Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Varias habet gnomas de justitia, aequitate, divitiis, consilio, secreto, beneficentia, etc.; sed plurimas antitheses de justis et injustis, quibus justorum fructus et felicitatem post hanc vitam, injustorum damna et infelicitatem repraesentat.
Textus Vulgatae: Proverbia 11:1-31
1. Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus aequum, voluntas ejus. 2. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. 3. Simplicitas justorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos. 4. Non proderunt divitiae in die ultionis: justitia autem liberabit a morte. 5. Justitia simplicis diriget viam ejus: et in impietate sua corruet impius. 6. Justitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui. 7. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et exspectatio sollicitorum peribit. 8. Justus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo. 9. Simulator ore decipit amicum suum: justi autem liberabuntur scientia. 10. In bonis justorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio. 11. Benedictione justorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur. 12. Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit. 13. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14. Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. 15. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. 16. Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias. 17. Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. 18. Impius facit opus instabile: seminanti autem justitiam merces fidelis. 19. Clementia praeparat vitam: et sectatio malorum mortem. 20. Abominabile Domino cor pravum: et voluntas ejus in iis, qui simpliciter ambulant. 21. Manus in manu non erit innocens malus: semen autem justorum salvabitur. 22. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. 23. Desiderium justorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor. 24. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25. Anima, quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. 27. Bene consurgit diluculo qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. 28. Qui confidit in divitiis suis, corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. 29. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti. 30. Fructus justi lignum vitae: et qui suscipit animas, sapiens est. 31. Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?
Versus 1: Statera Dolosa Abominatio Est apud Dominum
1. Statera dolosa (S. Ambrosius, lib. III De Officiis, cap. ix, legit adultera) abominatio apud Dominum: et pondus aequum, voluntas ejus. "Voluntas," id est volitum, beneplacitum, gratum Deo. Est metonymia; ponitur enim abstractum pro concreto, potentia pro objecto. Hebraea, Aquila et Symmachus, bilances dolosa abominatio Domini; et lapis perfectus, vel integer, voluntas, vel beneplacitum, ejus; lapis, id est pondus perfectum, ut vertit Aquila, et plenum, ut Symmachus. Olim enim lapidibus utebantur pro ponderibus, uti etiamnum nonnullis in locis faciunt.
Extat Valentis Imperatoris lex, qua jubet ut publicae mensurae et pondera sint aenea vel lapidea, ne facile deterantur et minuantur; unde jam passim sunt ferrea vel aenea. Quocirca Septuaginta clare vertunt, staterae dolosae abominatio Domini; et pondus justum acceptum est ei; Syrus, pondera justa amat.
Ad litteram sensus est manifestus. Jubet enim ut in emendo, vendendo, omnique rerum permutatione, distributione, contractu, justa adhibeatur mensura; nec emptor aliquid addat, vel venditor demat. Ratio est, quia justitia consistit in aequalitate arithmetica et praecisa; quare medium justitiae consistit in indivisibili, ut scilicet tantum praecise des quantum ex justitia debes, cum in caeteris virtutibus medium suum habeat latitudinem; ut, v. g., temperantia dictat ut cibi libram plus minus comedas; esto ergo paulo amplius, vel paulo minus sumas, a medio virtutis temperantiae non deflectis. Unde Aristoteles, lib. V Ethic. vii, ait omnis juris et justitiae essentiam in aequilibrio consistere, ideoque jus et justitiam apud omnes gentes esse eamdem, esto leges et statuta diversa sint; sicut apud omnes eadem est mensurandi et ponderandi ratio, esto mensurae (quibus leges assimilantur) sint diversae.
Porro Deus identidem Judaeis praecepit ponderum et mensurarum aequitatem, gravibusque poenis vetuit earum per fraudem imminutionem et immutationem; ut per Mosen Deuter. xxv, 14, per Amos cap. viii, 5, per Osee cap. xii, 7, per Michaeam cap. vi, 11, per Ezechielem cap. xlv, 10; quia fraus in mensuris et ponderibus turbat contractus et commercia hominum, eorumque societatem, vitam civilem et rempublicam evertit; haec enim tota nititur justitia, quae proinde est basis et columen reipublicae. Cum ergo justitiam aufers e republica, solem aufers e mundo, eumque excaecas, confundis et perdis. Tolle justitiam, et omne honestum, omne sanctum sustuleris. Hac de causa Romae in Capitolio amphorae, pedis, caeterarumque mensurarum et ponderum idea exstat, ne quo dolo vitiari et imminui queant. Quocirca S. Augustinus, serm. 216 De Tempore: "Ille vero, ait, non solum Christianus est, sed et ipse Christus in illo habitat, qui stateras dolosas et mensuras duplices velut gladium diaboli pertimescit." Et Concilium Moguntinum sancit: "Ut quicumque justa pondera et mensuras lucri causa mutare ausus fuerit, per triginta solidos dies in pane et aqua tantum poeniteat."
Symbolice, statera symbolum est justitiae. Idem ergo sancit hic Salomon, quod Pythagoras suo hieroglyphico. "Stateram ne transilias," ait Clemens Alexandrinus, lib. II Strom., nimirum ut in omnibus servemus justitiam, aequitatem et aequalitatem, ne in judicio, distributione bonorum vel onerum, aliave re simili amico causam adjudicemus, et inimicum suo jure privemus; ne divitem praeferamus pauperi, nobilem ignobili, cognatum vel popularem extraneo, etc. Sic et Beda hunc sensum quasi litteralem affert: "Statera dolosa, ait, non tantum in mensuratione pecuniae, sed in judiciaria discretione tenetur. Qui enim aliter causam pauperis, aliter potentis, aliter sodalis, aliter audit ignoti, statera utique librat iniqua." Imo in Jure Canonico 45, Can. x Omnis, ex S. Isidoro, lib. III Sentent. cap. lii, ita sancitur: "Omnis qui juste judicat, stateram in manu gestat. In utroque penso (in utraque lance, puta in absolvendo et condemnando) justitiam et misericordiam portat; sed per justitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam, ut justo libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per miserationem indulgeat." Hinc et justitia pingitur quasi virgo velatis oculis stateram manu gestans, et pensa utriusque bilancis aequilibrans.
Quocirca Pompeius Phraati Parthorum regi postulanti, ut Euphratem Romanae ditionis limitem esse vellet: "Imo, inquit, illud magis postulandum, ut Romanorum fines a Parthorum regno justitia dirimat," teste Plutarcho in Apopht. Rom. Et Trajanus Imperator praefecto Urbis strictum ensem in conspectu omnium dedit, dicens: "Cape ferrum hoc; et si quidem recte imperium gessero, pro me; sin aliter, contra me hoc utere." Ita Nicephorus, lib. III Hist. cap. xxiii. Alfonsus vero Aragoniae rex principes negligentes justitiam assimilabat cadentibus morbo comitiali: "Nam cum animae, inquit, materia sit sola justitia qua tenditur ad vitam, quid restat principibus sublata justitia, quae est vitae quasi nutrimentum et cibus?" Ita Panormitanus de dictis Alfonsi.
Tropologice Beda: "Sed et is, inquit, qui sua bene gesta meliora quam proximorum, suaque errata judicat leviora, trutina ponderat dolosa. Nec non et ille, qui onera importabilia imponit in humeros hominum; ipse autem uno digito suo non vult ea tangere. Ille etiam qui in publico bona et mala agit in occulto, pro iniquitate dolose librae abominatur a Domino. At qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam aequa lance discernit, is nimirum justi judicis voluntati et actioni congruit."
Hugo vero per stateram primo, accipit judicium rationis, quod rectum et sincerum est, cum in eo vera falsis, honesta turpibus, sancta profanis praeponderant, juxta illud Eccli. xxi: "Verba prudentium statera ponderabuntur;" dolosum vero et pravum, cum pluris aestimat profana quam sancta, turpia quam honesta, falsa quam vera. Sic et auctor Catenae Graecor.: "Statera, ait, sublimiori sensu vis est discernendi et judicandi, qua cum a natura in nobis exstat, ab omni prava affectione, et animi perturbatione libera esse debet."
Secundo, inquit Hugo, est statera amoris, in qua, si recta sit et sincera bilanx amoris Dei, praeponderatamori mundi; sin dolosa et corrupta, amor mundi superat amorem Dei. Tertio, statera est cor hominis, cujus una bilance appenditur praesens felicitas et poena aeterna; in altera praesens tribulatio et aeterna felicitas, juxta illud Eccli. xv: "Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei, dabitur illi."
Quarto, est statera S. Scripturae, quae recta est fidem orthodoxam parit, si eam juxta unanimem Ecclesiae sanctorumque Patrum sensum accipias; dolosa vero, si eam ad haereticorum vel philosophorum errores detorqueas. Ita S. Augustinus, lib. II, cap. vi, contra Donatistas. Et habetur 24, Quaest. I, can. vi: "Non afferamus, inquit, stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave est, illud leve; sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, et in illa quid sit gravius appendamus, imo non appendamus, sed appensa a Domino cognoscamus." Et infra: "Video, ait, quid homines detestentur, quid horreant; verumtamen recurrens ad illam stateram, ubi non ex humano sensu, sed ex auctoritate divina omnia pensantur," etc.
Quinto, statera est conscientia, quae recta est, cum Dei legem et rationes aeternas sequitur; dolosa vero, cum fucatas carnis rationes, praetextus et fraudes assectatur. Unde Apostolus ad hoc rectae conscientiae tribunal Gentes, quae lege carent, vocat et citat Rom. ii, 15: "Qui ostendunt, inquit, opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum judicabit Deus occulta hominum;" tum enim recta conscientia in lucem prodibit, et dolosam damnabit. Unde S. Isidorus in Deuter. cap. xii: "Vetatur, inquit, ne in conscientiae nostrae domo mensuras duplices habeamus, id est, ne ipsi quae districtionis regulam molliunt remissiore indulgentia praesumentes, eos, quibus verbum Dei praedicamus, districtioribus praeceptis et gravioribus, quam ipsi perferre possimus, gravemus ponderibus."
Sexto, S. Ambrosius, lib. III, epist. 19 ad Constantium: "Ponderet, inquit, unusquisque sermones suos non cum fraude et dolo. Statera fallax improbabilis apud Deum; non illam stateram dico, quae mercem appendit alienam, et in vilibus quidem rebus raro constat fallacia; sed statera verborum ipsa apud Deum est execrabilis, quae praetendit pondus gravitatis sobriae, et subnectit verbulas fraudulentiae. Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis proximum suum promissorum benignitate, et subdola iniquitate defaeneratum opprimat, nihil sibi profuturus astutiae suae artibus."
Septimo, statera est animus hominis, in quo bilances sunt ratio et sensus, voluntas et concupiscentia. Item ipse homo, in quo bilances sunt anima et corpus. Ita S. Basilius in illud: "Attende tibi ipsi: Nam sicut, ait, in stateris contingit ut, si unam depresseris lancem, alteram illi oppositam elevaris; simili modo assolet in animo et corpore contingere: unius exuberans copia necesse est ut alterum imminuat." Huc facit illud Psal. lxi, 10: "Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum," id est, ut S. Hieronymus vertit, verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii viri, in stateris dolosis fraudulenter agunt simul. Et Theodotion, vapores sunt filii hominum, mendacium filii viri, ut momentum staterae, quod mox sursum, mox deorsum fertur.
In quae verba S. Basilius: "Mendaces, inquit, homines corrupta habentes animae judicia, quos et Propheta miseros praedicat, dicens: Vae dicentibus tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum. Mihi, inquis, praesentia dentur, quis novit futura? Male libram expendis, mala pro bonis eligens, vana veris anteponens, momentanea perpetuis potiora ducens, transitoriam denique voluptatem pro laetitia nunquam desitura ac perpetua praecligens. Mendaces ergo homines in stateris iniquitatis." Et mox: "Nec enim in die illo judicii tibi licuerit dicere: Quia nescivi quid esset bonum. Tibi namque propria datur libra, quae sufficiens discrimen boni ac mali demonstrat. Corporea namque pondera in librae lancibus probamus, quae vero ad instituendam vitam eligenda veniunt, per liberum arbitrium discernimus; quod et stateram nominavit, quod momentum aequale ad utramlibet (lancem) possit capere."
Et in eumdem psalmum Ruffinus: "Sunt, ait, mendaces filii hominum in stateris, id est in libra justitiae, in boni malique deliberatione, dum bonum malo praeponderant. Dictum est hoc a simili eorum, qui in stateris in quibus videtur esse justitia, emptores decipiunt." Et S. Hilarius: "Mendaces, ait, quia impietatis suae sensu aut falluntur, aut fallunt; et in eo mendaces, ut decipiant in stateris, sub justitiae scilicet nomine injusta peragentes." Et Theodoretus: "Vanae quidem, ait, omnes res humanae sunt; verumtamen plurimi confidunt rebus fluxis tanquam perennibus, qui aequitatem despiciunt; iniquae autem mentis trutinam tenent, et justitiam quidem contemnunt, injustitia vero gaudent." Et Cassiodorus: "Mendaces filii hominum in stateris: Sive illos tangit, ait, qui ponderibus iniquis ementium decipiunt simplicitatem, sive quod homines sibi placentes, justi atque immobiles videri volunt, cum sint deceptrici mutabilitate fallaces. In stateris enim hoc significat, quasi in libra justitiae collocati, non creduntur amare fallaciam." Et S. Ambrosius in eumdem Psalm. lxi: "Mendaces filii hominum in stateris: Nam filii hominum, inquit, videntur sibi ponderare aequitatem, at gravitate severioris judicii examinare justitiam, duri aliis, remissi operibus iniquis, sermone censores. Unde Salomon ait, Proverb. xi: Execrabile Domino duplex pondus, et statera fallax non bona."
Anagogice S. Ambrosius, lib. III, epist. 19 ad Constantium: "Pendet, ait, per singulos nostrum statera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur; si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia. Nemo enim a peccato immunis, sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. Ergo in die judicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum tanquam molari depressos lapide mergent. Gravis est enim, utpote talento plumbeo suffulta, iniquitas, intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia."
Versus 2: Ubi Fuerit Superbia, Ibi Erit et Contumelia
Porro ignominia haec duplex est, passiva et activa. Passiva, q. d. Superbia Deo et hominibus est exosa; ideoque superbi ab omnibus despiciuntur, vituperantur, deprimuntur, ignominia et probris afficiuntur; ex adverso humilitas Deo et hominibus est grata et honorata, ideoque humilis vere sapit: et ubi est humilitas, ibi est et sapientia, quia vera sapientia est Deo et hominibus per humilitatem placere. Rursum, q. d. Superbus laeditur et affligitur sui contemptu, ignominia et contumelia, quia cum ambiat honorari, valde dolet cum contemnitur, irridetur, conviciis afficitur; at vero humilis humiliter et sapienter tolerat, vel dissimulat sui contemptum, irrisiones et probra; imo iis gaudet: gaudet enim sui humiliatione, gaudet et tranquillitate paceque animi, quae nusquam nisi in humilitate reperitur. Superbi ergo per superbiam contumeliam sibi accersunt; humiles vero per sapientem contumeliae tolerantiam, honorem et gloriam sibi conciliant.
Sicut ergo humilitas est vera sapientia, et humilis est vere sapiens, ideoque honoratus: sic ex adverso superbia est mera insipientia, et superbus est vere insipiens, ideoque despectus. Est metalepsis, catachresis et metonymia, in hisce antithesibus frequens: ex antecedente enim et causa intelligitur consequens et effectus, ac vice versa ex effectu causa: puta ex superbia insipientia, ex insipientia despectus; atque vice versa ex humilitate sapientia, ex sapientia decus et honor. Unde S. Augustinus in Psal. 2: "Esto, ait, humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Domino Deo tuo." Et inferius: "Nostis quia excelsus est; si te excelsum feceris, longinquabit a te; si te humiliaveris, propinquabit ad te." Idem, tract. 104 in Joan.: "Humilitas, ait, claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium."
Activa est superbi ignominia, q. d. Ubi est superbia, ibi est superbus aliorum despectus, irrisio et contumelia. Superbi enim ex fastu, quo prae se caeteros despiciunt, eosdem contemnunt, irrident, probris afficiunt: perinde ac nubes vaporibus tumentes et gravidae in grandines, tonitrua et fulmina dissiliunt. Superbia ergo parit contemptum et contumeliam; at vero humiles nemini se anteponunt, sed omnibus postponunt: ideoque vere sapientes, id est humiles et virtute praediti, censentur, atque ob hanc humilitatem et sapientiam ab omnibus honorantur et amantur. Ita Aben-Ezra.
Hic sensus cohaeret priori, ejusque est causa. Plenus ergo sensus erit, si activam ignominiam passivae jungas hoc modo, q. d. Superbus ob fastum ab aliis despicitur, et contumeliis afficitur, ideoque vicissim eos despicit, et contumeliis afficit, cum eisque jurgatur et conviciis certat, ut superet: ita auctor Catenae Graec. At vero humilis cum despicitur, et probris vexatur, humiliter tacet, sapienter dissimulat, ac pro probris regerit verba sapientiae, quibus suam patientiam et charitatem patefacit, ac iratos et probra jacientes lenire, sedare et in sui amorem rapere, ac ad Dei timorem traducere satagit; quare nunc modeste monendo, nunc blande compellando, nunc leniter consolando, mitigat eorum iras, avertit contumelias, impetrat amorem et benevolentiam.
Nota hic superbiam congrue puniri ignominia, humilitatem vero coronari gloria, quia par est ut qui se exaltant humilientur, et qui se humiliant exaltentur, ut ait Christus. Quocirca Deus solet punire superbos, aut errore in consiliis, aut infelicitate eventuum, ait Jansenius; humiles vero donare sapientia qua prudenter se gerant, indeque sapientiae nomen et gloriam ab omnibus consequantur, cum ex adverso superbus ambitilia supra captum suum imprudenter aggrediatur, ideoque dum eis non valet satisfacere, ab aliis temeritatis stultitiaeque damnatur. Incipit enim turrim, id est rem magnam, efficere sumptibus necessariis minime computatis, et, cum eam perficere nequeat, omnes qui vident, illudunt ei dicentes: "Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare." Sic de regibus superbe volentibus praelio decernere cum Nabuchodonosor, ait Habacuc, cap. 1, vers. 10: "Tyranni ridiculi ejus erunt," id est, superbos principes audentes secum congredi risu et sibilo explodet. Unde S. Augustinus, in illud Psal. xxxvii: "Computruerunt livores mei (sic enim ipse legit, pro quo nos legimus, cicatrices meae) a facie insipientiae meae. Si fueris humilis, ait, erigeris; si fueris elatus, curvaberis: non enim deerit Deo pondus, unde te curvet. Illud erit pondus, fascis peccatorum tuorum; hoc replicabitur in caput tuum, et curvaberis." Idem, initio lib. I De Civit. Dei, docet superbiam constituere civitatem diaboli, humilitatem vero civitatem Dei, ideoque eam omnium principum transcendere dignitates. "Nam scio, ait, quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia donata celsitudo transcendat." Idque probat ex illo: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam," Jacobi iv, 6, et I Petri v, 5. Vide ibi dicta.
Idem S. Augustinus in Evangelium secundum Matthaeum, serm. 10, explicans illud Christi, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde: "Magnus esse vis, ait, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam constituere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis." Altitudinis ergo et gloriae fundamentum est humilitas. Causam dat homil. ult. inter 50: "In rebus quippe visibilibus, ait, ut excelsa quisque contingat, in excelsum erigitur; Deus autem cum omnium sit excellentissimus, non elatione, sed humilitate contingitur. Unde per Prophetam dicitur: Prope est Dominus his qui attriverunt cor. Et iterum: Excelsus est Dominus, et humilia respicit, et excelsa a longe cognoscit. Excelsa ipsa posuit pro superbis. Illa ergo respicit, ut attollat; ista cognoscit, ut deprimat et dejiciat." Idem, serm. 49 De Tempore: "Melior est, ait, peccator humilis, quam justus superbus." Et serm. 213: "Humilitatis, ait, passibus ad coeli culmina conscenditur, quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur, etc. Discamus humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus; sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris, Matth. cap. xi. Per superbiam mirabilis Angelorum creatura cecidit de coelo, per humilitatem fragilitas humanae naturae ascendit ad coelum. Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Item alius sapiens: Quanto, inquit, major es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Item Deus per Prophetam ait: Ad quem autem respiciam, nisi ad humilem et quietum, et trementem verba mea? Quicumque humilis et quietus non fuerit, non potest in eo habitare gratia Spiritus Sancti. Deus humilis factus est nostrae salutis causa; erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria."
