Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Capite praecedenti in scenam produxit mulierem meretricem suis lenociniis, fucis et fraudibus omnes ad se allicientem et perdentem. Jam ut ab ea omnes avocet, hoc capite in scenam producit feminam, imo reginam, et quasi deam castissimam et sapientissimam, puta ipsam Sapientiam, quae meretricis aemula et antagonista ab ea omnes ad se advocat, promittendo eis primo, se docturam veritatem, justitiam, scientiam, timorem Dei, prudentiam et fortitudinem. Secundo, vers. 15, promittendo regnum, opes et gloriam: quae omnia asserit esse sua, et a se suis discipulis donari. Tertio, vers. 22, altius assurgens asserit se esse Deo coaeternam, Deumque per se creasse et composuisse coelum et terram, omniaque quae in eis sunt. Quarto, vers. 32, concludendo hortatur omnes, ut sese audiant, itaque hauriant a Domino vitam et salutem; si enim se spernant, minatur aeternam mortem et miseriam.
Textus Vulgatae: Proverbia 8:1-36
1. Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? 2. In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3. juxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens: 4. O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5. Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes animadvertite. 6. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: et aperientur labia mea, ut recta praedicent. 7. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. 8. Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum; 9. recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam. 10. Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis, quam aurum eligite. 11. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: et omne desiderabile ei non potest comparari. 12. Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. 13. Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. 14. Meum est consilium, et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. 15. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt: 16. per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. 17. Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. 18. Mecum sunt divitiae, et gloria, opes superbae, et justitia. 19. Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. 20. In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii, 21. ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. 22. Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. 23. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: 25. necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar: 26. adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. 27. Quando praeparabat coelos, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos: 28. quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: 29. quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae. 30. Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31. ludens in orbe terrarum: et deliciae meae, esse cum filiis hominum. 32. Nunc ergo, filii, audite me: Beati qui custodiunt vias meas. 33. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino: 36. qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.
Prima Pars Capitis
Nota primo, sapientiam hic per prosopopoeiam poeticam et comicam induci ut personam, quae humani corporis organa, gestus, vocem, concionem usurpat. Idem factum est cap. 1, et Eccli. cap. xxiv, et Sapient. cap. vii. Sic enim elegantior aeque ac efficacior est concio, cum ipsa sapientia, id est ipsa honestas et virtus, suam pulchritudinem, fructus et dona ostentans, omnesque ad se invitans, in scenam inducitur, ut singuli eam videntes, et loquentem audientes, divina ejus specie et oratione illecti, protinus eam sequantur. Ita Nazianzenus, orat. 39.
Nota secundo, sapientiam, sive prudentiam virtutem, hoc loco, uti et passim in libris sapientialibus, sumi in genere, prout abstrahit, aut prout communis est increatae et creatae; sive sapientiam hic significare tam creatam, quam increatam, quae reipsa idem est cum deitate et Deo, quatenus ipsa communicat se sapientiae creatae et creaturis. Unde quaedam hic dicuntur quae magis conveniunt creatae, ut quod, vers. 22, dicitur juxta Septuaginta: Dominus creavit me in initio viarum suarum; quaedam magis competunt sapientiae increatae, ut quod ibidem dicitur: «Ab aeterno ordinata sum ante omnem creaturam.» Hinc S. Athanasius, Cyrillus, Hilarius et alii, disputantes contra Arianos, haec litterali sensu accipiunt de sapientia incarnata, puta de Christo, indeque probant Christum esse Deum.
Salomonem secutus Siracides, Eccli. toto cap. xxiv, sapientiam similia, imo eadem de se praedicantem inducit: quare ibi pleraque quae hoc cap. dicuntur, explicui.
Versus 1: Numquid Non Sapientia Clamitat?
NUMQUID NON SAPIENTIA CLAMITAT, ET PRUDENTIA DAT VOCEM SUAM? — Simile audivimus cap. 1, vers. 20: «Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam.» Syrus: ideo (ut scilicet avocet te a meretrice, cujus aemula est) sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam.
Mirum est quod Septuaginta vertunt longe diversa; sic enim habent: «Tu sapientiam praedicabis, ut prudentia tibi obsequatur.» Quod quadrupliciter explicari potest. Primo, q. d. Si sapientiam praedicaveris, et aliis verbis et factis eam docueris, sapientia tibi obsequetur, aderit, auxiliabitur. Secundo, si sapientiam ejusque praecepta animae et menti tuae magna voce quasi praeconis inclamaveris, ut ea feriant, excitent, et penetrent, prudentia vicissim tibi obsequetur. Tertio, planius, si sapientiam animae tuae praedicaveris, ut ipsa obsequatur et se tradat sapientiae, prudentia vicissim vocem suam ei dabit. Quarto, si sapientiam, id est fidem et virtutem, magno et Apostolico spiritu quasi Dei praeco praedicaveris, tunc prudentia tibi dabit vocem suam, id est, Deus dabit tibi spiritum et sermonem prudentiae.
