Cornelius a Lapide

Proverbia IX


Index


Synopsis Capitis

Parabolice describitur domus et convivium sapientiae, ad quod ipsa simplices invitat. Nam derisores asserit esse incapaces correctionis et sapientiae. Deinde sapientia, vers. 13, inducit, depingitque sui aemulam mulierem stultam; quae vecordes seducit, imo secum ad tartara ducit.


Textus Vulgatae: Proverbia 9:1-18

1. Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. 2. Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3. Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis: 4. Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: 5. Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6. Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. 7. Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat. 8. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te. 9. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce justum, et festinabit accipere. 10. Principium sapientiae, timor Domini: et scientia sanctorum, prudentia. 11. Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. 12. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris: si autem illusor, solus portabis malum. 13. Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, 14. sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco, 15. ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: 16. Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est: 17. Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18. Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus.


Pars Prima Capitis


Versus 1: Sapientia Aedificavit Sibi Domum

1. SAPIENTIA AEDIFICAVIT SIBI DOMUM, EXCIDIT COLUMNAS SEPTEM. — Pro sapientia hebraice est חכמות chochmot, id est sapientia in plurali, ut significetur sapientiae dignitas, majestas et amplitudo, quod scilicet ipsa in se una sit instar multorum, pluraque comprehendat, adeoque ipsa sit omnium sapientiarum, consiliorum, intelligentiarum, prudentiarum, etc., complexio et mater. Pro excidit, Septuaginta vertunt, subdidit; Syrus, erexit; S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. vii, sustulit; S. Athanasius, in Disput. contra Arium, stabilivit; Chaldaeus, statuit in ea columnas; Arabicus, fecit eam inniti septem columnis. Hae ergo columnae sunt fulcra et bases, quibus sapientia domum superaedificat, perinde ac Romae basilicas S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii, S. Joannis Lateranensis, B. Virginis Majoris, S. Caeciliae, etc., columnis e marmore excisis, iisque plurimis et magnificis insistentes et inaedificatas videmus. Excidit ergo, id est e rupe succidit, dolavit, polivit, erexit, stabilivit quasi bases domus sapientiae. Ita Galatinus, lib. III De Arcanis fidei, cap. III, et Aben-Ezra. Est catachresis et metalepsis.

Quaeres, quaenam haec domus et fabrica sapientiae?

Nota hic esse quasi continuam allegoriam vel parabolam, ideoque Salomonem hic loqui parabolice et aenigmatice, uti et saepius alibi in hisce Proverbiis. Haec enim ipse contexuit ex gravibus, insignibus, elegantibus, obscuris, acutis, et praesertim parabolicis gnomis: unde omne genus sententiarum huic libro inseruit et immiscuit. Igitur quia cap. VII, 14, proposuit illecebras et demum convivii a meretrice apparati, ad quod ipsa juvenem invitat, ut eum perdat et pervertat, idcirco hoc loco componit, opponit et anteponit domum convivii a sapientia exstructam, veris deliciis instructam, ad quam juvenem invitat, ut eum a meretrice avellat, et ad sui studium animaeque salutem traducat. Hic igitur proponit et exponit ei suas delicias, de quibus dixit cap. praecedenti, vers. 31: "Deliciae meae esse cum filiis hominum."

Grammatice ergo et in cortice litterae, domus hic convivii a sapientia instructi, sive triclinium, accipitur, in quo ipsa sua, sapientiae scilicet, fercula, dogmata monitaque salutis proponit. Alludit ad primas sapientum coenas, in quibus sapientes quasi symbola sapientiae conferebant, ac promebant sententias acutas, graves, obscuras, parabolas, aenigmata, etc., ut patet ex Athenaeo, De Coenis sapientum; Platone, Macrobio, Plutarcho, imo ex Siracide, Eccli. XXXII, 4, ut ibidem docui. Huc facit quod de oeconomica, sive de sapienti domus constitutione censuere septem Graeciae Sapientes apud Plutarchum in eorumdem Convivio.

Primus enim Solon: "Ea, inquit, mihi optima videtur domus, ubi res est neque injuste parta, neque in ea vel conservanda diffidentiae, vel in sumenda poenitentiae est locus. Bias: in qua dominus sua sponte talem se gerit, qualem foris propter leges. Thales: in qua plurimum otii domino conceditur. Cleobulus: in qua plures sunt qui diligant, quam qui metuant dominum. Pittacus: ubi neque requiruntur supervacanea, neque desiderantur necessaria. Chilon: maxime oportet domum urbi, quae sub rege est, similem esse; adjecitque Lycurgum cuidam qui populare imperium Spartae instituere ipsum juberet, respondisse: Prius tu hoc domui tuae facito."

Parabolice vero sub hoc cortice grammatico per domum intelligit templum, templique Synagogam. Hoc enim aedificavit Salomon sapientiae praeses et princeps quasi domum sapientiae, id est Dei, III Reg. VI, 1, et cap. VII, 1; et hoc fulciebatur et ornabatur septem, id est multis, columnis. In eo quoque erat mensa, id est altare, in quo victimae Deo mactabantur, cum libamine, id est mixtione et effusione vini, item mensa panum propositionis. Atque in eo docebatur sapientia, id est vera fides, lex, virtus, prudentia, religio et cultus Dei, a sacerdotibus, Scribis et Pharisaeis. Porro per templum accipe Synagogam et Ecclesiam, quae congregabatur in templo ad audiendos cultores et doctores sapientiae: tam enim Synagoga quam templum erant typus, ac typice repraesentabant Ecclesiam, quam sapientissimus Salomon, puta Christus, construxit et inhabitat, ibique velut in schola docet per suos magistros, sacerdotes et doctores Christianam sapientiam et virtutem, de quo mox plura. Sapientia ergo Dei, sive Deus per sapientiam, aedificavit templum et Synagogam, id est domum suam, in qua coleretur, ac per suos sacerdotes et doctores doceret Judaeos et proselytos sapientiam, id est veram Dei cognitionem, amorem, cultum, omnemque honestatem et virtutem. Ita per domum et mensam hanc templum Salomonicum accipiunt Hebraei, et noster Hieronymus Prado in Ezech. cap. V, num. 7, ejusque assecla Vilalpando in Ezech. XL, tom. II, part. 2, lib. III, cap. XX. Ubi docet praeter plurimas columnas, quibus fulciebatur templum, praecise septem fuisse columnas porticuum templi, id est atrii. Atrium enim erat templum populi: nec enim populus, sed soli sacerdotes ingredi poterant Sanctum, et solus pontifex Sanctum sanctorum. Pro singulis ergo atrii porticibus docet septenas fuisse columnas hinc et hinc, hoc est, universim quatuordecim, iisque repraesentatas fuisse tres tesseradecades genealogiae Christi, Matth. I, 17.

Sed audi Vilalpandum: "Bini sunt in porticibus singulis columnarum ordines; ordo septenis constat columnis: tres hujusmodi porticus domum Dei, Sanctumque sanctorum complectuntur medium. Quid, si huc forte respexit S. Matthaeus, cap. I, 17, universam Christi genealogiam in tres partitus tesseradecades, quot columnis extrinsecus Dei domus cingebatur? Tres enim erant porticus, et quaeque habebat tesseradecadem columnarum, puta septenas columnas in uno ordine, et septenas in altero illi opposito: tres ergo erant columnarum, aeque ac genealogiarum Christi tesseradecades."

Septem ergo columnae sunt septem gymnasia, in quibus totidem erant cathedrae, e quibus doctores profitebantur omnes artes liberales, quisque suam. Qua de re audi Optatum Milevitanum, lib. III Contra Parmen. ad illud Isaiae XXII, Onus vallis visionis: "Non ait, in Sion, sed in una ejus valle; non in illo monte Sion, quem in Syria Palaestinae a muris Jerusalem parvus disterminat rivus, in cujus vertice est non magna planities: in qua fuerunt septem Synagogae, ubi Judaeorum populus conveniens legem per Moysen datam discere potuisset, ubi nulla lex audita est, nec ab aliquo celebratum judicium, nec aliqua est illic ab aliquo judice lata sententia; quia locus erat doctrinae, non controversiae." Post doctrinam, si quid agendum erat intra muros Jerusalem, agebatur. Inde scriptum est in Isaia propheta, cap. II: "De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem." Hinc et Aben-Ezra per septem columnas accipit septem artes liberales. Scientiae enim, inquit R. Levi, sunt columnae prudentiae et sapientiae.

Ancillae a sapientia missae ut vocarent ad arcem, id est ad academiam in arce Sionis erectam, diversae sunt facultates, quae in academia tradebantur. Hae enim, sui objectu et specie, alliciebant et invitabant omnes Hierosolymitas et Judaeos, quin et proselytos exterosque, ad adeundam et audiendam hanc scholam sapientiae. Unde Justinus in Dialogo contra Tryphonem asserit antiquos Mithrae, id est Solis, sacerdotes imitatos fuisse Hebraeos in saxorum Sionis sublimitate docentes, quippe qui simili modo in saxea spelunca discipulos suos Mithrae sacris imbuerent. Idem affirmat Tertullianus, lib. De Corona militis, sub finem, et lib. De Praescript. contra haeret., cap. XL. Porro sunt, qui in porta templi Orientali locum academiae fuisse commemorent. Ita Arias Montanus in Apparatu, et S. Antonius, part. I, tit. 5, cap. 1, § 3. Eumdem notavit Paulus dicens Actor. XXIV, 12: "Neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem," puta in gymnasio, quod in atrio templi erat. Hanc academiam Christus praesentia sua et auctoritate honorare et auctorare voluit, cum, ut ait S. Lucas, cap. II, parentes invenerant illum in templo sedentem in medio doctorum.

Addit Pineda, lib. III De Rebus Salom., cap. XXVIII, hanc Salomonis academiam fuisse matricem caeterarum, ex qua proinde prodierit Pythagoras, teste S. Ambrosio, lib. I, epist. 6, Plato, Socrates, Aristoteles, etc. Hosce enim caeterosque Gentium Philosophos sua dogmata a Salomone et Hebraeis hausisse docet Eusebius, lib. III De Praepar. cap. XIII, Clemens Alexandrinus, lib. I Strom., et alii; quare in hac sua academia docuisse ipsummet Salomonem, utpote auctoratum a Deo sapientiae doctorem, atque has aliasque parabolas dictasse, juxta illud: "Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas; et fuerunt carmina ejus quinque et mille. Et disputavit super lignis," etc., III Reg. IV, 32. Hinc consequenter inferunt Salomonem haec dictasse post aedificatum templum et domum suam, sub annum regni sui 26. Nam quarto anno regni sui coepit aedificare templum, illudque post septem annos absolvit, ac deinde aedificavit domum suam per tredecim annos, III Reg. cap. VII, 1. Quod si omnes hos annos in unum confles, invenies 25, post quos in gymnasio juxta templum aedificato primus ipse docere coepit, cum privatim domi suos docuisset. Unde ex variis ejus sententiis, diversis temporibus ab eo pronuntiatis, vel etiam repetitis, collectus et concinnatus est hic Proverbiorum liber, ut patet ex cap. XXIV, vers. 23, et ex cap. XXV, vers. 1.

Allegorice, domus sapientiae, puta vetus Judaeorum templum, Academia et Synagoga, repraesentabat Ecclesiam Christi. Hanc enim Christus, qui est Sapientia increata et incarnata, aedificavit, id est erexit et inchoavit, in eodem Sionis templo docens et praedicans. Unde in eodem Apostoli in Pentecoste receperunt Spiritum Sanctum, et linguis igneis ibidem promulgarunt legem novam. Ita S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. VII; Caesarius Arelatensis, hom. 7 De Pascha; Anastasius Nicenus, Quaest. LX in Script.; S. Athanasius, orat. 5 Contra Arianos; S. Isidorus, lib. VIII Etymol. cap. 1; S. Thomas, III part. Quaest. XXXII, art. 1, ad 3, et auctor Quaest. veteris et novi Testamenti apud S. Augustinum, tom. IV, Quaest. LII: "Domus Christi est Ecclesia, ait, quam aedificavit sibi sanguine suo."

Audi S. Gregorium, lib. XXXIII Moral. cap. XV: "Domus sapientiae, ait, Ecclesia vocatur: quae septem sibi columnas excidit, quia ab amore praesentis saeculi disjunctas, ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam, mentes praedicantium erexit. Quae pro eo quod perfectionis virtute subnixae sunt, septenario numero designantur. Immolavit victimas, quia vitam praedicantium mactari in persecutione permisit. Vinum miscuit, quia divinitatis et humanitatis suae nobis pariter arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit, quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo praeparavit. Ancillas etiam suas misit, quae ad arcem nos atque civitatis moenia vocarunt: quia praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritalis patriae aedificia superna colligerent."

Quaeres, quaenam sint septem Ecclesiae columnae? Respondet primo, S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. IV, et S. Gregorius, XXIII Moral. I, esse singulas particulares Ecclesias, e quibus Ecclesia universalis conflatur et consistit. Septenarius enim est symbolum plenitudinis et universitatis: septem ergo columnae sunt omnes Ecclesiae particulares, quae conflant Ecclesiam universalem. "Per septenarium numerum, ait S. Augustinus, est universae Ecclesiae significata perfectio." Hujus rei symbolo S. Joannes Apocalypsin ita inscribit: "Joannes septem Ecclesiis;" quia, ut ait S. Gregorius, "Joannes septem Ecclesiis scribit, ut unam catholicam septiformis gratiae Spiritu plenam designaret."

Secundo, auctor Catenae Graecor., et Lyranus per septem columnas accipiunt septem Sacramenta Ecclesiae Christianae, quibus quasi columnis illa fulcitur.

Tertio, auctor Imperfecti in S. Matth. apud S. Chrysostomum, homil. 50, per septem columnas accipit septem dona Spiritus Sancti, quibus ipse suffulsit Ecclesiam, Isaiae XI, 2. Hi enim spiritus sunt robusti, imo robur Ecclesiae: roborant enim tam Praelatos quam fideles singulos contra omnes inimicos, puta contra haereticos, infideles, atheos, politicos, et quoslibet impios, imo contra daemones totamque inferni potentiam.

Quarto, S. Ambrosius (vel quisquis est auctor, nam idem Commentarius inter opera Bedae invenitur) in Apocal. I, ante finem, per septem columnas accipit universitatem praedicatorum, quos Deus per septem, id est omnes, mundi aetates illi submisit: "Sapientia, ait, aedificavit sibi domum, quando Dominus noster Jesus Christus ab initio mundi usque ad finem ejus, ex numerositate electorum Ecclesiam sibi construxit et constituit. Excidit columnas septem, quando iis septem temporibus praedicatores, qui singulis temporibus convenirent, in Ecclesia sua statuit, qui et monitis salutaribus et bonorum operum exemplis eam sustentarent."

Quinto, Salonius per septem columnas accipit omnes Ecclesiae doctores: hi enim velut columnae eam suffulciunt. Unde Paulus, Galat. II, 9, Petrum, Jacobum et Joannem vocat columnas Ecclesiae. Audi Salonium: "Columnae domus hujus sunt sancti doctores; quae columnae bene septem esse dicuntur, quia sancti doctores repleti sunt septiformi gratia Spiritus Sancti. Quomodo ergo excidit sapientia has columnas? quia mentes praedicatorum ab amore praesentis saeculi velut a sua lapidicina separavit, et ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam erexit."

Symbolice, Sapientia increata, puta Filius Dei, aedificavit sibi domum, id est, corpus humanum in incarnatione, in qua inhabitavit plenitudo divinitatis corporaliter; columnae septem sunt septem dona Spiritus Sancti, quibus plena et suffulta fuit Christi humanitas, Isaiae XI, 2. Mensa est mensa Eucharistiae, in qua Christus nobis suam carnem comedendam, et suum sanguinem bibendum proponit, de qua mox. Ita S. Athanasius in Disput. contra Arium in Concilio Nicaeno: "Sapientia, ait, id est Verbum sive Filius Dei, cum esset incorporeus, ob nostram salutem aedificavit sibi domum in utero Deiparae Mariae sine commercio virili, et homo factus est, et seipsum exhibuit exemplar omnis virtutis: ut qui illum sequi vellent, quasi in divino itinere haberent vestigia, ad quae similes facti, divinae naturae participes redderentur. Domus ergo Christi est corpus, per quod Christus, ait S. Athanasius, nobis σύσσωμος, id est concorpor, effectus est." Sic et S. Gregorius Nyssenus, orat. 2 Contra Eunomium: "Sapientia aedificavit sibi domum, hoc est carnem, inquit, quam assumpsit," q. d. "Verbum caro factum est." Et S. Augustinus, lib. XVII De Civitat. XX, ubi totum hunc locum sic explicat: "Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero virginali domum sibi aedificasse corpus humanum, et huic tanquam capiti membra Ecclesiam subjunxisse, Martyrum victimas immolasse, mensam in vino et panibus praeparasse; ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedec; insipientes et inopes sensu vocasse, quia, sicut dicit Apostolus: Infirma hujus mundi elegit Deus, ut confunderet fortia." Sic et Anastasius Nicaenus in Quaest. S. Script. Quaest. XL: "Sapientia, ait, aedificavit sibi domum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis." Paravit mensam, scilicet divinae carnis et sanguinis in Eucharistia. "Miscuit vinum suum, ut qui suam divinitatem carni univit tanquam vinum merum." Sic et Caesarius Arelatensis, homil. 4 De Pascha, S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. VII, et lib. III De Spiritu Sancto, cap. VIII, et S. Gregorius, lib. XXXIII Moral. cap. XV: "Sapientia, ait, domum sibi condidit, cum unigenitus Dei Filius in semetipso, intra uterum Virginis mediante anima humanum sibi corpus creavit. Sic quippe corpus unigeniti domus Dei dicitur, sicut etiam templum vocatur; ita vero, ut unus idemque Dei atque hominis Filius ipse sit qui inhabitat, ipse qui inhabitatur."

Quocirca graviter more suo S. Leo, epist. 13 ad Pulcheriam Augustam: "Sacramentum, ait, reconciliationis nostrae ante tempora aeterna dispositum mille implebant figurae, etc., ut et intra intemerata viscera aedificante sibi sapientia domum, Verbum caro fieret, et forma Dei ac forma servi in unam conveniente personam, creator temporum nasceretur in tempore; et per quem facta sunt omnia, ipse inter omnia gigneretur." Sic et S. Thomas, III part. Quaest. XXXII, art. 1, ad 3.