Versus 3: Simplicitas Justorum Diriget Eos
Sensus est planus, q. d. Integritas justorum diriget eos, ut in suis conatibus prosperum habeant successum, ac impiorum fraudes, dolos et laqueos inoffensi pertranseant. At vero impiorum pravitas, qua alios supplantare conantur, ipsosmet vastabit, quia incident in laqueum quem aliis tetenderunt, suisque dolis et fraudibus capientur; perversitas, quam aliis machinati sunt, in ipsorum caput recidet; ac in eamdem, vel similem perniciem Deo ulciscente incurrent. Hoc est quod ait S. Hieronymus, epist. ad Pammach.: simplices tuti sunt inter dolones. Dolones sunt flagella intra quorum virgas latet pugio, inquit Servius in VII Aeneid. Dolones dicti a fallendo, quod decipiant ferro, cum ligni speciem praeferant. Et S. Ambrosius, lib. III, epist. 19: "Bona, inquit, puri sermonis sinceritas, et locuples apud Deum, etiamsi inter laqueos ambulet." Et S. Macarius, homil. 40: "Anguis quidem lubricus inter ipsas elabitur manus, columba superne volans retia despicit; simplex vero dolos et fraudes facile defugit, q. d. Quam facile anguis sua lubricitate e manibus elabitur, ac columba supervolans retia praetervolat, tam facile justus dolos et fraudes sibi structas evadet, tum quia a Deo dirigitur, tum quia didicit et in praxim redegit illud Christi: 'Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae,' Matth. x."
Denique Eccli. cap. xxvii, vers. 28: "Plaga dolosa, ait, dolosi dividit vulnera, et qui foveam fodit, incidet in eam; et qui statuit lapidem proximo suo, offendet in eo; et qui laqueum alii ponit, peribit in illo," uti Aman suspensus est in cruce quam parabat Mardochaeo. Vide ibi dicta. Praeclare S. Augustinus in Psalm. cxxiii: "Ideo, inquit, quaerit te major raptor, quia invenit minorem raptorem; ideo te quaerit major aquila, quia prior cepisti leporem; praeda tibi fuit minor, praeda eris majori." Ita R. Salomon, R. Levi et Aben-Ezra.
Denique videmus Deum simplices et sinceros dirigere et tutari, ac fraudulentos saepe in laqueos, quos sinceris posuerunt, impingere. Causa est, quod sinceri proxime accedunt ad Deum, qui simplicissimus et sincerissimus est; hinc et "rerum simplicitas vestigium est Dei," uti docet S. Augustinus, lib. De Vera Religione. Idem, lib. XI De Civitate, cap. x: "Est itaque, ait, bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia, sed non simplicia, et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est." Et mox: "Pater qui genuit, simplex est, et Filius qui genitus est, pariter simplex est; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur." Et S. Bernardus, serm. 80 in Cant., simplicitatem Dei ita describit: "In ea et multa in unum, et diversa in idem rediguntur, ut nec numerositate rerum sumat pluralitatem, nec alterationem de varietate sentiat. Loca omnia continet, et quaeque suis ordinat locis, nusquam contenta locorum. Tempora sub ea transeunt, non ei. Futura non exspectat, praeterita non recogitat, praesentia non experitur." Et serm. 81: "Qui tribuit in simplicitate, inquit, diligitur a Deo, et simplicitas candor est; nam naevus duplicitas: quid duplicitas nisi dolus?" Et mox: "Sponsus itaque et cum sit virtus, in virtutibus complacet sibi; et cum sit lilium, inter lilia commoratur; et cum sit candor, delectatur candidis." Et serm. 82: "Manet in fundamento prorsus inconcussa simplicitas, sed minime apparet duplicitate operta humanae dolositatis."
Mystice, supplantatio perversorum, qua videlicet mentem et rationem perverse supplantant et subdunt concupiscentiae, perdet eos, quia rationem, quae domina est, faciunt servam; et concupiscentiam, quae serva est, faciunt dominam. Caput ergo habeat in pedibus, et pedes in capite.
Huc facit apologus aucupis et viperae apud Aesopum: "Auceps, inquit, visco accepto et arundinibus, aucupatum egressus est; viso autem turdo super alta arbore sedente, et arundinibus inter se longitudinem conjunctis, sursum eum comprehensurus suspiciebat. Caeterum ignarus viperam dormientem conculcavit. Haec vero irata momordit ipsum. Ille jam agens animam dicebat: Me miserum, alium enim captaturus, ipse ab alio captus sum ad mortem. Affabulatio. Fabula significat eos, qui proximis insidiantur, ignaros saepe ab aliis idipsum pati."
Versus 4: Non Proderunt Divitiae in Die Ultionis
Unde Chaldaeus vertit, non prodest mendacium (mendaces et fallaces divitiae, in eisque repositae spes divitum) in die irae; justitia vero liberat a morte mala. "Justitia ergo liberabit a morte," quam justus venientem aequo animo exspectat, accedentem sustinet, et ut initium vitae melioris admittit. Vivit ergo cum moritur, et secundum exteriorem speciem victus a morte, mortem ipsam vincit ac proterit, eamque conculcans, ac velut scabellum pedum suorum efficiens, immortalem vitam apprehendit: nec tantum se, sed et alios liberat a morte. Sic enim corpus Elisei tangens mortuum, eum a morte ad vitam revocavit, IV Reg. xiii. Tam viva, tam efficax est justitia. Huic sententiae similis est gnome cap. x, vers. 2: "Nil proderunt thesauri impietatis." Et illa Eccli. cap. v, vers. 10: "Noli anxius esse in divitiis injustis; non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae." Vide ibi dicta. Et illud Tobiae cap. xii, vers. 9: "Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam."
Graeci codices hic interserunt aliam gnomen, quae non est in Hebraeo, nec in Latino, nimirum hanc: "Moriens justus reliquit poenitentiam (male Complutenses legunt, poenitentem); facilis autem fit et jucundus impiorum interitus." Quod sic exponas, q. d. Justi in hac vita agunt poenitentiam, at in morte ei valedicunt, quia propter eam transeunt ad gloriam; aut, ut Didymus in Catena Graecorum: Justus moriens moerorem et luctum aliis relinquit, quia alii de interitu ejus lugent ac dolent; at impii qui in bonis ducunt dies suos, poenitentiam seram inchoant in morte, ideoque eam continuabunt per omnem aeternitatem; quare eorum poenitentia et interitus jucundus accidit justis quos afflixerunt, juxta illud: "Laetabitur justus, cum viderit vindictam peccatoris."
Versus 5: Justitia Simplicis Diriget Viam Ejus
Secundo et genuine, q. d. Justitia vias, id est actiones, justorum dirigit, id est fortunat et prosperat, ut inoffensi per omnia pericula incedant, ac felices rerum suarum Deo secundante sortiantur successus; at vero impius ob impietatem suam in multa impinget adversa et damna, corruetque in multa infortunia, ut videantur omnia in tibias ejus, ut vulgo dicitur, resilire. Sic dirigere pro fortunare et prosperare sumitur Psalm. cxxxix, 12: "Vir linguosus non dirigetur," id est non prosperabitur, "in terra." Et alibi saepe, praesertim in Psalmis. Ita R. Levi, Hugo, Jansenius et alii.
Porro, justitiam hic rursus proprie et ample accipio, quia ei opponitur impietas; Baynus tamen et noster Salazar per justitiam accipiunt solam eleemosynam, quasi dicas: Eleemosyna eleemosynarium prosperat, rectaque via dirigit in coelum; at impietas, id est avaritia, qua quis impius est in pauperes, facit ut impius corruat in mala ipsamque gehennam. Unde S. Chrysostomus, homilia 9 De poenitentia, rectam regiamque viam in coelum docet esse eleemosynam: "Eleemosyna, ait, regia via, quae homines celerrime in coelorum axes adducit. Magna res est eleemosyna (vide quam recta in coelum pergat), praecedit aerem, transit lunam, solis radios excedit, ad ipsum venit coelorum culmen, ipsos pertransiens coelos, et Angelorum populos decurrens, Archangelorumque choros et omnes superiores potestates, ipsi assistit regali throno." Et S. Augustinus, serm. 25 De verbis Domini: "Via coeli, ait, est pauper, per quam venitur ad Patrem. Incipe ergo erogare, si non vis errare. Patrimonii tui quo es ligatus, compedem solve, ut liber ad coelum possis ascendere."
Versus 6: Justitia Rectorum Liberabit Eos
Unde Cajetanus accipit liberationem a carcere et vinculis, juxta illud S. Chrysostomi, homilia 7 De poenitentia: "Eleemosyna vincula disrumpit, tenebras solvit, exstinguit ignem, carcerem aperit." Idem, hom. De divitiis et paupert. docet eleemosynam liberare ab amore divitiarum, quo quasi vinculo alligantur avari, ut divitiis suis quasi mancipia adstricti et concatenati videantur. Unde noster Salazar to "et insidiis suis capientur iniqui" sic exponit, q. d. Avari et injusti pecuniarum asservatores in insidiis suis, hoc est suismetipsorum opibus injuste et inique partis, captivabuntur; quae sane pecuniarum servitus et captivitas major est, quam sit vinculorum ferreorum. Unde S. Chrysostomus, hom. 43 in epist. I ad Corinth.: "Quando divitiis, ait, fuerimus alligati, quomodo adversarios vincemus? sunt enim vinculum grave his qui uti nesciunt, saevus tyrannus et inhumanus, omnia imperans in perniciem illorum qui illi serviunt; sed si voluerimus, haec vincula, et acerbam hanc tyrannidem de sede deturbabimus. Quomodo autem id fiet? si divitias omnibus distribuerimus: quando enim Plutus fuerit solus adversus solos, sicut latro quidam in solitudine omnia facit mala; cum autem in medium eum adduxerimus, non amplius nos superabit, omnibus eum undique alligantibus." Hic sensus subtilis est et pius, sed arctior, et symbolicus potius quam litteralis: nam ad litteram sicut quamvis justitiam rectorum, sic et quasvis insidias impiorum accipe.
Versus 7: Mortuo Homine Impio, Nulla Erit Ultra Spes
Copula et vel est nota similitudinis copulans similia, idem valens quod sic; vel est exegetica et explicativa, idem valens quod hoc est. Priori acceptione sensus est, q. d. Sicut in morte perit omnis impii spes vitae tum praesentis, ad quam redire nequit; tum aeternae, a qua excluditur: sic pariter omnis spes et exspectatio hominum sollicitorum, id est anxie et sollicite cupiditati opum et honorum inhiantium, in morte, imo saepe ante mortem, interibit.
Posteriori modo sensus est, q. d. Cum moritur, aut cum mortuus est homo impius, nulla restat ei spes, et, id est hoc est, exspectatio sollicitorum, qui avare et cupide bonis mundi contra vel praeter Dei legem inhiarunt, peribit. In morte enim perit vita, et cum vita omnis spes impiorum, qui in hac vita solliciti sunt ad accumulandas opes, quasi in aeternum hic victuri. Significatur ergo, inquit Jansenius, impio per mortem intercipi et auferri irreparabiliter, quod sperare et desiderare solitus fuit, divitias scilicet, gloriam et omnem vitae hujus felicitatem, ut idem hic significetur quod per Prophetam: "Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis." Et: "Non descendet cum eo gloria ejus." Et alibi: "Sunt reliquiae homini pacifico. Injusti autem disperibunt, simul reliquiae impiorum interibunt," quia post mortem nihil est ei reliquum. Secundum spiritualem intelligentiam significari etiam hic recte intelligitur, impio post mortem nullam esse spem veniae, quia in inferno nulla est redemptio.
R. Salomon vero: "Exspectatio sollicitorum, hebraice אונים onim, id est filiorum spes, ait, qui sunt illorum robur et divitiae, peribit et irrita fiet; nam ob parentum demerita haud bonis ullis gaudebunt. Cum autem justus vita functus fuerit, illius soboles habebit quod speret, ob parentum justitiam." Aben-Ezra: "Exspectatio iniquorum, inquit, qua se sperabant iniqua gesturos, irrita fiet." R. Levi, q. d. "Impius pene totus moritur; spes etiam quam in insigni suo robore et vi collocabat, evanescet. Aut q. d. Mortuo impio cessabit spes, qua illius amici ab ejus viribus et facultatibus certum munimen sibi despondebant. Exspectatio etiam, qua eidem fidebant futurum, ut opem praesentem afferre posset, irrita corruet: eodem enim vita functo, vis omnis et robur disperibit."
Alludit ad Benjamin quem mater Rachel, in partu cupide enixa, dolore emoriens vocavit Benoni, id est filium doloris mei; pater vero Jacob vocavit eum Benjamin, id est filium dexterae, q. d. Sicut Rachel filiorum cupidissima, hanc suam cupiditatem luit morte: nam partu Benjamin interiit, indeque vocavit eum Benoni; sic pariter exspectatio onim, id est sollicitorum, id est cupiditatibus inhiantium, ideoque dolentium et suspirantium, peribit, imo ipsosmet enecabit: quod enim appetitur sollicite ex amore, hoc acquiritur cum dolore, et amittitur cum maerore, qui saepe hominem ita affligit et cruciat, ut vitam ei adimat.
Porro Septuaginta, si tamen in codices eorum non irrepsit error, contrarie vertunt, ut latentem hic antithesin exprimant; sic enim habent, ubi justus mortuus fuerit, spem non amittet, impiorum vero jactantia et gloriatio post mortem interit, q. d. Justus moriens spem melioris vitae non amittit, sed praemittit per bona opera, quae in vita fecit: haec enim eum post mortem in coelo excipient ac beabunt; at impii spes omnes quas in opibus, amicis et dignitate sua repositas habebat, ac de quibus se jactabat et gloriabatur, in morte cum ipsa vita, in qua fundatae erant, evanescent. Unde auctor Catenae Graecor. per exempla sic exponit: "Sperabat justus venustam ex legitima uxore prolem se suscepturum, et ecce suscipit; sperabat susceptam magnis honoribus, multisque opibus potituram, et ecce potitur. Idem statuam de caeteris similibus. Quin ad futuram quoque vitam et resurrectionem sermo hic transferri potest; subindicat enim justum bonis omnibus hic usum, futurorum quoque bonorum spe neutiquam frustratum iri; aut post mortem non modo in se, sed in suis quoque liberis gloriosum et celebrem futurum. At impiorum gloriam, qua inaniter saepe gloriati fuerant, et in qua finem suum tantum non collocaverant, vanam et momentaneam fore."
Versus 8: Justus de Angustia Liberatus Est
Dupliciter haec sententia exponi potest. Primo, presse, q. d. Deus justum liberat saepe a malo, quod illi impius struit, facitque ut impius poenam talionis luat, ac in malum, quod justo struxit, incurrat: uti Aman incurrit in furcam quam struxerat Mardochaeo; inimici Danielis incurrerunt in fauces leonum, quos Danieli appararant; senes adulteri inciderunt in lapidationem quam machinati erant Susannae, Daniel. xiii.
Secundo, ample, q. d. Justus ad tempus modicum in hac vita affligitur et angustiatur, at mox Deus afflictioni finem imponit, eumque liberat; impios vero ad modicum tempus gaudere et dominari permittit, at mox gaudio eorum finem imponit, facitque ut in angustias justi succedant. Hae enim proprie competunt et debentur impio, ut cum eo quasi reo sibi subdito, proprioque subjecto semper perdurent. Id saepe fit in vita, semper in morte, cum justi angustiis hujus vitae liberati evolant in paradisum; impii vero in eas subintrant perpetuo cruciandi in gehenna.
Septuaginta vertunt, justus ἀπὸ θήρας, id est, a venatione vel captura, liberatus est; pro eo autem tradetur iniquus, q. d. Dives venatur pauperem justum; at justus ab ejus laqueis insidiisque a Deo eripitur, et in easdem recidit dives, dum alius potentior eum venatur et devorat, juxta illud Eccli. xiii, 23: "Venatio leonis, onager in eremo; sic et pascua divitum sunt pauperes." Unde auctor Catenae Graec. legit: "Justus, ne praedatorum praeda fiat, liberatur; pro eo autem in captionem tradetur impius." Ubi Didymus: Justus, inquit, divinam legem animo semper versans, seseque in illa oblectans, et a mortis laqueis eripitur, et a venatoribus daemonumque insidiis liberatur, et ab omni tandem seditioso et turbulento sermone custoditur. Traditur autem et conjicitur in illa incommoda impius. Quod si vir justus ut homo quandoque conciderit, statim rursus consurgit atque emergit. Et inferius: Aut ideo hoc dicitur, quia justus ut homo subjacebat quibusvis noxiis, quae impius per vexationem injuste illatam in illo punit, et quasi exstinguit; adeoque justum a poena, quam in altero saeculo subiturus erat, liberat; seipsum vero propter iniquam vexationem certae poenae reatu obstringit; objicitur autem huic poenae impius non ab alio quam a seipso, suaque propria malitia, ut qui jam ante in reprobum sensum sponte seipsum conjecisset.
Versus 9: Simulator Ore Decipit Amicum Suum
Septuaginta vertunt, in ore impiorum laqueus est civibus, sensus autem justorum prospere procedens; vel, justorum autem sensus felix faustusque existit. Idem reipsa dicunt quod Vulgata: laqueus enim oris impiorum non est alius quam simulatio, hypocrisis et adulatio; sed laqueos hosce justi sensu et sapientia praediti prospere et feliciter vel evadunt, vel dissipant.
Versus 10: In Bonis Justorum Exultabit Civitas
Porro non parva est haec virtutis commendatio, et vitii vituperium, quod virtuti omnes applaudant, vitio omnes insultent: vox enim populi est vox Dei. Unde Aristoteles, lib. V Moral. cap. 1, docet vocem populi firmam continere veritatem, similem illi quam habent oracula.
Pro exultat Symmachus vertit, ἀγαλλείσονται πόλεις, id est, exultabunt civitates; Theodotion, εὐφρανθήσονται, id est laetabuntur; Syrus, roborabitur civitas; Septuaginta, κατώρθωσε, quod Complutenses vertunt, recta gessit civitas, quia scilicet exemplum virtutis justorum imitata est; Romana, bene se gessit; auctor Catenae Graec. clare, in prospero justorum successu civitas promeret et floret; in impiorum autem interitu exultatio et plausus exoritur. Sic et Complutenses ac Chaldaeus; Tigurina, cum bene est justis, exultat civitas; et cum pereunt impii, ovet. Est ergo antithesis objecti laetitiae et exultationis, quod scilicet civitas exultet de bonis piorum, et de malis eorum doleat; at de bonis impiorum doleat, et de malis eorum exultet. Cajetanus pro erit laudatio vertit, erit cantus: nimirum vita justorum est quasi cantus, qui omnes recreat, atque ad simile virtutis studium festivo plausu excitat; at improbus dum vivit, omnes offendit, ideoque dum moritur, sic omnes ejus luctus et funebria justa recreant, ut illa cantibus, saepe compositis ad publica gaudia carminibus concelebrent.