Versus 2: In Summis Excelsisque Verticibus
IN SUMMIS EXCELSISQUE VERTICIBUS SUPRA VIAM, IN MEDIIS SEMITIS STANS. JUXTA PORTAS CIVITATIS IN IPSIS FORIBUS LOQUITUR — Haec omnia in genere significat sapientiam ubique, tam in locis sublimibus quam humilibus, tam in viis quam in compitis et ipsis portis urbium, publice exaltare vocem suam, ut omnes ad se vocet. In specie significat: primo, Deum de summo coeli vertice hominibus praedicasse leges et dogmata sapientiae suae. Secundo, sapientiam, id est Deum, Mosi et Hebraeis in vertice montis Sinai legem dedisse. Tertio, sapientiam in templo, quod erat in monte Sion, per Sacerdotes et Scribas jugiter praedicasse. Ibidem praedicavit Christus et Apostoli. Quarto, Prophetas, qui legem Dei praedicabant, in montibus habitasse. Quinto, quia in ecclesiis ab editis locis, id est e suggestis, praedicatores verbum Dei et sapientiam praedicant.
Mystice, Ecclesia haec proprie accommodat B. Virgini; unde hoc caput legitur in lectionibus festi B. Virginis ad Nives, die 5 Augusti, quia basilica S. Mariae Majoris Romae aedificata est in summo Exquilini colle, ubi nix miraculose aestate cecidit, locum a Virgine ipsa designatum pro sua ecclesia.
Versus 4: O Viri, ad Vos Clamito
O VIRI, AD VOS CLAMITO, ET VOX MEA AD FILIOS HOMINUM. INTELLIGITE, PARVULI, ASTUTIAM, ET INSIPIENTES ANIMADVERTITE — Mystice, Beda notat sapientiam, id est virtutem, postulare viros, non mulieres, id est non effeminatos, sed viriles spiritus, qui viriliter pugnent contra carnem, mundum et daemonem.
Versus 6: Audite, Quoniam de Rebus Magnis Locutura Sum
AUDITE, QUONIAM DE REBUS MAGNIS LOCUTURA SUM: ET APERIENTUR LABIA MEA, UT RECTA PRAEDICENT — Sapientia sibi attentionem conciliat, promittendo se dictura res magnas et rectas. Magnas, tum quia de virtutibus et vitiis, praemiis et poenis, gloria et infamia, vita et morte, coelo et inferno, summisque theologiae quaestionibus tractat; tum quia de rebus probatis et certis, divinis et aeternis loquitur. Rectas, quia nihil nisi verum, justum et sanctum praedicat.
Salomoni consonat vox Christi, veri Salomonis et Sapientiae incarnatae: «Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi,» Matth. xiii, 35.
Mystice, B. Virgo res magnas praedicavit, cum concepto Verbo Dei cecinit: «Magnificat anima mea Dominum; et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo,» Luc. i, 46.
Versus 7: Veritatem Meditabitur Guttur Meum
VERITATEM MEDITABITUR GUTTUR MEUM, ET LABIA MEA DETESTABUNTUR IMPIUM. JUSTI SUNT OMNES SERMONES MEI. RECTI SUNT INTELLIGENTIBUS — Sensus est, q. d. Me attentissime audite, quia loquar veritatem, non speculativam et otiosam, sed practicam, quae vos faciet bonos, probos, justos, felices et beatos.
ET LABIA MEA DETESTABUNTUR IMPIUM — id est impietatem, ut habent Hebraeus et Chaldaeus. Impium hic non est generis masculini, sed neutri, designans rem, non personam.
9. RECTI SUNT INTELLIGENTIBUS, ET AEQUI INVENIENTIBUS SCIENTIAM — q. d. Sermones mei, qui in se recti et justi sunt, tales agnoscuntur ab intelligentibus et eruditis; stulti vero et improbi eorum rectitudinem non percipiunt, ideoque eos contemnunt et rejiciunt.
Versus 10: Accipite Disciplinam Meam, et Non Pecuniam
ACCIPITE DISCIPLINAM MEAM, ET NON PECUNIAM; DOCTRINAM MAGIS, QUAM AURUM ELIGITE. MELIOR EST ENIM SAPIENTIA CUNCTIS PRETIOSISSIMIS — Hebraice, et scientiam magis quam aurum electum. Sensus est: Praeferte disciplinam meam pecuniae et auro; sapientia enim longe superat omnes divitias, gemmas et pretiosa, et nihil desiderabile ei comparari potest.
Noster Pineda, lib. IV De Rebus Salomonis, cap. xviii, acute notat aurum hic hebraice vocari charuts, id est «incisum» vel «sculptum,» quia aurum signatum inciditur et sculpitur. Et sicut aurum incidi et sculpi debet ut pretiosum sit, ita sapientia requirit incisionem et sculpturam vitiorum et malorum habituum, per mortificationem et disciplinam, ut in suo pleno valore resplendeat.
Versus 12: Ego Sapientia Habito in Consilio
EGO SAPIENTIA HABITO IN CONSILIO, ET ERUDITIS INTERSUM COGITATIONIBUS — Sapientia hactenus se commendavit, desideriumque sui auditoribus excitavit; jam desiderantibus ostendit locum et domicilium suum. Sensus est: Quicumque me desiderat, meumque domicilium quaerit, eat ad domum prudentiae, sive callidi et sapientis consilii: ibi enim me reperiet. Habito apud prudentes, quia prudentia nihil aliud est quam applicata sapientia.
