ac haeresis: haec omnibus insidiatur, et omnes, qui illam sequuntur, occidit: haec quoque recta ducit ad inferos.

Porro quam formidabilis sit infernus, et judicium, graphice depingit S. Cyrillus Alexandrinus: «Metuo mortem, ait, quoniam acerba mihi est. Metuo gehennam, quia aeterna est. Metuo tartarum, quia nihil habet coloris. Metuo tenebras, quia nihil habent lucis. Metuo vermem veneniferum, quoniam aeternus est. Metuo genios judicio praeficiendos, quoniam sunt immisericordes. Metuo, cum cogito illius diei terribile et muneribus inexpugnabile concilium, tribunal horribile et judicem incorruptum.»

Et S. Ephrem: «Hanc diem, ait, mente volventes sancti Dei martyres, non sunt miserati sua corpora, sed omne tormenti genus subierunt, spe coronarum gaudentes. Alii, in solitudinibus et montibus atque speluncis, in jejunio et virginitate decertarunt; ac jam quidem contendunt non tantum viri, sed et mulieres, pars debilior, ac per angustam portam arctamque viam incedentes, regnum coeleste rapiunt. Quis ergo patiatur se illo rubore suffundi, ut, cum mulieres illa hora coronentur, multi autem viri condemnentur? non enim est ibi masculus et femina; sed unusquisque propriam mercedem recipiet secundum proprium laborem.»