Versus 11: Benedictione Justorum Exaltabitur Civitas
Quaeres, quaenam sit "benedictio justorum?" Respondeo primo: Benedictio hic uti et alibi saepe accipi potest pro rerum affluentia et opulentia; justi enim, cum sint opulenti, in cives sunt benefici, et civitatem collegiis, monasteriis, templis, aliisque fabricis magnificis ornant et exaltant; ut benedictio sit idem quod bona justorum, in quibus exultare civitatem dixit vers. praeced. Ita auctor Catenae Graecor., q. d. Opulentia justorum cives et civitatem exaltat, facitque splendidam et magnificam; at vero verba impiorum eamdem subvertunt. Opponit os opulentiae, quia tam perversum est os impiorum, ut aequipolleat, imo praepolleat, opulentiae justorum; plus enim illud destruit quam haec aedificet. Adde opulentos fere eligi in magistratum, ac civitati praeesse, eamque regere; quare cum justi sunt opulenti, eliguntur in magistratum, tumque justis suis sanisque consiliis et legibus exaltant civitatem; at vero os, id est imperium, impiorum eam subvertit; quia dum in ea imperant impii, impiis suis decretis, exactionibus, rapinis eam subvertunt. Os enim saepe significat jussum et imperium; ut cum Prophetae toties ingeminant: "Os Domini locutum est," id est, Dominus hoc quod dicimus, imperavit.
Secundo, benedictio idem est quod beneficentia; dicere enim Dei et Sanctorum est efficax, ideoque idem quod facere: quod enim dicunt, hoc faciunt. Sic sensus erit, q. d. Justi sua beneficentia et eleemosynis sustentant et magnificant civitatem; at impii suo ore, id est sua maledicentia aeque ac maleficentia eam evertunt.
Tertio, magis proprie et genuine, benedictio est boni precatio, et benedicere est bene precari, q. d. Cum justi bene precantur civitati, Deus preces eorum exaudit, ac civitati bene facit, eamque exaltat; at impii ore suo maledicentes tam Deum quam cives, merentur ut Deus eam subvertat. Sic impii cives Sodomae meruerunt eam incendio subverti; at Lot, fugiens e Sodomis in Segor, eamdem ab incendio, cui pariter destinata erat, sua oratione et benedictione liberavit, Gen. xix, 21. Sic Jacob Gen. xlix, et Moses Deuter. xxxiii, morituri benedicentes Israeli, eum bonis cumularunt. Sic Deus servavit Jerusalem ab excidio Sennacherib, ob preces Isaiae et Ezechiae, Isaiae cap. xxxvii; ac Salomoni et Judaeis benedixit propter Davidem, juxta illud: "Propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui," Psal. cxxxi, 10. Sic S. Gregorius litaniis suis urbem gravi peste liberavit. Hoc est quod ait Sapiens, cap. vi, 26: "Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum."
Quarto, plenius, benedictio justorum sunt bona eorum consilia, monita, eloquia, exempla, quibus ignorantes docent, maestos consolantur, errantes corrigunt, omnesque ad virtutem et ad Deum traducere satagunt. Hisce enim exaltatur civitas; cum "impiorum ore," id est malis consiliis, litibus, rixis, seditionibus, dolis, etc., evertatur, juxta illud Plutarchi in Moral.: "Unius linguae dolo et proditione urbes conciderunt, regna, respublicae. Hoc est quod ait Ecclesiasticus, cap. xxviii, 16: "Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem, civitates muratas divitum destruxit." Vide ibi dicta.
Addit Hugo per benedictionem accipi eloquentiam et efficaciam dicendi, quam habent Sancti, per quam subinde urbes et regna ab exitio liberant. Sic S. Leo sua dicendi facundia et gravitate Attilam compescuit, ne Romam vastaret; et Genserico jam Romam occupanti persuasit, ut ab ejusdem incendio, ignominiis et caedibus temperaret. Ita S. Gregorius sua modesta humilique suaviloquentia Mauritium Imperatorem aliosque principes sibi et Urbi offensos reconciliavit. Ita S. Bernardus in schismate Petri Leonis, sua dicendi agendique gratia regem Angliae aliosque magnates Innocentio II, legitimo Pontifici, ejusque Ecclesiae astrinxit, ac schisma sustulit. Simili modo suos Ordines et monasteria celebrarunt et exaltarunt Religiosi sapientia et eloquentia praestantes: uti Ordinem S. Benedicti celebrarunt Gregorius VII, Leo IX, Victor II, Urbanus II, aliique permulti, qui ex eo ob sapientiam et virtutem evecti sunt ad Pontificatum. Ordinem Cisterciensium celebravit S. Bernardus, Dominicanum S. Thomas Aquinas, S. Vincentius Ferrerius, Petrus Tarantasius, qui creatus Pontifex dictus est Benedictus XI, et alii; Franciscanum S. Bonaventura, Alexander Alensis, Joannes Duns Scotus, et alii.
Versus 12: Qui Despicit Amicum Suum, Indigens Corde Est
Sensus ergo est, q. d. "Qui de corde despicit amicum," id est, ut Hebraea, proximum suum, eo quod in eo aliquod vitium aut defectum notet, ideoque ore despicatius de eo loquitur, vilipendit, deprimit, dejicit; "indiget corde," id est intellectu, judicio et sapientia, hoc est, insipiens et vecors est, ut vertit Vatablus, tum quia proximum irritat et provocat, ut vicissim eum despiciat, et contemptim de eo loquatur; tum quia sapientia dictat vitia esse celanda, virtutes autem propalandas: tum quia justo Dei judicio fit ut qua mensura mensi fuerimus, remetiatur nobis, juxta illud Isaiae xxxiii, 1: "Vae qui spernis, nonne et ipse sperneris?" tum quia hic despectus oritur ex superbia, qua se sapientem, alium dementem aestimat, ait R. Levi; superbia autem est insipientia. Addit Hugo eum indigere corde, id est cordis commiseratione, compassione et lenitate, quae aliorum vitia celanda, et secreta suavique correctione curanda esse docet, Galat. vi, 1.
Vir autem prudens tacebit. Hebraice, vir intelligentiarum vel prudentiarum, id est valde intelligens et prudens, tacebit; Septuaginta, vir autem prudens silentium ducit; Syrus, in silentio habitat, quasi in cella cordis, pacis et tranquillitatis suae, q. d. Vecors propalat vitia proximi, cum despicit, ridet, probris lacessit; at vir prudens vitia proximi dissimulat, imo cum a vecordi despicitur et probris lacessitur, probra non regerit, sed suffert et tacet. Qui hoc facit, is sane vir prudentiarum, id est multae prudentiae, et quasi sapientiae miraculum est, tum qui animi pacem, modestiam et magnitudinem, quae probra omnia despicit, ostendit; tum quia sua modestia despicientem redarguit, confundit, compescit. Nam qui exprobranti probra regerit, is ea magis accendit, ut plura audiat; qui ad ea tacet, suo silentio ea sopit: perinde ac qui latranti cani oblatrat, eum irritat ut magis latret; at qui tacitus transit, latratum inhibet.
Unde S. Basilius, hom. De ira, eos comparat echo. Sicut enim si vocem emittis, respondebit eadem voce echo, et quo magis vociferaris, eo magis vociferabitur echo: sic pariter qui voce probra jacit, similia sibi ab alio, quasi ab echo, responderi jacique audiet. Quocirca concludens sanum hoc suggerit consilium: "Noli ergo, ait, malam ferre gratiam, neque mali mutui restitutor esse. Contumeliam intulit iratus, vince amoveque silentio malum. Tu vero contra facis, qui velut undam fluentem illius iram in cordis penetralia suscipiens, ventos imitaris contra flatibus adversis resistentes. Noli tuo adversario pro magistro uti, nec quem odio persequeris, hunc aemulari, nec fieri veluti speculum velis, illius formam in te ipso repraesentans. Rubicundus est ille ob iram? Tu minime ruborem praeferas; illi sanguinei oculi? tibi quiete et cum gravitate aspiciant; vox illi aspera? tibi mitis et blanda, imo potius nulla." Audi et Bedam in Collectaneis, tom. III: "Cum vero, ait, linguae derogantium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandi. Saepe vero cum de vita proximorum conquerimur, mutare locum conamur, secretum vitae remotioris eligere; videlicet ignorantes, quia si desit spiritus, non adjuvet locus. Tolerandi sunt ergo ubique proximi; quia Abel fieri non valet, quem Cain malitia non exercet."
Sic Saul initio regni sapienter se suosque regens, ad contumelias suorum obticuit. Audi Scripturam, I Reg. x, 27: "Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire." Verum est enim illud: "Qui nescit dissimulare, nescit regnare."
Porro R. Levi generalius haec accipit: Prudens, inquit, socium suum non deludit et contemnit, sed silet dum alter loquitur, attenteque illius sermones audit; licet autem is in medium proferat ea quae ipse perspecta habet, auscultat tamen ejus dignitati favens, licet nihil inde percipiat emolumenti. Salomonem secutus Rabbi Simeon in Pirke Avoth: "Per omnem vitam, ait, educatus fui inter sapientes, nec inveni quidquam corpori salubrius silentio." Et Ben-Sira in Sentent.: "Vidisti asinum nigrum? neque nigrum, neque album," hoc est, ut ejus Scholiastes exponit: "Doce linguam tuam, ut semper dicat: Nescio, ne quando in responso capiaris." Sic caeteri Hebraeorum Rabbini negationem in respondendo vel silentium commendant. Unde Anonymus: "Doce linguam tuam dicere: Nescio, quod aequilibre est auro et argento."
Huc facit gnome Arabum, Cent. 2, num. 52: "Saepenumero silentium est responsum, ut quis respondeat omittendo responsum." Nimirum multorum accusationes, querelae et calumniae manifestam saepe habent falsitatem, nec responsum aut apologiam merentur; unde ad eorum criminationes silere, sufficienter respondere et se purgare est. Et Cent. 1, num. 98: "Taciturnitas conciliat suis amorem. Poenitentia super silentio melior est poenitentia super sermone;" hoc est, praestat poenitere taciturnitatis, quam silentii. "Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum," ait Cato. Pergunt Arabes: "Taciturnitas sapientia est, sed rarus est agens eam." Huc pertinet distichon Catonis: Demissos animo, ac tacitos vitare memento: Qua flumen placidum est, forsan latet altius unda.
Ita S. Maurilius Episcopus Andegavensis, "erat sermone silens, et silentio loquens," ait Fortunatus in ejus Vita.
Versus 13: Qui Ambulat Fraudulenter, Revelat Arcana
Pro qui ambulat fraudulenter hebraice est רכיל rachil, id est negotiator, indeque delator, detractor, calumniator. Est pulchra metaphora. Detractor enim vocatur rachil, id est mercator, sive negotiator, quia sicut hic merces comparat non pro se, sed ut eas distrahat et divendat, sic delator verba et gesta aliorum vestigat et conquirit, ut illa ad alios deferat, et per circulos quasi venum circumferat, ut inde lucrum aliquod reportet. Unde rachil ut litteris, ita et significatione alludit ad רגל ragal, id est ire, ambulare, deferre. Ita Pagninus in Lexico: Ut negotiator, inquit, multas habet species mercium quas ab aliquibus emit, et aliis vendit: itidem detractor verba hinc et inde collecta et audita aliis refert. Consonat R. Abraham, qui ita scribit: Sicut mercator quod ab uno emit, alteri vendit, ita detractor, quod ab aliquo audivit, alteri revelat. Rachil ergo est, qui explorat aliorum secreta, vel vitia, vel consilia, eaque deinde aliis enuntiat. Unde Cajetanus vertit, explorator revelat secretum, et fidelis spiritus tegit; S. Hieronymus in Isaiae cap. xxxix: qui fidelis est spiritus, abscondit negotia.
Sensus ergo est, quasi dicat: Explorator qui ficte et fraudulenter cum amico simulans se amicum conversatur, itaque expiscatur amici mentem, ejusque arcana consilia et secreta, hic eadem mox revelat aliis; qui autem fidelis est animi et spiritus, hic celat amici commissum, id est secretum, quod sibi commisit et concredidit. Rursum commissum, id est admissum sive perpetratum aliquod delictum. Ita Dalila expiscans Samsonis viri sui secretum, fortitudinem scilicet ejus consistere in capillis, illud prodidit Philisthaeis, et Samsonem perdidit, Judic. xvi, 17. Huc facit proverbium Arabum Centur. 2, num. 54: "Arcanum tuum de sanguine tuo est; saepe aperuisti illud, et est causa mortis tuae." Et Cent. 2, num. 61: "Secretum est fides, hoc est, commendatum fidei alterius," q. d. Qui servat secretum, pro fideli habetur; qui divulgat, pro infideli. Ibid. num. 65: "Arcanum tuum est captivus tuus, si custodieris illud; tu autem captivus es, si manifestetur." Et num. 59: "Pectus tuum dilata secreto tuo, hoc est, ne detege illud ulli. Possidet homo animam suam (vel seipsum), qui occultat secretum suum ab amico suo." Et num. 36: "Ne aperi secretum tuum simiis, id est, ne detege arcanum tuum derisoribus." Simiae enim omnia quae vident imitantur et iterant, itaque agentes deridere videntur. Et Cent. 1, num. 74: "Os linguae carcer est. Cave ut ne feriat lingua tua collum tuum."
Huc facit gnome Hebraeorum: "Intrat vinum, exit arcanum." Quod enim latet in animo sobrii, hoc natat in lingua ebrii. Similis est gnome Poetae: Eximia est virtus, praestare silentia rebus; At contra gravis est culpa, tacenda loqui. Et illa Thaletis: "Vide ne te in jus vocet sermo contra conjunctos tibi ac socios dictus," q. d. Ne fidas amicis, ut eis committas arcana, ut inde illa effutiant, magna tua infamia et ignominia. Ita Laertius, lib. I, cap. I. Et illa Aristonis: "Venti nobis molestissimi sunt, qui abstrahunt pallia; nam his contra ventos munimur: ita gravissime laedunt amici, qui expiscantur arcana." Et illa Tiberii Imperatoris apud Dionem: "Principis animum, aut nemini aut paucis cognitum esse oportet." Et illa Metelli Macedonici qui, rogatus quidnam acturus esset post subactos Arbachos, respondit: "Tunicam meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem." Et illa Bedae in Collect.: "Imperiti sicut loqui nesciunt, sic tacere non possunt. Amicum secreto admone, sed palam lauda." Plura de revelatione secretorum dixi Eccli. xxvii, 17.
Pro fidelis animi, Aquila et Theodotion vertunt, נאמן רוח neemar ruach, quod cum Romanis vertas, fidelis spiritu, ut assignate respondent hebraico ablativo, quo Graeci carent; noster tamen Salazar proprie accipiens in dativo vertit, fidelis spiritui, sicque exponit: Fidelis spiritui, id est animo suo, dicitur qui arcana servat, quia ea quae in animo tuto latent, palam discere, et in vulgus spargere, quoddam est proditionis genus adversus animum; animus enim non secus ore aperto proditur, quam urbs aliqua ostio reserato. Vel aliter: Qui secreta non violat, fidelis spiritui dicitur, id est Spiritui Sancto; quasi vero e contra is, qui arcana amicorum palam facit, Spiritui Sancto infidelis sit. Causas duas subdit: Prior est, quia Spiritui Sancto, qui primus et notionalis est amor, tribuitur omnis honesta benevolentia, omnisque amicitia ejus opera copulatur. Nihil autem aeque amicorum concordiam distrahit, sicut arcanorum et secretorum revelatio. Posterior, quod secretorum revelatio ex amore proficiscitur; jure ergo optimo eidem revelatio secretorum tribuitur, cui dilectio etiam accommodatur, puta Spiritui Sancto, qui est amor formalis et causalis: ubique enim amorem et amicitiam astringit et copulat. Verum haec mystica, vel accommodatitia sunt; vera enim versio est, fidelis spiritu, ut habent Septuaginta, Chaldaeus, Noster et alii passim.
Ita tacitum apud se servabat secretum amicorum S. Ambrosius, ut ne quidem fratri dilectissimo Satyro illud communicaret. Unde De Obitu Satyri: "Cum omnia, inquit, nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus affectus, solum tamen commune non erat secretum amicorum; non quo conferendi periculum veremur, sed tenendi servaremus fidem, etc. Erat enim fidele indicium extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum."
Versus 14: Ubi Non Est Gubernator, Populus Corruet
Ita et Cassianus, Collat. II De Discretione, cap. iv, legit, quibus non est gubernatio, id est consilium et discretio, inquit, cadunt ut folia. Est metalepsia: ex consiliis enim intelligitur gubernatio bona, consulta et prudens; ex gubernatione ipse gubernator, ut vertit Noster. Sensus est, q. d. Ubi non est gubernator sapientia et prudentia gubernandi praeditus, ibi in multa pericula et damna corruet populus; at ubi is adest, et consilio vel proprio pollet, vel alieno utitur, ibi populus salvus, et a malis omnibus immunis securusque consistit.
Vox ergo תחבלות tachbuloth pluralis significat primo, multis magnisque consiliis modisque regendi opus esse rectori reipublicae, utpote qui ad varias variorum hominum et populorum conditiones, indoles, appetitus sese attemperare debeat, ut quemque conformiter ad suum ingenium regat. Hujus apologum vel exemplum Poetae dant Proteum, qui in mille formas sese vertebat, ut cuique sese assimilaret, ejusque indoli et moribus sese conformaret. Accedit quod ait Sallustius in Jugurth.: "Vulgus ingenio seditiosum atque discordiosum, cupidum novarum rerum, quieti et otio adversum." Et, ut idem ait in orat. Marcii: "Impigrae linguae, ignavi animi." Et Livius, lib. xxiii: "Haec, ait, est natura multitudinis: aut servit humiliter, aut superbe dominatur. Libertatem, quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt." Philo, lib. De Josepho: "Sicut, ait, gubernator pro ratione ventorum mutat navigationis subsidia, non uno modo navem dirigens: sic reipublicae moderator debet esse multiformis ac multiplex, alius in pace, alius in bello; aliter se paucis, aliter multis opponens adversariis," etc. Astipulatur S. Gregorius Nazianzenus in Orat. 1 Apol.: "Nam profecto, inquit, ars quaedam artium et scientiarum mihi esse videtur, hominem regere, animal maxime varium et multiplex; id est, ars una est plures artes coercens." Et post pauca: "Quemadmodum, inquit, si quis belluam variam et multiplicem, ex multis belluis magnis juxta parvisque feris mitibusque compactam, cicurare ac ducere aggrediatur, huic in natura adeo varia et prodigiosa gubernanda, maximus ubique labor subeundus sit, magnumque certamen: quippe nec vocibus eisdem, nec alimentis, nec manus attrectationibus ac sibilis, nec reliquis delectetur; sed alii aliis pro sua quique natura et consuetudine vel gaudeant, vel offendantur; ut qui ejusmodi belluae curam susceperit, eum varia omnino et multiplici scientia ornatum esse oporteat. Haud dissimili modo communi huic Ecclesiae corpori, instar compositae cujusdam et inaequalis belluae, ex pluribus variisque moribus et sermonibus coagmentato, summopere quoque necesse est, Antistitem scilicet simul et simplicem esse, quantum ad eam, quam ad res omnes adhibere debet animi integritatem; et quam maxime varium et multiplicem, quantum ad id attinet, ut uniuscujusque benevolentiam sibi conciliet."
Secundo, tachbuloth significat gubernatorem reipublicae debere imitari gubernatorem navis, de quo multa Plato in dialogo De Regno, et lib. VIII De Repub., et Plutarchus in Moral., ubi inter caetera ait: "Ut in magnis tempestatibus validissimo clavo, optimo gubernatore, et pluribus fulturis opus est: sic magnas et turbulentas res administranti summa sapientia opus est; quam cum gubernator non habeat ex se, a probis consiliariis mutuetur et discat oportet." Unde Vegetius, lib. III: "Fieri, ait, quid debeat cum multis tracta; quid facturus sis, cum paucissimis, vel potius ipse tecum." Vide dicta cap. i, vers. 5.