Porro de triclinio et convivio Eucharistiae hunc locum accipiunt S. Chrysostomus in Psal. XXII, S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. VII; S. Cyprianus, lib. II, epist. 3 ad Caecilium; Anastasius Nicaenus, Quaest. XL in Script.; Beda, Hugo et alii hic; quin et Ecclesia in Officio Venerabilis Sacramenti, quod composuit S. Thomas, in quo prima Antiphona ad Laudes est haec: "Sapientia aedificavit sibi domum, miscuit vinum, et posuit mensam. Alleluia."

Physice, Hebraei in Sanedrim apud Galatinum, lib. III De Arcanis fidei, cap. III, sic exponunt: "Sapientia aedificavit domum suam, id est, Deus per sapientiam creavit mundum. Dolavit columnas ejus septem, id est, ordinavit septem dies primordiales creationis mundi, quibus omnia creavit, formavit, et suis locis ordinibusque quasi per columnas distinxit. Immolavit victimam suam, vel coxit victimam suam, vel decoctionem suam: per hoc intelliguntur maria, flumina, et omnia mundi necessaria. Misit puellas suas, ut vocarent: hi sunt Adam et Eva." Haec Hebraei in Sanedrim, et R. Salomon hic.

Potho Prumiensis presbyter, sub annum Domini 1152, scripsit tract. De Magna domo sapientiae, qui exstat tom. XII Biblioth. SS. Patrum editionis Coloniensis recentissimae, part. I, pag. 642, in quo per domum sapientiae symbolice accipit hoc universum; per septem columnas, septem dies creationis mundi, item septem dona Spiritus Sancti, quae deinde per singulos dies prosequitur, et cuique diei suum donum adaptat, juxta illud: "Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit coelos prudentia," Prov. III, 19. Allegorice vero domum sapientiae interpretatur uterum B. Virginis, in quo Deus homo factus novem mensibus habitavit; unde ornatum et dedicationem templi Salomonis eidem mystice accommodat.

Tropologice, sapientia, id est Christus, per gratiam aedificat domum, id est templum in anima fideli, cum eam sanctificat. Tunc enim in ipsa erigitur templum virtutis et sanctitatis, in quo S. Trinitas inhabitat, imo coenat, juxta illud Apocal. III, 20: "Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum." Et illud Joan. XIV: "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus." Ita S. Athanasius in orat. 3 Contra Arianos, et in Disp. contra Arium in Concilio Nicaeno, et auctor Imperfecti hom. 29 in Matth.

Audi S. Bernardum, serm. 3 De Adventu: "Beatus, apud quem mansionem facies, Domine Jesu. Beatus, in quo sapientia aedificat sibi domum, excidens columnas septem. Beata anima, quae sedes est sapientiae. Quaenam est illa? Anima utique justi. Merito plane quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Quis in vobis est, fratres, qui desiderat in anima sua sedem parare Christo? Ecce quaenam illi serica, quae tapetia, quod pulvinar oporteat praeparari. Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae. Justitia virtus est, quod suum est unicuique tribuens. Tribue ergo tribus quae sua sunt. Redde superiori, redde inferiori, redde aequali, cuique quod debes, et digne celebras adventum Christi, parans ei in justitia sedem suam. Redde, inquam, reverentiam Praelato, et obedientiam, quarum altera cordis, altera corporis est." Ubi et septem domus hujus spiritalis columnas assignat, nimirum sui sibique commissorum custodiam et disciplinam, erga Praelatos reverentiam et obedientiam, erga fratres consilium et auxilium: ac septimum assignat judicium, quo nos coram Deo judicemus et humiliemus. "Haec plane, ait, est digna sedis praeparatio Domino majestatis, ut et justitiae mandata studeat observare, et semper indignum sese et inutilem arbitretur."

Porro S. Bonaventura tractatu De Septem donis Spiritus Sancti, septem sapientiae columnas assignat ex illo S. Jacobi cap. III: "Sapientia, quae desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione." Itaque septem columnas sic construit et erigit: "Prima columna est pudicitia in carne, secunda simplicitas in mente, tertia modestia in sermone, quarta suadibilitas in affectu, quinta liberalitas in effectu, sexta maturitas in judicio, septima sanctitas in intentione."

Praesertim vero domus sapientiae est anima digne communicantis. Haec enim cum Zachaeo suscipit Christum in domum suam, ab eoque meretur benedici, et omni coelesti benedictione cumulari. Ita ex S. Athanasio Salazar. Talis ergo anima est triclinium sapientiae, quia tribus lectis, totidemque convivis ornatum et instratum, nimirum memoria, voluntate et intellectu. In memoria epulatur gratiarum actio, juxta illud Psal. CX, 4: "Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se." In voluntate quasi conviva accumbit et epulatur charitas, juxta illud eodem Psal.: "Initium sapientiae timor Domini;" hic enim timor est filialis, ait S. Augustinus, ideoque charitas. In intellectu conviva est et epulatur Dei cognitio et contemplatio juxta illud eodem Psal.: "Intellectus bonus omnibus facientibus eum," qui animum exstimulat ad omnem virtutem, operaque heroica justitiae, ac praesertim ad perennem Dei laudem et jubilum. Unde sequitur: "Laudatio ejus manet in saeculum saeculi."

Rursum hoc triclinium, ejusque triplices delicias ita pingit S. Thomas, et ex eo Ecclesia in Officio Vener. Sacramenti ad secundas Vesperas: "O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur!" Multo magis sapientia aedificat sibi domum, cum sanctum quempiam vitae statum, v. g. Religionem, vel Ordinem, instituit, praesertim in quo docetur omnigena sapientia, qualis nunc est Societas Jesu, et olim fuere plerique alii Ordines. Vide quae de hac mystica virtutum ordinumque fabrica dixi in fine Aggaei prophetae.

Mystice, Sapientia, id est Filius Dei, aedificavit sibi, id est in proprium suum usum, domum se dignam, scilicet uterum Virginis Deiparae, cum illum sibi in habitaculum elegit: ideoque ut esset divinum ac dignum Deo, prae Angelis, Cherubinis et Seraphinis, summis id gratiis adaptavit et adornavit, puta septem columnis, id est robustissimis virtutibus, puta tribus theologicis, robusta fide, spe et charitate; ac quatuor cardinalibus, robusta prudentia, justitia, fortitudine et temperantia. Audi S. Bernardum, serm. 9 inter parvos: "Haec itaque sapientia quae Dei erat, et Deus erat, de sinu Patris ad nos veniens, aedificavit sibi domum, ipsam scilicet matrem suam Virginem Mariam, in qua septem columnas excidit. Quid est in ea septem columnas excidere, nisi ipsam dignum sibi habitaculum fide et operibus praeparare? nimirum ternarius numerus ad fidem, propter sanctam Trinitatem; quaternarius pertinet ad mores, propter quatuor principales virtutes. Quod autem in B. Maria sancta Trinitas fuerit (fuerit dico per praesentiam majestatis), ubi solus Filius erat per susceptionem humanitatis, testatur nuntius coelestis, qui ei arcana mysteria reserans ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum." Et post pauca: "Spiritus S. superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce habes Dominum, habes virtutem Altissimi, habes Spiritum Sanctum, habes Patrem et Filium et Spiritum Sanctum." Et inferius: "Fuit igitur B. Virgo Maria fortis in proposito, temperans in silentio, prudens in interrogatione, justa in confessione. His itaque quatuor morum columnis, et tribus fidei praedictis, exstruxit in ea sibi domum Sapientia coelestis: quae adeo mentem ejus replevit, ut de plenitudine mentis foecundaretur et caro; ac Virgo singulari gratia eamdem ipsam sapientiam carne tectam pareret, quam prius mente pura conceperat. Nos quoque, si ejusdem sapientiae fieri domus volumus, necesse est ut eisdem septem columnis exstruamur, id est ut fide et moribus ei praparemur. Et in moribus quidem solam puto sufficere justitiam, tamen virtutibus circumfultam. Itaque ne errore fallatur ignorantiae, sit ei praevia prudentia. Sint hinc inde temperantia atque fortitudo, ne forte labatur, vel in dexteram, vel in sinistram partem declinando."

Vide Franciscum Suarez, III part., Quaest. XXVII, art. 3, disp. 4, sect. 2, ubi docet Deum B. Virgini in conceptione primaque ejus sanctificatione indidisse omnes habitus virtutum, omniaque dona Spiritus Sancti. Unde S. Athanasius, serm. De sanctissima Deipara, illi applicans illud Psaltis: "Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus," asserit in ipsam descendisse Spiritum Sanctum cum omnibus suis virtutibus essentialibus; et S. Bonaventura in Psalterio Virginis, loco Te Deum laudamus: "Tu, ait, sponsa et mater regis aeterni; tu templum et sacrarium Spiritus Sancti, totius beatissimae Trinitatis nobile triclinium."

Audi B. Petrum Chrysologum, serm. 141: "Quantus sit Deus satis ignorat, qui hujus Virginis mentem non stupet, animum non miratur: pavet coelum, tremunt Angeli, creatura non sustinet, natura non sufficit, et una puella sic Deum in sui pectoris capit, recipit, oblectat hospitio, ut pacem terris, coelis gloriam, salutem perditis, vitam mortuis, terrenis cum coelestibus parentelam ipsius Dei cum carne commercium pro ipsa domus exigat pensione, ut impleatur illud Prophetae: Ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris."

Quocirca per domum sapientiae accipiunt uterum B. Virginis S. Ignatius, epist. ad Philippenses: "Sapientia, ait, aedificavit sibi domum, et factus est sicut homo Deus cum corpore, quod suscepit ex Virgine, non ex collectione scilicet, aut semine viri: Virgo enim, inquit Isaias cap. VII, in utero concipiet et pariet filium." Et S. Hieronymus in cap. VII Isaiae, ad illud: "Ecce virgo concipiet." De Deipara quoque explicat S. Ildephonsus, lib. De Virginitate Deiparae, et serm. 3 De Assumpt., et S. Bernardus, serm. 9 ex parvis: "Quid est, ait, in ea septem columnas excidere, nisi ipsam sibi dignum habitaculum fide et operibus praeparare?" Petrus Damianus, serm. De Nativit., similiter de Virgine exponit, quam dicit esse domum columnis septem suffultam, septem scilicet donis Spiritus Sancti dotatam. S. Hieronymus in Isaiae cap. III, et lib. Contra Helvidium, uterum Deiparae vocat "sacri ventris hospitium, cujus novem mensibus habitator fuit Jesus." Andreas Cretensis, orat. in Salutat. Angel., "consecratum" vocat "regis palatium; unicum illius, qui nusquam capitur, habitaculum." Georgius Nicomediensis orat. De Oblat. "domum gloriosam" vocat. Similiter S. Bonaventura in Speculo, cap. VIII, de ea vult dici illud Psal. XCII: "Domum tuam decet sanctitudo, Domine." Et patriarcha Jacob, Genes. cap. XXVIII, de eadem mystice pronuntiavit: "Non est hic aliud, nisi domus Dei et porta coeli." Denique S. Epiphanius, haeresi 73: Pro "Verbum caro factum est," inquit Salomon: "Sapientia aedificavit sibi domum."

Anagogice, Sapientia aedificat sibi domum, cum suis discipulis et filiis, puta sapientibus, qui juxta sapientiam et virtutem vixerunt, post mortem det corpus gloriosum, juxta illud Christi Joan. II, vers. 19: "Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud," q. d. Crucifigite me, et corpus meum occidite, atque ego illud tertia die a morte ad vitam gloriosum suscitabo. Unde subdit S. Joannes: "Ille autem dicebat de templo corporis sui." Rursum cum eis dat domum et thronum in coelo, juxta illud S. Pauli II Corinth. cap. V, vers. 1: "Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manu factam, aeternam in coelis."


Versus 2: Immolavit Victimas Suas

2. IMMOLAVIT VICTIMAS SUAS, MISCUIT VINUM, ET PROPOSUIT MENSAM SUAM. — Septuaginta, mactavit (S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. VII, interfecit) hostias suas, miscuit in cratere vinum suum, et mensam suam paravit; Chaldaeus, ordinavit; Syrus, praeparavit; Aquila, disposuit; Arabicus, posuit; Symmachus, apposuit; Theodotion, stipavit; Vatablus, instruxit mensam suam; Cajetanus, laniavit laniationem suam; Tertullianus mox citandus, sophia jugulavit filios suos. Pro victimas, id est victimas, legit filios, id est filios. Pro miscuit Cajetanus vertit, colavit, id est purgavit, defaecavit vinum, q. d. Purum et limpidum merum apposuit. Verum Hebraeum מסך masach significat miscuit, non colavit. Et solebant veteres, tum sanitatis, tum sobrietatis studio, vinum aqua miscere et diluere, ne caput feriret, hepar accenderet, et bilem acueret, itaque concitaret ardores et febres. Adde dilutum facilius concoqui et ad cor deferri quam merum. Ita Hippocrates et Galenus, ac ex iis Cornelius Celsus, lib. I De Medic. cap. IV. Unde Aben-Ezra hic: Vinum, inquit, aqua temperatum ita prodest potanti, sicut concoctio vescenti.

Mystice primo, Anastasius Nicenus, Quaest. XL in Scriptur.: "Christus, inquit, suam divinitatem carni univit, tanquam vinum merum aqua diluens." Et S. Hieronymus in cap. II Ecclesiastae: "Sapientia, inquit, in cratere mixto praetereuntes ad se convocat. Corpus Domini craterem magnum debemus accipere, in quo non meraca divinitas, ut in coelestibus, fuit, sed propter nos humanitate media temperata est, et per Apostolos in minora ποτήρια, scyphos parvulos et crateres, in toto orbe credentibus effusa sapientia est."

Secundo, commiscuit significat mixtionem aquae cum vino in Eucharistia, de quo mox. Tertio, quod Christus praeceptorum suorum poculum ex narratione historica, et intelligentia spiritali contemperarit, ait S. Gregorius mox citandus. Quarto, quod ex Judaeis quasi ex mero, et ex Gentibus quasi ex aqua unam Ecclesiam commiscuerit, ait Caesarius Arelatensis, homil. 7 De Pascha. Quinto, aqua mixta vino significat Deum adversa prosperis miscere suis fidelibus.

Quaeres, quaenam hic mensa, quae victimae, quod vinum ad litteram intelligitur? Doctus Interpres censet haec omnia nihil significare, sed tantum per ethopoeiam ad ornatum parabolae adhiberi: parabolam autem convivii sapientiae non aliud significare, quam sermonem et doctrinam sapientiae, eo quod olim sapientes in conviviis suam sapientiam depromere et docere solerent. Verum cum haec omnia parabolae, puta convivii sapientiae, necessariae sint partes, videntur necessario aliquid repraesentare, et parabolice significare, aeque ac ipsa parabola. Unde caeteri interpretes singula haec explicant et adaptant.

Quocirca nota primo: Mensa tum in Scriptura tum apud profanos est symbolum alimoniae, deliciarum omniumque bonorum. Talis maxime fuit mensa Solis apud Aegyptios, omnibus epulis quotidie instructissima, et cuivis accedere volenti semper parata, de qua Herodotus, lib. III. Similis, imo longe opimior et praeclarior est haec mensa sapientiae.

Nota secundo: Veteres inter epulas sacrificabant, imo sacrificium epulo sacro claudebant. De Judaeis patet Exodi XII. De Christianis patet in ultima Christi coena; qui post sacrificium et epulum agni instituit sacrificium et epulum Eucharistiae, ac deinde ardentem illum de sapientia, id est charitate, habuit sermonem, Joann. XIII et sequent. De Gentilibus liquet ex Macrobio, Virgilio, Homero, Athenaeo, qui victimis subjungunt epulas, imo sacrificia vocant quasi sacras epulas.

Nota tertio: Alluditur hic ad mensas veterum, quae non minus sapientia, et eruditis ac sapientibus colloquiis, disputationibus, lectionibus, quam dapibus et vino condiebantur, uti pulchre docet Plutarchus, lib. I Sympos. problem. 1, Macrobius, lib. VII Saturn. cap. 1, Gellius, lib. VI, cap. XIII, Athenaeus, lib. XV Dipnosophist. (id est Coenarum sapientum) cap. XXI. Tales fuere mensae et coenae Christi Lucae cap. XI, vers. 38, et cap. XXII, vers. 45, ac Christianorum primorum, teste Tertulliano, Apolog. XXXIX, adhibita etiam lectione S. Scripturae, ut docet S. Augustinus, lib. De Communi vita sacerdotum, et epist. 109. Simile hic instruitur convivium sapientiae.

Respondeo ergo: Per mensam hanc et convivium accipitur sacrificium, et eo peracto agape sive convivium; quod offerentes et sacrificantes in atrio templi instruebant ex victimis Deo sacrificatis: harum enim pars magna in victima pacifica cedebat offerentibus, uti dixi Levit. III. Sapientia ergo, invitans suos ad hanc mensam, tacite invitat ad offerendum Deo sacrificium. Hic enim est primus actus religionis, summusque Dei cultus, quem praescribit sapientia: utque eum cum voluptate obeant, simul eos invitat ad epulum sacrum ex victimis Deo oblatis, quod ipsa per sacerdotes et Levitas, perque pios offerentes et convivas condiciebat sermonibus doctis et piis, praesertim sententiis ex Scriptura petitis, quae omnia hic nomine mensae et convivii significantur. Atque haec mensa optime repraesentat allegorice mensam Eucharistiae, ejusque agapes, de qua passim Patres hunc locum accipiunt, uti mox ostendam.

Quocirca partialiter S. Gregorius citatus vers. 1, et ex eo Beda per mensam accipit S. Scripturam: "Quae fessos, ait, atque a saeculi oneribus venientes pane verbi reficit." Et Anastasius Nicaenus: "Paravit, ait, mensam suam, scilicet Trinitatis cognitionem." In mensa enim exponebantur codices, v. g. Biblia, ut a quolibet legerentur, juxta illud: "Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum:" mensa, id est S. Scriptura, inquit Origenes, Hieronymus, Hilarius, Euthymius, Anselmus, Cajetanus et alii, q. d. Quia Judaei ex Scriptura nolunt agnoscere Christum, hinc fit ut ex Scriptura mortem et excaecationem petant, ex qua vitam et lumen captabant. Unde sequitur: "Obscurentur oculi eorum."