Salomoni consonat illud Christi: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum,» Matth. xviii, 20.
Mystice, haec apte conveniunt B. Virgini. Primo, quia ipsa praeest in Conciliis et piis congregationibus, et in Sodalitatibus B. Virginis.
Versus 13: Timor Domini Odit Malum
TIMOR DOMINI ODIT MALUM: ARROGANTIAM, ET SUPERBIAM, ET VIAM PRAVAM, ET OS BILINGUE DETESTOR — Timor Domini, id est sapientia quae ex eo manat ejusque comes est, odit malum, et praesertim arrogantiam, superbiam, viam pravam et os bilingue. Sapientia ergo docet haec quatuor Deo et sapientibus praecipue esse odio.
Huc facit fabula hominis et Satyri apud Aesopum. Homo quidam, cum societatem cum Satyro iniisset, cum eo edebat. Cum frigeret, insufflabat manibus ut calefierent; cum puls ferveret, insufflabat ut refrigeraretur. Satyrus id videns societatem dissolvit, dicens: «Nolo cum homine societatem habere, qui ex eodem ore calidum et frigidum efflat.» Ita Deus detestatur bilingues, qui eodem ore benedicunt et maledicunt.
Salomoni consonat illud Christi: «Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris,» Matth. xi, 29.
Mystice, B. Virgo, plena timoris et amoris Dei, odit malum, sed praecipue detestatur arrogantiam et superbiam, quia ipsa omnium creaturarum humillima est. S. Ambrosius: «Paritura humilem et mitem, humilitatem ipsam prae se ferre debuit.»
Versus 14: Meum Est Consilium, et Aequitas
MEUM EST CONSILIUM, ET AEQUITAS; MEA EST PRUDENTIA, MEA EST FORTITUDO — Sapientia redit ad id quod dixit vers. 12: «Ego sapientia habito in consilio,» quia ipsa est ipsum consilium, ipsa aequitas, ipsa prudentia, ipsa fortitudo. In ea reperiuntur omnes virtutes, et ex ea omnibus eam amantibus et quaerentibus communicantur.
Mystice, noster Canisius, et ex eo Salazar: «Tria B. Virgini competunt, quae stulti Graeci suae Minervae (sapientiae deae) tribuebant: nempe consilium, aequitas, et fortitudo.»
Secunda Pars Capitis: Sapientia Promittit Divitias, Gloriam et Justitiam, Omnesque ad Se Invitat
Versus 15: Per Me Reges Regnant
PER ME REGES REGNANT, ET LEGUM CONDITORES JUSTA DECERNUNT. PER ME PRINCIPES IMPERANT, ET POTENTES DECERNUNT JUSTITIAM — Sapientia hic sibi arrogat jus super regna et imperia, super reges, principes et omnes magistratus, idque derivat ex eo quod ipsa eis det sapientiam et prudentiam, qua juste regnant.
Per sapientiam ergo reges et principes regnant: primo, quia omnes suam potestatem et auctoritatem accipiunt a prima et increata sapientia, id est a Deo. Secundo, quia sapientia illuminat et dirigit reges ad regaliter, id est sapienter, juste et sancte, non tyrannice regnandum. Unde ex hac Salomonis gnoma S. Thomas docet omnem legem regum et principum derivari a lege aeterna Dei.
Tertio, quia sapientes solent eligi et evehi ad clavum reipublicae: sapientia enim hic designat non tantum Ethicam, sed et Politicam et artem gubernandi.
Tropologice, auctor Catenae Graec. ait: Reges sunt sancti, qui per sapientiam regnant super pravas animorum suorum affectiones et perturbationes.
Allegorice, per sapientiam incarnatam, id est per Christum, etiam ut hominem, reges et principes exercent auctoritatem. Christus enim Dominus, non tantum ut Deus, sed et ut homo, absolutum et directum habuit et habet dominium, non tantum super Ecclesiam, sed super omnia regna, imperia et totum mundum.
A Christo hoc regendi et imperandi jus participatum est B. Virgini ut ejus matri. Mater enim regis regina esse debet.
Narses, celebris Imperatoris Justiniani dux bellicus, qui ferocissimos Gothos penitus profligavit, omnes victorias suas B. Virgini adscrixit. Christiani sub ductu Virginis Terram Sanctam infidelibus eripuerunt. Anno 1571, sub Pio V, insignis victoria navalis parta est de Turcis ope Virginis, quae titulo S. Mariae de Victoria colitur.
Versus 17: Ego Diligentes Me Diligo
EGO DILIGENTES ME DILIGO: ET QUI MANE VIGILANT AD ME, INVENIENT ME — Sapientia promisit sequacibus suis multa et magna, imo regna et imperia, desideriumque sui accendit; nunc modum ostendit, quo obtineatur, scilicet per amorem. «Qui mane vigilant ad me» — id est mature, tempestive, scilicet a prima aetate, ab infantia, a teneris annis — «invenient me.»