Quocirca Pius II, sapiens et generosus Pontifex, lib. I, epist. 387 ad Ludovic. Galliae regem: "Scriptura, inquit, quae ait: Ubi multa consilia, ibi salus, consiliorum multitudinem non requirit, sed maturitatem et digestionem; quae res in paucis quam in multis facilius reperitur; neque enim honestas aut justitia multitudine facile suadetur, quae variis affectionibus agitata ad prona frequenter inclinat confusioni; subita est consulentium multitudo, neque bene res se habet ubi suffragia numerantur, non ponderantur; saepe enim fit ut major pars meliorem vincat." Justinianus edixit quoque hoc modo: "Sed neque ex multitudine auctorum quod melius et aequius est judicatote, cum possit unius forsan et deterioris sententia, multos et majores aliqua in parte superare." Testis Cicero, "Q. Scaevolam juris peritissimum, cum de jure praediorum consuleretur, suos interdum consultores ad Furium et Casellium praedicatores rejecisse." Et constat Bartolum ad judicium mercatorum et opificum pleraque sua elecubrasse. Nam, ut idem tradit M. Tullius: "Assiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit."
Ita Severus Imperator nil statuit unquam absque plurimorum Jurisconsultorum aliorumque peritorum corona, Augustus ad consilium etiam privatum adhibebat Mecenatem et Agrippam, sicut Julius Caesar Q. Pedicam et Cornelium Balbum. Et Augustus post mortem illorum, si quid, cujus eum poeniteret, accidisset, exclamabat: "Horum nihil mihi accidisset, si aut Agrippa aut Maecenas vixisset."
Tertio, tachbuloth notat salutem reipublicae consistere tum in sapientia gubernatorum, tum in obedientia civium, sicut salus navis pendet a nauclero, chori a chorago, orbis a sole. Quod enim est sol in mundo, choragus in choro, nauclerus in navi, hoc est sapiens rex vel princeps in republica. Hinc rursum Hebraei consilium vocant סוד sod a יסד iasad, id est fundavit; quod enim fundamentum est in domo, hoc consilium est in re agenda, ut eo stante stet, ruente ruat. Audi S. Chrysostomum, homil. 34 in epist. ad Hebr.: "Magistratum ducemque et rectorem non habere malum est, et est argumentum multarum calamitatum et principium defectus ordinis, et perturbationis et confusionis. Nam sicut si chori coryphæum a choro et ducem sustuleris, non erit amplius chorus modo congruus et ordinatus; et si a phalange exercitus amoveris imperatorem, non erit amplius numerosa et ordinata acies; et si a navigio dempseris gubernatorem, navem demerges: ita etiam, si a populo rectorem abstuleris, omnia evertisti et delevisti." Deinde de his qui principem habent, non tamen illi parent, hoc annectit: "Atque malum quidem est magistratus et rectoris defectus, occasio scilicet eversionis; non minus autem malum est inobedientia subditorum. Populus enim non parens rectori nec magistratui, est similis ei qui non habet, et forte etiam deterior: nam his qui rectore carent datur venia, si ordo atque moderatio non servetur; his autem non ita, sed poena digni sunt."
Idem fuit sensus Philosophorum. Aristotelis, Rhetor. ad Alexand.: "Consiliari, ait, eorum, quae inter homines, divinissimum;" Platonis: "Quiddam sacrum profecto consultatio est;" nam consilio stant regna, urbes, domus. Sallustius ad Caesar.: "Ego, ait, ita comperi, omnia regna, civitates, nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt. Ubicumque gratia, timor, voluptas ea corrupere, paulo post imminutae opes, deinde ademptum imperium, postremo servitus imposita est." Omnium suffragio damnatur ipse Julius Caesar, nec in dictatura, nec in consulatu consilio senatus usus, ait Suetonius, unde et se et rempublicam perdidit. Idem fecit Nero, qui senatum capitaliter oderat, ait Suetonius. Similis fuit Hieronymus Siciliae rex, qui nulla de re convocavit vel consuluit publicum consilium, teste Livio, lib. IV Belli Punici secundi.
Fuse hoc argumentum tractat Card. Paleotus, lib. De Sacri Consistorii consultationibus, et Martinus Laudensis, tract. De Consiliariis, et Boetius, De Auctoritate magni consilii. Huc facit quod omnes reges et principes suos habeant consiliarios, senatores, parlamentum, etc. Porro, "consiliorum gubernaculum lex divina sit," ait S. Cyprianus.
Tropologice, S. Dorotheus ex hoc loco docet fidelem virtutis studiosum egere ductore et gubernatore. "Cavere, ait, nos admonet ne nosmetipsos informemus, ne nos sciolos habeamus, ne persuadeamur esse nos satis nobis ad regimen nostrum. Opus enim nobis est auxilio praeter Deum, opus coadjutoribus. Nihil est miserabilius, nihil quod citius expugnari queat his, qui nullos duces, nullos auctores habent ad viam Dei. Ait enim: Quibus non est gubernatio, decidunt ut folia. Folium a principio semper virens, semper germinans, semper delectabile est: non multo post arescit et languet, et cadens conteritur et conculcatur. Talis homo est, qui a nemine regitur. A principio ferventissimus ad jejunia, ad vigilias, ad quietem, ad obedientiam, et ad quaecumque caetera bona. Paulo post exstincto eo fervore, si nullum habuerit suum gubernatorem aut fotorem, qui exstinctum ignem suscitet et accendat, desiccatur et cadit, ac demum destitutus ab hostibus suis captivus trahitur, qui ut voluerint in ipsum grassantur." Haec ille et optime.
Hanc gnomen illustri apologo vulpis et formicae festivis parabolis ceu filis sericis phrygionice acupicto exornat Cyrillus, lib. I Apolog. moral. cap. x, cujus titulus: Ubi multa consilia sunt, ibi salus. "Vulpeculae, ait, ut super terram sibi domum construeret, materiam congreganti formica obviavit, et salute dicta, quid esset quod faceret exquisivit. At illa respondit: In obscuris terrae latibulis hactenus habitavi, modo fert animus in luce cunctis gratissima mihi nidum construere. Cui formica mox dixit: Fuitne tibi forte unquam molestum primum illud habitaculum? Cui illa: Nunquam certe, sed tutissimum et quietum; attamen ad voluntatem hanc dulcedine lucis inclinor. Tum formica subjunxit: Nimirum dulce est lumen, et delectabile oculis videre solem, sed longe magis sapit vita, et delectabilior est secura quies. Quamobrem, soror, licet non sim tanti, ut consiliaria sim prudentiae tuae, hoc tamen tibi in memoriam revoco, et in hac novitate verum est, quod gallinariis et pellionibus non es modicum odiosa; illis quidem, propter zelum gallinarum, istis vero, pellium cupiditate tuarum. Suadeo itaque ut in novo negotio consilium antiquorum requiras: nam consilium custodiet te, et prudentia te servabit. Ad haec vulpes inconsulte respondit: Minimum quidem, soror, hoc attendo; nam egere tuo consilio me minime puto. Cui formica prudenter respondit: Principia quidem rerum mole minima, virtute sunt maxima. Nam ex parvo semine ingens palma nascitur. Quare in minimis exordiis maxima sunt consilia agenda. Quoniam parvus error in principio, maximus est in fine. Sic modica radicis corruptio in totum arboris corpus effunditur. In hoc enim totius realitas continetur. Adde quod, si minima negligas, paulatim defluas in majora, Eccli. xix, 4. Propter quod Salomon in Proverbio dixit: Audi consilium, et suscipe doctrinam, ut sis sapiens in novissimis tuis, Prov. xix, 20. Nam et cogitationes consilii roborantur. Ad haec vulpes, victa ratione, respondit: Etsi in hoc ipso, quod paro, consilio uti sit opus, tamen satis mihi a natura consilii est domi. Cui prudenter formica: Conscriptum est, inquit, Prov. iii, 7: Ne sis sapiens apud temetipsum, et ne innitaris prudentiae tuae, quia dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt." Idipsum deinde similitudine oculorum, radiorum et nautarum confirmans, subdit: "Nonne plura vident quatuor oculi quam duo? et multiplicati radii plus illustrant? major certe facultas est plurium, et ratis pluribus nautis securius gubernatur. Verumtamen cujus est consilium? nonne est sapientiae? nimirum haec quae abscondit uni, revelat alteri: et humilitatis amatrix ut plurimum, rectum de agendis consilium docet per alienum. Quod si bene judicasti, teste consiliario addito, certior eris, et recte in melius dirigeris. Quanto igitur consilium est ex pluribus, tanto salubrius existit. Quoniam ubi multa consilia, ibi salus. Sic audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit, Prov. i, 5. Ad haec vulpecula dixit: Scio quod provida es; doce, quaeso, cujus sit consilium audiendum. Tunc illa: Sapientis, inquit, prudentis, scientis, experti, amici fidelis, magnanimi, Deumque timentis. Quibus dictis, provida callidam a se eruditam vale dicto dimisit."
Versus 15: Affligetur Malo, Qui Fidem Facit pro Extraneo
Septuaginta vero sic vertunt, malus male facit, cum commixtus (Hebraeum enim ערב arab proprie miscere, indeque stipulari et spondere significat) fuerit justo: odit autem sonum securitatis. Hebraice enim תקע taka et defigere, et sonare tubaque clangere significat. Potest haec Septuaginta versio ad Vulgatam adaptari, q. d. Malus, id est avarus creditor, affligit justum, qui ex charitate pro debitore spopondit. Hinc justus odit sonum, quem in stipulatione fidejussionis vel assecurationis manu conserta edere solet, q. d. Odit complosionem manus suae cum manu creditoris, hoc est, odit fidejussionem. Si tamen ea ample ut sonant accipias, significant justo periculosum esse omne cum malo sive impio commercium: periculum enim est ne ab eo fraudetur, intricetur aut seducatur.
Unde auctor Catenae Graec. sic Septuaginta clare vertit et explicat, improbi inter justos immixti faciunt improbe, sermonemque de salute et securitate (doctrinam salutis) institutum aspernantur. Et Syrus de more assectans Septuaginta, improbus, ait, male facit, cum occurrrit justo, quod oderit spei compotes; Chaldaeus vero, malus, ait, male agit contra justum, eo quod fidejussor stetit pro extraneo, et odit eos qui spem suam collocant in Deo. Cassianus denique Collat. I, cap. xx: "Malignus, inquit, nocet, cum se commiscuerit justo, id est, diabolus decipit, cum fuerit colore sanctitatis obtectus; odit autem sonum tutelae, id est discretionis vim, quae de seniorum verbis ac monitione procedit."
Versus 16: Mulier Gratiosa Inveniet Gloriam
"Mulier gratiosa," vel, ut hebraice est, gratiae, primo est mulier pulchra et venusta; secundo, gratiosa in verbis et factis; tertio, honesta, pudica, obsequens marito, sedula omnique virtute praedita. Unde aliqui vertunt, mulier virtuosa sustentat honorem, et praevalidi divitias; Chaldaeus, mulier benigna dividit gloriam, et robusti currunt post divitias; Symmachus, mulier bona assequetur gloriam; Vatablus, mulier modesta assequetur gloriam, id est mulier quae obsequens erit marito, commendabitur: severi autem vel rigidi assequentur divitias.
Jam primo, Baynus sic exponit, q. d. Mulier gratiae, id est uxor pulchra, gloriam suae pulchritudinis viro in dotem affert: unde et feminae valde pulchrae sine dote nubunt, quia dos earum est forma et pulchritudo. At עריצים aritsim, id est viri robusti, solliciti, et ad rem attenti, pulchritudini auferunt opes, et cum conjuge opulentam dotem quaerunt, plus gloriae ex opibus quam ex pulchritudine reperientes. Verum haec expositio multa addit, ac alienior videtur, alioque detorta.
Secundo, melius noster Salazar, q. d. Sicut decor mulieri parit gloriam, id est dives et nobile matrimonium, puta splendidum et copiosum maritum: sic labor viro parit opulentiam, q. d. Feminis quidem opes et magnam dotem pulchritudo et forma; viro autem fortunas et facultates sua tantummodo industria parit: atque adeo feminae sedentariam, socordem et mollem vitam agere fortasse licet; viro autem non item, sed labore et sollicitudine impigra opus est. Sic gloria pro opibus sumitur Genes. cap. xxxi, 1, in Hebraeo. Ita Aben-Ezra.
Tertio, Cajetanus, q. d. Sicut viri fortes et strenui fulciunt suas opes et familias sua fortitudine et strenuitate, sic uxor gratiosa, id est casta et bene morata, sustentat portatque honorem et gloriam tam suam, quam mariti: nam viri honor et gloria consistit in uxoris castitate et probitate. Accedit R. Levi: Gratia, inquit, feminae dignitatem fulcit et conservat, perinde ac si columna fulcrumque esset, cui gloria inniteretur: sicut robusti conservant divitias, et sunt tanquam columnae quaedam, quae illas a praedonibus vastatoribusque tuentur. Hebraeum enim תמך tamach, quod Noster vertit, inveniet et habebunt, proprie significat fulcire, sustentare, uti domum fulciunt columnae.
Quarto, simpliciter et genuine Jansenius: Hebraice, inquit, ad verbum habetur, mulier gratiae apprehendet gloriam, et fortes apprehendent divitias. Est autem mulier gratiae, mulier gratae venustatis et probitatis. Unde Noster vertit, mulier gratiosa; alii, mulier venusta; significaturque quod, quemadmodum mulier sua pulchritudine et gratia morumque probitate obtinet gloriam apud homines: ita viri sua fortitudine consequi debent divitias; ut intelligamus quod, quemadmodum gloria viri est mulier venusta, ita familiae opes pendent ex fortitudine et sedulitate viri. Docet ergo in mulieribus maxime requiri formam et morum gratiam, in viris industriam et laborem.
Porro quantam decor (animae magis quam corporis) feminae gloriam conciliet, pulchre docet S. Basilius, tract. De Virg.: "Talem se, ait, habitu, incessu et toto corporis gestu femina exhibebit, ut qui illi sorte obvii fuerint, quasi vivum Dei simulacrum aspicientes, faciem ad reverentiam atque admirationem sanctitatis inclinent et venerentur, inquam, aspectum illius, atque, ut dixi, tanquam divinae imagini reverenter de via decedant." Talis fuit Judith, cujus gloria fuit forma, sed magis pudicitia, virtus et fortitudo, qua Holofernem occidit, et Israelem liberavit. Unde ei victrici populus acclamavit: "Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri," Judith xv, 10. Talis fuit Esther, quae sua forma et gratia gloriam regni, thorumque Assueri assecuta, Aman suspendit, Hebraeos servavit.
Porro Septuaginta interjiciendo unam sententiam, hanc gnomen aliter efferunt per bimembrem antithesin: "Mulier gratiosa, inquiunt, suscitat viro gloriam; thronus autem ignominiae mulier odio habens justa," id est, improbae, impudenti, perversae mulieri ignominia insidet quasi throno suo: nusquam enim magis dedecus et ignominia cernitur, quam in femina improba, lasciva et perversa. Pergunt Septuaginta, divitiarum indigentes sunt pigri, fortes vero nituntur divitiis. Septuaginta more suo sequitur Syrus, mulier pia, ait, viro adipiscitur laudem; sedes autem ignominiae mulier quae justitiam odit. Inertes etiam in divitiis sunt indigentes. Fortes autem obtinent scientiam.
Symbolice et mystice, auctor Catenae Graecor.: "Mulier benigna et gratiosa," ait, sublimiori sensu est sententia mitis grataque auribus, cujus vir est mens vel animus: thronus autem ignominiae est vis vel potestas infamiae. Nam ut homo, in quo peccatum regnat, et veluti rex in solio suo sedet, vocatur sedes iniquitatis: ita homo probro et ignominia coopertus appellatur "sedes ignominiae." Ignominia autem nascitur ex malitia, haec autem ex peccato. Quod autem ex aliquo natum est, hoc pars illius est, ut lapis ex saxo, et cespes ex terra, aliaque similia: atque ideo ignominia est species vel proles peccati. "Pigri opum inopes evadent, robusti autem et impigri divitiis cumulantur." Vir fortis et animosus edomat et subjugat corpus suum, lascivus autem et intemperans una cum anima ipsum quoque corpus corrumpit et perdit. Aliter: Vir bonus et fortis corporis illecebras fortiter contemnit; totus autem in eo est, ut animae suae bene sit: qui vero alio modo affectus est, is praeterquam quod animae suae non parcit, suum quoque corpus corrumpit et interimit. Haec ille.
Versus 17: Benefacit Animae Suae Vir Misericors
Primo ergo Vatablus sic vertit et explicat, ablactat animam suam, id est defraudat suum genium et desiderium vir pius, ut in alios sit misericors: immisericors autem omnia abligurit et devorat, ideoque etiam in propinquos crudelis est. Alii, q. d. Misericordia misericordem ablactat a pravis desideriis, et a nimio suorum amore, ut in vere pauperes sit misericors, opesque suas effundat.
Secundo, Septuaginta vertunt, vir misericors animae suae benigne facit; ast immisericors quoque corpus suum perdit. Quod Jansenius sic explicat, q. d. Vir misericors animae suae, id est sibi ipsi, benefacit: at crudelis non modo alios, sed etiam carnem suam, id est seipsum, laedit. Alii, q. d. Vir beneficus utitur bonis suis, sibique ex iis benefacit: at avarus semetipsum defraudat et inedia conficit. Sic enim juste punit Deus avaros, ut, quia opes suas in alios non erogant, sibi ipsis quoque vitae alimenta ex avaritia derogent et negent. Auctor vero Catenae Graecor. sic, q. d. Vir benignus et liberalis ex instituto deditus est animae; avarus autem et tenax nec animae, nec corpori parcit, quippe quod non nutrit, nec tractat ut oportebat; aut certe immodice crudelis et parcus est: se enim immodice saturans, in adversam valetudinem et paupertatem deflectit, et tandem omnino perit. Haec ille.
Tertio, melius Noster per carnem accipit propinquos, uti et Vatablus et alii. Unde sic explicant Lyranus, Hugo et Dionysius, q. d. Vir misericors, dum aliis benefacit, animae suae benefacit: at crudelis etiam in propinquos, et consequenter in carnem et animam suam, immisericors est. Ratio est primo, quia misericors in alios, tot sibi patronos ante Deum numerat, quot suis subsidiis sublevat. Secundo, quia Deum sibi debitorem facit; Deus enim promisit: "Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur," Matth. v. Tertio, quia sola misericordia post mortem defunctos comitatur, ut agat eorum causam in tribunali Christi, inquit S. Augustinus per Lyranum. Unde pro benefacit, Aquila et Theodotion vertunt, retribuit animae suae; Syrus, vir pius, inquit, facit sibi pignora bona.
Huc accedit expositio Cajetani: Vir misericors, inquit, non modo aliis, sed et animae suae benefacit, quia rependit illi quod debet, scilicet actum virtutis: virtus enim animo debetur, ex eo quod animus suopte instinctu ad virtutem impellitur, eamque postulat et desiderat.
Quarto, noster Salazar sic antithesin profundius concinnat, q. d. Qui vere et ex animo misericors est, is quidem benefacit animae suae, id est, non ex affectu carnis beneficia et eleemosynas collocat suas, sed ita expendit ut animae suae prosint, id est, non proximis solum et consanguineis, quos plerumque ex affectu humano fovere solemus; sed etiam alienis distribuit bona sua. Contra vero, "qui crudelis est, etiam propinquos abjicit:" ille scilicet, qui propter avaritiam misericordiam exuit et saevitiam induit, non solum alienis non succurrit, sed etiam in consanguineos et carnis cognatione conjunctos impius existit.
Quinto, plane et simpliciter, q. d. Vir misericors liberaliter sua expendit, ideoque imprimis animae suae, id est sibi ipsi, benefacit; deinde superflua in alios egentes benefaciendo dispertit: at crudelis, id est avarus et immisericors, primo, externos, deinde propinquos, tertio, seipsum tandem vitae necessariis defraudat. Multa enim per aposiopesin subticet Salomon, quae lectori subaudienda relinquit. Gnomae enim hae brevitate sua elegantes et acute lectoris ingenium exercent et acuunt. Aut clarius, q. d. Vir misericors benefacit animae suae, id est sibi ipsi, suaeque familiae et propinquis: immisericors autem non tantum in extraneos, sed et in propinquos suamque familiam, et consequenter in seipsum et animam suam crudelis est. Unde Symmachus vertit, turbat suas ipsius domos; Chaldaeus, retribuit bonum vir benignus; qui perdit corpus suum, crudelis est. R. Salomon: Misericors, inquit, et pius animae suae, id est propinquis (quos amat ut animam suam) beneficia impendit; crudelis autem propinquos suos conturbat et abjicit. Per homoeosin enim simile ex simili, vicinum ex vicino, conjunctum ex eo cui jungitur, v. g. amicus ex amico, propinquus ex anima propinqui intelligitur.