Igitur sapientia paravit mensam, victimas et vinum, cum in Levitico sanxit ritum colendi Deum per varia sacrificiorum, libaminum, rituum et caeremoniarum genera (in victimis enim quasi cibis adhibebatur vinum quasi potus qui libabatur, id est effundebatur Deo): ut iis Judaeos pie semper ac jucunde in Dei cultu occupatos detineret, ne ad Gentium idola et vitia deflecterent: praesertim quia inter sacrificia Sacerdotes et Levitae canebant Dei laudes et psalmos, tum voce, tum musicis instrumentis; legebant Mosen et Prophetas, eosque populo explicabant docendo et concionando, uti jam fit in templis Christianorum sub Missarum solemnia. Mensa ergo hic est altare: altare enim est mensa Dei, in qua ipse cum hominibus convivatur. Unde in Scriptura altare vocatur mensa, uti dixi initio Levitici.

Porro ut eo alliciat Judaeos, illecebram adhibet mensae convivalis quam post sacrificium fieri sanxit in atrio templi, quam simul sacris sermonibus condiri instituit. Huc ergo omnes invitat sapientia, ut ad Dei cultum omnemque virtutem traducat. Vetus est Comici dictum: "Nunquam satis ornatur navis et mulier;" adde tertium, "nec mensa principis." Quocirca haec sapientiae mensa, aeque ac navis et sponsa, tot ferculorum, rerumque jam dictarum varietate ac elegantia ornata est, ut amplius ornari nequeat, perinde ac decet mensam Dei.

Rursum noster Pineda, lib. III De Rebus Salom., cap. XXVIII, sicut per domum sapientiae accepit academiam a Salomone erectam in monte Sion juxta templum, sic per mensam accipit mensam academiae, in qua doctores accumbebant cum discipulis, ut eos docerent temperantiam aeque ac sapientiam. Sic mensa Minervae consecrata celebris est, et mensa Aegyptia quae in schola Aegyptia proponebatur. Athenaeus quoque, lib. V, post initium, illas philosophorum Atheniensium conviviales delicias celebrat, quibus pecuniam Theophrastus legavit, non ut in eo congressu lascive et impudenter protervirent, sed ut, quos haberent in convivio sermones, temperanter et docte persequerentur. Sed illud subjicit, philosophis etiam curae fuisse cum juvenibus ad se coactis stata quadam lege convivari, quam Xenocrates in Academia sua, itidemque Aristoteles in Lyceo moderandis conviviis tulerunt. Ac nihil notius quam coena philosophica. Et discipulos illos Mithrae panis oblatione initiari docuit Justinus in Apolog. ad Antonium Pium, et Tertullianus De Praescription. capite XL, ubi videndus Pammelius, num. 244; S. Hieronymus super Amos prophetam; idemque epist. ad Paulinum scribit Apollonium de Tantali fonte potasse, id est, ut Philostratus lib. III De Vita Apollonii, cap. X, scribit, de illa potione quae non tam amicitiae vulgaris, quam mutui consensus inter sapientes firmandi causa apud Indos inventa est. Erat autem (ut idem Philostratus cap. VII narrat) eo loco, ubi Iarchas cum Apollonio coram aliis sapientibus colloquebatur, statua Tantali subscriptione notata, similis propinanti phialam, qua plena sitienti cuipiam abunde potum sufficeret: in qua humor distillabat incorruptibilis potionis, quae phialam mensura nunquam excedit. Existimare enim opus est Tantalum dicendi facultate non caruisse, cumque ipsam hominibus communicaret, increpitum a poetis fuisse, quod nectar hominibus bibendum dedisset. Haec Pineda.

Allegorice, haec de mensa a Christo incarnato proposita in Ecclesia tum in cruce, tum potius in Eucharistia, passim accipiunt Patres et Interpretes, indeque probant Eucharistiam esse sacrificium, simul et Sacramentum: victimae enim notant sacrificium; mensa, id est altare, notat tam sacrificium quam Sacramentum. De mensa, id est altari crucis, explicat S. Gregorius et ex eo Beda, Lyranus et alii, q. d. Sapientia immolavit victimas, id est Christus immolavit seipsum in cruce.

Audi S. Gregorium, lib. XVII Moral. cap. XVII: "Immolavit Dominus victimas, seipsum offerendo pro nobis. Miscuit vinum, praeceptorum suorum poculum ex narratione historica, et intelligentia spiritali contemperans. Unde alias dictum est: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Et posuit mensam, id est Scripturam sacram, quae fessos ad se, atque a saeculi oneribus venientes pane verbi nos reficit, et contra adversarios sua refectione nos roborat. Unde et alias ab Ecclesia dicitur: Posuisti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Misit ancillas suas, Apostolorum videlicet animas in ipso suo initio infirmas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis: quia dum aeternam vitam denuntiant, ad alta nos moenia supernae civitatis levant, quae profecto moenia nisi humiles non ascendunt. Unde illic ab eadem sapientia subditur: Si quis est parvulus, veniat ad me; ac si aperte dicat: Quisquis se apud se magnum aestimat, aditum sibi mei accessus angustat: quia tanto ad me altius pertingitur, quanto uniuscujusque mens apud se verius humiliatur."

Dices: Christus unicam obtulit victimam, id est seipsum: hic autem sapientia dicitur obtulisse victimas in plurali. Respondeo, Christi victima omnes victimarum species complexa est: ipsa enim fuit holocaustum, sacrificium pro peccato, et victima pacifica; ita Lyranus, imo S. Augustinus, lib. XVII De Civit. XX. Addit Beda Christum non unam, sed multas sustinuisse mortes, ac instar multarum fuisse victimarum; quia plurima tormenta sustinuit, quorum quodlibet sufficiebat ad eum occidendum. Denique in Hebraeo non est victimas, sed victimam in singulari.

Accedit auctor Catenae Graecor.: "Miscuit in cratere vinum, inquit, nam primo Christus Dominus seipsum Deo Patri in hostiam et sacrificium pro omnibus obtulit. Mox Apostolos, aliosque et alios mortis suae imitatores fecit. Per craterem autem Ecclesiam accipere licet: haec enim sanguinem, qui pro ea effusus est, in usum suscepit, sancteque custodit atque distribuit. Quem etiam sanguinem arcana quadam ratione vinum hoc loco appellat, sicut mensam in ipsa instructam paratamque Dominici corporis escam. Possunt etiam per haec vasa ad mysticam oblationem deputata, ut sunt altaria, calices aliaque ejusmodi, accipi."

De mensa Eucharistiae accipiunt alii passim. Unde et hic utriusque speciei, scilicet panis et vini, fit mentio, ac victimae carnis et sanguinis Christi: atque in celebratione Eucharistiae canuntur Deo laudes, recitantur prophetiae, Epistolae, Evangelia, fiunt conciones et exhortationes. Denique post eam olim celebrabatur agape, id est convivium sacrum, in symbolum charitatis, uti dixi 1 Corinth. cap. XI, vers. 21 et vers. 33, et cap. XIV, vers. 26. Alludit ad mensam panum propositionis, quae erat typus Eucharistiae et eleemosynae, de qua dixi Exodi XXV, 23. Alludit quoque ad illud Psal. XXII: "Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me." Ita S. Augustinus, lib. XVII De Civit. XX, et S. Athanasius in Disput. contra Arium in Concilio Nicaeno: "Sapientia, ait, posuit mensam sacri altaris, in quo panis, id est sacrosanctum Christi corpus et sanguis, edendus et bibendus proponitur."

Et S. Cyprianus, lib. II, epist. ad Caecilium (quae in alia editione ordine est 63): "Per Salomonem, ait, Spiritus Sanctus typum Dominici sacrificii ante praemonstrat, immolatae hostiae, et panis et vini, sed et altaris et Apostolorum, faciens mentionem: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, mactavit suas hostias, miscuit in cratere vinum suum, et paravit mensam suam, etc." Atque ex Septuaginta miscuit probat in calice Eucharistiae vinum esse aqua miscendum: "Vinum mixtum, ait, declaratur, id est calicem Domini aqua et vino mixtum prophetica voce denuntiat, ut appareat in passione Dominica (in ultima Christi ad passionem euntis coena) id esse gestum quod fuerat ante praenuntiatum." Simili modo ex to miscuit, aquam vino esse miscendam in Eucharistia colligit R. Samuel Marochianus, lib. De Adventu Messiae, cap. XX, qui exstat tom. V Biblioth. SS. Patr., et S. Isidorus, De Vocat. Gentium, cap. XXVI: "Dei, ait, sapientia constituit sibi domum, S. Ecclesiam, in qua mactavit sui corporis hostias, in qua miscuit vinum sui sanguinis in calice Sacramenti divini, et praeparavit mensam, id est altare Domini, cum mittens servos suos Apostolos atque doctores ad insipientes, id est ad omnes gentes verum Deum ignorantes, ait: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis."

Tropologice, mensa sanctorum dogmatum et exemplorum in Ecclesia proponitur, et ad eam quisque fidelis invitatur, juxta illud Eccli. XV: "Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum." Unde auctor Catenae Graec.: "Per victimas, ait, divina mysteria secretaque eorum sensa, nec non sanam sinceramque S. Litterarum interpretationem denotat."

Sic et S. Hieronymus in Isaiae cap. LV, vers. 1: Emite absque argento, etc., vinum et lac: "Spreto, ait, illo argento, et pecuniis quibus aquas Domini emere non possumus, pergamus ad eum qui calix tenens Sacramenti discipulis loquebatur: Accipite, et bibite, hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Quod vinum miscuit et sapientia in cratere suo, omnes stultos saeculi, mundique sapientiam non habentes, provocans ad bibendum. Denique ita hunc locum accipit Ecclesia in Officio Vener. Sacramenti."

Quocirca ad hoc sapientiae convivium allusit Christus in parabola invitatorum ad nuptias; mittens enim servos ait: "Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata; venite ad nuptias," Matth. XXII, 4. Nam primo, nuptiae, id est nuptiale convivium, quod rex, id est Deus, fecit filio suo, est mensa Evangelicae doctrinae et Sacramentorum, maxime Eucharistiae a Christo institutae. Ita Origenes, Euthymius et auctor Imperfecti ibidem; secundo, filius regis sponsus est Christus incarnatus, cujus sponsa est Ecclesia. Ita Origenes, Hilarius, S. Hieronymus, S. Gregorius ibidem: hujus nuptiae quasi sponsalia inchoata sunt in Incarnatione, et consummabuntur in coelo; tertio, invitati sunt Judaei, tum ante, tum post incarnationem Christi, ut eam vel futuram, vel factam crederent. Ita iidem; invitati, inquam, per legem Moysi, deinde vocati per servos, id est Prophetas et Apostolos; quarto, tauri et altilia significant convivium opipare esse instructum. Ita S. Hieronymus et Euthymius, itaque idem est: "Tauri mei et altilia occisa sunt," cum eo quod de sapientia hic dicitur: "Immolavit victimas." Altilia enim non sunt alites, id est volucres, sive aves; sed vituli, boves, oves, etc., ita dicti ab alendo. Hoc enim significat Graecum σιτιστά, id est altilia saginata, uti vituli saginantur ad splendidum convivium.

Physice et ethice, sicut per fabricam domus sapientiae Hebraei in Sanedrim accipiunt creationem mundi, sic consequenter S. Dionysius Areopagita, epist. 9 ad Titum Pontificem, per mensam accipit mensam divinae providentiae, qua mortalibus de omnibus affatim providet, duplicesque cibos, solidos scilicet et liquidos, proponit: "Calix autem, inquit, cum rotundus sit, et patente apertoque ore, patentem et omnia obeuntem omnium providentiam, quae principio et fine caret, significat." Accedit R. Salomon: "Proposuit mensam suam, hoc est, inquit, rerum omnium naturam sicco et humido constare voluit." Vide Theodoretum et alios lib. De Providentia et Numine.

Huc facit quod, ut notat Pineda, a sponso Christo dictum est Ecclesiae Cant. VII, 2: "Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis;" pertinet enim tum venter, qui est mentis symbolum, ubi cibus doctrinae concoquitur; tum crater et poculum ad sapientiae significationem, sic exponente S. Ambrosio, super Exod. XVI: "Est enim, ait, in omni doctrina tornatus, et potus spiritualis non deficiens plenitudine, et coelestium secretorum cognitione." Et forte colludit cum hac ipsa caeremonia illud Isaiae XXVIII, 9: "Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus," id est, a poculis quae uberum figuram habebant, in quibus, initiandis sapientiae discipulis vase in modum femineae mammae lac propinabatur apud Aegyptios, uti Apuleius auctor est. Hoc est quod ait Christus Matth. XXII, 4: "Ecce, ait, prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata; venite ad nuptias."

Ubi auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, hom. 41, per mensam accipiens S. Scripturam, per tauros exempla Prophetarum, Sacerdotum et Martyrum in S. Scriptura nobis ad exemplum proposita: "Quidquid, ait, jam quaeritur ad salutem, totum jam adimpletum est in Scripturis. Qui ignarus est, inveniet ibi quod discat. Qui contumax est et peccator, inveniet ibi futuri judicii flagella, quae timeat. Qui laborat, inveniet ibi glorias et promissiones vitae perpetuae, quae manducando excitetur amplius ad opus. Qui pusillanimis est et infirmus, inveniet ibi mediocres justitiae cibos, qui, etsi pinguem animam non faciant, tamen mori non permittunt. Qui magnanimus est et fidelis, inveniet ibi spirituales escas continentioris vitae, quae perducant eum prope ad Angelorum naturam. Qui percussus a diabolo, et vulneratus est in peccatis, inveniet ibi medicinales cibos, qui eum per poenitentiam revocent ad salutem. Ut quid ibi scriptum est: Achan propter furtum laminae aureae lapidatus, nisi ut habeant fures quod timeant? ut quid ibi filii Israel, qui fornicati sunt cum filiabus Moabitarum, percussi refugerunt in Beelphegor, nisi ut habeant fornicatores, quod perhorrescant? ut quid concupitores carnis castigati sunt in deserto, nisi ut nemo delicias concupiscat? ut quid David arguit Nathan et suscepit, nisi ut adulteri et homicidae poenitentiae remedium non desperent? Raab meretrix sanctificata est, ut meretricibus spes daretur. Nihil ergo minus est in hoc convivio, quam quod necessarium habet salus humana."

Magis apposite et proprie S. Augustinus, lib. XVII De Civit. XX, et Anastasius Nicaenus, Quaest. XL in Script., victimas, quas sapientia immolavit, accipiunt Martyres, quos sibi ipsi Deus quasi victimavit. Sic et Tertullianus, lib. Contra Gnost. cap. VIII: "Sophia, ait, jugulavit filios suos; sapienter utique jugulavit, dum in vitam; rationaliter, dum in gloriam. O bonam matrem! Opto et ipse in filios ejus redigi, ut ab ea occidar. Opto occidi, ut filius fiam."

Rursum victima est mortificatio, et quia crebro et quotidie oportet mortificare se Deo, hinc ait victimas in plurali; quae tamen condiendae sunt vino orationis et devotionis; sicut enim amari cibi melle condiuntur, ut gustui suaves dulcesque evadant: sic et mortificatio oratione condienda, ut Deo hominique dulcescat.

Anagogice, Hugo mensam accipit aeternae refectionis et beatitudinis, de qua Christus Lucae XXII, vers. 29: "Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo."

Mystice, B. Virgo mensam nobis instruxit et proposuit, cum Christum panem animarum verum nobis peperit et dedit. Ita S. Epiphanius, serm. De Laud. Virg.: "Ipsa est, ait, fidei mensa intellectualis, quae vitae panem mundo suppeditavit." Et post pauca: "Locuples est, carissima, et virtutibus plena, mensa virginea, optimis quibusque cibis abundans, quibus terra fruatur. O candelabrum virgineum," etc. Et Andreas Cretensis, hom. 2 De Dormit. Virg.: "Ostendit, ait, suam sanctissimam mensam, utpote quae ipsum totum vivificum panem Dominum nostrum Jesum, qui est vita aeterna, qui creatam continet naturam, ex fermento Adamicae conspersionis panem factum in utero gestavit oeconomice; qui eos qui sancte ad eum accedunt, reducit ad vitam recentiorem, et reddit in Deo perfectos. Quo quidem modo eos quoque expurgat, et reddit immortales, qui participatione novae illius et pulchrae ejus communionis ei conjunguntur, fiuntque familiares."

Eadem miscet vinum aquae, cum lites et schismata sopit, cum homines et gentes diversas, imo adversas, commiscet, vinculoque pacis et charitatis in unum consolat. Unde Synodus Constantinopolitana, epist. ad Hormisdam Pontificem: "Ecce, ait, intercessione sanctissimae Virginis olim quae fuerant membra divisa, per Spiritus Sancti gratiam ad unitatem et charitatem perfectam sunt redacta."

Huc facit quod scribit B. Petrus Damianus in Vita S. Bonifacii Camaldulensis monachi, deinde Archiepiscopi ac Martyris, nimirum eum, cum Othonis III Imperatoris esset consanguineus, itaque earus, ut ab eo non alio nomine vocaretur nisi anima mea, ingressum in ecclesiam S. Bonifacio Martyri cognomini suo dicatam, imitationis illius et martyrii desiderio accensum dixisse: "Et ego Bonifacius vocor; cur ergo etiam ipse Martyr esse non debeo?" Quocirca ingressus ordinem S. Romualdi, indeque creatus Archiepiscopus et Apostolus Russiae, eam cum suo rege tum praedicatione, tum miraculo, scilicet per medium ignem transeundo illaesus, convertit, ideoque a regis fratre occisus Martyr occubuit. Sic et Cornelius Musius, teste Miraeo, assidue a S. Cornelio Pontifice et Martyre sibi cognomine postulavit, ut ei tam sanguine, quam nomine assimilaretur, ac impetravit; nam anno Domini 1572, captus in Hollandia, sanguinem pro Christo dedit.