Si haec verba accipiantur de sapientia increata vel incarnata, id est de Deo aut de Christo, patet quod ipsa diligat diligentes se. Salomoni consonat illud Christi, Joan. xiv: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.»
Mystice, B. Virgo diligit diligentes se, sed longe majori amore: primo, quia charitas ejus ardentissima est; secundo, quia mater est Christi, ideoque summe diligit eos quos Christus summe dilexit; tertio, quia unus et idem habitus charitatis diligit Deum et proximum; quarto, quia Christus matrem Dei Ecclesiae et fidelibus praefecit.
Versus 18: Mecum Sunt Divitiae et Gloria
MECUM SUNT DIVITIAE, ET GLORIA, OPES SUPERBAE, ET JUSTITIA — Sapientia vers. 16 dixit regna, principatus et gubernationem mundi esse sua; nunc pariter dicit divitias, gloriam et justitiam esse suas. Quod sapientia paret gloriam et opes stabiles et durabiles, patet experientia, qua videmus homines prudentes et diligentes in suis negotiis prospere succedere et opes cumulare.
Christus promisit spirituales divitias et aeternam gloriam in coelo, quamquam non raro addat etiam terrenam gloriam et divitias. Exemplum est ipse auctor Salomon, qui per sapientiam factus est omnium regum maximus, opulentissimus, gloriosissimus et justissimus.
Nota: Gloria inseparabilis est comes et pedissequa sapientiae, id est virtutis. Gloria enim, ait Cicero, «est illustris et pervagata magnorum vel in suos vel in patriam meritorum fama.»
Mystice, gloria inter creaturas puras est quasi propria dos B. Virginis, quia ipsa, sicut plena est gratia, ita plena est gloria.
Versus 19: Melior Est Fructus Meus Auro
MELIOR EST ENIM FRUCTUS MEUS AURO, ET LAPIDE PRETIOSO, ET GENIMINA MEA ARGENTO ELECTO — Sensus est: Ne ex eo quod dixi — «Mecum sunt divitiae et gloria» — putes haec tantum mea esse ad dandum cui velim, et non redundare in sequaces meos, scias me libere et abundanter haec bona omnia communicare diligentibus et quaerentibus me. Fructus enim meus melior est auro.
Mystice, fructus B. Virginis est Christus, omni auro et lapide pretioso pretiosior. Unde Elisabeth de Eo dixit, imo Spiritus Sanctus dictavit: «Benedictus fructus ventris tui.»
Versus 20: In Viis Justitiae Ambulo
IN VIIS JUSTITIAE AMBULO, IN MEDIO SEMITARUM JUDICII, UT DITEM DILIGENTES ME, ET THESAUROS EORUM REPLEAM — Posterius hemistichium explicat prius, uti solet. Igitur «In viis justitiae ambulo» idem est quod «in medio semitarum judicii.» Sensus est: Ego sapientia versor in viis, id est in actionibus justis, puta honestis, probis et sanctis, quae in medio consistunt inter duo extrema excessus et defectus, ut ditem diligentes me veris et solidis bonis, et thesauros eorum repleam spiritualibus et aeternis divitiis.
Hebraice: ut haereditate possidere faciam diligentes me יש ies, id est ens, sive id quod est, scilicet solidam et permanentem substantiam; quia quidquid praeter sapientiam et virtutem est, non est vera res, sed tantum apparens et phantasma.
Tertia Pars Capitis: Sapientia, Altius Assurgens, Se Commendat Asserendo Se Esse Deo Coaeternam, Deumque per Se Creasse et Composuisse Coelum et Terram
Versus 22: Dominus Possedit Me in Initio Viarum Suarum
DOMINUS POSSEDIT ME IN INITIO VIARUM SUARUM, ANTEQUAM QUIDQUAM FACERET A PRINCIPIO — Pro «possedit me,» Hebraice est kanani, id est possedit vel acquisivit me; hic vero melius vertas possedit me, quia sapientia semper fuit cum Deo, et Deus semper eam possedit.
Quaeris: Quaenam sapientia hic intelligatur? Rabbini inepte intelligunt legem Mosis. Respondeo autem: Primo, cum Tertulliano: Intelligitur sapientia increata essentialis, quae toti Sanctissimae Trinitati communis est. Secundo, accipi potest de sapientia increata notionali sive personali, puta de Filio Dei, qui est genita Sapientia et Verbum Patris.
S. Epiphanius, haeresi 73, contra Semi-Arianos: «Cum sapientia dixit: Creavit me initium viarum suarum, non de creatione cogita, sed de aeterna generatione Filii ex Patre.»
Dices: Quomodo de Filio Dei dici potest: «Dominus creavit me»? Ariani ex hoc concludebant Filium Dei non esse Deum sed creaturam. Respondent SS. Basilius, Epiphanius et Hieronymus: primo, Septuaginta ektise non tantum significare «creavit,» sed et «fundavit, fecit, operatus est.» Secundo, Hebraeum kanani proprie significare «possedit me,» non «creavit me.» Tertio, haec verba referri posse ad naturam humanam Christi, quae re vera creata fuit. Quarto, Hebraeum resit significare non tantum «initium,» sed et «principatum» et primatum.