Mystice, significatur viri pii primum et proprium opus esse, ut consulat animae suae, ejusque saluti aeternae per studium virtutum et bonorum operum: scit enim nihil sibi vicinius et charius esse anima, quam si perdat, omnia perdit: unicam enim tantum habet, non duas, non tres. Si unicam ergo perdit, omnes et omnia perdit, idque irreparabiliter per omnem aeternitatem. Unde monet Sapiens: "Omnia si perdas, animam servare memento." Hoc est quod inculcat Eccli. xxx, 24: "Miserere animae tuae, placens Deo." Vide ibi dicta.
Denique notat S. Thomas II II, Quaest. clix, art. 1, ad 3, crudelitatem hic sumi pro immisericordia, quae propinquis beneficia subtrahit: nam alioqui crudelitas, inquit, proprie opponitur clementiae, estque atrocitas animi in exigendis poenis, sicut clementia est lenitas animi ad facile eas remittendum et condonandum. Dicitur enim crudelitas a cruditate: nam sicut ea quae sunt cocta et digesta, suavem habent saporem, ita ex adverso illa quae sunt cruda et indigesta, asperum crudumque habent saporem. Simili modo clementia est lenitas et suavitas, crudelitas vero asperitas in exigendis poenis: illa suavis et sapida, haec austera et aspera. Ita D. Thomas.
Hanc gnomen pulchro bombycis et araneae apologo, bellis gnomarum rosis florido, illustrat Cyrillus, lib. III Apolog. moral. cap. xviii, cujus titulus: Quae differentia sit inter avarum et liberalem. "Bombyci, ait, dixit aranea: Ut quid, frater mi, sic temetipsum torquens evisceras te pro non tuo? At ille: Tu autem te, ut quid? Tum illa: Ego, inquit, laboro pro meo. Mox ille: Quid est tuum? cui aranea dixit: Bonum meum est praeda, quam capio in hoc retiaculum incidentem. Ad haec ille: Quaenam est praeda? tum illa: Praeda mea est musca. Quibus auditis, vermis locutus est dicens: Certe, soror, detestanda mihi videtur ars fraudulentiae, cassus labor dementiae, ac repudianda praeda miseriae. Nondum nosti, ut video, quid sit verum proprium bonum, hoc est intrinsecum, non extrinsecum. Tantum nempe illud est verum proprium bonum, quod, nisi possessor ejus sponte ipsum reliquerit, est invictus: is namque veraciter vincitur, qui a bono proprio spoliatur. Bonum autem extrinsecum est, quod nolente etiam possessore abripitur. Sic enim bonum proprium virtus sola dignoscitur, quae nimirum te, nisi eam reliqueris, non relinquet." Idipsum sibi bombyx applicans subjungit: "Igitur bonum meum est verissima liberalitatis virtus, qua cum communico propria, mihi haec ipsa magis approprio, quam cum aliena possideo; et cum distribuero, colligo; et dum expendo, recondo. Propterea nimirum, ut cunctis proficiat, coelum cursu rapidissimo volvitur, et sidera lumen diffundunt, aer roridus concrescit in pluviam, et ubique tam commoda germinat terra. Sic etiam non sibi, sed aliis natura gemmificat, et liberalis metalla progenerat; scaturiunt fontes, fructificant arbores, mellificant apes, et cara vellera gerunt oves. Tota igitur naturae ars, labor et studium, ad beneficium exhibendum ex virtute liberalitatis concurrunt. Hoc igitur agendo sequor eam, et ex medullis charioribus beneficia impendere conor. Quibus auditis, illiberalis aranea a doctore liberalitatis confusa obmutuit."
Versus 18: Impius Facit Opus Instabile
Est antithesis inter impium facientem impia, et pium, sive justum, facientem pia et justa, quod pii opus, id est merces et fructus operis sit verus, id est certus, stabilis, fidelis: impii vero merces et fructus operis sit mendax, id est evanidus, quia non perdurabit, nec fructum et mercedem quam sperabat assequetur. Similis ergo est impius araneae, quae se eviscerat, ut telam texat, cujus nullus est usus vel fructus, nisi ut capiat muscas. Quid enim aliud sunt opes, honores, deliciae, pro quibus laborat et sudat impius, nisi titillantes molestaeque muscae? juxta illud Isaiae lix, 5: "Telas araneae texuerunt." Et Oseae viii, 6: "In aranearum telas erit vitulus Samariae." Justus vero similis est api, quae ceram et mel quasi nectar coeleste conficit. Hoc est quod ait S. Paulus Galat. vi, 7: "Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam." Et David: "Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos," Psal. cxxv, 6.
Justitiam hic, uti et superius, generatim accipio pro quovis opere justo, et impietatem pro quovis opere impio et injusto. R. Salomon tamen et noster Salazar justitiam arctant ad eleemosynam, et impietatem ad avaritiam, q. d. Impius, id est avarus, facit opus instabile, id est colligit ac comparat opes instabiles ac mendaces: quae nimirum nunquam diu apud aliquem durant, sed ocius deserentes ad alium demigrant, quae fallaces sunt et inanes. "Seminanti autem justitiam merces fidelis." Nomine justitiae eleemosynam aliquando intelligi alias animadverti. Itaque ait: Qui facultates atque opes suas seminis instar spargit in pauperes, fidelem, constantem et minime fallacem mercedem auferet. Eleemosynam vero semini conferri solitam nemo ignorat. Hic sensus est accommodus, sed arctior: prior ergo plenus est et adaequatus. Unde Vatablus clare vertit, impius facit opus fallax (irritum, mendax); qui vero serit justitiam, solidam mercedem recipiet.
Versus 19: Clementia Praeparat Vitam
Noster tamen pro justitia vertit clementiam, tum quia ponit speciem pro genere, et exemplum pro regula generali; tum quia inter opera justitiae excellit clementia et eleemosyna; unde in Scriptura per justitiam saepe significatur eleemosyna, ut Psal. cxi, 9: "Dispersit, dedit pauperibus, justitia (id est eleemosyna) ejus manet in saeculum saeculi." Quocirca noster Salazar hoc loco pariter justitiam uti est in Hebraeo, accipit pro eleemosyna, ideoque censet Nostrum vertisse clementia. Unde sic exponit, q. d. "Clementia praeparat vitam et beatitudinem, et sectatio malorum," id est, avara divitiarum disquisitio et sordida asservatio, "mortem," supple praeparat. Forte etiam Noster in Hebraeo pro צדקה tsedaka, id est justitia, legit חסד chesed, id est pietas, clementia; unde חסידה chasida est ciconia, avis pia in parentes. Ut ut est, verius videtur quod ait Jansenius, per clementiam synecdochice intelligi quamlibet justitiam (opponitur enim sectationi malorum, id est iniquitati et injustitiae), quia ex clementia omnis bonitas, justitia et sanctitas, velut rivus e fonte promanat.
Nam, ut ait S. Ambrosius, De Obitu Satyri fratris: "Si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, jure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutes parentes; quanquam pietas quoque ut omnium principium bonorum, ita etiam virtutum seminarium est caeterarum." Hinc clemens dicitur qui non irascitur, quasi colens mentem, nec irascendo vexans aut turbans, ait Donatus. Mens enim clemens, lenis, quieta, placida et benigna, uti passionum turbationes excludit, ita virtutum omnium capacem se reddit. Unde Poeta: Quo quisque est major, magis est placabilis irae, Atque animos faciles mens generosa capit. Et Comicus: Proxime Deo propinquat, qui utitur clementia. A bestiis nos separat clementia. Clementia omnes, sed magis reges decet. Clementia una homines pares facit diis.
Denique Christus apicem justitiae et virtutis Christianae posuit in clementia et mansuetudine: "Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris," Matth. xi. Et Dei prima dos, nomenque proprium quod sibi indidit, est "clemens et misericors," ut patet Exodi xxxiii, 19, et cap. xxxiv, 6, Jonae iv, 2.
Versus 20: Abominabile Domino Cor Pravum
Talis fuit Satyrus frater S. Ambrosii, de quo ipse scribit in orat. funebri De Obitu ejus: "Quam plaudebam mihi quod tali me Dominus fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocenti, tam simplici? ut cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem; cum efficaciam, innocentiam. Sed utrumque mira quadam virtute jungebas." Et inferius: "Tantae simplicitatis erat, ut conversus in puerum, simplicitate illius aetatis innoxia, perfecta virtutis effigie, et quodam innocentium morum speculo reluceret. Intravit igitur in regnum coelorum, quoniam credidit Dei verbo, quoniam sicut puer artem repulit adulandi, injuriae dolorem clementer absorbuit, quam clementius vindicavit, querelae quam dolo promptior, satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori, ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares, quam necessariam quaereres." Et post pauca: "Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundus corpore, purior corde; non minus adulterini sermonis opprobrium quam corporis perhorrescens, non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate."
Versus 21: Manus in Manu Non Erit Innocens Malus
Septimus sensus: Etiamsi conspirent impii in unum, et mutuo sibi praestent auxilia, et in signum hujus conspirationis manus sibi dent, non evadent supplicia, licet multi sint in scelere participes. Tali enim malorum factioni opponitur congregatio justorum, de qua dicit Salomon: «Semen autem justorum salvabitur.» Ita exponit Jansenius. Et sic Psal. XIX, de impiis dicitur: «Adipem suum concluserunt,» id est omnes vires suas sociavere ad perpetrandum mala, et sic addit David: «Os eorum locutum est superbiam.»
Octavus sensus, qui est Bayni: Ubi manus filii ad manum patris additur ad malum, cum filius et posteri peccata majorum sequuntur, non erunt impuniti, et sic sequitur: «Semen autem justorum salvabitur.» Ad mercedem justorum multum valet parentum pietas quam sequuntur.
Nonus sensus: Si manus Dei ad manum hominis accedat, hoc est, si Dei praecepta conferantur cum operibus quae malus facit, cognoscetur manifeste supplicii reus, nec poterit supplicium evadere. Chaldaeus paraphrastes supplet quaedam dicens, qui extendit, vel mittit manum contra socium suum, non est innocens a malo.
Duas alias expositiones de avaritia et eleemosyna affert ceterisque praefert noster Salazar. Prior est: Manus ad manum, scilicet addita, significat plures manus; sicut dies ad diem, annus ad annum, scilicet additus, significat plures dies et annos. Sensus ergo est, q. d. Avarus qui plures habet manus ad depraedandum aliena, estque instar Briarei gigantis centimanus, non erit innocens, id est impunitus, sed suorum scelerum et rapinarum poenas exsolvet: «Semen autem justorum salvabitur,» id est, filii autem misericordium, qui aliena non rapiunt, sed sua in pauperes liberaliter elargiuntur, omnia evadent supplicia.
Posterior: Olim, inquit, apud Romanos mos erat manus manui injicere, aut conserere, cum lis alicui super fortunis aut re familiari intendebatur. Unde illud Tullii epist. ad Trebatium: Non ex jure manu consertum, sed mage ferro / Rem repetunt. Quare juxta Septuaginta sic exponit, manus manui injiciens, aut conserens injuste, non erit impunitus, id est, qui injustas pauperibus lites intendit, et manu consertos in jus vocat, ut bonis suis per injuriam eos spoliet, meritas sui sceleris poenas dabit. Qui autem seminat justitiam, accipiet mercedem fidelem; justitia sumitur pro eleemosyna, q. d. Qui e converso non spoliat pauperes, sed liberalibus largitionibus illis succurrit, et inopiam eorum sublevat, fidelem, hoc est certam et constantem mercedem auferet. Verum hic ritus conferendi manum in lite fuit Romanorum, non Hebraeorum.
Igitur hoc proverbio: Manus ad manum, Septuaginta, Syrus, Arabicus et Chaldaeus censent significari violentiam; alii otium et pigritiam, ut Salonius; alii cognationem; alii multitudinem; alii secretum; alii fraudem; alii conatum; alii celeritatem. Unde Pagninus vertit, mox mox non erit impunis vir malus; semen autem piorum evasit.
Verisimilius est hoc proverbium: Manus ad manum, significare conspirationem, societatem, propaginem, posteritatem, q. d. Licet malus sive impius multos habeat sceleris socios, successores et posteros quasi manus auxiliares, non tamen erit innocens, id est impunitus. Esto manum filiorum et nepotum, amicorum et sodalium quasi exercitum in aciem educat, tamen hic eum tutari, ut potentiorem Dei vindicis manum evadat, non poterit. Ita Jansenius: Sensus, inquit, est, q. d. Etiamsi inter sese conspirarint impii, non erunt tamen impuniti; at justi eorumque posteri impiorum conspirationem, aeque ac punitionem evadent. Sic apte constat antithesis; opponitur enim semen justorum semini et posteritati impiorum, quasi congregatio congregationi, societas societati, successio successioni, posteritas posteritati. Isti enim in se et in posteris praemiantur, suntque felices; impii vero in se aeque ac in posteris puniuntur, suntque infelices. Hunc sensum arguit repetitio hujus sententiae cap. XVI, vers. 5, ubi de superbo, qui filiis sociisque stipatus gloriosus incedit, dicitur: «Abominatio Domini est omnis arrogans, etiamsi manus ad manum fuerit; non erit innocens.» Rursus eumdem arguit, quod manus sit symbolum societatis, indeque potentiae et roboris, juxta illud: An nescis longas regibus esse manus? Et illud: «Multae manus onus levius reddunt.» Nam, ut ait Heraclides: «Invalida pugna est unicae tantum manus, quia unus vir nullus vir.» Et illud Virgilii: «Juvenum manus emicat ardens;» est enim haec militum manus copiosa, ideoque valida.
Moraliter S. Gregorius, lib. XXV Moral. cap. III: «Ad Deum, inquit, quasi tot gressibus mens accedit, quot bonis motibus proficit. Et rursum tot gressibus longe fit, quot malis cogitationibus decrescit. Unde plerumque contingit ut necdum procedat in opere motus mentis, et tamen perfecta jam culpa sit ex ipso reatu cogitationis, sicut scriptum est: Manus in manu non erit innocens malus. Manus enim manui jungi solet, quando quiescit in otio, et nullus eam usus laboris exercet. Manus ergo in manu non erit innocens malus, ac si diceret: Et cum manus cessat ab iniquo opere, malus tamen non est innocens per cogitationem.»
Versus 22: Circulus Aureus in Naribus Suis, Mulier Pulchra et Fatua
Primo, Jansenius sic exponit, q. d. Sicut aureus circulus non convenit in naribus suis, nec suem ornat: ita nec pulchritudo, quae per se res est praeclara, non convenit mulieri stultae, sed male ibi videtur a natura collocata, sicut postea dicitur: «Non decent stultum verba composita.» Et: «Non decent stultum deliciae.» Sicut enim sus circulo aureo naribus infixo non novit bene uti, ita nec mulier stulta sua pulchritudine. Deinde, quia sicut sus circulo aureo non cohibetur a suffodienda terra, sed nihilominus se coeno immergit circulumque faedat: ita et mulier vecors, cum pulchritudine sua gloriam sibi comparare deberet, non ea tamen retrahitur a voluptatum illecebris, sed voluptatum coeno se immergit, sicque pulchritudinem sua insipientia faedat et obscurat. Quocirca viro uxorem pulchram et fatuam habenti faciendum est, quod monet gnome Syrorum et Arabum: «Si habueritis rete, trahe illud ne forte traharis ab ipso,» id est, si habueritis uxorem, subjice illam tibi, ne ipsa te sibi subjiciat, ac te secum perdat.
Secundo et nervosius, comparat mulierem pulchram, sed stultam et impudicam immundae sui, sive porco, pulchritudinem vero ejus circulo aureo in naribus, q. d. Sicut sus naribus coenum sursum deorsum versans, aureum illum circuli ornatum corrumpit, planeque deformat: sic mulier pulchra et impudica inquinat et deturpat pulchritudinem sua immunditia, imo ea abutitur ad libidinem, juxta illud Poetae: Lis est cum forma magna pudicitiae.
Ita applicat auctor Catenae Graec., Beda, Lyranus, Baynus, imo Clemens Alexandrinus, III Paed. cap. XI: «Quemadmodum, inquit, aurum polluitur immunditia suis, coenum rostro suo conturbantis: ita quae sunt paulo magis luxui deditae mulieres, si nimiis copiis invitentur ad libidinem et impudicitiam, probro ac dedecore afficiunt veram pulchritudinem, eam inquinamentis Veneris polluentes.» Sic et S. Chrysostomus quem citat ibidem Scholiastes Clementis: «Sicut porca, inquit, ea maxime parte corporis sui (id est nare) lutum ac coenum vertens, aurum mundum vitiat atque inquinat: sic et mulier suam ipsius commaculat bonam formam.
Tertio, noster Salazar, q. d. Sicut aureo circulo naribus adacto sus trahitur a quolibet quocumque lubet: sic mulier auro et donis trahitur a quolibet ad explendam ejus libidinem. Similis est phrasis Job XL, 21: «Numquid pones circulum in naribus ejus?» Septuaginta, numquid circumpones capistrum circa nasum ejus? Verum quia donorum hic non fit mentio, sed tantum fatuitatis et pulchritudinis, quae comparantur circulo aureo, ut vertunt Septuaginta, hinc, quarto, aptissime et nervosissime mulier impudica comparatur sui, fatuitas circulo narium, pulchritudo aureo; feminae enim fatuitas, id est facilitas, qua viris arridet, confabulatur, consentit, puta vecors lascivia et impudicitia est instar circuli, quo eam viri lascivi apprehendunt, et circumagunt ad suas quisque libidines; pulchritudo vero est instar auri splendentis quod virorum oculos ferit rapitque, ut circulum hunc aureum, id est lascivam pulchritudinem apprehendant, per eamque mulierem suae concupiscentiae subjiciant. Alludit notatque inaures et monilia, quibus se ornant feminae, ut viros alliciant. Pulchritudo enim hic tam naturalis quam adscititia, qua se feminae stibio fucant, et monilibus ornant, intelligitur. Hebraice enim nezem significat ornamentum seu monile, quod publice vel in fronte, vel in naribus, vel in auribus prostituitur causa merendi gratiam; unde aliqui lexicographi nezem per duarum priorum litterarum metathesin, adjecta littera mem, derivant a zana, id est fornicari, mereri, prostituere se.
Dicit ergo quod pulchritudo haec feminarum tam naturalis, quam adscititia ex fuco et monilibus, sit similis circulo aureo suum, sive porcorum. Primo, quia sicut hic ornatus sues non decet, nec decorat, sed potius dedecorat: sic et pulchritudo ista mulieres fatuas et lascivas non condecorat, sed deturpat et infamat. Secundo, quia, sicut sues circulum aureum narium, dum naribus vertunt coenum, luto commaculant: sic feminae lascivae suam formam faedant, dum eam libidine inquinant. Tertio, sicut circulo aureo sues trahuntur et circumaguntur a subulcis: sic feminae sua forma ab impudicis trahuntur et rapiuntur ad scelus. Quarto, naribus suis gratius et suavius olet coenum quam unguentum, ait Lucretius lib. VI: ita meretrici suavius olent sordes fornicationis, quam aromata et lilia castitatis.
Porro feminae vecordes et impurae recte adaequantur sui. Primo, quia sus est animal plane stolidum; unde S. Augustinus, lib. VI Contra Faust. cap. VII: «Quod in rerum figuris porcus, inquit, hoc in rerum genere stultus.» Et Horus Apollo in Hieroglyphicis docet Aegyptios sapientem repraesentare per elephantem, stultum et stolidum per suem. Quod ergo est gladius in manu phrenetici, hoc est pulchritudo in femina fatua et lasciva; sicut enim ille gladio impotenter utitur, multosque ferit, sic et lasciva sua forma verberat, feritque multorum oculos et animos.