Denique inse quasi sophia jugulavit filios suos, ut legit Tertullianus, puta Christum Dominum et Martyres, quos astans cruci Deo immolavit, et indies immolat et offert. Unde S. Ephrem, De Laudibus Virginis: "Virginem, ait, appello, velut sacerdotem pariter et altare, quae quidem mensam ferens, dedit nobis coelestem panem in remissionem peccatorum." Et B. Petrus Damianus, serm. De Nativit.: "Cibum, inquit, Eva tradidit (alii legunt comedit), per quem nos aeterni convivii fame mulctavit; cibum Maria dedit, qui nobis coelestis convivii aditum patefecit."

Porro noster Fernandez in Genes. III, num. 7, recte expendit to miscuit vinum. Quid, quaeso, ait, immiscuisti, o Dei mater, sanguini filii tui, quem potamus? Anne limpidissimam aquam lacrymarum, quas in circumcisione, et quas stans juxta crucem Jesu mater ejus, ex oculis istis virgineis copiosissime et dolentissime profudisti, visaque fuit ista commixtio sanguinis filii et lacrymarum matris? O si mihi flueret torrens iste voluptatis, quo anima mea perfunderetur! Jure optimo D. Epiphanius vocat Virginem Dei matrem, mensam fidei. Nimirum in Virgine sua matre dignissima proposuit Deus omnia quae divinus amor excogitavit epularum, ac ciborum, et condimentorum, et liquorum genera, quibus animae piorum et impiorum etiam pasci, nutriri confirmarique possent. Venite (inquit), bibite vinum quod miscui vobis. An illud verbum miscere usitatum in poculis amatoriis, a Virgine matre similiter usurpatur? Quod si ita est, significatur plane in divina Eucharistia vis quaedam admirabilis, et velut amatoria, quam piorum animae sentiunt, cum rite communicantes corpus et sanguinem Domini, solvuntur in lacrymas, ardent amoris ignibus, humana omnia fastidiunt, divinis inhiant, suique prorsus immemores, ac priore vita deposita sese in Deum suum transmutant. Haec Fernandez.


Versus 3: Misit Ancillas Suas

3. MISIT ANCILLAS SUAS UT VOCARENT AD ARCEM, ET AD MOENIA CIVITATIS. — Hebraice est נערות naaroth, id est puellas, juvenculas, adolescentulas, ut vertit Theodotion, Aquila et Symmachus. Septuaginta vero et Syrus vertunt, servos suos. Sic ergo habent Septuaginta, misit servos suos, convocans cum excelsa praedicatione ad craterem; Syrus, misit servos suos ad vocandum super excelsa. Sic et Arabicus; uterque enim solet sequi Septuaginta.

Quaeres primo, quaenam sint ancillae sapientiae ab ea missae ad evocandum, et invitandum omnes ad ipsius convivium? Cajetanus accipit virtutes omnes quae sapientiae ancillantur, hominesque ad virtutem et coelum invitant; alii accipiunt Angelos: omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis, Hebr. I. R. Salomon accipit Adam et Evam, item Mosen et Aaronem.

Verum dico per ancillas accipi praedicatores, doctores, Prophetas et Apostolos. Hi enim olim ante Christum omnes vocabant ad Synagogam et Dei cultum, post Christum vocant omnes ad Ecclesiam et Christianismum. Hi vocantur ancillae, id est servi, ut vertit Syrus et Septuaginta, quia sapientia hic inducitur ut matrona et domina, quae in sui obsequium poscit ancillas potius quam servos, puta feminas potius quam viros. Hoc enim exigit decor et venustas parabolae.

Tropologice, addit Hugo Prophetas et Apostolos vocari ancillas ob vilitatem et humilitatem, et quia, inquit, molles erant et tractabiles ad infirmitatem proximi sublevandam. Sic enim ancillae ad infima et durissima quaeque sese demittunt, ut herae suae obsequantur. Quocirca sicut oculi ancillarum semper in heram respiciunt, sic oculi Apostolorum et Doctorum in Christum, ut ejus nutus observent, ab eo gratiam postulent, illi se totos mancipent, juxta illud: "Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri," Psalm. CXXII, 2. Ita S. Gregorius, cujus locum et verba superius recitavi, atque ex eo Beda et Hugo.

Sic et S. Athanasius in Disp. contra Arium in Concilio Nicaeno: "Post igitur illius (Christi) passionem, ait, et resurrectionem emisit sapientia, virtus, Verbum, Deus Apostolos ad omnes stultos, brutos scilicet Gentiles, Deique ignaros, proposita mensa, nimirum sacro altari; et in eo panem coelestem, et incorruptibilem, et omnibus vitam donantem qui inde participarent, sanctum videlicet et sacrosanctum suum ipsius corpus, exhibuit; vinumque exhilarans mentem, quod sobrietatem facit in cujusque animo qui inde degustant, quasi in cratere suum ipsius sanguinem miscet, advocans sibi praedestinatos atque electos per Apostolos suos. Atque ita omnis quidem stultitia omittitur, regni autem coelorum cives efficientur, qui illos audiunt."

Denique Honorius Augustodunensis presbyter Commentarium brevem scripsit in Proverbia Salomonis qui exstat tom. XII Biblioth. SS. Patrum, edit. Coloniensis, ubi per ancillas accipit Apostolos; hos enim vocari ait ancillas, "propter insipientiam, infirmitatem et paupertatem; quia idiotas, infirmos, pauperes et despectos elegit Christus Apostolos, quos ad praedicandum misit in mundum, ut fideles populos vocarent ad arcem aeternae beatitudinis, et ad moenia Jerusalem coelestis." Haec Honorius. Eadem ad verbum habet Salonius, qui longe anterior fuit Honorio.

Tropologice et mystice, per ancillas accipe eloquentiam, scientiam, miracula, virtutes sanctorum fidelium vere sapientum; per haec enim quasi per ancillas sapientia et Deus homines ad se allicit et advocat; ut patet ex Actis Apostol. et Vitis Sanctorum. Unde D. Thomas, I part. Quaest. I, art. 5: Sapientia, inquit, est Theologia, ancillae sunt aliae scientiae, quae Theologiae, sive scientiae rerum divinarum, ancillantur et inserviunt.

Quaeres secundo, quaenam sit arx et moenia civitatis, supra quam, ut Hebraeus, et ad quam, ut habet Noster, ancillae sapientiae omnes ad ejus convivium evocant? Nota Hebraice ad verbum est, vocavit super, vel ad pinnacula (vel fastigia) excelsorum urbis. Nam גפי gappe, quod Noster vertit arcem, significat pinnas, fastigia et summitates domorum et murorum: unde Pagninus vertit, vocavit ad summitates excelsorum civitatis; R. Levi, vocavit super alas altiorum partium civitatis; Chaldaeus, vocavit in altitudine collium validorum; Syrus, super excelsa; Vatablus, misit puellas suas invitatum ad summam urbis arcem.

Hoc posito, respondeo: quam vers. 1 vocavit domum sapientiae propter amorem et unionem, hic propter munitionem et amplitudinem vocat arcem et moenia civitatis, id est arcem et civitatem moenibus munitissimam, qualis erat arx Sion, quae et civitas David dicta est, in qua erat Salomonis regia et templum. Simili de causa Ecclesia triumphans vocatur civitas Jerusalem, Apocal. XXI, 2.

Arx ergo est templum et synagoga in arce Sion aedificata; ac Ecclesia Christiana, quae praedicante Christo et Apostolis in eodem loco inchoata est. Dicitur arx, quia erat loco edito, et muris circumdatis munitissima instar arcis, ut in omnium esset oculis et conspectu, utque inde vocum tubarumque sono longe lateque resonante omnes ad eam evocarentur. Ita noster Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. XXVIII. Porro, inquit, quod subditur: "Et ad moenia civitatis," procul dubio designatur civitas ipsa David, vel arx Jebusei: haec enim arcis nomine appellatur frequenter in Scripturis, I Paral. XI, 4, 5, 7; II Regum V, 7, 9, et Josepho passim, praesertim lib. VII Antiq. cap. III. Porro quod subditur: "Et ad moenia civitatis," indicat murum et moenia munitissima, quibus suam civitatem, id est arcem Sion, cinxit David, II Reg. V; quem arcis murum vetustissimum et fortissimum appellat Josephus, VI.

Secundo, arx, vel, ut Hebraice est, summitates et pinnae excelsorum urbis, puta Sionis, notant Ecclesiae altissima et tutissima loca, uti est status perfectionis, qualis cernitur in Ordinibus et Religionibus, ubi viget disciplina. Sapientia enim omnes vocat non tantum ad Ecclesiam et Christianismum, sed etiam ad Christianismi perfectionem et apicem, praesertim omnes sacerdotes, religiosos, doctores, praedicatores, qui sunt sal terrae et lux mundi. Hi enim in arce, id est in celsitudine sapientiae et virtutum, consistere debent, ut alios eodem magis vita et exemplo quam verbo vocent. Unde Cajetanus vertit, vocavit super humeros excelsorum urbis; sicque explicat, q. d. Ancillae, id est virtutes, a sapientia missae ad invitandum omnes, idipsum praestant, ac reipsa omnes invitant et advocant, si non ore, sed humeris portentur, id est si non verbis, sed rebus et factis sustententur, et praeponantur per excelsos civitatis, id est per eos qui excellunt statu, conditione et officio; horum enim est sicut statu et gradu, sic et virtute et meritis excellere, et reliquis antecellere. Sic enim erit excelsa eorum praedicatio, ut veracosque modo per Prophetas, modo per Apostolos redarguis, atque ipsorum retegis imbecillitatem.

Tropologice, arx significat Ecclesiam esse munitam instar arcis, quia undique a daemonibus, carne et mundo obsidetur et impugnatur: quare fideles ideo evocantur ad convivium sapientiae in arce, et ejus victimis et vino roborati, illique obstricti et devincti acriter arcem hanc propugnent, ac decertent contra omnes concupiscentiae motus aliosque Ecclesiae et fidelium hostes. Hoc esse convivium militare, quod ad praeliandum, non ad quiescendum instruitur, juxta illud: "Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me," Psal. XXII. Solent enim duces milites praeliaturos convivio excipere, aut vinum potumque eis propinare, tum ut eos sibi devinciant, tum ut eos ad pugnam cibo vinoque corroborent. Tale est convivium Eucharistiae, quo quasi militari pascimur, ut contra omnes mundi daemonumque phalanges quasi pugiles Christi generose decertemus, juxta illud S. Chrysostomi, hom. 61 ad Popul.: "Tanquam leones igitur ignem spirantes ab illa mensa recedamus, facti diabolo terribiles, et caput nostrum revolventes, et charitatem quam nobis exhibuit."

Unde notant nonnulli hanc mensam adumbratam fuisse per mensam panum propositionis, quam cingebat "corona interrasilis", pro qua Septuaginta vertunt στεφάνη παλαιστοῦ, quod Complutenses vertunt, corona pugilis, sed perperam; vertendum enim est cum Romanis, corona palmi; hunc enim significat Hebraice non tophach, quae est mensura quatuor digitorum, sive palmus, ut vertit Noster et Chaldaeus; malautsae ergo, unde est genitivus malautsah, hoc loco non significat pugilem, uti putarunt Complutenses, sed palmum; Hebraeum enim tophach palmum significat, non pugilem.

Mystice, B. Virgo mittit ancillas, id est animas sibi devotas, ut alios advocent ad ejus convivium, quod ipsa apparavit tum in generatione et educatione Christi, tum tota vita sua, splendidissimum omnium virtutum exemplar nobis ad imitandum proponens, idque in Sion, ubi ipsa post ascensionem Christi in coelum habitavit; invitat enim ipsa omnes ad arcem Sionis, id est ad vitam excelsam et contemplativam. Unde experientia docet omnes pene Religiones ejus instinctu et ope institutas, atque in particulari, quicumque ad eas evocantur, ipsius fere auxilio et quasi voce evocari. Ita videmus viros B. Virgini devotos, ac praesertim congregationum ejusdem Sodales zelo animarum fervere, ideoque B. Virginem per eos in omnibus orbis provinciis mira et magna operari, nimirum infideles et haereticos convertere, urbes antiquae virtuti et pietati restituere, multos utriusque sexus ad vitam caelibem, imo angelicam traducere, sive domi, sive in variis Religiosorum Ordinibus. Vide nostrum Spinellum De Deipara II. sunt, et incorruptibili vestiuntur indumento; qui in solitudine hujus saeculi, alterius saeculi frequentia ac celebritate fruuntur; qui voluptates abjiciunt, et tamen perpetuam atque inexplicabilem animorum oblectationem habent; quorum lachrymae peccati diluvium sunt, et mundi expiamentum; quorum extensio manuum flammas exstinguit." S. Gregorii comes S. Basilius, serm. De Monachi institut., illum ait, qui saeculo nuntium remisit, hoc imprimis cogitare, semperque animo versare debere, se jam ultra humana naturae fines processisse, seque ipsum ei instituto tradidisse, quod sit quam maxime a corpore sejunctum, ac propterea Angelorum conversationem imitandam suscepisse, siquidem hoc angelicae naturae proprium est, liberum esse a vinculis terrenis, nec omnino distrahi ad aliam ullam pulchritudinem contemplandam, sed oculos in Dei vultum assidue defixos habere.

Id expertus alter S. Gregorius cognomento et rerum gestarum gloria Magnus, mire luget suum e monasterio lapsum, vel potius raptum ad pontificatum, uti patet lib. VII Registri, epist. 126 ad Leandrum, et lib. I, epist. 5 ad Theoctisten sororem Imperatoris: "Alta, inquit, quietis meae gaudia perdidi, et intus corruens ascendisse exterius videor: unde me a conditoris mei facie longe expulsum deploro. Conabar namque quotidie extra carnem fieri, cuncta phantasmata corporis ab oculis mentis abigens, superna gaudia incorporaliter videre; et non solis vocibus, sed totis medullis cordis ad Dei speciem anhelans dicebam: Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum, et vultum tuum, Domine, requiram. Nil autem in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene crederem impletum, quod pollicente Domino ex Propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terrae."

Talis fuit hoc saeculo S. Carolus Borromaeus, qui in excelso virtutum omnium culmine consistens post se traxit Mediolanensem Ecclesiam, quam moribus adeo sanctis imbuit et decoravit, ut videretur esse paradisus terrestris. Igitur status perfectionis et Religio est arx Ecclesiae, quae est Sion civitas David, puta Christi.

Primo, quia instar arcis munita est legibus, orationibus, poenitentiis, exemplis, exhortationibus, etc. Unde S. Bernardus, serm. 4 De Dedic. Eccl., Religionem vocat arcem Dei, et quidem munitissimam: "Optimum, inquit, certe castrum tulisti Christo, si inimicis esses tradideris Claram vallem." Et S. Hieronymus ad Hedibiam, epist. 150: "Vis, inquit, esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoli, vende quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem, et nudam solamque crucem virtute nuda sequaris." Et S. Cyprianus, De Orat. Dom.: "Qui renuntiavit jam saeculo, major est honoribus et regno; et ideo, qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat." Nam quasi aquila in arduis posuit nidum suum, Job cap. XXXIX, vers. 27.

Secundo, quia instar arcis excelsa est. Unde Apoc. XXI, 2, Jerusalem coelestis vocatur, quia scilicet e coelis a Deo vocata est, et ad coelum nos ducit. Quocirca S. Bernardus ad Fratres de monte Dei, agens de Religiosis: "Quos, inquit, quo nomine dignius appellem nescio, homines coelestes, an Angelos terrestres, degentes in terris, sed conversationem habentes in coelis." Et Climachus, gradu 4, monasterium ait esse coelum quoddam terrenum; et ideo quo affectu ac reverentia credimus Angelos ministrare Deo, eodem nos etiam fratribus nostris ministrare debere.

Tertio, quia ipsa est Sion, id est specula: tum quia coelestia speculatur, tum quia omnia terrena respicit et despicit, tum quia ex alto omnes hostium insidias circumspicit et avertit, tum quia ipsa est specula in quam omnium oculi conversi sunt. Quocirca praeclare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 1 in Julian., Religiosos vivis hisce coloribus pingit: "Videsne, inquit, hos pauperes victu ac tecto carentes, hos humiles et terrenos, et supra terrena; qui inter homines versantur, et rebus humanis sunt superiores; qui vinculis pressi, et liberi sunt; retenti, et teneri non possunt; qui nihil in mundo habent, et omnia habent; qui mundo superiores sunt; hos, inquam, propter mortificationem immortales, propter solutionem Deo conjunctos; qui ab amore alieni, sed divino amore ardentes; quorum fons lucis, et quorum jam radii, splendorisque trajectiones; quorum angelici psalmorum cantus, et pernox statio, et mentis ad Deum excessio ante mortem in coelum se rapientis; quorum purgatio, et tamen purgantur, quippe nullum ascensus et deificationis modum sibi constituentes; quorum est conteri et abjici, et quorum simul est super thronos sedere; qui et nuci sunt Septuaginta. Talis fuit hoc saeculo S. Carolus Borromaeus — " B. Virgo ergo vocat ad craterem cum excelsa praedicatione, quia ipsa fuit crater continens et propinans nobis carnem et sanguinem Christi, juxta illud Cant. VII: "Umbilicus tuus crater tornatilis nunquam indigens poculis." De quo S. Ambrosius, lib. De Instit. Virg. cap. XIV: "Vere, inquit, alvus ille Mariae crater tornatilis, in quo erat sapientia, quae miscuit in cratere vinum suum, indeficientem cognitionis piae gratiam divinitatis suae plenitudine subministrans. In quo Virginis utero simul acervus tritici, et lilii floris gratia germinabat, quoniam et granum tritici germinabat et lilium." Et S. Ildephonsus, serm. 1 De Assumpt., eadem mutuatus ex S. Ambrosio: "Vere, inquit, alvus Mariae tornatilis fuit, quia in eo sapientia se influxit, quae in cratere illo vinum miscuit." Sic Ildephonsus, quem citat Vincentius Bellovacensis in Speculo Historiali, lib. VII, cap. CXXI.