Unde S. Cyrillus, S. Athanasius et alii sapienter observant non dici absolute: «Dominus creavit me initium,» sed «initium viarum suarum,» id est, Christus est principium et exemplar omnium operum Dei.
Quinto, multi Patres censent hic notari generationem Filii Dei, non divinam et aeternam, sed humanam et temporalem, puta Incarnationem. S. Epiphanius, haeresi 69: «Dominus creavit me, id est, aedificavit me in utero Mariae, initium viarum suarum ad opera sua.»
Tertio, sapientia hic accipi potest creata et participata: hanc enim Deus ab aeterno possedit, quia ab aeterno eam voluit et decrevit creaturis communicare.
Quarto, sapientia incarnata, puta Christus homo, hic intelligi potest. Hunc enim Deus creavit et produxit in tempore juxta decretum suum, ut initium et principium omnium operum suorum.
Mystice, Dominus creavit et possedit B. Virginem, ut matrem Christi, ut initium viarum suarum, id est operum suorum; ipsa enim fuit primum et praecellentissimum omnium operum Dei. B. Virgo ergo ab aeterno praedestinata est ut sit initium, id est prima, princeps et domina omnium operum Dei.
Versus 23: Ab Aeterno Ordinata Sum
AB AETERNO ORDINATA SUM, ET EX ANTIQUIS ANTEQUAM TERRA FIERET — Hebraeum nasach proprie significat effundere, profundere, libare: in libatione enim oleum vel vinum super victimam effundebatur. Igitur «ordinata sum» significat: primo, sapientiam a Deo ordinatam et constitutam esse ut principem omnium rerum creandarum. Secundo, effusam, id est communicatam et diffusam, a Deo omnibus creaturis. Tertio, consecratam et libatam, id est Dei servitio et gloriae dedicatam.
Multi accipiunt «ordinata sum» pro «praedestinata sum,» et explicant: Ab aeterno praedestinata sum. Septuaginta vertunt: «Fundata sum»; quod enim ordinatum est, etiam fundatum et firmiter stabilitum est.
Mystice, haec omnia applica B. Virgini. Ipsa enim ab aeterno ordinata est, quia magnificum est opus et divina fabrica, ab aeterno in mente et praedestinatione Dei fundata. Ipsa fuit ordinatissima, ideoque sanctissima in omnibus cogitationibus, verbis et actionibus suis. Vocatur «castrorum acies ordinata,» Cant. vi, 9, quia ipsa ordinat aciem Sanctorum ad vincendum daemonem, mundum et carnem.
Versus 24: Nondum Erant Abyssi, et Ego Jam Concepta Eram
24. NONDUM ERANT ABYSSI, ET EGO JAM CONCEPTA (Pagninus et Tigurina, formata) ERAM (Septuaginta, antequam abyssos faceret; Arabicus, antequam abyssos faceret. Abyssos intellige immensas voragines et profunditates aquarum creatas initio mundi, de quibus dixi Genes. I, 2). NECDUM FONTES AQUARUM ERUPERANT. — Hebraice, in non fontes graves, vel gravidi aquis; Pagninus, adhuc non erant fontes aggravati aquis; fontes enim videntur quasi gravidi et prægnantes aquis, ut eas parturiant et effundant. Septuaginta, priusquam procederent (Arabicus, emitterentur) fontes aquarum; Chaldæus, antequam essent fontes moles aquarum; Vatablus, necdum fontes aquis redundabant.
25. NECDUM MONTES GRAVI MOLE CONSTITERANT. — Hebraice, antequam montes essent immersi, demersi, infixi; Pagninus, fundati; Tigurina, antequam montes mergerentur, scilicet aquis primigeniæ abyssi, Genes. I, 2. Aut potius, terræ immergerentur et infigerentur, inquit Vatablus. Radices enim montium videntur terræ immersæ et infixæ, perinde ac fundamenta domorum et templorum terræ immerguntur, id est profunde eidem infiguntur, in eaque fundantur et solidantur.
ANTE COLLES EGO PARTURIEBAR. — Hebraice est חוללתי cholalti, quod Noster vertit, concepta eram; Vatablus, formata sum; Aquila et Theodotion, Ὠδίνων, per partum erupi; Symmachus, quasi obstetricis opera conformata sum; Septuaginta, ante omnes colles gignit me; S. Cyprianus, genuit me. Sic et S. Augustinus, lib. De Trinitate, cap. XII: «Ante omnes, inquit, colles genuit me,» id est, «ante omnes altitudines creaturarum.»
Explicat τὸ quod dixit vers. 22: «Dominus possedit me in initio viarum suarum, etc. Ab æterno ordinata sum,» dicendo quod ante abyssos, ante fontes, montes et colles, id est ante creationem mundi ab æterno a Deo concepta et formata sit. Est miosis; minus enim dicit, sed plus significat: significat enim sapientiam ita fuisse in mente Dei ab æterno, ut illi ideam dederit abyssorum, fontium, montium, collium, omniumque rerum in tempore creandarum, atque in tempore creationem Dei direxerit ad illa sapienter creanda et efformanda. Ideo enim dicit: «Necdum erant abyssi, fontes et montes,» quia scilicet hi per sapientiam creati sunt, et sine ea creari non poterant.