Secundo, sues totos dies in coeno se volutant, eoque gaudent: sic et feminae lascivae nonnisi lascivia et impudicitia delectantur. «Porci, ait auctor Imperfecti in Matth. hom. 17, proprium est in coeno se volutare, nunquam in coelum adspicere, nec quaerere dominum suum:» sic et impudicae in caenum voluptatum projectae nunquam in coelum aspiciunt, nunquam Deum Dominum vindicemque cogitant.
Tertio, sues sunt pronae admodum in venerem, teste Aristotele, lib. VI Histor. animal. cap. XVIII: sic et feminae lascivae. Rursus, sus est animal faedum, gulosum et immundum. Unde Cicero, lib. II De Natura Deorum: «Sus, inquit, quid habet praeter escam? cui quidem ne putresceret, animam pro sale datam esse dicit Chrysippus.» Hac de causa suillae carnis esus vetitus fuit Judaeis, Levit. XI, vers. 7. Vide ibi dicta.
Quarto, sus est animal impudens aeque ac indocile: tale est et femina impudica sive meretrix. Unde Aristophanes Hippocratis filios suem resipere dixit, quod inscii essent et moribus non admodum comptis. Et Pierius, Hierogl. 9 cap. XI: Sus, inquit, est hieroglyphicum indocilitatis; nam apud Physiognomos suilla frons, brevis quippe et hispida capillis sursum versus erectis, incocilitatis indicium est manifestissimum. Est enim animal maxime brutum sus, nullumque animalium magis indocile, cum reliquae omnes pecudes aliquid habeant in quo, dum vivunt, usus, vel industria, vel frugalitas prosit. Hinc proverbium: «Sus Boeotica,» pro valde tardo et stupido. Hinc et percus priscis erat delirii piaculum, ut ibidem ostendit Pierius, cap. XIX.
Denique S. Chrysostomus, in Catena Graecorum, proponit quaestionem: «Cur Deus, naturae auctor, mulierem mente destitutam, specie effingit venusta? Aut cur, cum venusta condita esset, effecta est stulta?» Ac respondet: «Deus mulieribus natura stolidis formae pulchritudinem nonnunquam indulget, ne prudentes sagacique ingenio praeditae liberalis formae gratiam plus aequo mirentur; verum prudentiam et intellectum formae venustati anteponant, illudque consectentur quod vere bonum et pulchrum: sic fatuis quoque hominibus magnas quandoque opes concedit et facultates, quo prudentes intellectus donum, quod stultis deest, considerantes et admirantes, propter opum penuriam animo non concidant, sed illud, quod vere bonum est, studiose persequantur.»
Quocirca auctor Imperfecti, hom. 45 in Matth., sanum hoc juvenibus dat consilium: «Tu itaque, juvenis, ait, quando uxorem ducere vis, noli quaerere divitem, sed bene morigeratam, quia mores boni divitias frequenter acquirunt, divitiae autem mores nunquam fecerant. Et gloriosior est paupertas fidelium, quam divitiae peccatorum. Noli quaerere speciem, quia scriptum est: Sicut inaures aureae in naribus porci, ita mulieris male morigeratae species. Quia in specie meretrices placent, in moribus autem matronae.»
Hanc gnomen eleganti pavonis et corvi apologo explicat S. Cyrillus, lib. II Apologorum moralium, cap. XXV, cui titulus: Contra eos qui gloriantur in carnis specie. «Pavo, inquit, aureis pennis decoratus, ac plumea luce pomposus, coram corvo vanam sese effundebat in gloriam, atque illum de pennae nigredine confundebat. Cujus mox corvus dementiam deridens: Bene video, inquit, quod in te regula physionomiae non fallat. Nam quia parvum tanto corpori habes caput, ideo minoris es sensus. Unde non miror si in penna volatili, quae a vento rapitur et defertur, tuam ut levis leviter gloriam posuisti; omnis enim caro foenum (Isaia XL, 6), et omnis gloria ejus quasi flos agri; decor namque floris pulchritudo est carnis. Formositate quippe materiae rutilat, soliditate non durat, et levitate quantocius evolat. Amens ergo gloriaris in umbra; sed sicut aureus circulus est in naribus sordidae suis, sic et carnis luciditas cum ignavia mentis. Quod si igitur ex venustate corporis gloriaris, jam te tua luciditas denigrabit, tuaque te specie deformabit. Nam forma carnis mentis pulchritudinem abstulit, et lumen corporis splendorem animae fugavit.» Ostendit deinde hanc majori deformitate obscurari et obrui. «Te laudarem, si deformitatem in tuae formae substantia non viderem. Nam caput habes serpentinum, sonum pectoris ululosum, cor malevolum, pedem faedum. Numquid carnis vanae laudanda species est, cum substantialis formae defectu mens ipsa deformis sit? Absit: nam anima quanto caro sit pulchrior, tanto fit ipsa deformior. Vera igitur species est, virtus mentis, et gloriosa formositas, claritas rationis. Quibus dictis, ex sua specie confutatum pavonem dimisit tristem.
Tropologice Abbas Nesteros apud Cassianum, Collat. XIV, cap. XVI, haec accipit de viris doctis, sed turpiter viventibus: «De istis ergo, inquit, qui imaginem quamdam scientiae videntur acquirere, vel de his qui, cum sacrorum voluminum lectioni, ac memoriae Scripturarum diligenter insistunt, carnalia tamen vitia non relinquunt, in Proverbiis eleganter exprimitur: Sicut in naribus aurea in naribus suis, ita mulieri male moratae species. Quid enim prodest quempiam ornamentum eloquiorum coelestium, et illam pretiosissimam Scripturarum speciem consequi, si eam luto entis operibus vel sensibus inhaerendo, quasi immundissimam terram subigendo confingat, aut coenosis libidinum suarum polluit volutabris?» Sic et S. Hieronymus in Ezech. cap. XVI, ad illa: Et dedi inaurem super nares tuas. «Quando vivimus, inquit, et de nobis dici potest: Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos, qui vivimus; tunc odoratur Deus odorem sacrificii nostri bonae fragrantiae, et aureum circulum sensuum ac dogmatum divinorum habemus in naribus. Quando vero mortui sumus, et versamur in coeno atque in sordibus turpitudinum, habemus illam inaurem in naribus, de qua scripsit Salomon: Sicut inauris aurea in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo.» Sic et Salonius: «Circulus aureus, inquit, est scientiae ornamentum, quod instar suis coeno immergit, qui illud immunda actione sordidat. Hujus enim anima pulchra est per scientiam, sed fatua per actionem.»
Rursum, mulier fatua et pulchra est anima fidelis, in baptismo vel poenitentia a peccatis abluta et dealbata, quae deinde pristinis cupiditatibus illecta ad eas redit, cum eisque quasi amasiis scortatur, sicut sues lautae redeunt ad lutum, juxta illud S. Petri, epist. II, cap. II, vers. 22: «Contigit enim eis illud veri Proverbii: Canis reversus ad suum vomitum; et: Sus lota in volutabro luti.» Ubi multa hac de re dixi. In his enim circulus aureus, quo eos diabolus apprehendit, circumagit, et ad solita scelera reducit, est veterum amorum recordatio, viva voluptatum praeteritarum repraesentatio, ac dulcedinis illecebrosae memoria. Hanc enim excitat acuitque daemon, praesertim in agone mortis; quo fit ut multi tunc per delectationes morosas peccent et damnentur. Qui sapit ergo, dum vivit et viget, has species et illecebras e mente aboleat per contrarias imaginationes, orationes, meditationes virtutum et rerum divinarum, praesertim Passionis Christi, qua nihil est efficacius.
Huc facit apophthegma R. Jose in Pirke Avoth, id est in Capitulis Patrum: «Quotidie vox quaedam de monte Horeb exibat, non obscure intentans vae hominibus illis per quos legi damnum infertur, aut injuria; quia vere quicumque negligenter incumbit in studium legis, is prorsus reprobus est et infelix, sicut dicit Scriptura: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.»
Denique Salvianus, initio lib. IV De Gubern. Dei: «Quid est aliud, inquit, principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine homine? aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? quid est aliud vocabulum sanctum sine merito, nisi ornamentum in luto? Circulus aureus, ait Sapiens, in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Et in nobis itaque Christianum vocabulum, quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse videamur.»
Versus 23: Desiderium Justorum Omne Bonum Est
Chaldaeus, desiderium justorum ad bonum est, exspectatio impiorum ad furorem; Hebraice, justorum desiderium tantummodo bonum est; exspectatio autem impiorum furor, sive ira penetrans; Septuaginta, pro ebra, id est furor, aliis punctis legentes abera, id est transivit, vertunt, spes autem impiorum transibit, id est peribit; Scholiastes, abscedet. Est metonymia: desiderium enim vocatur res desiderata, sive id quod desiderant justi; praestolatio impiorum est id quod praestolantur et exspectant impii.
Sensus est, q. d. Desiderium justorum fertur ad omne bonum, id est ad omne honestum, ad omnem virtutem; justi non desiderant aliud quam operari bonum. Ita Polychronius in Catena Graec. Impii vero praestolantur et exspectant, ut furiose se gerere possint, ut iram et furorem suum in alios evomant; ira enim, qua quis modum excedit, vocatur ebra, id est furor, quia limites rationis abar, id est transgreditur, ait Aben-Ezra. Aut, ut alii, quia omnia pervadit, inflammat et vastat instar ignis. Unde Baynus, et ex eo noster Salazar vertunt, cupiditas justorum omnis bona est, sicque explicant: Justi nil concupiscunt nisi benefacere, ac ubi potestas deest, cupiditas benefaciendi adest et acuitur; e contrario impiorum praestolatio, id est exspectatio et desiderium, est furor, id est impiorum vota longe diversum est studium; nam praestolatio eorum furor. Praestolatio hic sumitur etiam pro desiderio, nimirum impiorum vota ex furore et ira profecta aliorum perniciem avidissime exoptant. Itaque quemadmodum pii ac justi homines plura bona conferre desiderant quam impendunt, et quod deest facultati, votis compensant: sic etiam impii plura mala inferre cupiunt quam inferunt, et malefaciendi facultatem desiderio accendi longe superant; atque ideo majoribus poenis se subjiciunt, quam illa sunt quae damnis illatis respondent. Hinc illud: «Tota vita justi est boni desiderium,» quia non nisi bona agere desiderant, non nisi bonum esuriunt et sitiunt, juxta illud: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,» Matth. V. Talis fuit Daniel, qui proinde vocatur vir desideriorum; ideoque meruit intelligere 70 hebdomades adventus Christi, Daniel. cap. IX, 23, et cap. X, 19. Vide S. Bernardum, epist. 10, ubi inter cetera ait: «Desiderium peregrinationis in plenitudinem commutabitur dilectionis, etc. Sicut autem fides ducit ad plenam cognitionem, sic desiderium ad perfectam dilectionem.»
Tropologice, ex hac gnome disce praxim facilem crescendi in omni virtute et merito esse, si crebra et ardentia earum desideria concipias. Per haec enim virtutem quamlibet, etiam quam exterius ob paupertatem, infirmitatem, aliumve defectum exercere non possumus, interius in animo concipimus, firmamus, augemus. Verbi gratia, pauper habens efficax ingensque desiderium faciendi eleemosynam, si opes haberet, acquirit virtutem eleemosynae, ac per illud tantum vel plus meretur, quantum dives, qui ex consuetudine dat eleemosynam. Infirmus, qui jejunare vel cilicia ferre nequit, desideret hoc facere. Religiosus, certo officio ab obedientia alligatus, desideret cetera omnia quae alii obeunt, obire; desideret efficaciter concionari, docere, audire confessiones, visitare infirmos, Indis praedicare, etc., si liceret, illaque Deo offerat: nam Deus haec desideria ita grata habebit, ac si ea opera compleret. Id ita esse docet S. Paulus, II Cor. VIII, 12: «Si enim, inquit, voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet;» his verbis nobis significans Deum magis promptam voluntatem, quam donum ipsum spectare. Hujus ratio est, quia eleemosynae et alterius cujusvis virtutis perfectio et meritum in voluntatis promptitudine, non item in multitudine operumque magnitudine consistit. Unde S. Augustinus in Psal. CV: «Bonam, inquit, Deus voluntatem coronat, quando non invenit facultatem.» Et S. Bernardus, epist. 77: «Deus, ait, indubitanter tribuit bonae voluntati, quod defuit facultati.» Causam a priori dat S. Thomas, I-II, Quaest. XX, art. 2: «Quia, ait, tota formalis bonitas operis exterioris pendet a bonitate actus interioris, quia a voluntate elicitur.» Unde sequitur, si Deo placere appetimus multumque promereri, frequenter pia desideria concipiamus bona praestandi opera, nec non bonas intentiones applicandi, non solum operibus quae facere intendimus, verum etiam illis quae facturi non sumus, non quidem bonae voluntatis, sed facultatis defectu. Quo haec bona voluntas promptior fuerit, eo uberiorem producet spiritualium proventuum segetem, teste D. Bernardo. Tantum mereris quantum vis; et bona crescente voluntate, crescit pariter et meritum.
Symbolice Lyranus: Justorum desiderium est Sancti finem omne bonum, hoc est ipse Deus, in quo eminenter est omne bonum, quique est bonus et bonum per essentiam. Unde Christus interpellatus a quodam dicente: «Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?» Respondet: «Quid me interrogas de bono? unus est bonus Deus.» Et David: «Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?» Psal. XLI, 2.
S. Bernardus, serm. 84, explicans illud Cantic. III: In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea. «Magnum bonum, inquit, quaerere Deum. Ego hoc nulli in bonis animae secundum existimo. Primum in donis, ultimum in profectibus est; virtutum nulli accedit, cedit nulli. Cui accedat? quam nulla praecedit. Cui praecedat? quae omnium magis consummatio est; quae enim virtus adscribi possit non quaerenti Deum, aut qui terminus quaerenti Deum? Quaerite, inquit, faciem ejus semper. Existimo quia nec, cum inventus fuerit, cessabitur a quaerendo. Non pedum passibus, sed desideriis quaeritur Deus. Et utique non extinguit desiderium sanctum felix inventio, sed extendit. Numquid consummatio gaudii, desiderii consumptio est? Oleum magis est illi: iam ipsum flamma. Sic est. Adimplebitur laetitia, sed desiderii non erit finis, ac per hoc nec quaerendi.» Idem, tract. De Diligendo Deo, agens de complexu sponsi et sponsae, puta Christi et animae sanctae: «Hinc, inquit, illa satietas sine fastidio. Hinc insatiabilis illa sine inquietudine curiositas. Hinc aeternum illud atque inexplicabile desiderium nesciens egestatem. Hinc denique sobria illa et vera ebrietas, non mero ingurgitans; non madens vino, sed ardens Deo.»
Anagogice, desiderium justorum tendit ad bonum, puta ad beatitudinem coelestem, quae est complexio omnis boni. «Praestolatio impiorum furor,» id est, id quod praestolantur impii, sors quae illis obventura et exspectanda, est furor, id est Dei ira et vindicta in gehenna, usque ad intima non tantum corporis, sed et animae penetrans, comburens et crucians. Ita R. Salomon, Hugo, Dionysius et alii.
Unde S. Bernardus, serm. 5 in Vigilia Nativit. Domini: «Desideria nostra, inquit, in tribus maxime constituta videntur, quod decet, quod expedit, quod delectat,» puta triplex desiderium est, boni honesti, boni utilis, boni delectabilis. Atque hoc docet in coelo duntaxat implendum; ibi enim est «summum bonum, inquit, summa utilitas, summa gloria, summa voluptas. Atque has quidem interim exspectatio nobis nostra est, et promissa nobis visio majestatis, ut sit Deus omnia in omnibus, omne jucundum, omne utile, omne honestum.» Idem in Sententiis: «Triforme, inquit, est desiderium electorum. Unanimiter habitare in domo. Unde est: Unam petii a Domino. Victoriam obtinere de mundo. Unde est: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Praesentialiter frui Deo. Unde est et illud: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.»
Versus 24: Alii Dividunt Propria, et Divitiores Fiunt
Hebraice, est sparsor, et addetur adhuc; est prohibens a rectitudine, verumtamen ad defectum; Vatablus, est qui dispergit rem, et augetur res ejus magis; et qui parcit rei suae plus aequo, sed ad inopiam, id est, sed penuria et egestate opprimitur. Noster: prohibens a rectitudine accipit pro eo qui recedit a justitia, facitque injusta, ut opes accumulet; unde vertit, alii rapiunt non sua; Septuaginta, sunt qui propria seminantes (Aquila, Symmachus et Theodotion, dispergentes) plura faciunt; sunt autem qui congregantes (aliena, addit Auctor Catenae Graec.) minuuntur; Chaldaeus, est qui dispergit, et rursus addetur ei; indigentia erit ei qui recedit a rectitudine; Syrus, est qui seminat sua, et multum introducet; est qui non sua congregat, et modicum est illi. Syrus ergo nostro consentit.
Sensus est clarus. Opponit enim liberalem avaro: quod liberalis sua distribuat, in omnes sit beneficus, multasque faciat eleemosynas, et tamen inde non fiat pauperior, sed ditior; avarus vero recondens suas opes, easque augens et accumulans per fas et nefas, per fraudes, usuras et injustos contractus, quibus rapit aliena, inde tamen non evadat ditior, sed pauperior. Rationem dat per comparationem cum seminante, ut vertunt Septuaginta. Eleemosyna enim et beneficentia est quasi seminatio. Sicut enim agricola, qui jacit semen, pro uno grano vel modio recipit viginti, triginta, imo subinde sexaginta et centum, dum copiosam colligit messem: sic pariter beneficus spargens suas opes in egenos, jacit quasi semina, ex quibus multiplicatis magnam cum ingenti foenore a Deo percipit bonorum tum temporalium, tum spiritualium abundantiam. Avarus vero similis est horro, qui frumentum in granario recondit, ubi illud situ contrahitur, corrumpitur, a muribus correditur, itaque sensim minuitur, nullumque dat fructum: sic enim et avari opes reconditae Deo maledicente sensim pereunt, minuuntur et consumuntur. Hoc est quod docet S. Paulus, II Cor. IX, 6: «Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet,» etc., ubi plura hac de re dixi. Vide et S. Chrysostomum, hom. Quod eleemosyna sit ars omnium quaestuosissima. Exempla plura hujus rei reperies apud Leontium in Vita S. Joannis Eleemosynarii Patriarchae Alexandrini.
Igitur hoc est fidelium paradoxum, sed divinum et verissimum: «Eleemosyna ditat, tenacitas depauperat; quod das, acquiris; quod retines, perdis; erogando opes accumulas, condendo imminuis.» Haec sententia, uti et aliae, significat, non quid semper, sed quid saepe fiat; nam subinde videmus contrarium fieri, scilicet avaros ditari, liberales depauperari: sed tunc Deus pauperiem temporalium ubertate spiritalium donorum compensat. Ita Basilius in Catena Graecorum.
Hanc raptorum vesanam infelicitatem graphice hoc lupi et bovis apologo repraesentat Cyrillus, lib. III Apolog. mor. cap. XV: «Vagabundus otio lupus rapax, cum cerneret bovem post jugum laboris ac commodi, in cibum falce linguae herbas demetentem, mox ad eum veniens, dixit: Quid est hoc, quod tam validum animal acutisque cornibus armatum, non solum ab homine jugum toleras gravissimae servitutis, sed, quod deterius est, post tam gravis laboris onus, vivis edulio vilitatis? Certe si supra artem doli vigoremque dentis, mihi tantam natura validitatem dedisset, etiam sine labore, ita bonis carnibus vescerer, ut aselli etiam esum dedignarer. At haec bos, ruminata sententia, dicitur respondisse: O si innocentiae bonum, mansuetudinis fructum, aequitatis commodum, pacisque decus libra rationis appenderes, et hostilis rapacitatis reatum diligentiori circumspectione librares; videres utique quantae calamitatis sit saevire hostiliter, ac rapaciter vivere, cum nequissima vita miserae juventutis sit lues. Nam cum male vivitur, virtutis nobilior vita vera perimitur; et ea quae relinquitur vita, cum in ea vivat vitalis calamitas, nequior mors efficitur, et sic vera vita per semetipsam damnatur. Quid igitur gloriaris, quod otiose rapacitatis vivis malitia?» Unde concludens subjicit: «Omnis namque furis est mens immundissima, discordiae amica, fellita voluntas, civilitas aemula, ferocissima vita. Ferre ergo jugum suavissimum onus virtutis est mihi, et tempestuosa libertas in praejudicium aliorum, ac servitus vitiositatis sit tibi. Sic nempe carius est mihi comedere foenum de labore justitiae, quam haedum de scelere avaritiae violentum. Quo audito, lupus confutatus discessit.»