4 et 5. SI QUIS EST PARVULUS, VENIAT AD ME. ET INSIPIENTIBUS LOCUTA EST: VENITE, COMEDITE PANEM MEUM, ET BIBITE VINUM QUOD MISCUI VOBIS. — Pro parvulus hebraice est פתי peti, id est parvulus, cui facile quidvis persuadetur; Septuaginta, Chaldaeus et Syrus, insipiens; S. Cyprianus, lib. II Testimon. contra Jud. num. 2, insciens; alii, simplex, de quo plura cap. I, vers. 4. Pro insipientibus hebraice est חסר לב chasar leb, id est ei qui deficit corde, puta inopi cordis, et cui deest cor; Septuaginta, egenti sensu; Chaldaeus, indigentibus intellectu; alii, carenti mente. Idem ergo est parvulus quod insipiens, puta homo, qui sensu et carne tantum ducitur; posterior enim pars de more explicat priorem. S. Gregorius tamen symbolice per parvulum accipit humilem; humilis enim capax est sapientiae: "Qui enim, inquit, necdum semetipsum despicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit, juxta illud Christi: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis," Matth. XI.

Sunt haec verba sapientiae invitantis ad se suasque epulas. Unde subauditur to dicens, quod proinde supplent Septuaginta hoc modo, dicens: Si quis parvulus, veniat ad me. Per panem et vinum accipit agapen, sive convivium sacrum ex victimis Deo immolatis, quod sacris lectionibus et sermonibus condiebatur, uti dixi vers. 2. Sub quo allegorice intellige epulum Eucharistiae, quod comedendum est ore et stomacho tum corporali, tum spiritali, puta attenta meditatione, oratione, desiderio, amore, humilitate animique unione cum Christo sumendum et ruminandum. Omnes ergo ad S. Synaxim hic invitat sapientia, id est Christus, uti hisce verbis Ecclesia omnes ad illud evocat in festo Venerabilis Sacramenti; et S. Gaudentius, in serm. 19 ad Neophytos: "Contendite, inquit, pulli generosi, ad sacram offam, in qua est vita, et ex coelesti illo cibo mica non cadat." Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. IV De Sacramentis, cap. II: "Bonae aquilae circa altare; ubi enim corpus, ibi et aquilae. Forma corporis altare est, et corpus Christi est in altari; aquilae vos estis."

Atque Zacharias, cap. IX, vers. 17: "Quid enim, inquit, bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?" Ubi multa de fructu sanctae Communionis dixi, aeque ac Exodi XVI, 33, ubi fuse egi de manna, quod erat panis coeli et panis Angelorum, omne delectamentum in se habens, omnemque saporis suavitatem: quo solo pasti Hebraei in deserto sani vegetique ad continuam peregrinationem, ac robusti ad bella contra Amalec, Og et Basan conficienda evaserunt. Atque idcirco manna expressus erat typus Eucharistiae, qui est panis coelestis sanitatem, delicias et immortalitatem tam animae quam corpori conferens, juxta illud Christi: "Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur, etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita," Joan. VI, 51.

Ex hoc loco parvulos esse docendos et formandos ad virtutem docet Joannes Gerson, part. II, tract. De Parvulis trahendis ad Christum, ubi laboris hujus fructum et meritum exaggerat, ac seipsum in exemplum proponit. Ipse enim, cum esset Cancellarius Parisiensis, et summis Academiae negotiis districtus, pueris tamen erudiendis eorumque confessionibus audiendis assidue vacabat, secutus exemplum Christi, qui ait: "Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum coelorum," Matth. XIX, 14. Ideoque et parvulos judicio maturos illico ad S. Synaxim hortabatur.


Versus 6: Relinquite Infantiam

6. RELINQUITE INFANTIAM, ET VIVITE, ET AMBULATE PER VIAS PRUDENTIAE. — q. d. Relinquite pueriles et infantiles nugas, errores, desideria, concupiscentias; "et vivite," id est, et sic vivetis vitam humanam et rationalem, sequentes ductum rationis et honestatis, cum antea more puerorum vixeritis vitam animalem, qualem agunt bestiae rationis expertes, quae sola phantasia et sensu aguntur; "et ambulate," id est, sic relinquendo infantiam ambulabitis, "per vias prudentiae," vel "et" id est idcirco, "ambulate per vias prudentiae." Si enim per vias prudentiae ambuletis, utique relinquetis infantiam et imprudentiam, ac vitam homine dignam capessetis, quae vos ducet ad vitam beatam et aeternam.

Unde Chaldaeus vertit, amandate a vobis insipientes vecordiam (Syrus, stultitiam), sive indigentiam intellectus vestri, et vivite; Septuaginta Complutenses, relinquite insipientiam, et vivetis; et quaerite prudentiam, ut vivatis; Romani vero, relinquite stultitiam, ut in saeculum regnetis, et quaerite prudentiam.

Pro ambulate per vias prudentiae, hebraice est, dirigite in via intelligentiae, vel rectam facite viam prudentiae, hoc est, per viam rectam prudentiae incedite, ac juxta ejus dictamen opera vestra dirigite. Unde Aquila et Symmachus, recte ite in via intelligentiae; Septuaginta, corrigite scientiam et intelligentiam; S. Cyprianus, lib. II Testim. cap. II, legit, " corrigite scientiam et intelligentiam; " Syrus, vias rectas cogitate.

7. QUI ERUDIT DERISOREM, IPSE INJURIAM SIBI FACIT: ET QUI ARGUIT IMPIUM, SIBI MACULAM GENERAT. — Syrus, qui corripit flagitiosum, capiet sibi ignominiam. Dat causam cur parvulos et simplices, qui facile monenti cedunt et credunt, advocarit, non versutos, puta derisores et impios, in sua impietate obstinatos (hos enim opponit parvulis et insipientibus): quia scilicet derisor, utpote superbus et tumidus, deridet monita et monitores. Beda, Cajetanus, Jansenius et alii. Quare qui eum monet, " injuriam sibi facit " (Hebraea et Septuaginta, accipit ignominiam), primo, quia exponit se suaque risui et ludibrio derisoris.

Secundo, quia imprudentiae notam sibi accersit, quod sine fructu, imo cum damno, derisorem corripiat. Facit enim contra illud sapientis, Eccli. cap. XXXII, vers. 6: " Ubi auditus non est, non effundas sermonem. " Et contra illud Christi, Matth. VII, 6: " Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis. " Ubi nota primo, per sanctum et margaritas significari doctrinam Evangelii et veritatis; per canes et porcos, perversos et obstinatos, idque propter immunditiam et rebellem oblatrationem. Vetat incorrigibiles ergo docere et corripere, quia, ait, illi velut porci sermones suis appetitibus et immunditiis contrarios contemnunt et calcant, deinde vero acuuntur in sermonis auctorem, eumque vel verbis vel verberibus lacerant. Nota secundo, hoc intelligendum per se: nam per accidens Christus, S. Stephanus, Paulus et alii perversissimis Judaeis praedicarunt, eorumque incredulitatem acriter corripuerunt, tum ut publicum perhibierent testimonium veritati et gloriae Dei, tum ad contestationem inexcusabilis impietatis improborum, tum propter aliorum adstantium utilitatem, et vitandum scandalum. Tunc enim sancta non dantur porcis, sed potius Deo et electis ejus.

Tertio, quia causa vel occasio est, ut derisor gravius peccet, dum peccatum suum tueri satagit, in eoque se obfirmat, ac monenti detrahit, obmurmurat, eumque deridet. Unde Plutarchus: " Pertinacem, inquit, in delicto monere perinde est, ac speculum caeco objicere, " qui putans se suamque caecitatem rideri, objicienti indignatur, in eumque saevit et furit.

Quarto, qui irritat derisorem, ut reddat talionem, ut scilicet eadem vel similia vitia in corripientem retorqueat, et petulanti lingua probra in eum reciprocet, ut ita sua tegat vel propugnet. Unde S. Gregorius, libro VIII Moral. cap. XXIV:

" Scirpus in flore, inquit, est hypocrita in laude. In flore suo manum carpentis incidit, quia in laude hypocrita positus, ne hunc quisquam corripere audeat, asperitate sua protinus vitam corripientis secat. Sanctus namque esse non appetit, sed vocari; et cum fortasse corripitur, quasi in opinionis gloria detruncatur. Deprehensum se in pravitate irascitur, sibi loqui redarguentem prohibet, quia quasi in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus aestimari; et paratior est mori quam corripi.

Ex dictis liquet perperam Aben-Ezra pro derisorem, vertere in nominativo derisor. Derisor, inquit, qui arguit alium, ipse sibi ignominiam accersit. Quando enim qui alium arguit, deridet, ostentatque risum et cachinnum, tunc sibi conflat dedecus. Correptio enim facienda est gravi maturoque vultu, non irrisorio. Perperam, inquam: nam omnes alii vertunt derisorem, in accusativo, aeque ac impium, de quo sequitur.

Iisdem de causis, " qui arguit impium, sibi maculam generat, " praesertim quia impius in impietate obstinatus insuper conatur alios ipsumque arguentem ad suam impietatem pertrahere, ejusque culpa vel suspicione maculare. Hebraice est, et qui increpat impium, maculam ejus, scilicet sibi attrahit vel adauget et multiplicat; Chaldaeus, et correptio impii macula est ipsi, tum impio, tum corripienti; Septuaginta, arguens impium maculavit seipsum. Nonnulli codices addunt, correptiones enim impii livores sibi, q. d. Si corripias impium, quot verba, tot livores et dolores lividos vividosque ei infligis, qui proinde livorem indignationis, maledicentiae et vindictae stillare non cessant, ut monentem vel verbo, vel verbere reverberet, illique dolores et livores pariles, tum in corpore tum in animo vicissim impingat.

8. NOLI ARGUERE DERISOREM (Septuaginta, malos; Syrus, scelestum), NE ODERIT TE. ARGUE SAPIENTEM, ET DILIGET TE. — Est antithesis correptionis derisoris et sapientis, quod illa creet odium, haec dilectionem, ideoque haec sit amplectenda, illa omittenda: utpote quae tam corripienti quam correpto, quem ad odium aliaque peccata excitat, et quasi irritat, est damnosa. Per sapientem intellige sapientiae, id est virtutis, studiosum, vel etiam in sapientia et virtute perfectum: nam perfectio hujus vitae mixta est cum imperfectione; nemo enim tam perfectus est, qui non habeat nonnulla vitia, quae corrigat. Unde S. Gregorius loco jam citato: Redargutione, inquit, deterior redditur, quia quasi dirae percussionis aestimat jaculum puritatis verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quae mala exaggeret, contra vitam correptoris inquirit. Demonstrare longe incomparabiliter reum reprehensorem suum desiderat, ut innocentem se non suis actibus, sed alienis criminibus ostendat; ita ut saepe homo redargutionis aliquid se dixisse poeniteat, et quasi a carpentis manu, sic a corripientis animo quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Unde bene per Salomonem dicitur: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Neque enim justo timendum est ne derisor, cum corripitur, contumelias inferat, sed ne tractus ad odium pejor fiat. "

Sapientes vero et sancti diligunt corripientes et correptionem, quia per hanc diriguntur ad morum emendationem et vitae perfectionem. Sapiens ergo diligit correctionem, quia diligit veritatem et virtutem: virtus enim est veritas. Quid enim aliud sunt dictamina virtutum, nisi lumina veritatis? Impii vero amant vitium, ideoque mendacium. Quid enim est vitium, nisi mendacium practicum, quo malum pro bono appetitur et laudatur? In illo ergo verum est illud Comici: " Obsequium amicos, veritas odium parit; " ideoque correctionis medicina ei vertitur in venenum. Igitur sicut sol ceram liquefacit, lutum indurat: sic correctio et veritas a sapiente blande, a stulto et impio dure accipitur; ac in illo amorem, in hoc odium parit. Audi Patianum, Paraenesi ad poenitentiam: " Ut carbones solet tunc maxime fervere, cum moves; et incendium tunc maxime ardere, si vertas; et rabies tunc maxime saevire, si provoces: ita illi objurgationis necessariae stimulos contrario calce fregerunt, non sine suo quidem malo et vulnere repugnantes. Nam a Domino dictum est: Argue stultum, et odio te habebit. Rursum, sicut vinum melli infusum mellescit, felli vero mixtum fellescit; et sicut aqua infusa vino vinescit, aceto vero mixta acescit, imo illa in vinum, haec in acetum transit; insuper sicut terra lapidosa et senticosa omnem humorem et pluviam in lapides, sentes et vepres commutat, terra vero mollis et pinguis pluviam in herbas et flores transfert; denique sicut stomachus bonus cibum in bonum succum et sanguinem convertit, stomachus vero biliosus cibum in bilem vertit, non vitio cibi, qui bonus et suavis est, sed vitio stomachi, qui amarus et biliosus est: sic pariter sapiens correptionem in amorem, impius eamdem in bilem et odium traducit, non vitio correptionis, quae bona est; sed vitio impii, qui cor habet superbia et ira infectum.

Moraliter, hic nota correptionem sapienti esse amandam et ambiendam, sicut amatur sal, licet salsum, ad condiendas carnes; et pilulae, licet amarae, ad expurgandos malos humores; et lixivium, licet acre et mordax, ad defricandum sordes capitis: ut pari modo per correptionem anima suo nitori restituatur, imo ad illustrem sanctimoniam et perfectionem assurgat. Quocirca parentes liberorum, magistri discipulorum, Superiores subditorum, Praelati Religiosorum amantes, crebro eos monere et corrigere solent, ut ita naevos omnes deponant, ac obedientiae et humilitati assuefacti, magnis continuae mortificationis passibus ad perfectionem contendant. Justis ergo necdum perfectis dicitur tanquam studiosis sapientiae discipulis: " Audite, filii, disciplinam patris, et attendite, ut sciatis prudentiam; " justis vero perfectis tanquam magistris illud etiam Salomonis injungitur: " Argue sapientem, et diliget te; da sapienti, " id est discipulo sapientiae, " occasionem, et addetur ei sapientia. Doce justum, et festinabit accipere. " Ad hos namque omnes pertinet imperfectiones arguere, occasionem proficiendi dare, et veram virtutem docere, non tam sermone quam opere, et purissimae sanctitatis actione.


Versus 9: Da Sapienti Occasionem

9. DA SAPIENTI OCCASIONEM, ET ADDETUR EI SAPIENTIA. DOCE JUSTUM, ET FESTINABIT ACCIPERE. — Quam doces. " Occasionem, " sapientiae scilicet et discendi. Unde Chaldaeus, doce sapientem, et sapientior erit adhuc; ostende justo, et addet scientiam. Hebraice tantum est, da sapienti, scilicet doctrinam et consilium, inquit Cajetanus.

Significatur hac paroemia sapienti porrigendam esse occasionem sapientiae et virtutis, eo quod sapiens illius avidus occasionem sibi datam illico arripiat, ut quod optat et quaerit, in sapientia proficiat: nam in omnibus sui profectum vestigat. Unde haec gnome variis sententiis ornari et varie explicari potest.

Primo, ut per occasionem cum Cajetano accipiamus doctrinam et consilium, q. d. Da sapienti sanam doctrinam et consilium; nam ipse illico illud amplectetur et exsequetur, itaque fiet sapientior, et, ut ita dicam, virtuosior. Unde explicans subdit: " Doce justum, et festinabit accipere. " Posterior enim pars rhythmi explicat priorem.

Secundo, per occasionem accipias correptionem, de qua sermo praecessit; correptio enim sapienti est occasio proficiendi, suosque defectus corrigendi. Unde S. Augustinus, epist. 48 ad Vincentium, ex hoc loco docet Donatistas aliosque haereticos, in haeresi sordescentes, non tantum verbo Dei instruendos, sed et vi poenisque cogendos esse ad Orthodoxam fidem, eo quod poenae sint illis occasio sapiendi, idque probat experientia multorum, qui poenis reducti sunt ad sanam fidem. Unde concludit: " His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges serviunt Domino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: Jam hoc volebamus, sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit jam faciendi, et dilationum morulas amputavit. "

Tertio, significat sapienti duntaxat suggerendam esse occasionem proficiendi: ex illa enim ille ulterius se provehet. Unde illud: " Sapiens nutu, stultus fuste monendus est. " Ita S. Antonius, epist. 2 ad Fratres Arsenoitas: " Erant, inquit, et alia multa quae velim docere; sed si dedero occasionem sapienti, sapientior erit, " q. d. Multa scripturiebam, sed ex paucis quae scripsi caetera colligetis. Sapiens enim ex dictis non dicta, ac stulto expresse dicenda, per se rimatur et colligit. Vel, si dedero occasionem, id est spatium et tempus cogitandi discendique.

Unde quarto, Syrus per occasionem accipit tempus opportunum, q. d. Noli tempore importuno, sed opportuno docere, corrigere, exhortari et stimulare sapientem ad meliora. Sapiens enim si importuno tempore moneatur, v. g. cum est aliis occupatus, cum moestitia deprimitur, cum mente obnubilatur, ex monitione affligetur vel exacerbabitur: sin opportuno, cum v. g. serenus est, docilis, hilaris, optime accipiet monitionem. Sic ergo Syrus vertit, da tempus sapienti, ut iterum sapientia imbuatur. Sensim enim discitur sapientia et virtus, atque qui hodie infirmi et invalidi sunt ad opus aliquod heroicum, cras vel perinde robustiores facti ad illud fortes erunt et validi. Infirmis ergo aeque ac pueris danda sunt temporis spatia, quibus se suamque infirmitatem superent et vincant. Sic Christus ad tempus Apostolorum vitia et infirmitates toleravit, allegans inter caetera, " utres vetustos novum vinum facile ferre non posse, " Matth. IX, 17.

Quinto, significat Sapiens parentes, magistros et superiores debere subinde filiis, discipulis et subditis dare occasionem proficiendi in sapientia et virtute, ejus exercendae occasiones suggerendo et objiciendo. Sic magistri obscuras quaestiones discipulis proponunt, ut earum solutionem investigent, sicque ingenium acuant. Sic B. Aloysius Gonzaga agens cum Patribus et Doctoribus, ut sermonem de rebus spiritualibus induceret, proponebat eis quaestiones de virtutum et vitiorum actibus, de sensu certarum sententiarum S. Scripturae, de officiis Religiosi, etc., quasi cupiens ab eis edoceri. Sic senex ille in Vitis Patrum dicebat Superiores debere novitiis et subditis opportune suggerere occasiones exercendae nunc patientiae, nunc humilitatis, nunc obedientiae, nunc resignationis, nunc charitatis, etc., ideoque verbis acrioribus subinde eos pungere, stimulare et mortificare; atque eum, qui id facere negligat, esse in suos crudelem, et panem filiis debitum subtrahere: sicut enim pane alitur corpus, sic occasionibus et stimulis alitur virtus, et acuitur spiritus. Hac de causa Deus quasi peritus magister nobis objicit nunc tribulationes, ut discamus patientiam; nunc contemptus, ut discamus humilitatem; nunc afflictos et pauperes, ut discamus beneficentiam, etc., juxta illud Apostoli: " Creati in operibus bonis (id est, ad opera bona) quae praeparavit Deus ut in iis ambulemus, " Ephes. II, 10.