Sapientia hic intelligitur essentialis, communis toti S. Trinitati. Hæc enim in mente Dei concepta fuit ab æterno, et per hanc in tempore Deus creavit omnia. Potest et accipi notionalis, puta Verbum sive Filius Dei; hic enim genitus est a Patre, ac per eum pariter facta sunt sæcula, Hebr. I, 2.
Ita de æterna Filii generatione hunc locum accipiunt S. Cyrillus, S. Hilarius, S. Epiphanius, S. Fulgentius et alii scribentes contra Arianos, quos citavi vers. 22, ut sensus sit, q. d. «Necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram,» puta a Patre per intellectum, et quia conceptio illa perfectissima semper atque integra fuit, utpote indivisibilis, et tota simul subjungit: «Ante omnes colles parturiebar.» Est enim conceptio in eadem natura divina, ideoque generatio et partus, ait D. Thomas, I part. Quæst. XXVII, art. 1, ad 2. Unde Mercurius Trismegistus loquens de divina Verbi generatione: «Intelligentia illa Deus, inquit, cum maris ac feminæ vim haberet, et vita et lumen esset, genuit Verbum, alteram scilicet mentem opificem,» etc. Et Poetæ finxerunt Minervam deam sapientiæ ex cerebro Jovis natam, ut significarent sapientiam et Verbum genitum a solo Patre, esse ideam ejus primariam, ad quam ipse omnia architectatus est.
Denique posset hic accipi sapientia incarnata, puta Christus homo, sed tunc concepta eram et parturiebar accipiendum est non realiter, sed mentaliter, sive in mente et prædestinatione Dei. Ita Hugo.
Verbum parturiebar significat primo, sapientiam quasi ab æterno stimulasse Deum ad pariendum et creandum res in tempore. Sic enim mulier cum parturit, stimulatur ad enitendum fætum. Secundo, sapientiam ejusque opera esse res arduas et operosas, quæ in se requirant parturitionem, id est longam meditationem, molitionem et operationem, licet Deo sint plana et facilia ob infinitam ejus potentiam, qua in momento solo jussu nutuque creavit cœlum et terram. Atque hæ de causa Deus rerum creationem molitus est perfecitque per sex primos mundi dies, ut significaret quam molitio hæc in se esset ardua et difficilis, licet sibi utpote omnipotenti esset facillima. Tertio, τὸ parturiebar significat mentem Dei sapientia quasi gravidam et prægnantem ab æterno, in tempore eam peperisse, cum scilicet ejus opera, puta cœlum et terram creavit et quasi peperit. Quarto, τὸ parturiebar idem est quod pariebar et partu enixa eram, gignebar et genita eram. Utrumque enim significat Hebræum cholalti, quod est temporis præteriti. Significat ergo in Deo idem esse gignere et genuisse, gigni et genitum esse. Unde Filius in eodem instanti æternitatis semper et gignitur et genitus est, semper nascitur et natus est. In divinis enim et æternis idem est fieri et factum esse; æternitas enim est quasi punctum indivisibile, semper durans unum idemque, ac proinde sine ulla sui mutatione coexistit tempore præterito, præsenti et futuro. Quia enim hæc successive coexistunt eidem instanti æternitatis semper manenti et constanti, hinc juxta illa dicitur Pater genuisse, gignere et geniturus semper Filium, cum proprie duntaxat semper gignat Filium, ac semper Filius ab eo sit genitus. Ita clare docet S. Hilarius, lib. VII De Trinit. post medium, clarius S. Augustinus in Psalm. II, clarissime Origenes hom. 6 in Jerem.: «Filius, ait, continuo esse suum accipit et manat a Patre, sicut splendor a sole.» Unde tropologice addit: «Nos eosdem, qui fratres sumus Christi, semper a Deo generari per singulos intellectus, per singula opera et verba sancta, si semen, id est gratiam, ejus suscipiamus, eique cooperemur.»
Hinc S. Thomas, lib. IV Contra Gentes, cap. XI, docet in partu corporali, eo quod fiat cum motu et successione, primo, esse conceptionem; secundo, parturitionem; tertio, partum; quarto, præsentiam rei partæ ipsi parienti: at in Deo qui caret motu et successione, partum ab æterno fuisse plenum atque perfectum, ideoque simul fuisse Verbi conceptionem, parturitionem, partum et præsentiam Patri parienti, hoc est gignenti; atque ut hoc significaret Salomon, cum dixisset: «Ante omnes colles parturiebar,» ne quis parturitionem præcessisse partum existimaret, illico subjunxisse: «Quando præparabat cœlos, aderam,» q. d. Ab æterno parturiebar, sed plene et perfecte, ut eodem instanti perfecte existerem essemque præsens Patri gignenti, cum eo moliens cœlos totumque universum.