Versus 25: Anima, Quae Benedicit, Impinguabitur
Hebraice, anima benedictionis impinguabitur; et irrigans etiam ipse iore, id est, pluvia est, id est, ipse aliis benefaciendo pluviam frugibus suis, ut laetissimae et copiosissimae evadant, inducit. Sua enim beneficentia meretur ut Deus pluviam suis frugibus impluat, omniaque ejus bona fortunet, prosperet et multiplicet. Ratio est, quod Deus det opes dignis; opibus autem dignus est, qui iis uti novit; iis autem bene uti norunt, qui benefici sunt, easque in egenos dispensant. Noster, aeque ac alii apud Pagninum in Lexico, iore per metathesin accipiunt pro iirue, id est irrigabitur et inebriabitur; hoc enim ex aequo respondet marue, id est, qui irrigat et inebriat. «Inebriat,» id est affluenter largitur eleemosynam; sic ebrietas sumitur pro satietate, copia et affluentia. Psalm. XXXV, 9; Cantic. V, 1; Proverb. V, 19. Est metonymia: ponitur enim effectus pro causa; ex copia enim rerum sequitur ebrietas. Unde vertit: «Et qui satiat pauperes, ipse satiabitur,» quia, ut dicitur cap. XIX, vers. 17: «Foeneratur Deo qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.»
Aliqui to benedicit proprie accipiunt pro bene precatur, q. d. Qui aliis bona apprecatur, huic vicissim alii bene precantur, ac Deus ipse benedicit. Verum hoc arctius est: «Benedicit» ergo, id est benefacit sive bene precando, sive sua erogando, sive consilia suggerendo, sive docendo, sive quo alio modo. Dat causam ejus quod dixit vers. praeced.: «Alii dividunt propria, et ditiores fiunt,» nimirum quia qui aliis benedicit, id est benefacit, hic a Deo impinguatur et ditatur bonis, tam spiritualibus quam temporalibus; et qui alios suis opibus satiat et quasi inebriat, hic vicissim a Deo inebriabitur, id est abunde locupletabitur. Alludit ad fontes et flumina; quantum enim aquarum e fontibus inferne defluit, tantum superne in eos influit; ac quantum apertis cataractis flumina depluunt, tantum superne in eadem impluit. Beneficus enim et eleemosynarius est instar fontis et putei, qui jugiter beneficia scaturit, ebullit et effundit, uti docet S. Basilius in illud Lucae XII: «Destruam horrea mea.» Unde Chrysostomus, homil. 23 in Acta: «Fontes, inquit, ex quibus irrigua ducitur aqua, in summis locis debent oriri. Igitur simus et nos animo sublimes, et statim misericordia diffluet. Non enim potest fieri summam animam et divitias contemnentem non etiam misericordem esse,» juxta illud: «Sursum divinorum fluminum fontes.»
Aliam similitudinem uberem adhibet Clemens Alexandrinus, lib. III Paed. cap. VII: Sicut, inquit, ad ubera, quae suguntur vel mulgentur, lac solet confluere, sic et opes confluent ad eos qui erogant illas. Quocirca B. Petrus Chrysologus, serm. 104: «Esto, inquit, dives in misericordia; si semper esse vis dives. Et tunc erunt horrea tua majora, tunc plena, si non fuerint largitate vacua, cupiditate inclusa.»
Porro haec gnome magis in spiritalibus quam in temporalibus bonis locum habet, ut experientia docet. Unde Chaldaeus pro qui inebriat, ipse inebriabitur, vertit, qui docet, etiam ipse addiscet. Ita videmus doctores, concionatores, confessarios, etc., qui sua Spiritus Sancti charismata in alios liberaliter effundunt, copiosius iisdem a Spiritu Sancto rigari et inebriari; ac quo ipsi in proximum Dei amore liberaliores sunt, eo vicissim Deum in se liberaliorem experiuntur. Unde S. Gregorius, III Pastor. cap. XXVI, to anima quae benedicit, ipsa impinguabitur, sic explicat: «Qui enim praedicando exterius benedicit, interius augmenti pinguedinem percipit; et dum vino eloquii auditorum mentem debriare non desinit, potus multiplicati muneris debriatus excrescit.» Huc facit Beda in Collectaneis, qui inter tria aenigmata hoc primum proponit: «Quae est illa mulier quae innumeris filiis ubera porrigit, quae quantum sucta fuerit, tantum inundat?» ac respondet: «Mulier ista est sapientia.» Secundum: «Ubi est anima hominis, cum dormiunt homines? In tribus locis, aut in corde, aut in sanguine, aut in cerebro.» Tertium: «Qui sunt tres amici et inimici, sine quibus nemo vivere potest? Ignis, aqua et ferrum.»
Mystice, to benedicit innuit eleemosynarium esse sacerdotem mysticum, qui egenis benedicat ore, et magis manu. Sic Paulus docet, II Corinth. cap. IX, vers. 12, eleemosynam esse sacrificium, cujus victima sint opes erogatae, altare sint pauperes, sacerdos sit eleemosynarius, immolatio sit erogatio, distribuens eas, v. g. Paulus, sit Diaconus. Fusius idem docet S. Chrysostomus, hom. 20 in epist. II ad Corinthios.
Porro Septuaginta prorsus alio abeunt, planeque dissident ab Hebraeo, Chaldaeo et Latino; sic enim habent, benedicta omnis anima simplex; vir autem animosus non est formosus; vel, ut Auctor Catenae Graecor., vir autem iracundus est incompositus; alii, indecorus, vel inhonestus; hoc enim est Graecum ouk euschemon, quod S. Chrysostomus, hom. 17 in Joan., sic exponit, q. d. Anima sincera doli et simulationis expers, aeque ac modesta et mitis, est benedicta caraque Deo; at vir animosus, sive iracundus, non est formosus, nec decorus: quia indecorum et turpem vultum, indecoros clamores, indecoras irae actiones et gestus induit. Turpitudinem hanc vultus in ira pulchre repraesentat S. Basilius, hom. De Ira. Denique Syrus per antithesin vertit, anima, quae benedicit, benedicetur: quae maledicit, maledicetur.
Versus 26: Qui Abscondit Frumenta, Maledicetur in Populis
Hebraice, prohibenti frumentum maledicet ei populus; S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. VI, captans pretia frumenti (S. Cyprianus, captans annonam) maledictus in plebe est; Aquila, maledicent eum populi; Symmachus et Theodotion, maledictus a populo; S. Chrysostomus, hom. 39 in epist. I ad Corinth., qui frumenti auget pretium, est populo execrandus; Septuaginta vero, qui continet frumentum, relinquat illud nationibus; et Chaldaeus, qui prohibet frumentum in necessitate, illud haeredibus suis relinquet. Solent avari tempore famis frumentum abscondere, vel etiam coemere, ut crescente fame carius illud vendant: quo fit ut crescat frumenti pretium, ac pauperes famem patiantur, et subinde fame enecentur. Quod sane est inhumanum, ac peccatum grave contra charitatem et justitiam legalem. Illud ergo hic insectatur Salomon. Qui id faciunt, flagellatores annonae, et Dardanarii vocantur, a Dardano quodam qui annonam supprimebat, ut carius venderet, contra quos Ulpianus in leg. Annonam, de Extraord. criminibus.
Et S. Gregorius Nazianzenus, orat. 15: «Quid ad haec, inquit, dicemus, qui frumentum emilians et vendimus, ac temporum difficultates observamus, ut opes nobis comparemus, et in alienis calamitatibus delicias capiamus, atque non ut Joseph Aegyptiorum facultates majoris dispensationis causa (utrumque enim norat, nimirum et recte colligere, et recte annonam tribuere; quemadmodum etiam et famem prospicere, et eminus ei obsistere); sed ut iniqui et conscelerati popularium nostrorum opes acquiramus?»
Et Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 81: «Inexplebilern, inquit, quemdam ac saevum et crudelem Dardanarium, hoc est frumenti cauponem, te esse nonnulli aiunt; ut qui tempora observes, ac de egestatibus occasionem lucrandi arripias, et de calamitatibus messem colligas. Quamobrem hoc tecum reputans, alios non tam tua, quam te Dei ope indigere, fac te cognatio moveat.» Et Apollonius frumentarius, epist. 85: «Terra, ait, mater est omnium; justa enim est. At vos, cum injusti sitis, vestram duntaxat matrem eam effecistis, et nisi destiteritis, perficiam ut vobis in ea consistere non liceat.»
Uberius et nervosius S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. VI, vitii hujus enormitatem exaggerat: «Cur, inquit, ad fraudem convertis naturae indulgentiam? cur invides usibus hominum publicos partus? cur populis minuis abundantiam? cur affectas inopiam? cur optari facis a pauperibus sterilitatem? Cum enim non sentiant beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci quam te de fame publica negotiari. Ambis frumentorum indigcntiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior proventus sit, quando exilior partus, votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil usquam nasceretur. Tunc messem tuam verisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes; et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, quae astutia fraudis est? et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae? latrocinium hoc an foenus appellem? Captantur tanquam latrocinii tempora quibus in viscera hominum durus insidiator obrepas.» Et inferius: «Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus, non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum jura non pervenit. Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est; benedictio autem in capite ejus qui participat. Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur quam utilitati adjungitur.»
Memorabile est quod tradunt Trithemius, Cochlaeus, Genebrardus, Munsterus, Demochares et alii quos citat noster Serarius, lib. IV Moguntiac. Rerum, cap. I, de Hattone Archiepiscopo Moguntlaco, sub anno Domini 970, eum scilicet avare condidisse frumenta, ac pauperes vocitasse mures, eosque quasi mures fame perire permisisse; ideoque justa Dei vindicta a muribus invasum, ad turrim, quae etiamnum in medio Rheni visitur, et Turris murium appellatur a multis, confugisse, ibique a muribus insequentibus peremptum esse et devoratum. Esto Serarius ibidem contendat historiam hanc esse fabulam. A dardanariis Stratensibus occisus est, anno Christi 1127, B. Carolus Comes Flandriae, filius S. Canuti regis Daniae et martyris, eo quod eorum avaritiae obsisteret, eosque cogeret tempore famis frumenta divendere; locus necis illi ostensus est Brugis Flandrorum, ubi quasi martyr colitur; sanctitatem enim ejus Deus miraculis pluribus declaravit, et caesores ejus gravi ultione mulctavit. Ita Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, die 2 martii, et Aimonius, lib. V De Gestis Francor. cap. V. Exstat Vita ejus recens, impressa Parisiis, anno Domini 1615.
Porro dardanarios, quia communem victum occupando famem conciliant, velut civium pestes populus execratur, et diris devovet, ac non raro tumultu facto depraedalur, imo occidit et discerpit. Notanda versio Septuaginta et Chaldaea, qui continet frumentum, relinquat (Chaldaeus et auctor Catenae Graecor., relinquet, in futuro) illud nationibus. Quibus verbis Salomon optat, vel praedicit frumentum avare servatum ab avaro distributum iri in populos: hoc enim meretur avari avaritia, hoc pariter poscit frumenti conditio: ad hoc enim illud condidit Deus, ut eo alantur populi et pauperes. Auctor Catenae Graecor. legit, qui frumentum detinet, gentibus et infidelibus illud relinquere compellitur; ac per gentes accipit daemones, qui avarorum sunt heredes, eorumque bona invadunt et dissipant. Atque mystice sic exponit: «Frumentum est verbum Dei, quod, dum Judaei abdere contendunt, datum est Gentibus facientibus justitiam ejus.» Ita revera saepe accidit justa Dei vindicta, uti docet S. Chrysostomus, hom. 39 in I ad Corinth.: «Multi, inquit, etiam integra dolia exinanierunt, et nec acetum quidem dederunt gentibus; acetum quam ex vino factum totum humi jecerunt, et dolia sua simul cum vino corruperunt. Alii autem rursus, cum ne offa quidem esurientem impertierint, integras frumenti capsas in fluvium projecerunt; et quia Deum non audierunt jubentem dare egenis, jubente curculione vel inviti quidquid erat intus, effuderunt ad exitium et extremum interitum.»
BENEDICTIO AUTEM SUPER CAPUT VENDENTIUM. — Septuaginta, in capite ejus qui communicat; S. Cyprianus, in capite ejus qui participat, id est in caput ejus qui alios suarum opum participes efficit; Auctor Catenae Graecorum, favor autem et benedictio super caput distribuentis, quasi dicas: Tempore famis distribuens frumentum, Dei et hominum gratiam, favorem et benedictionem nanciscitur; omnes enim ei benedicunt et applaudunt, omnes eum laudant et celebrant.
Mystice S. Gregorius, III part. Pastor. cap. XXVI: «Frumenta abscondere, inquit, est praedicationis sanctae apud se verba retinere; in populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere poterat, poena damnabitur.» Ipsissima S. Gregorii verba transcribit Salonius, et adnectit: «Illi vendunt frumenta, qui verba vitae suis auditoribus annuntiant. Quod pretium accipiunt ab eis? Pretium fidei et confessionis sanctae. Quomodo veniet benedictio super eorum capita? Quia singulis eorum dicturus est Dominus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, intra in gaudium Domini tui.» Haec Salonius. Eadem ad verbum habet Beda; unde ex Beda haec et alia nonnulla descripsisse videtur Salonius. Beda enim fusior est, et Bedae stylum haec redolent. Quocirca Salonius hic non videtur esse ille priscus discipulus Salviani, et filius S. Eucherii, qui postmodum creatus est Episcopus Lugdunensis sub annum Domini 440; nam Beda S. Eucherio fuit longe posterior; floruit enim sub annum Domini 730. Alius ergo hic Salonius sit oportet.
Multas execrationes simul cum hoc damno in caput suum attrahentes. Ipsi autem nequaquam impunes abeunt.» Addit enim Chrysostomus: «Sicut enim isti a curculione exesum, et inutile redditum frumentum in fluvios jaciunt: ita eos qui hoc fecerunt, propter hoc ipsum factos inutiles projiciet Deus in fluvium ignis. Sicut enim frumentum curculio et vermis, ita justorum animas exedit crudelitas et inhumanitas.» Curculio est animal parvum frumentum corrodens, ejusque medullam exedens: dictum curculio quasi gurgulio, eo quod in eo nihil pene aliud videtur quam guttur, ait Varro.
Versus 27: Bene Consurgit Diluculo, Qui Quaerit Bona
Pro consurgit diluculo hebraice est schocher, id est aurorans, diluculans, manicans, id est mane consurgens, mane quaerens, mane aliquid faciens; mane enim solent homines res suas requirere, ac negotia sua peragere. Pro bene hebraice est tob, id est bonum neutre, vel bonus masculine, ut vertit Aquila, Aben-Ezra, R. Salomon et R. Levi. Sed Noster adverbialiter accepit tob pro latob, id est ad bonum, id est bene; vel simplicius tob accepit masculine, quasi dicat: «Bonus aurorans est, id est bene consurgit diluculo, qui quaerit bona.» Sensus ergo est, q. d. Qui mane, dum surgit, concipit, vestigat, quaerit et destinat opera bona quae per decursum totius diei peragat, hic utique bene consurgit, quia sibi parit et parat magna merita, quibus Dei hominumque gratiam sibi conciliat; unde Hebraea habent, quaerens mane bonum, quaerit beneplacitum, vel bonam gratiam, ut vertit Aquila et Septuaginta; qui autem investigator est malorum, id est qui mane cogitat, machinatur, vestigat mala quae per diem operetur, hic utique male consurgit, quia ad malum suum: nam mala, quae machinatur, in caput ejus recident, eumque oppriment: sicut Saul, quaerens Pythonissam, ab ea nuntium cladis et mortis accepit, ait Lyranus.
Unde Aquila clare vertit, matutina consurrectio boni quaerit gratiam bonam, q. d. Cum vir bonus mane consurgit, quaerit operari bona, quibus gratiam Dei et hominum demereatur; et Chaldaeus, qui consurgit diluculo ad bonum, quaerit beneplacitum; qui quaerit malum, veniet super eum; Syrus, qui quaerit bonum, quaerit beneplacitum; Septuaginta, fabricans bona quaerit bonam gratiam, Dei et hominum; exquirentem mala, comprehendent eum. Quod explicans auctor Catenae Graecorum: «Per eos, inquit, qui bona in corde fabricant, illos designat, qui ea suggerunt quae ad bonum inducunt; et illos rursum, qui disciplina indigentes incitant, ut eam capessant; tales enim accipiunt gratiam a Domino.»
Porro noster Salazar haec, uti et plura alia hoc capite, arctat ad eleemosynam et beneficentiam. Unde sic explicat: «Bene consurgit diluculo, qui quaerit gratiam,» ille scilicet, qui beneficiis ac donis liberalibus gratiam aliorum inire contendit; «bene,» id est non frustra, non in vanum, non gratis, aut sine mercede, diluculo consurgit ad beneficia collocanda. Mane autem surgere ad donandum, ad opportunitatem referendum est. Nam opportunitas beneficia atque munera auget plurimum; donum quippe cito ac tempestive collatum duplex quodam modo est (ut alibi diximus). Contra vero: «Qui investigator est malorum, opprimetur ab eis.» Haec pars cum superiori sic consuenda est: illi scilicet, qui non beneficia, sed mala aliis inferre parat, secus accidet; nam mala, quae aliis intendit, in ipsum cumulatius redibunt. Haec expositio est apposita, sed arctior, nec adaequans mentem Salomonis; Salomon enim loquitur de quolibet bono et de qualibet virtute. Multi enim sunt pauperes, qui eleemosynam facere nequeunt, et tamen hi bonum aliud mane destinare, ac per diem operari possunt et debent.
Rursum sapientis est mane vacare non tam eleemosynae, quam sapientiae et Deo per orationem, meditationem et studium, uti monuit Salomon cap. VIII, vers. 34, et Moses Deuter. VI, 7, ac David dicens: «Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo,» Psal. LXII, 2. Unde Doctores mane docent, et discipuli discunt artes et scientias; mane enim maxime viget mens et ingenium. Quocirca Pagninus vertit, qui quaerit bonum, quaerit quod placitum est Deo; et qui quaerit malum, veniet ei. Sic et Vatablus. Hinc et R. Salomon sic vertit et explicat, vigilator bonus, qui in rectum iter mortales deducere studet, eosque arguit et instituit, hic quaerit bona, id est benevolentiam divinam sibi demereri expetit; Tigurina sic vertit, qui mature consectatur bonum, invenit quod desiderat; qui autem malum quaerit, eveniet ei.
R. Levi hoc modo explicat: Bene consurgit, etc., hoc est, qui bonus est, bonumque studiose sectatur, Deo acceptus est, ut bono fruatur; cum enim a Deo ita homo sit constitutus, ut bona anxie appetat, ideo dubio procul optati finis compos erit; qui autem investigator malorum, etc., hoc est, malo opprimetur, qui mala appetit. Secus enim quam decreverat res male succedent; quae enim in alios machinabatur, in ipsum recident, atque implicabitur retibus, quae in alios occulte pararat.»
Huc accedit Jansenius, qui pro quaerit bonum, legens ex Hebraeo quaerit beneplacitum, idipsum cum Tigurina accipit de eo quod placitum, gratum et jucundum est operanti; q. d. Quicumque mane consurgit ad bonum sectandum, is sane illud inquirit, quod cum obtinuerit, ipsimet pergratum erit ac volupe; secus ille, qui ex aviditate malefaciendi novas scelerum rationes vestigat; hic enim ob malum, quod tam avide sectatur, tunc cum evenerit, dolebit maxime.