Denique significat sapientem occasiones discendi non perdere, sed ex omnibus profectum capere, ac justum, si ansam amplius se justificandi nactus sit, eam non omittere, sed instar aucupis aves hasce coelestes aucupari et captare. Occasio enim instar avis praetervolat, ni statim ut se offert, prehendatur, juxta illud:

Fronte capillata est, a tergo occasio calva; ut, cum pertransiit, prehendi nequeat. E contrario, insipientes et impii infinitas bene agendi occasiones praeterire sinunt, quas serio, sed sero quaerent, ac occasiones male agendi obviis manibus amplectuntur; unde in aeternum eos poenitebit, juxta illud Sap. V, 6: " Erravimus a via veritatis, etc., lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. "


Versus 10: Principium Sapientiae Timor Domini

10. PRINCIPIUM SAPIENTIAE, TIMOR DOMINI: ET SCIENTIA SANCTORUM, PRUDENTIA. — Sapientiae statuit principium, cap. I, 7, idem statuit hic ipsa sapientia, scilicet timorem Dei: in hoc enim sapientiae basis, imo summa consistit. Pro principium hoc loco hebraice est תְּחִלַּת techillat, quod non nisi principium significat, cum cap. I, 7, sit רֵאשִׁית reschit, quod etiam primas, primitias et principatum significat, ut ibidem dixi. Probat principium sapientiae esse timorem Domini, ex eo quod scientia sanctorum sit prudentia: prudentia enim idem est quod sapientia; cum ergo haec sit scientia sanctorum, id est eorum quae sancta, honesta et pia sunt, quaeque sui studiosos faciunt sanctos, sequitur eamdem esse timorem Dei, quia hic in se sanctus est, et sui studiosos facit sanctos. Significatur ergo, inquit Jansenius, de ea sapientia hic esse sermonem, quae incipit in nobis esse et crescere ex concepto Dei timore: sicque parvulos et insipientes posse ad sapientiam pervenire, si Dei timorem concipiant: quem quia omnino abjecerunt impii et derisores, ob id sapientiam non posse percipere. Ad indicandam expressius differentiam inter hanc sapientiam et eam, a qua juxta mundum quidam dicuntur sapientes, subditur: " Et scientia sanctorum prudentia, " hoc est, scientia et cognitio rerum sanctarum, quales scilicet Scriptura docet, et scientia quam habent sancti homines, illa sola est vera prudentia vel intelligentia. Potest enim τὸ sanctorum exponi, ut vel ad res, vel ad homines referatur; et potest in Hebraeo repeti in secundo membro principium, ut sic vertatur, et scientia sanctorum est principium prudentiae.

Unde R. Salomon, radix prudentiae est scientia sanctorum, seu sacrorum, puta Dei et Angelorum, ait Aben-Ezra; ac coeli et beatarum mentium, ait R. Levi. Aut vice versa cum Vatablo vertas, principium scientiae est sanctorum intelligentia, quaeque utique non est alia quam timor Domini. Omnis enim prudentia, et intelligentia, et sapientia sanctorum, id est rerum sanctarum, quamque habent homines sancti, consistit in timore, id est cultu, reverentia, obedientia et amore Dei. Unde alius vertit, summum in prudentia est, nosse divina; Septuaginta vertunt, consilia sanctorum intelligentia. Adduntque explicationis gratia, cognoscere enim legem mentis est bonae, q. d. Vera intelligentia et sapientia est consulere ea quae sancta sunt, ipsosque Sanctos sancta operantes; quia hi, cum sint mentis bonae, cognoscunt non speculative tantum, sed et practice, Dei timorem et cultum situm esse in observatione legis divinae: illam enim opere explent, ideoque habent timorem Dei, ac consequenter veram sapientiam et prudentiam, quae in Dei timore et sanctitate consistit. Idem ergo in re, vel quasi idem sunt timor Dei, scientia sanctorum, sapientia, prudentia, intelligentia, sanctitas, scientia, et cognitio practica, id est custodia legis divinae. Timor enim Dei stimulat cogitque hominem, ut custodiat Dei legem, imo plene timere Deum est custodire Dei legem, quod est esse sanctum. Hic ergo est sorites, qui in orbem circulumque vadit: ubi est sapientia, ibi est timor Dei; ubi est timor Dei, ibi est scientia sanctorum et sanctitas; ubi est sanctitas, ibi est prudentia; ubi est prudentia, ibi est cognitio, id est observatio legis divinae. Ergo a primo ad ultimum, ubi est sapientia, ibi est observatio legis divinae, in eaque omnis sapientia consistit, juxta illud Eccle. XII, 13: " Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo. " Prudentia ergo est virtutum princeps, regina, oculus et lux, quae, ut ait Jamblicus, epist. ad Amphalum, " singulorum vitam ad exemplar divinum referens, qua potest optima similitudine depingit, ideoque sui possessores Deo similes facit. "

Porro S. Chrysostomus in Catena Graeca: " Nihil aliud fere, inquit, est sanctorum consilium, quam prudens et sagax de rebus, quae in praxim veniunt, judicium. Sed et nihil quoque aeque student et desiderant iidem illi prudentes et sancti, atque divinam cognoscere voluntatem, " practice scilicet, id est cognitam exsequi. " Nam Spiritus Sanctus est vita animae. " Hucusque S. Chrysostomus.

Hujus gnomes appositus exstat apologus apud Cyrillum, lib. I Apolog. moral. cap. III, cujus titulus est: Prudentia vera est quae simplicitatis innocentia decoratur. Animalia, inquit, inter se quaesierunt quodnam ex ipsis esset prudentius, ac volatilia proposuerunt corvum, terrestria vulpem; accessit simia, dixitque tam corvum, quam vulpem, esse astutos ac dolosos, at non prudentes; idque hac ratione evicit: " Astutia nocendi conjuncta est cum ignorantia vere agendi; prudentia autem vera est ars praeclarissima recte vivendi cum simplicitate, nescia quemquam laedendi. Quae itaque minus provida sunt, arte quidem armata, calliditate et stimulis nocendi malitiosiora fore dicam, sed non prudentia. Nam is tantum prudens est, qui ratione recta in omnibus gubernatur. Verum recta ratio naturae rationalis illa est, quae suum finem ut optimum intendit, et omne quod impedit ad hunc finem consequendum, effugit; et cuncta quae expediunt ad illum finem agit et quaerit; et in his omnibus quousque ad illum finem perveniat, firma constantia permanet. Finis autem naturae rationalis est, sine omni malo, gaudere omni vero bono, et cum perpetuitate securitatis, et securitate veritatis laetari. Ad hunc capessendum cuncta impeditiva sunt vitia, et omnes virtutes opportunae. Quo definito, unusquisque sociorum secessit in sua. "


Versus 11: Per Me Multiplicabuntur Dies Tui

11. PER ME ENIM MULTIPLICABUNTUR DIES TUI, ET ADDENTUR TIBI ANNI VITAE. — Septuaginta, hoc enim modo multo vives tempore, et adjicientur tibi anni vitae; τὸ enim dat causam non tantum versus praecedentis, sed et vers. 5 et sequentium, puta dat causam totius orationis et invitationis sapientiae, q. d. Invitavi, et assidue omnes ad me, puta ad sapientiam, et ad timorem Dei, invito; nunc venientibus magna promitto praemia. Ego enim sum, quae mei studiosis porrigo vitam sanam et felicem per multos annos in hoc saeculo, et per omnem aeternitatem in futuro. Vide dicta cap. III, 8.

12. SI SAPIENS FUERIS, TIBIMETIPSI ERIS: SI AUTEM ILLUSOR (Syrus, improbus), SOLUS PORTABIS MALUM. — Est hic alter stimulus, quo sapientia pungit omnes ad sui sequelam, q. d. Si, o fili, meis sapientibus monitis parueris et sapienter vitam institueris, tibimetipsi, id est ad tuum, non ad meum vel alterius, commodum et praemium id feceris; si autem ea spreveris et deriseris, tu solus poenam lues, q. d. Tibi, non mihi, seritur et metitur, ne putes mea me lucra spectare, meque ad meum honorem discipulos aucupari: ego nec discipulis nec honore indigeo; sat mihi docta, sat honorata sum: tuam utilitatem, tuum honorem quaero; tibi consulo, et ut tute tibi ipsi consulas suadeo: si enim mihi parueris, ut sapias tibi ipsi, gloriam, vitam et felicitatem promereberis; sin me deluseris, teipsum deludes, tibique mortem et gehennam accerses: " Unusquisque enim onus suum portabit, " Galat. VI, 5. Septuaginta addunt, tibi et proximis; Syrus, tibi et amicis tuis. " Si, inquiunt, sapiens fueris, tibi eris et proximis: si autem malus evaseris, solus utique hauries (Graece ἀντλήσεις, q. d. Exantlabis magno labore, dolore et angore) mala; " Symmachus, si autem pestilens fueris, portabis mala. Septuaginta secutus S. Ambrosius, in Psal. XXXV, vers. 1, hoc discrimen inter justum et injustum constituit, quod hic inutilis mundo sit, ille utilis et proficuus: " Injustus, inquit, et aliis inutilis, et sibi noxius; justi autem vita fructuosa aliis, sibi dulcis. Dicit enim Salomon: Fili, si sapiens eris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Advertimus ergo quia justitia aliis potius est nata, quam sibi: commune commodum, non suum spectat, et alienum bonum pro suo ducit emolumento. Beata est praeclara justitia, cujus bonum omnibus proficit. Ex uno plerumque proficiscitur, atque ad omnes provenit. "

Quocirca idem S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, octon. 10, ad illa: " Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, " docet justum solo aspectu aliis prodesse, suamque afflare justitiam. " Prophetat, inquit, totum orbem replendum esse timore divino, et ideo quasi timentes Deum Sanctorum dicit cognitione laetari. Qui enim videt justum et gaudet, etiam ipse vult esse justus. Pulchrum est enim ut eo in aliis delectetur, quod vult ipse in se servare, si possit. Est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, et virtutes suas in aliis amet. Plerisque enim justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia est. Quam pulchrum ergo ut videaris et prosis! Bonum ergo vir justus. " Probat id exemplo avis, quae vocatur icterus, quod ictero, id est morbo regio, laborantes sanet; de qua Plinius, lib. XXX, cap. XI: " Avis icterus, inquit, vocatur a colore; quae si spectetur, sanari id malum tradunt. " Ad quae verba alludens S. Ambrosius: " Nam si est tanta vis, inquit, in naturalibus, ut animal visum prosit ictericis, ita ut mortui quoque ejus animantis corpus prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis qui hujusmodi inciderint passionem, dubitare possumus quod justi sanet aspectus. Nonne vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis qui fideliter eum videre desiderant? " Subdit S. Ambrosius contrarium evenire impiis: " Sed quemadmodum, inquit, justus laetificat cor innocentium, cum videtur, ita et improbi justorum cognitione torquentur, quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides. "

Post hunc versum nonnulli codices Graeci subficiunt ista: " Filius disciplinam nactus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur. " Addunt Romani et S. Cyprianus in Concil. Carthag. ac Syrus sequentia: " Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequetur aves volantes: deseruit enim vias vineae suae, semitis vero agelli sui erravit; ingreditur autem per avia loca atque arida, et terram destinatam in sitim: contrahit autem manibus infructuosa; " vel, ut clarius habet Syrus, etiam ipse nihil congregavit. Verum haec omnia non sunt in Hebraeo, nec in Latina Vulgata, nec in Graecis Complutensium, et pleraque habentur cap. seq., unde ex eo huc translata videntur.


Pars Altera Capitis

Quaeres, quaenam est haec mulier stulta? Respondeo eamdem esse, quae descripta est cap. VII, 10; quam enim ibi depinxit Sapiens, eamdem hic depingit ipsa sapientia, quasi sibi aemulam, corrivalem et antagonistam. Grammatice ergo mulier haec est meretrix: nihil enim ita contrarium sapientiae, quae pudica est, spiritualis, angelica et divina, ac meretrix et libido, quae impudica est, carnalis, diabolica et tartarea. Ita S. Ambrosius, lib. I De Caino, cap. IV, et S. Hieronymus, in Osee cap. XIII, et Clemens, lib. III Paedag. cap. XII, Beda, Jansenius, auctor Catenae Graecorum et alii hic.

Parabolice vero per meretricem repraesentatur ipsa insipientia, puta cupiditas, sive concupiscentia, ac prava doctrina, praesertim haeresis. Unde S. Ambrosius censet per duas hasce mulieres describi virtutem et voluptatem sibi invicem adversantes, quarum quaelibet omnes ad se invitat. S. Augustinus vero, S. Hieronymus, Polychronius, Evagrius et alii accipiunt haeresin: haec enim est falsa sapientia, quae verae sapientiae ex diametro opponitur. Audi Philonem (cujus verba recitat S. Ambrosius, lib. I De Caino et Abele, cap. IV) lib. De Merced. meretr. non accipienda in sacrarium, graphice hoc Annae et Phenennae, vel potius Sarae et Gollae, id est virtutis et voluptatis, litigium et illicium depingentem. " Duas, inquit, nostrum quisque uxores habet in suo contubernio, easque infensas sibi invicem, et animae domum replentes contentionibus zelotypis. Harum alteram diligimus, quasi amicam blandam et familiarem, quae voluptas dicitur; alteram odio prosequimur, ut immitem ac tetricam, et nobis minime benevolam: haec virtus nominatur. " Deinde antequam earum jurgia exponat, utriusque habitum depingit: " Illa, inquit, ad nos accedit ornatu meretricio, fracto incessu prae mollitie, obtutu lascivo inescans animas juvenum, temeritatem et impudentiam praeferens in oculis, elata cervice supra nativam staturam assurgens, ridens cachinnabundaque, calamistrata et cincinnatula, fucata facie, pictis superciliis, recens lota, purpurissata, pretioso floridoque amicta palliolo, aureis gemmatisque armillis superba, et murenulis mundoque muliebri caetero, spirans unguenta fragrantissima, non tam domum suam quam fora compitaque diligens, petulans, suae formae prodiga, ascititiae vero avida. Et cum ea pedissequae domesticae, vafritia, injustitia, nequitia, quibus stipata more principis sic pertentat animum. " Hic prolixum subnectit sermonem, quo voluptas in adversariam sibi virtutem invehitur, et suos ad se allicit amatores. Deinde ad virtutem similiter depingendam transit. " Altera, inquit, in abdito stans, verita ne forte illa mariti communis animum ad se solam pertraheret, corruptum donis, vel oblatis, vel ostentatis; neve pretioso aspectu emollitum deciperet: quando ascititio cultu et magicis eum allectari demulcerique animadvertebat praestigiis, repente supervenit, ingenio, matronalique incessu gravis, vultu serena, genuino quodam pudoris colore suffusa, simplex moribus, vitae integra, mente semper sui similis, verbis haud blanda, sanam mentem veraciter exprimentibus, decora nativo habitu, moderata gestu, vestitu modica, ornata non auro, sed longe pretiosioribus ornamentis. Comites eam sequebantur, pietas, sanctitas, veritas. " Hic deinde insignem subtexit orationem, qua virtus cum aemula sibi voluptate expostulat, et qua miseros homines voluptatis nexibus implicatos, ad beatam ipsius virtutis evocat libertatem.

Salomonem de more secutus Plato et Philosophi similia narrant de Hercule. " Is enim, ut ex iisdem narrat S. Basilius, homil. 24 De legendis libris Gentil., cum quadam die an sequenda esset via voluptatis, an virtutis, ambigeret; astiterunt illi duae feminae, quarum conditionem statim ex ipso habitu agnovit. Altera, inquit, forma conspicua, molliore facie, lascivis oculis, sermone blando, omnia fausta faciliaque et ad vitae solatia tendentia per otium pollicendo, Herculem ad se trahere conabatur. Altera vero vultu rigido, squalenti maestoque ore, magnam fiduciam atque constantiam prae se ferens, nihil jucundum, nihil amoenum ostendebat, laboresque immensos terra marique subeundos. "


Versus 13: Mulier Stulta et Clamosa

13. MULIER STULTA ET CLAMOSA (Syrus, deceptrix blandiendo) PLENAQUE ILLECEBRIS, ET NIHIL OMNINO SCIENS. — Sapientiae, quasi reginae invitanti omnes ad regium virtutis epulum, opponit mulierem insipientem, quae ad suas delicias cunctos pellicit: ut illius honestas et pulchritudo, hujus inhonestas et turpitudo ex mutua collatione clarius appareat, utque invitati hujus fraudes et illecebras exitiales agnoscant et caveant, illius vero honoratum veritatis probitatisque epulum sectentur et ambiant.

Igitur tam meretrix, quam concupiscentia et haeresis, primo, est " stulta, " Hebr. אשת כסילות eschet kesiluth, id est, mulier stultitiae, q. d. Est ipsa stultitia personata et habitu muliebri vestita: tum quia meretrix libidine et avaritia ebria mentem et rationem perdidit, ac quasi dementata et vesana non nisi sordes et luxurias cogitat; tum quia meretrix symbolum est stultitiae, puta cupiditatis et haeresis, quae ipsissima est stultitia. Quocirca S. Isidorus, lib. VIII Origin. cap. XI: " Venus, inquit, vocatur Cupido propter amorem; est enim daemon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus et irrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur: sagittam, quia amor cor vulnerat; facem, quia inflammat. " Hinc Poetae Venerem Vulcano nupsisse ferunt, ut significent amorem ardore incendi. Rursus eam strabam pingunt, quia pravus est amor.