Mystice hæc adaptes B. Virgini. Unde Ecclesia hæc pro Epistola legit in sacrificio Missæ Conceptionis et Nativitatis ejusdem. Conceptio enim et Nativitas Deiparæ fuit principium operum Dei circa redemptionem hominum, in quo magnum pietatis Sacramentum, puta incarnatio Verbi mox peragenda et celebranda erat. Ipsa enim est thalamus et thronus veri Salomonis nostri, in quo Deus suam omnipotentiam et magnificentiam ostendere voluit: «Et magnum magni Numinis illud opus.» Quare fecit B. Virginem in sui conceptu et ortu nobiliorem et pulchriorem omnibus Angelis, etiam Seraphinis, imo fecit eam ideam perfectionis, virtutis et sanctitatis, ut ipsa esset exemplar decoris et gratiæ tam Angelorum quam hominum, quin et creaturarum omnium; imo fecit, ut ipsa esset imago divinitatis, in qua Deus præ cæteris puris creaturis suam sapientiam, amorem, virtutes et decus omne, quod fas erat, exprimeret et mundo repræsentaret. Ipsa ergo est oceanus pulchritudinis, fons paradisi, templum et sacrarium Dei, «abyssus humilitatis, gratiæ et sapientiæ,» uti eam vocant S. Ildephonsus et S. Bernardus, imo «abyssus miraculorum,» ait Damascenus, orat. 1 De Nativit.
Ipsa pariter præ omnibus collibus fuit mons in vertice montium, quia «ut ad conceptionem Verbi pertingeret, meritorum verticem super omnes Angelorum choros usque ad solium Deitatis erexit,» ait S. Gregorius in lib. I Reg. cap. I. Idcirco ante colles et montes ab æterno concepta fuit in mente et prædestinatione Dei, quæ ex tunc illam parturiit quasi gestiens illam eniti et parere, ideoque tempore a se decreto illam enisa est et peperit.
B. Virgo enim ab æterno prædestinata fuit a Deo, non tantum ut esset sancta, sed ut esset mater Sanctorum, imo idea sanctitatis, ut scilicet juxta eam reliquos sanctos Apostolos, Martyres, Virgines, Confessores efformaret. Habet enim ipsa puriorem virginitatem quam habeant cæteræ virgines; majorem scientiam quam habeant Doctores; fortiorem patientiam quam Martyres; clarius lumen propheticum quam Prophetæ; ardentiorem zelum quam Apostoli; denique sanctitatem quamcumque majorem quam habuerit ullus Sanctorum. «Tot tibi sunt dotes, Virgo, quot sidera cœlo.» «Cæteris, inquit S. Ildefonsus et S. Bernardus, datur gratia per partes, Mariæ vero tota gratiarum plenitudo.» Cum ergo Virginis conceptionem et nativitatem celebramus, nostram quoque celebramus: nam in ipsa quasi in matre filii nos concepti et nati sumus.
Porro concepta est B. Virgo quindecim annis ante partum et nativitatem Christi; Christum enim peperit anno ætatis 15. Quare cum Christus natus sit anno Augusti Cæsaris 42, si retro 15 annos Virginis computes, incides in annum Augusti 27; illo ergo anno concepta fuit B. Virgo, quo et Augustus Cæsar, uti narrat Josephus, lib. I Belli, cap. XV et XVI, Dei instinctu, licet arcani nescius, præter morem in Syriam profectus, ut provinciam lustraret, Herodem regem Judææ magnis honoribus affecit, et novis provinciis præficiens exaltavit: Herodes vero in gratiarum actionem urbem magnificam exædificavit, quam a Cæsare Cæsaream appellavit, quin et juxta fontes Jordanis insigne templum ex marmore candido Cæsari exstruxit. Nimirum quia in Syria et Judæa tunc concipiebatur Virgo, quæ fonte purior et marmore candidior erat Dei templum ac viva possessio, cui proinde Augustus veniendo in Syriam, honorem detulit, et dominatum ac imperium quasi resignavit.
Versus 26: Adhuc Terram Non Fecerat
ADHUC TERRAM NON FECERAT, ET FLUMINA, ET CARDINES ORBIS TERRAE — Hebraice: «Adhuc terram non fecerat, et vicos (sive quae foris sunt), et caput pulveris orbis.» Hebraei censent tria elementa hic indicari: per «terram» globum terrae; per «quae foris sunt» aerem; per «caput pulveris terrae» ignem.
Noster Vulgatus aptissime accipit chutsot, id est «vicos» vel «quae foris sunt,» pro «fluminibus,» quia flumina sunt quasi viae planae in terra, quae semper eodem aequabili cursu et placido tenore fluunt. Non enim potest de vicis urbium hic agi, cum initio mundi nullae fuissent urbes.
Per «cardines orbis» Noster apte vertit quod Hebraeus vocat «caput pulveris terrae.» Cardines enim continent friabilem et solutum terrae pulverem ne dispergatur. Melius accipias cum nostro Salazar de centro terrae: ad hoc enim, quasi ad caput, omnes lineae a circumferentia terrae per medium ejus reducuntur. Centrum proprie continet et coercet pulverem terrae, ne dilabatur, juxta Job xxxviii, 4: «Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae?»
Commemorat montes, colles, flumina, abyssum et fontes, quia haec omnia stabilia sunt. Unde fontes perennes dicuntur, quia perenni fluore aeternitatem repraesentant, q. d. Sapientia stabilior, antiquior et aeternior est quam montes, mare et fontes.