Secunda, meretricis, et concupiscentiae, ac haeresis conditio est, quod sit " clamosa, " Hebraice הומיד homia, id est tumultuosa, vel tumultuans, ut vertit Origenes, Vatablus et Pagninus: Mulier stulta, inquit, tumultuatur; Septuaginta, audax. Quam sint clamosae et tumultuosae meretrices, liquet experientia, quae docet plerasque lites, rixas et caedes excitari per vel propter meretrices. Idem ex eadem liquet de cupiditate et haeresi, quae tot tumultus, bella et incendia nostro hoc saeculo excitavit in Gallia, Anglia, Scotia, Belgio totaque Europa: ut per eam passim templa et monasteria concremata, urbes eversas, provincias vastatas, innumera hominum millia trucidata cernamus. Addit S. Ambrosius, lib. I De Caino, cap. IV: " Illic comessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus canentium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lascivientium plausus, confusa omnia. " Et cap. V: " Illa vini ebrietas, fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur. Saevus criminum stimulus libido est, quae nunquam manere quietum patitur affectum. Nocte fervet, die anhelat, de somno excitat, a negotio abducit, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur. Nullus peccandi modus, et inexplebilis scelerum sitis, nisi morte amantis exstingui non potest. " Similes tumultus ostendit in cupiditate avaritiae, sive aeris libidine. " Omnibus, inquit, invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat, quod censu abundat. Nullus rapiendi modus ubi nulla mensura cupiendi. Sic inflammat, sic igne suo pascit animum, ut hoc solo distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum. Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, foetusque terrarum arguit. "

Tertia, quod sit " plena illecebris, " Hebraice פתיות petaiuth: quod primo, Cajetanus et Pagninus vertunt, simplicitatis; Marinus, stoliditatis, q. d. Mulier simplex; Vatablus, imperita; Marinus, stolida; peti enim est parvulus, simplex, rudis, imperitus. Secundo, Septuaginta vertunt, indiga panis; unde auctor Catenae Graecorum legit, et ad frustuli panis inopiam redigitur, ut petaiuth derivetur a פת path, id est frustum, buccella panis, q. d. buccellaria quales saepe sunt meretrices, quia omnia dilapidant, ideoque, ut ait S. Chrysostomus, homil. 63 ad Populum, similes sunt dolio perforato. Tertio, optime Noster vertit, plena illecebris. Radix enim פתה patha significat suadere, illicere, decipere, seducere. Unde Tigurina vertit, persuasiones habet, q. d. Pitho est, sive Suada, vel Suadela. Pitho enim Gentilibus fuit dea suasionis, persuadens quidquid volebat, de qua Horatius, lib. I, epist. 6: Ac bene nummatum decorat suadela venusque. Et Cicero, De Claris Orator.: " πειθώ, inquit, quam Graeci vocant, cujus effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius; ejus autem Cethegum medullam fuisse vult, ut quam deam in Periclis labiis scripsit Eupolis sessitavisse, hujus hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit. " Talis suada est meretrix, aeque ac voluptas, de qua S. Ambrosius, lib. I De Caino, cap. IV: " Illa, inquit, meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis laqueus est peccatoris); quemcumque viderit sensu indigum praetereuntem in angulo, in transitu domus suae, sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda: domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta. Etenim, quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem. Vitiorum succincta comitatu, et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae. " Et inferius: " Thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem. "

Et Cicero, De Claris Orator.: "

inquit, quam Graeci vocant, cujus effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius; ejus autem Cethegum medullam fuisse vult, ut quam deam in Periclis labiis scripsit Eupolis sessitavisse, hujus hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit. " Talis suada est meretrix, aeque ac voluptas, de qua S. Ambrosius, lib. I De Caino, cap. IV: " Illa, inquit, meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis laqueus est peccatoris); quemcumque viderit sensu indigum praetereuntem in angulo, in transitu domus suae, sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda: domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta. Etenim, quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem. Vitiorum succincta comitatu, et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae. " Et inferius: " Thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem. "

Has illiciendi artes egregie callebat Anna Bolena, quae cum esset meretrix, et a Gallis vocaretur Equa Anglicana, Henrico VIII Angliae regi ejus congressum expetenti, asseruit se esse virginem, neminique se virginitatis florem, nisi viro suo dedicaturam. Colloqui, colludere, simul etiam cum rege saltare, nunquam a sua modestia alienum judicavit, tantum a concubitu abhorrere se finxit. Quibus artibus ita regem inescavit, ut jam ei fixum esset, repudiata Catharina, tam sanctam virginem in uxorem ducere. Duxit, periit, Angliamque perdidit usque in praesentem diem. Ita Sanderus, lib. I De Schism. Angliae.

Quarta est, " nihil omnino sciens " praeter suos amores et libidines, ac illiciendi nummosque emungendi artes: hisce enim totam mentem intendit et expendit, ut nihil aliud scire vel cogitare posse videatur. Unde Septuaginta sensum reddentes vertunt, quae non novit pudorem, quia tota impudens est, ut ad impudicitiam suam juvenes pelliciat. Sic enim virginitatis et castitatis paranymphus est pudor, sic impudicitiae pronuba est impudentia. Vide S. Ambrosium, lib. I De Virgin. Chaldaeus vertit, nescit bonum; Syrus, nescit utilia.


Versus 14: Sedit in Foribus Domus Suae

14. SEDIT IN FORIBUS DOMUS SUAE SUPER SELLAM IN EXCELSO URBIS LOCO. — Syrus, sedet super thronum excelsum: tum quia superba est, ait Aben-Ezra, tum ut suam pulchritudinem ostentet, omnesque ad suos amores invitet. Hic enim est mos meretricum: imo nonnullae curant se gestari per urbem sellis undique patulis, quasi veneres quasdam, ut suam formam venditent et nundinentur, ideoque post se trahunt greges juvenum, uti faciebat S. Pelagia primo peccatrix, deinde conversa a B. Nonno, poenitens et sancta, cujus Vita exstat apud Surium, die 8 octobr. Hinc illud Jerem. III, 3: " Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. " Magnum sane illicium est in oculis feminarum. Quocirca S. Lucia (non celebris illa heroina Syracusana, sed alia, quae proinde quasi patrona invocatur ab iis qui oculis laborant, et a nonnullis vocatur Lucilla) sentiens ob oculorum pulchritudinem se expeti a tyranno, oculos sibi eruit, eosque ad tyrannum misit, hoc dicto: " Scito nihil amplius in me superesse, quo a te mihi timeam injuriam; " vere implens illud Evangelii: " Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. " Ita Sabellius, lib. IV Exempl. cap. VIII. Simile exemplum recenset Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 53; vide eum. Simile habet Joannes Moschus in Prato spirit. cap. LX.

15. UT VOCARET TRANSEUNTES PER VIAM, ET PERGENTES ITINERE SUO. — Hebraice, qui dirigunt semitas suas; Septuaginta, qui recta pergunt in viis suis; Syrus et Chaldaeus, quorum viae rectae sunt.


Versus 16: Si Quis Est Parvulus

16. QUI EST PARVULUS, DECLINET AD ME. ET VECORDI LOCUTA EST. — Sunt verba quae vers. 4 sapientiae attribuit. Unde Septuaginta vertunt, qui est vestrum insipientissimus, divertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio, dicens. Clemens Alexandrinus, lib. III Paedagogi, cap. XII, quisquis est vestrum stultissimus, ad me declinet; ei autem qui eget prudentia, praecepit, dicens. Solent enim meretrices insidiari viatoribus, eosque incautos aggredi, et ad se pellicere. Unde in semitis desident, qua eis transeundum est, indeque semitariae sunt appellatae. Porro Septuaginta vertunt, insipientissimus; Chaldaeus, mente captus, quia summa insipientia est sequi stultam et clamosam meretricem. Unde anonymus Rabbinus in Glossa magna Hebraica sic paraphrastice vertit, et columbae seductae non habenti cor verba haec fecit. Columbae enim amant aquas, cumque ex eis bibunt, colla non resupinant, teste Plinio, lib. X, cap. XXX, uti resupinant aliae aves, eo quod fauces habeant arctiores, et quia timent insidias et laqueos, quos eis juxta aquas tendere solent aucupes: columbae vero stolidae pronae bibunt, et pleno se proluunt ore, ideoque insidias aucupum non circumspicientes iis facile capiuntur. Tales sunt adolescentes stolidi, qui blanditiis meretricum seduci se sinunt, et aquis earum furtivis, id est meretriciis voluptatibus, totos se immergunt et submergunt.

S. Ambrosius, lib. I De Caino, cap. IV, haec ita paraphrastice exponit: " Ipsa in medio stans: Bibite, inquit, et inebriamini, ut cadat unusquisque, et non resurgat. Ille apud me primus, qui omnium perditissimus. Ille meus est, qui suus non est: ille mihi gratior, qui sibi nequior. Calix aureus Babylonis in manu mea inebrians omnem terram, a vino meo biberunt omnes gentes. Qui est ergo insipientior, divertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio, dicens: Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furti dulciorem bibite. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. "


Versus 17: Aquae Furtivae Dulciores Sunt

17. AQUAE FURTIVAE DULCIORES SUNT, ET PANIS ABSCONDITUS SUAVIOR. — Panes occultos libenter attingite, et aquam furti dulcem; S. Ambrosius, lib. I De Caino, cap. IV: " Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furti dulciorem bibite; " S. Hieronymus, in Osee, XIII: " Et aquae furtivam dulcedinem; " Pagninus, aquae furatae dulciores sunt, et panis in abscondito comestus magis sapit. Pro furtivae hebraice est גנובים genubim, id est furto subductae (unde gannab est fur, et גנבה geneba furtum), ideoque clandestinae, secretae et absconditae, ac proinde quae secretam, nec passim notam, continent, aut continere putantur, suavitatem. Idem enim sunt aquae furtivae, quod panis absconditus: fures enim clanculum furantur, furtumque abscondunt.

Nota: Meretrix haec stulta imitatur sapientiam invitando omnes, aeque ac ipsa fecit, ad suum convivium, sed longe impar et dispar. Sapientia enim ad vinum vocat, inquit Jansenius, meretrix ad aquas: quia aqueum, id est insipidum, exsuccum et frigidum est, quidquid mundus aut caro ostentat. Illa mensam suam bene instructam palam proponit, haec suam mensam occultam esse insinuat. Illa ad suum panem vocat, dicens: " Venite, comedite panem meum; " haec ad aquas furtivas, dicens: " Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus, " hoc est, qui in abscondito editur, quia scilicet furtivus, " suavior " est. Videtur autem ab hac muliere desumpta haec sententia ex vulgatis proverbiis, ut vulgatum proverbium suo accommodarit proposito.

Et sic esse, ut proverbium significat, res ipsa docet.

Igitur " aquae furtivae " et " panis absconditus " sunt clandestina et furtiva scortationis et adulterii voluptas, quam velut cibum et mensam suam meretrix haec proponit et opponit convivio sapientiae, vers. 5. Sicut enim famuli ex dolio aquae aut vini, quod herus recondit, sibique soli servat, ardent furtim aliquid haurire, et, si epistomium desit, terebrato dolio per fistulam vinum sorbillando exsugunt, qua in re miram sentiunt delectationem, esto vinum in se vulgare sit, minusque sapidum. Sic pariter moechi et scortatores ardent furtiva libidine alienae uxoris vel meretricis, esto illa minus pulchra et compta sit. Unde noster Salazar per panem absconditum, sive furtivum, accipit furfureum, qui fit ex furfuribus, qui datur porcis et canibus, item hominibus vilibus, quales sunt mancipia et scorta. Hos enim qui porcos et canes foeditate et impudenti libidine imitantur, porcinis et caninis siliquis cum filio prodigo, Lucae XV, 16, ali par est. Nam furfures a furando dicti videntur, quod eos cribrum, vel excerniculum, transmissa farina subtiliori in se retineat atque effuretur, uti et pauperes qui divitum panes pinsunt, eosdem sibi non raro servant et furantur. Unde Terentius in Eunucho asserit meretrices " panem atrum (qualis est furfureus) vorare jure hesterno madefactum. "

Porro in omnibus quidem rebus furtivae delectationes sunt majores, sed maxime in venere. Unde passim poetae, qui tractant de amoribus, celebrant amorem furtivum, id est clandestine et quasi furto acceptum; et scortatores et lenones maxime quaerunt puellas furtivas, id est aliunde abductas, vel raptas, juxta illud Plauti in Curcul.: " Qui suas mercari furtivas, atque ingenuas virgines. " Et in Persa:

Adduxit simul Forma expetendam mulierem Furtivam, abductam ex Arabia penitissima.

Imo ipsum adulterium vocatur furtum, quia est furtum uxoris alienae, quod utique majus est, quam furtum bovis vel equi. Unde Tibullus:

Celari vult sua furta Venus.

id est adulteria. Et Ovidius, II Metamorph.:

Hoc certe furtum conjux mea nesciet, inquit.

Et puer conceptus furto vocatur conceptus ex adulterio. Ita Clemens Alexandrinus, lib. III Paedagog. cap. XII: " Dulcem furti aquam, inquit, furtivam dicit venerem. Hinc adjutus Boeotius Pindarus: Dulce quid, inquit, furtiva cura veneris. "

Porro cur furtiva sint suaviora patentibus, varia est causa, quod furtivorum majus sit desiderium et concupiscentia, idque ob multas rationes.

Prima est, quam dat S. Hieronymus in cap. XIII Osee: " Quidquid enim non licet, magis desideratur. Nam nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. " Vetatio ergo acuit rei vetitae concupiscentiam, sicut frigus circumstans calorem exacuit per antiperistasin.

Secundam addit idem, quia " quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem vertitur. " Obvia enim, velut quae habemus in manibus, parvi facimus: at secreta, reclusa et abscondita, velut nova, rara et curiosa, ambimus. Ita S. Augustinus, cujus verba mox recitabo. Curiosa enim prae ceteris est venus et libido: unde novas semper quaerit pellices, novos amores, novos libidinis modos et artes. Quocirca Plutarchus, lib. De Curiositate, adulterium ait non esse aliud quam curiositatem alienae voluptatis. Libido enim, quia insatiabilis, una satiari nequit; unde alias et alias assidue quaerit, ut se exsatiet, nec satiem invenit, quia, ut dixi, insatiabilis est, perinde ut hydropicus aliam et aliam appetit aquam, quia ejus sitis insatiabilis est.

Quare in eorum imaginatione pingit et fingit chimeram voluptatis illicitae tanquam suavissimae, ut imaginentur, sibique persuadeant nihil esse suavius meretrice, cum a parte rei saepe nihil ea sit deformius, sordidius, putidius. Unde pro suavior hebraice est יִנְעָם iinam, id est pulchrescit, id est pulcher videtur, suavis apparet.

Tertia, quia puellae furtivae, v. g. bello captae, aut vi raptae, aut fraude abductae, vel seductae, saepe sunt pudicae et virgines, quae magis a scortatoribus expetuntur. Hi enim meretrices velut viles et sordidas fastidiunt, atque virgines velut honestas et nobiles ambiunt. Vicissim virgines, quia inexpertae, putant in libidine arcanam et miram latere voluptatem, hinc acrius ea tentantur. Ita S. Hieronymus, epist. De Vitando suspecto contubernio: " Inter illecebras voluptatum, inquit, etiam ferreas mentes domat libido, quae majorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne quod nescit. Libidinosa mens, quod non licet, dulcius suspicatur. "

Quarta, quia furtiva adipisci difficilius est: difficultas autem rei cupitae desiderium adauget. Ita Quintilianus, Declamat. 14: " Ut in furorem, inquit, charitas aliqua convalescat, opus est difficultatibus: brevis de concessis, et statim satietati vicinus affectus est. "

Quinta, quia in furtivis delectat ipsa ars fallendi et furandi, quae saepe valde ingeniosa est, magnamque continet solertiam: ideoque valde delectat tum illa, tum quod per illam quis adipiscitur. Unde Poetae Mercurium faciunt deum, quod ipse artis et fallaciarum, ac doli fraudisque inventor et concinnator sit, ideoque illi dant cognomina κλέπτης, id est fur: quo alludens Horatius, lib. I, ode 10:

Candidum, inquit, quidquid placuit jocoso Condere furto.

Ita S. Augustinus, lib. III Confess. IV et seq., narrat se cum sociis furatum pira, non ob pira, sed ob artem et fallaciam, quae est in furto: " Et ego, inquit, furtum facere volui, et feci nulla compulsus egestate, nec penuria, sed fastidio justitiae et sagina iniquitatis, etc.; non ad nostras epulas, sed ut fieret a nobis, quod eo liberet quo non liceret. " Et in fine cap. VI: " An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? " Et cap. IX: " Risus erat, quasi titillato corde quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant, etc., cum dicitur: Eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem. " Simile exemplum monachi furantis panem, quo non indigebat, recenset Cassianus, Collat. II, cap. XI. Similia plura audiunt Confessarii, qui excipiunt confessiones furunculorum.

Denique daemon, ut homines ad furta et furtivas libidines pertrahat, eis persuadet illas voluptatibus conjugii, aliisque licitis esse suaviores.

Mystice, " aquae furtivae " sunt pravae artes et scientiae, quae clanculum docentur, uti est ars magica, sortilega, divinatoria, astrologia judiciaria, ac praesertim haeresis. Ita S. Augustinus, tract. 97 in Joannem: " Cavete, inquit, timendo et orando, ne irruatis in illud aenigma Salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta, convocat praetereuntes, dicens: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Haec enim mulier vanitas est impiorum, cum sint insipientissimi aliquid se scire opinantium, sicut de ista muliere dictum est: Inops panis efficitur. Quae cum sit inops panis, promittit panes, id est, cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis; occultos tamen panes promittit, quos tamen dicit libenter attingi, et aquae furtivae dulcedinem: ut ea scilicet libentius et dulcius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. " Causam subdit, quam paulo ante secundo loco assignavi: " Ipsa quippe occultatione condiunt quodam modo nefarii doctores sua venena curiosis, ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia merentur habere secretum; et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, cujus prohibitam quodam modo furantur audaciam. Hinc et nefarios ritus suis hominibus sacrilega curiositate deceptis, vel decipiendis, magicarum artium doctrina commendat. Hinc illae illicitae divinationes inspectis pecudum visceribus occisarum, aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus daemoniorum insusurrant auribus hominum periturorum (alias imperitorum), per colloquia perditorum. Propter haec illicita atque punienda secreta mulier illa non solum insipiens, verum audax etiam nuncupatur. Sed haec non solum re ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid? quod mulier haec insipiens et audax, sub Christiano vocabulo tot scelestas haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit. "

Audi S. Gregorium, lib. XXIII Moral. cap. XXVI: " Sunt, inquit, nonnullae haereses, quae aperte metuunt praedicare quod sentiunt, et apud infirmorum mentes verba sua tanto magis condiunt, quanto quasi amplius reverenter abscondunt: miseris enim cordibus occulta haereticorum verba eo magis sapiunt, quo cum reliquis communiter non habentur. " Idem, cap. sequent. XXVII, istam aquam furtivam et panem absconditum praesentis vitae delectationem vocat. Tantum vero solet esse irritamentum in voluptate, bonoque alio hujusmodi terreno, ubi primum non conceditur, sed negatur, aut saltem difficulter habetur, ut eo artificio saepius utatur diabolus: quod in Pharaone paleas negante, et nihilominus Hebraeos ad opera luti cogente mirabiliter expressum est. Exodi V dicitur: " Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres. " Ubi egregie Procopius ita edisserit: " In hunc modum sollicitat diabolus eos qui Deo operam dare student, difficilem praebet malitiam, ne ejus satietas fastidium pariat suo cultori; nitimur enim in vetitum semper, cupimusque negata; et quo magis inhibemur, eo magis cupidine ardemus. " Haec Procopius.

Sic viris Religiosis daemon saepe immittit taedium continuae obedientiae, ac immittit desiderium vitae separatae, qua quis sibi et Deo quasi beatus vivat. Quod Abbati Carnotensi contigit, qui Praelati vitam onusque fastidiens cogitabat Hierosolymam, ut ibi privatam et beatam ageret vitam. Ad quem S. Bernardus, epist. 82: " Sed dices, ait, Unde ergo mihi tantum desiderium, si ex Deo non est? pace tua dixerim, quod sentio. Aquae furtivae dulciores sunt, et hujusmodi (ut ita loquar) absinthio amariorem dulcedinem ab angelo Satanae, sub praetextu angeli lucis, sitienti cordi tuo infundi non dubitat, quisquis ejus astutias non ignorat. Siquidem is cujus invidia mors intravit in orbem terrarum, etiam nunc bonis, quae te facere videt, invidet; et, cum sit mendax ab initio, mentitur et nunc meliora pollicens, quae non videt; falsum mel cum vero felle permiscens, dum promittit dubia pro certis, immittit etiam vera pro falsis, non ut conferat, quod frustra speras, sed ut auferat quod fructuose tenes. Sed confido quod nullis maligni versutiis abduci vel seduci poteris, spe incerti boni certum inire malum, et aeque certum deserere bonum. " Haec Bernardus sparsim illa epistola.

Denique aquae furtivae sunt cupiditates quae, quia foedae et turpes, latibula quaerunt, et furtim explentur; cum virtus, utpote honesta, lucem ambiat, nulliusque oculos vereatur. Huic praeest Deus, qui fons est omnis boni; illi diabolus, qui umbras duntaxat boni promittit et praestat. Unde jure queritur Deus Jerem. II, 13, dicens: " Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. "


Versus 18: Quia Gigantes Ibi Sunt

18. ET IGNORAVIT QUOD IBI SINT GIGANTES, ET IN PROFUNDIS INFERNI CONVIVAE EJUS. — Ignoravit, non meretrix, sed juvenis ab ea illectus. Nam Hebraice est verbum masculinum לא ידע lo iada, id est non scivit, scilicet parvulus, et vecors juvenis invitatus et seductus a meretrice, q. d. Rudis et vecors adolescens nescit in domo meretricis dominari gigantes, ejusque convivas cum ipsa ad infernum descendere. Unde improvidus et sine metu gigantum ac inferni, quasi bos ductus ad victimas sequitur meretricem, ibique incidit in manus gigantum, a quibus ducitur ad tartara: haec enim supplenda esse patet ex cap. VII, vers. 22. Pro gigantes hebraice est רפאים rephaim; Septuaginta γηγενεῖς, id est terrigenae, sive geniti e terra ac terrae filii. Sic enim vocati gigantes, utpote terrenorum avidi, coelestium incapaces. Scholiastes vertit θεόμαχοι, id est pugnantes cum Deo; Tigurina et R. Levi, mortui; alii vertunt, manes inferi. Per gigantes significantur daemones et damnati: hi enim gigantibus uti scelere, ita et damnatione sunt similes, ac cum Deo bella et odia aeterna gerunt. Alludit ad gigantes, qui ex luxuria nati sunt, Gen. VI, 2; Job XXVI, 5: " Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. " Sicut enim gigantes mersi sunt diluvio tempore Noe, et inde in tartara deturbati: sic et daemones ac damnati.

Abyssus enim inferni subjacet abysso aquae. Unde S. Scriptura gigantes passim quasi damnatos ob insignem superbiam et impietatem collocat in inferno, atque infernum vocat domum gigantum, Proverb. II, 18, et cap. XXI, 16; Sapient. XIV, 6; Isaia XXVI, 14. Imo Gentiles, teste Macrobio, lib. I Saturn. cap. XX, gigantes Poetarum aiebant significare impiam gentem deos contemnentem et negantem; ideoque draconum pedes eis affinxerunt, ut repraesentarent nihil eos rectum cogitasse, totius vitae eorum gressu atque processu in inferna tendente. Igitur significat gigantes, id est daemones, dominari in domo meretricis, ut tam ipsam quam amasios ejus ad libidinem omneque nefas incitent. Unde S. Chrysostomus, homil. 2 in Matth., cubiculum meretricis vocat officinam diaboli. Idem in Psal. XLI: " Sicut, inquit, ubi est coenum, eo porci concurrunt: ita ubi sunt meretrices, et meretrica cantica, illic congregantur daemones. " Et S. Ephrem in tract. Contra improbas mulieres: " Quid, ait, est meretrix? Causa diaboli, diaboli consolatio, arma diaboli, triumphus tenebrarum, dux delictorum. " Aliter vertunt Septuaginta, ipse, inquiunt, nescivit quod gigantes apud eam pereunt; Chaldaeus, et non novit quod ibi dejiciuntur gigantes; Tigurina, et non novit quod mortui illic sunt; Syrus, nescit fortes apud eam perire, q. d. Juvenis audax, praefisus suis viribus animi et corporis, nihil sibi mali a quoquam timet in domo meretricis; sed nescit in eadem dejectos periisse gigantes, id est homines viribus, sapientia, imo et sanctitate potentes et praestantes, uti fuere Samsones, Davides, Salomones; quare multo magis ipse in eadem dejicietur et peribit, tum corpore per luxum et libidinem mortem sibi accelerando; tum anima, obligando eam daemoni et gehennae.

" Fortissimos viros libido domuit, et violentos unius feminae congressus impulit in ruinam, ait S. Basilius, lib. De S. Virgin. Etenim via, inquit, quae ad domum ejus ducit, recta ad infernum, mortisque barathrum tendit: at ille interim luxu obcaecatus, carnique et gulae deditus, haud considerat non modo pygmaeos, sed gigantes quoque apud illam perire. Siquidem qui illius moribus atque consiliis obsequentur, prorsus terreni atque carnales efficientur, totique in carnem versi ad sempiternum tandem interitum abducuntur. " Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag. cap. XII, pro gigantes, vertit serpentes: " Miser autem nescit, inquit, quod serpentes apud ipsam habitant; " sed per serpentes accipit gigantes: quia, teste Macrobio, I Saturn. XX, et S. Gregorio Nazianzeno, orat. 2 Contra Julianum, veteres pingebant gigantes superne homines, inferne serpentes, sive cum spiris serpentum, ut significarent eos potentiam miscuisse calliditati et fallaciae, ut quod viribus non poterant, id fraudibus perficerent. Tam ergo serpentes quam gigantes repraesentant daemones: sed serpentes notant eorum vafritiem et dolos, gigantes robur et ferociam. Alludit ad diabolum, qui specie serpentis decepit Evam, et per Evam Adamum, Gen. III. Simili enim modo in dies per mulieres et meretrices seducit et perdit majorem hominum numerum. Hinc consequenter per serpentes accipi potest ipsa meretrix, ejusque sociae et lenae. Hae enim serpentis halitu quasi afflatae serpentinos hausere mores, dolos et fraudes quibus mille lenociniis et artibus, quasi spiris, ita amasios involvunt et implicant, ut sese expedire nequeant, juxta illud Eccli. cap. XXV, 22: " Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris, " etc. Vide ibi dicta.

Exstat inter apologos Gabriae ultimus de serpente et agricola: " Agricola, inquit, serpentem frigore pene congelatum sinu suo condidit; at serpens calore sinus incalescens agricolam momordit et occidit. " Sic mali tractant benefactores; sic scilicet meretrices tractant suos amasios; nonne ergo serpentes sunt? Quid igitur est meretrix? Respondet S. Ephrem, tract. Contra improbas mulieres: " Est expetita rabies, vipera vestita; " et Anastasius Nicaenus, Quaest. LXIII in Script.: " Est quies serpentis, diaboli solatium, officina daemonum. " Idem dicas de cupiditate quavis; haec enim mystica est meretrix. Porro gigantes hi, puta daemones, a Scholiaste vocantur θεόμαχοι, id est pugnantes contra Deum, quia daemones, cum in Deum, utpote gehennae ignibus se cruciantem, ardeant ira et vindicta, nec ipsimet Deo nocere possint, saevient in homines, tanquam in vivas Dei imagines, in eosque iras suas effundunt; quare sollicitant eos ad libidines et scortationes, ut iis in se imaginem Dei deturpent, profanent et perdant. Nam, ut ait S. Ambrosius, epist. 82: " Virginitas fons est, in quo maxime imago Dei lucet ac splendet. " Adde daemonem ex libidine ad alia scelera gradum facere, imo per illam ad haec viam sternere; cum enim castitatem hominis expugnavit, facile eum ad quaelibet crimina, ipsamque haeresim pertrahit. Unde Balaam hoc consilium impium dedit Balac regi Moab ad perdendum Mosen et Hebraeos: Submitte, inquit, in castra Hebraeorum speciosas puellas Moabitides, quae illos ad sui amorem illiciant, nec tamen sui copiam faciant prius quam Hebraei adorarint suum idolum Beelphegor. Et consilio respondit eventus. Vide historiam, Num. XXV, ubi eam pertractavi. Sic hodie Luthero, Calvino ceterisque apostatis libido fuit et est origo causaque apostasiae et haeresis.

ET IN PROFUNDIS INFERNI CONVIVAE EJUS. — Hebraea, Aquila, Symmachus et Theodotion, invitati ejus, q. d. Meretrix haec suos convivas et amasios interficit, mittitque ad orcum et tartara, ut sicut hic convivae ejus fuerunt in scelere et ardore libidinis, ita ibidem ejus convivae sint in ardore gehennae. Dicat ergo ipsa suis amasiis illud Leonidae: " Prandete hic mecum, commilitones, apud inferos coenaturi. " Unde Septuaginta vertunt, et in profunditatem inferni occurrit; S. Hieronymus, in cap. XIII Osee: " Terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni occurrunt; " auctor Catenae Graec., πέταυρον, id est profundum; vertit quoque rete, vel laqueum: meretrix enim est rete diaboli et laqueus inferni; qui ergo illum effugere cupit, fugiat a meretrice, sicut aves avolant a rete.

Quare Salonius hic: " Qui verba meretricis libenter audit, inquit, et oscula ejus delectabiliter suscipit, quasi januam pulsat inferni. " Nam, ut ait S. Gregorius: " Ex quo luxuria mentem alicujus occupavit, vix cum bona cogitare permittit. Sunt enim desideria viscosa; ex consensu oritur operatio, ex operatione consuetudo, ex consuetudine desperatio. " Vide dicta cap. II, vers. 18, et cap. V, vers. 5. Fornicatoribus ergo inculcetur illud Isaiae XXXIII, 14: " Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? " Vide ibi dicta. Porro S. Ephrem, tract. De Variis tormentis inferni: " Illud, inquit, in profundo inferni, declarat quosdam quidem esse apud inferos, sed non in profundo, seu ima parte inferni, qui longe mitius puniuntur. " Luxuriosi ergo, qui in profundo inferni sunt, ceteris damnatis gravius puniuntur.

Audi S. Cyrillum Alexandrinum, orat. De exitu animi et de secundo adventu, tom. IV, poenas inferni recensentem et graphice oculis subjicientem: " Vae sontibus, inquit, cum ex aula nuptiarum exigentur! heu quae tum poenitentia, quae afflictatio, quis angor, quae jactatio futura est? Grave est a Sanctis separari, durius a Deo separari, ignominiosum est pedibus manibusque colligari, et in ignem conjici; molestum est in imas detrudi tenebras, tetrum dentibus stridere atque tabescere, odiosum nullo fine cruciari; malum linguam inflammari funestam, aquae guttam petere, neque obtinere; acerbum in igne esse, et clamare, neque subveniri; insuperabiles auces, immensus gurges, ubi inclusus quis et detentus evadere aut aufugere nequeat; insuperabilis custodiae murus, immites custodes, tenebricosus carcer, infracta vincula, inconvulsae catenae, diri ferique flammae illius ministri, graves illae quae ad supplicium adhibentur scuticae, firmi ungues et infracti, duri nervi, turbida pix atque torrens, foetens sulphur, ignea illa cubicula, exstincta pyra, putidus virosusque vermis, inexplicabile concilium, invictus gratia judex, inexcusabilis defensio; notis compuncti magnatum vultus, exoleti optimates, mendici reges, imperiti sapientes, fatui et rejectitii oratores, dementes divites, non auditae falsae scribentium assentationes, manifestae malitiosorum versutiae, perspicuae fraudatorum calliditates, virosus avarorum odor, aperta personarum simulatio, verberones, impostores, omnia apud illos nuda atque patefacta. Vae improbis! profani, scelerati et impuri sunt in Dei conspectu. "

Adjiciunt Septuaginta Romani hanc gnomen:

Sed resili, ne moreris in loco, neque injicias oculum tuum ad eam, ita enim transibis aquam alienam.

ne torrente libidinis abripiaris, procul fuge a meretrice. Mystice, idem Clemens, lib. I Strom., hisce verbis significari ait, cavendum esse ab haereticorum baptismo.

Insuper addunt Septuaginta Romani: " Ab aqua autem aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. " Haec etiam legit Syrus, et Concilium Carthaginiense apud S. Cyprianum, ubi Nemesianus ex iis probare contendit, cavendum esse haereticorum baptisma, ideoque illud esse invalidum et irritum, qui fuit error S. Cypriani et totius illius Concilii. Clemens vero, lib. III Paedag. cap. II, ad litteram de meretrice exponit: " Ab aliena, inquit, aqua abstine, et ex fonte alieno ne biberis, titillantis sensum delectationis fluentum nos vitare admonens, ut vivamus longo tempore; adaugeantur autem nobis anni vitae, sive alienam voluptatem non venantibus, sive etiam haereses declinantibus. " Quod ita explicat Clemens Alexandrinus, III Paedag. cap. II: " Ne ad alienum fluvium accedamus, nobis suadet paedagogus, per alienum fluvium alienam uxorem libidini deditam (et instar fluvii secum rapientem et absorbentem amasios) allegorice significans, ut quae ad omnes dimanet, et per meretriciam intemperantiam omnium voluptati effundatur. " Sicut ergo ne a torrente rapido abripiaris, procul ab eo fugis: sic ne torrente libidinis abripiaris, procul fuge a meretrice.

Hinc notat auctor Catenae Graecor.: Sicut, inquit, apud Deum est fons vitae, ita apud diabolum est vena vel fons mortis. Rursum, ut fons Dei est virtutis et agnitionis, ita fons diaboli est nequitiae et inscitiae. Verum haec omnia absunt ab Hebraeo, Latina Vulgata, et Graeca Complutensi. Quare certam S. Scripturae fidem non obtinent.


Pars Altera Libri

Hucusque porrigit se encomium et paraenesis, sive exhortatio ad sapientiam, quo Salomon laudes, dotes et fructus sapientiae recensendo, inculcando et exaggerando, omnes ad eam invitavit et incitavit. Posito ergo hoc quasi prooemio nunc ipsas Parabolas, id est gnomas et dogmata sapientiae, sive Ethicae, tradere aggreditur. Igitur haec secunda pars inscribitur hebraice משלי misle, id est Parabolae, id est gnomae, et sententiae practicae Salomoni, quae in Hebraeo velut carmina et rhythmi perelegantes sunt, tum antithetis, tum paranomasiis, tum homoioptotis, sive similiter cadentibus, aliisque schematibus, ac saepe posterius hemistichium oppositio est prioris; licet subinde tacite duntaxat et obscure per metonymiam, qua ex causa effectum, et metalepsin, qua ex antecedente consequens oppositum, aut vice versa ex consequente antecedens, vel comitans, oppositum subintelligendum lectori relinquit. Exempla dabo cap. X, vers. 6, 8, 9, 13, 14 et sequent. Crebro enim opponit sapientem stulto, justum impio, strenuum pigro, divitem pauperi, ac generatim virtutem vitio, virtuti sua praemia, vitio suas poenas annectens. Sunt tamen nonnullae gnomae merae parabolae, id est similitudines, quibus unam rem, v. g. virtutem, alteri comparat et assimilat; quaedam etiam sunt non tam de moribus quam de eventis hujus vitae, quae scilicet certos status, officia, actiones in hac vita comitari, vel subsequi solent, sive frequenter, sive nonnunquam. Insuper nonnullae sunt comminatorie, aliae promissoriae, quaedam ethicae, aliae oeconomicae, aliae politicae, ut dixi in Prologo. Denique gnomae hae mixtim et disparatae sine ordine proponuntur et commiscentur, uti fit in distichis Catonis, P. Syri aliorumque veterum Gnomologorum. Unde Hugo ad caput X: Hoc caput, inquit, aeque ac sequentia usque ad caput XXV, tot habet partes quot parabolas; quare hic connexio non est quaerenda, nec capita in certas sectiones dividi queunt.