Versus 27: Quando Praeparabat Coelos, Aderam
QUANDO PRAEPARABAT COELOS, ADERAM: QUANDO CERTA LEGE, ET GYRO VALLABAT ABYSSOS — Septuaginta: «Quando praeparabat coelum, simul aderam cum Illo.» Hebraice: «In praeparando Ipsum coelos, ibi ego; in inscribendo circulum super faciem abyssi.»
Varii interpretes varie explicant «abyssos.» Primo, aliqui accipiunt de centro terrae. Secundo, Cajetanus accipit de ipsis coelis. Tertio, alii accipiunt de maribus. Quarto, Jansenius accipit de aere et omnibus elementis sub sphaeris coelestibus.
Versus 28: Quando Aethera Firmabat Sursum
QUANDO AETHERA FIRMABAT SURSUM, ET LIBRABAT FONTES AQUARUM: QUANDO CIRCUMDABAT MARI TERMINUM SUUM, ET LEGEM PONEBAT AQUIS, NE TRANSIRENT FINES SUOS: QUANDO APPENDEBAT FUNDAMENTA TERRAE — Sapientia pergit enumerare opera creationis, quibus aderat et quae cum Deo condidit. Antiquitatem suam et dignitatem stabilit, ostendendo se praecessisse et praefuisse omni creationi — coelis, fontibus, maribus, et ipsis fundamentis terrae.
Versus 30: Cum Eo Eram Cuncta Componens
CUM EO ERAM CUNCTA COMPONENS: ET DELECTABAR PER SINGULOS DIES, LUDENS CORAM EO OMNI TEMPORE, LUDENS IN ORBE TERRARUM: ET DELICIAE MEAE, ESSE CUM FILIIS HOMINUM — Sapientia aderat Deo non tantum ut spectatrix, sed ut cooperatrix activa, cuncta cum ordine, pulchritudine et harmonia componens et disponens. Vox «ludens» significat facilitatem et delectationem qua sapientia operatur: quod enim aliis laboriosum et difficile videtur, sapientiae est ludus et delectatio. Et speciales ejus deliciae erant esse cum filiis hominum — id est, se communicare hominibus, apud eos habitare, eorum mentes illuminare, eorumque actiones dirigere.
Hic versus pulcherrime impletur in Incarnatione Verbi, per quam aeterna Dei Sapientia humanam naturam assumpsit, et inter homines habitavit, delectata esse cum filiis hominum modo intimo — fiendo unus ex eis.
Quarta Pars Capitis: Exhortatio
Versus 32: Nunc Ergo, Filii, Audite Me
NUNC ERGO, FILII, AUDITE ME: BEATI QUI CUSTODIUNT VIAS MEAS. AUDITE DISCIPLINAM, ET ESTOTE SAPIENTES, ET NOLITE ABJICERE EAM. BEATUS HOMO QUI AUDIT ME, ET QUI VIGILAT AD FORES MEAS QUOTIDIE. QUI ME INVENERIT, INVENIET VITAM, ET HAURIET SALUTEM A DOMINO: QUI AUTEM IN ME PECCAVERIT, LAEDET ANIMAM SUAM. OMNES, QUI ME ODERUNT, DILIGUNT MORTEM — Sapientia concludit solemni exhortatione et duplici pronunciato: benedictione super eos qui audiunt et sequuntur eam, et maledictione super eos qui respuunt et oderunt eam. «Beatus homo qui audit me» — non tantum auribus corporis, sed auribus cordis, id est, qui obedit et exercet quae sapientia docet. «Et qui vigilat ad fores meas quotidie» — id est, qui diligenter et perseveranter quaerit sapientiam, non occasionaliter et tepide, sed quotidie, constanti vigilantia et avido desiderio, expectans ad ipsa ostia domus sapientiae, sicut fidelis servus expectat ad ostium domini sui.
«Qui me invenerit, inveniet vitam» — tum temporalem, longam et felicem, tum aeternam, beatam et gloriosam. «Et hauriet salutem a Domino» — quia sapientia ducit ad Deum, qui est fons omnis salutis et beatitudinis.
«Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam» — quia peccando contra sapientiam, id est contra virtutem et Deum, homo non laedit sapientiam vel Deum, qui impassibiles et immutabiles sunt, sed laedit tantum seipsum, vulnerando et destruendo animam suam. «Omnes, qui me oderunt, diligunt mortem» — quia odisse sapientiam est amare stultitiam, vitium et peccatum, quae sunt mors spiritualis; et mors spiritualis ducit ad mortem aeternam in inferno. Haec est terribilissima omnium admonitio: quod qui rejiciunt sapientiam non tantum passive mortem patiuntur, sed active eam eligunt et amant, amplectentes id ipsum quod eos destruit.
Mystice, haec verba competunt B. Virgini, Sedi Sapientiae. Qui eam invenerit, inveniet vitam, quia ipsa omnes sibi devotos ducit ad Filium suum, qui est «Via, et Veritas, et Vita,» Joan. xiv, 6. Et qui in eam peccaverit, id est, qui ejus venerationem et invocationem neglexerit, se privat potentissimo patrocinio apud Deum, itaque laedit animam suam.