Vir ergo bonus et probus ex bonis propositis quae mane concipit, semper quietus et jucundus est, quia bonum et sanctum, ideoque jucundum et laetum in sanctis operibus transigit diem; impius vero ex malis machinationibus malum et improbum, ideoque tristem et anxium totum agit diem. Significat ergo Salomon, diluculo cum surgimus, mentem illico elevandam ad Deum, ut illi suggerat et inspiret, quae ipsi placita sunt, ac mentem ex iis efformare debere bona proposita virtutum, ait Lyranus, v. g. beneficentiae, humilitatis, mortificationis, patientiae, etc., quae per diem obeat; ac quaerere modos et rationes, quibus magis placeat Deo, ideoque destinare aliqua heroica victoriae sui et perfectionis opera, quae ad Dei gloriam illo die exerceat, quibus Deum valde honoret et oblectet, seipsum sanctificet, ac proximos aedificet. A propositis enim matutinis, si efficacia et ardentia sint, pendet felix sanctusque totius diei decursus. Unde solent sapientes et virtutis studiosi mane disponere opera totius diei, quid scilicet singulis horis facturi sint, modumque faciendi sibi praescribere, atque omnia deinde Deo offerre, ut illi sint grata, ipseque ea dirigat et prosperet. Ex adverso impii, instigante diabolo, mane machinantur et destinant fraudes et scelera quae per diem operaturi sunt, quibus diabolus pascatur, ipsi fiant sceleratiores, ac alios in eadem scelera verbo et exemplo pertrahant; sed horum finis est gehenna, illorum beatitudo.
Unde Glossa anagogice sic exponit: «Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona, etc., id est, ad vitam consurget in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis; qui autem mala quae dicat vel agat inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.» Quocirca Abbas Silvanus in Vitis Patr., lib. VII, cap. XLIII (sequor editionem nostri Heriberti Rosweydi), docebat mane de omni virtute esse cogitandum: «Surgens mane, inquit, sumat initium sapientiae in omni virtute, et in omni mandato Dei, in magna patientia et longanimitate, et charitate Dei, cum humilitate animae et corporis, in oratione et deprecatione, cum gemitu, cum puritate cordis et oculorum, et custodia linguae, etc. Cogita omni die mortem vicinam esse, et quasi jam clausus in monumento nihil de hoc saeculo cures. Inedia escarum, humilitas et luctus non recedant a te. Timor Domini omni hora permaneat in te. Haec ergo, et si qua alia virtus est in his, prospice.» Et lib. V, libello 1, num. 8, Abbas Joannes: «Per singulos dies, inquit, surgens mane de omni virtute sume principium, et mandatum Dei custodi in magna patientia cum timore et longanimitate, in tribulatione cordis et observationis, in oratione multa et supplicationibus, cum gemitibus, in puritate et munditia linguae, et custodia oculorum, injuriam patiens et non irascens, pacificus et non reddens malum pro malo, non attendens ad vitia aliorum, neque te ipsum exaltans; sed esto subditus et humilior omni creaturae; renuntiando omni materiae corporali, et his quae secundum carnem sunt, in cruciatu, in certamine, in humilitate spiritus, in jejunio, in fletu, in laboribus, includens te sepulcro tanquam jam mortuus, ut videatur tibi esse proxima mors omni die.
Versus 28: Qui Confidit in Divitiis Suis, Corruet
To virens non est in Hebraeo, sed id Noster subintelligit. Septuaginta vertunt, qui autem inhaeret justis, exanathelesei. Quod Complutenses vertunt, orietur; Romani, germinabit; Vatablus, justi velut arbor frondibus ornata florebunt. Sensus est clarus, q. d. Qui spes suas fidenter et arroganter collocat in suis divitiis potius quam in Deo, ob easque securus et superbus omnia praesumit, hic corruet; Hebraice cadet, scilicet ut folium aridum decidit ex arbore: tum quia divitiae instabiles sunt, cadunt et pereunt, ut qui hodie est dives, cras sit pauper; qui hodie est Cyrus, cras sit Irus, Iroque pauperior; tum quia divitiae multis aerumnis et tribulationibus, ac praesertim irae et vindictae Dei, resistere nequeunt, juxta illud Eccli. V, vers. 10: «Noli anxius esse in divitiis injustis; non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.»
JUSTI AUTEM QUASI VIRENS FOLIUM GERMINABUNT, — quia spes suas in Deo reponunt, qui facit ut opera eorum instar virentis folii germinent producantque fructus gratiae et gloriae, qui perennent in omne aevum; folium enim semper virens, quale est cedri, lauri, palmae, refert speciem vitae immortalis et aeternae, ait S. Ambrosius in Psalm. I. Unde Lyranus: Justi, ait, sicut folium virens germinabunt, id est, proficient de bono in melius, sicut ex caudice folii germinat calyculus, ex calyculo flos, ex flore fructus, v. g. pomum, nux, pirum. Unde R. Levi: «Sicut, inquit, sub folio germen enascitur, ita justi in germen se induent, ut proferant fructus, quos a Deo speravexant.» Et Cajetanus: Justus, inquit, imitabitur arborem folia proferentem, quia sicut arbor folia virentia, sic ipse innumerabiles filios suae justitiae imitatores et asseclas progignit. Justum accipio in genere pro quolibet justo et sancto; licet noster Salazar more suo justum arctet ad eleemosynarium, cujus folium virens est spes beatae immortalitatis; ut sensus sit, q. d. Sicut arbor veris calore confota, folia virentia progerminat: sic liberalis et misericors (hic enim nomine justi notatur, ut saepe alias animadverti), charitatis calore et misericordiae aestu tepefactus, spem pullulabit virentibus foliis quasi vernantem.
S. Chrysostomus in illud Apostoli, Oportet semper haereses esse: «Sicut radix, inquit, in pingui plantata solo singulis annis tempestivos affert fructus et folia, sic et pecunia in manibus pauperum plantata, non solum in singulos annos, sed etiam in singulos dies spirituales nobis fructus foliaque producit; fidentiam scilicet in Deum, peccatorum abscessum, conscientiam bonam, laetitiam spiritualem, spem jucundam, et bona quae praeparavit Deus diligentibus se.» Hoc est quod ait Paulus, I Timoth. cap. VI, vers. 17: «Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum) bene agere, divites fieri in bonis operibus, etc., thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam aeternam.» Vide quae ibidem annotavi.
Alludit Salomon ad illud Davidis patris sui: «Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur,» Psalm. XCI, 13. Et illud de justo: «Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium ejus non defluet, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur,» Psalm. I, 3. Huc vicissim allusit Isaias, cap. XXXV, vers. 1: «Laetabitur deserta, etc., et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exultabit laetabunda, et laudans: Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron.»
Ubi nota primo. Homo est quasi arbor inversa, cujus radix, id est caput, vergit sursum versus coelum, a quo rationem et mentem accepit; rami, id est pedes, sunt in terra; secundo, impii sunt arbores steriles sine fronde, flore, fructu; justi vero sunt arbores fructiferae, et semper virentes instar palmae et oleae; tertio, folia sunt verbum Dei, ait S. Augustinus, in Psalm. I, aut, ut S. Ambrosius ibidem, sunt virtutes morales Gentilium; fructus sunt virtutes christianae et divinae. Aut, ut Origenes, fructus sunt justitia et amor sapientiae; folia vero sunt opes et cetera quae ad usum vitae pertinent. Aut, ut Theodoretus in Psalm. I, flores et folia sunt spes beatitudinis; fructus vero est ipsa beatitudo. Simplicius, fructus sunt opera bona charitatis et virtutum in hac vita, ac laudis, gloriae et confessionis Deo in altera, puta in coelo. Justi ergo velut palmae semper virent foliis et frondibus, id est virore et vigore animi et operationis, atque modestia, gratia et decore externae conversationis, qua quasi folia fructus, id est virtutes internas ornant, tegunt, fovent, tuentur, in diesque novas eliciunt et progignunt.
Quarto, haec omnia habet justus, quia velut arbor plantatus est juxta aquas et fluenta gratiae, legis et verbi Dei, a quibus rigatur, et perennem succum vitalem sugit. Ita Theodoretus et S. Athanasius ibidem. Hinc quinto, prospere semper agit, quia a Deo regitur et gubernatur. Ita Eusebius ibidem.
Symbolice, arbor vitae est Christus in cruce erectus, cujus rami sunt Apostoli virique Apostolici, quin et fideles omnes; agricola est Deus pater, radix est fides et sapientia; folia sunt spes et oratio multiplex; fructus sunt electi qui salvi fiunt, vel fructus est sanguis et aqua ex latere Christi profluens, ut sanguine martyrium, aqua baptismum a se institutum repraesentaret. Fructus crucis floruit in Patriarchis, germinavit in Prophetis, dedit odorem in incarnatione, maturuit in passione, comeditur post resurrectionem. Ita S. Chrysostomus in Psalm. I: «Funus enim Christi versum est in foenus immortalitatis.» Quocirca Beda hunc Salomonis versum sic explicat, q. d.: «Qui confidit in divitiis, etc., hoc est, qui praesentibus bonis inhians futura non cogitat, utrisque in novissimo carebit; qui autem spe futurorum praemiorum bona faciunt in praesenti, juste quod sperant accipiunt. Virens quippe in arbore folium fructus, quos nondum ostendere habet, signat affuturos; et justi quasi virens folium germinant, quia spe salvi facti, in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.»
Versus 29: Qui Conturbat Domum Suam, Possidebit Ventos
Hebraice, et servus stultus sapienti corde; Septuaginta, qui non conversatur domi, haereditabit ventum; et serviet imprudens prudenti; Graece, me symperiferomenos, quod alii aptius ad rem praesentem vertunt, qui domi se facilem et comem non exhibet; de quo mox. Nam symperiferesthai et conversari et facilem se praebere significat. Posterius significatum hoc loco exigit Hebraeum ocher, id est perturbans domum suam.
Jam primo, Syrus sic vertit et explicat, qui aedificat domum suam in oppressione, relinquit filiis suis suspiria; qui non congregat in domo sua, dividit ventos filiis suis, q. d. Pater qui opes per usuras, fraudes et rapinas colligit, aut eas dilapidat, hujus patrimonium abibit in ventum, nec filiis aliam haereditatem relinquet quam ventum, id est nihilum.
Secundo, Tigurina vertit, qui perturbat domum suam, ventum haeireditate accipiet; et servus stulti ad sapientem corde transit, q. d. Herus qui servos et ancillas vexat, objurgat, verberat, fame conficit, hic faciet eos fugaces, ut instar venti ab eo aufugiant, et transeant ad herum prudentem, qui eos clementer et humaniter tractet.
Tertio, Vatablus; q. d. Qui perturbat domum, id est, qui dilapidat rem familiarem, tandem nihil est habiturus, et stultus erit servus sapienti corde, id est, quidquid stultus possidet, habiturus est sapiens: bona stulti quasi ab indigno possessore avolabunt ad sapientem, quasi justum sui herum et dominum. Accedit R. Levi: Vox servi, inquit, fortuitos casus significat, q. d. Opera laborque vecordis in sapientis utilitatem cedet, juxta illud: «Injustus praeparat, justus autem induetur.»
Quarto, Cajetanus, q. d. Pater crudelis, saeviens in filios, privat se potestate patria in filios, vel quia filii ab eo aufugiunt, vel quia princeps eos potestate tyrannica patris eximit: vice versa, pater sapiens filium insipientem et protervum humanitate sua in suam redigit potestatem.
Quinto, auctor Catenae Graec. ex Septuaginta sic vertit, qui domui suae se facilem commodumque et comem non exhibet, ille possidebit ventos; qui autem mente caret, serviet prudenti, idque sic explicat: «Qui de quolibet domestico incommodo incenditur (ira excandescit, litigat, vociferatur, etc.), extorris tandem a patria fiet, et ab aurae intemperie humiliabitur; debet autem commodus frugique paterfamilias omnibus, quoad ejus fieri potest, sese accommodare; debet, exempli causa, uxori tanquam vasi infirmiori nonnulla indulgere, illique in quibus licite valet, gratificari; debet, ne levi de causa filios in iram, aut animi tristitiam conjiciat, summopere cavere; debet fratres egestate pressos ope et auxilio sublevare; debet servis justitiam et aequalitatem administrare; debet denique omnibus quod aequum et justum est praestare, enixeque ut omnia haec faciat, contendere. Per ventum autem accipere licet animi aegritudinem ex intempestiva ira natum. Stultus autem serviet prudenti, nam prudentia valens dat operam, ut insipientes ad se attrahat, et in suum usum convertat.»
Sexto et genuine, q. d. Insipiens et stultus, qui domum, id est familiam, suam perturbat, sive litigiis et rixis malaque administratione eam vexando et dissipando, sive gula et luxuria dilapidando rem familiarem, hic haereditabit ventum, id est, ad nihilum extremamque inopiam redigetur, ideoque ipse quasi stultus cogetur servire sapienti, qui res suas ac reditus fundosque administret, ut eis reparet inopiam; vel certe ipse stultus sapientem servilem sibi ministret, ut eis reparet inopiam; vel certe ipse stultus sapientem servilem sibi ministrum adhibeat, qui res ejus prudenter administret, ne scilicet in dies amplius et amplius dilabatur. Haec sententia hoc modo explicata est adaequata, et genuinum, uti censeo, continet Salomonis sensum. Totum enim versum paucis hisce verbis comprehendit: Res stultorum per stultos transeunt ad sapientes.
Versus 30: Fructus Justi Lignum Vitae
Chaldaeus, et susceptrix animarum est sapientia; Cajetanus, et capiens animas est sapientia. «Lignum vitae» est arbor vitae, sive vitalis, qualis creata fuit in paradiso ad prorogandam homini vitam, Genes. II, 9. Jam lignum sive arbor vitae ponitur pro fructu arboris vitae. Sic enim verba apte ordinanda sunt, q. d. Fructus justi est instar fructus ligni vitae, quem scilicet proferebat arbor vitae. Arbor enim vitae mystice est ipsa sapientia et justitia, et consequenter ipse sapiens et justus: fructus vero ejus sunt opera justa et sancta. Sensus ergo est, q. d. Justus est similis arbori vitae: sicut enim haec sita in medio paradisi suaves et gratos proferebat fructus, qui homini prorogassent vitam, et conciliassent immortalitatem, ex quibus cuilibet accipere licebat quantum volebat. Ipsa enim arbor omnibus erat exposita, ac copia et suavitate fructuum omnes ad se invitabat et alliciebat. Sic pariter justus sua sapientia et virtute suaves et gratos edit justitiae fructus, quibus tam sibi quam aliis, quos verbo et exemplo justitiam docet, conciliat vitam aeternam et beatam immortalitatem, atque eos omnibus offert, eisque omnes ad se allicit et invitat.
Quare justus qui «animas suscipit,» Hebraice lokeach, id est capit, id est, ut Vatablus, inescat, allicit ac trahit ad se, et ad Deum, hic utique sapiens est: sapit enim non tantum sibi, sed et aliis, quos erudit, justificat, et recta semita ducit ad beatam aeternitatem. Unde Pagninus vertit, qui docet animas, sapiens est; lacach enim subinde significat docere: unde lecach vocatur doctrina, quia eam discipulus ab ore doctoris excipit et suscipit. Hoc est quod ait Daniel, cap. XII: «Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Rursum suscipere in Scriptura est opitulari, dirigere, fovere, protegere, uti patet passim in Psalmis. Suscipere ergo animas est eis auxiliari, easque omni ope et opera dirigere ad virtutem et salutem.
Porro quod Septuaginta addita de more impiorum antithesi, vertunt, de fructu justitiae nascitur arbor vitae; auferentur autem intempestive animae iniquorum; et Syrus, exterminabuntur anima impiorum; et Arabicus, ex fructibus justitiae modificabitur arbor vitae; et animae declinantium a lege removebuntur ante terminum suum, similem habet sensum, q. d. Ex justitia quasi ex semine pullulat arbor vitae, id est vitae praesentis longaevitas et felicitas, ac futurae beata aeternitas, similis illi quam conferebat esus pomi arboris vitae: vice versa, iniqui cito et immature ante senectam, imo ante aetatem virilem ex hac vita auferentur. Cum enim vita a Deo detur et prorogetur ad faciendam justitiam, qui eam non facit, sed inique vivit, hic utique vita meretur a Deo privari. Similis fuit gnome cap. III, 18, ubi de sapientia, id est justitia, dicitur: «Lignum vitae est his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus.» Vide ibi dicta.
Noster Salazar rursum haec arctat ad eleemosynam, q. d. Justus, id est misericors, mercedis loco capiet arborem vitae, id est, vitam non secus producet quam si fructu ligni vitae vesceretur, aetatis in dies labantis jacturas quotidie redimens. Et qui suscipit animas, sapiens est, q. d. Quapropter qui suscipit animas, id est qui multos pauperes sublevat, qui peregrinos excipit, et necessariis emolumentis donat, etc., hic vere et ex animo sapit. Haec expositio apposita est, sed arctior, nec adaequata, ut patet ex dictis.
Mystice, auctor Catenae Graecorum per lignum vitae accipit perfectam Dei notitiam quae ex justitia nascitur: De proventu justitiae nascitur arbor vitae, hoc est, inquit, «finis virtutum est justitiae fructus; harum autem perfectio est notitia Dei, quae lignum vitae interdum appellatur.» Vide quae de ligno vitae dixi cap. III, 18, Gen. II, 9, Apoc. II, 7, et cap. XXII, 2.
Moraliter, disce hic sapientis et sancti esse suscipere animas etiam peccatis oneratas, aerumnis afflictas, tentationibus oppressas, ignorantia coecas, angoribus et scrupulis implicatas, etc., easque sublevare, consolari, roborare, illuminare, expedire, Deoque saluti et coelo restituere. Anima enim etiam unica vilissimi rustici, Indi, vel barbari, pluris est, majorisque pretii quam sit coelum et terra, totumque universum. Ipsa enim est viva imago Dei et S. Trinitatis, creata ad ejus gloriam, ut ipsum in aeternum laudet et celebret: cum anima, quae peccato perditur, perpetim Deum et Sanctos execretur et blasphemet in gehenna. Ita animas quaslibet suscipiebat Christus, quasi verus earum pastor. Unde ipse ait Joan. XVIII, 10: «Ego sum Pastor bonus. Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis.» Et S. Paulus Rom. XV, 7: «Propter quod suscipite invicem, inquit, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.»
Ita omnes suscipiebat S. Ambrosius, uti habet ejus Vita: «Facillimi, inquit, ad eum aditus, etiam infimis; palam omnibus eum alloqui cupientibus sanctus vir propositus erat; nullus ingredi a janitoribus vetabatur, imo nec adventum alicujus sibi voluit nuntiari: omnes ad se venientes benigne excipere; uniuscujusque audire negotia, commodis et opportunitatibus omnibus inservire, singulorum levare molestias, et perferre miserias et infirmitates consuevit.» Et inferius: «Quotiescumque illi aliquis ad promerendam poenitentiam lapsus suos confitebatur, ita afficiebatur commiseratione, ut flens aliena sicut sua peccata, ad fletum poenitentem etiam commoveret, et causas criminum, quas illi confitebantur, nulli nisi Domino apud quem intercedebat, loquebatur.» Haec Paulinus in Vita S. Ambrosii. Ita ipse suscepit S. Augustinum tunc juvenem Manichaeum et concubinarium, dum eum ad fidem et castitatem convertit. Ita suscepit Theodosium Imperatorem post caedem Thessalonicensium, dicens: «Qui secutus es errantem (Davidem), sequere poenitentem.»
Mirus in hac re fuit Vitalius, qui quotidie laborando manibus pretium laboris impendebat in meretrices, ut eo fornicationem illarum redimeret, uti refert Leontius Neapolis in Cypro Episcopus in Vita S. Joannis Eleemosynarii: «Ingrediens, inquit, civitatem, scribit omnes quae notae erant meretrices, et coepit laborare opuscula, et accipere per singulos dies siliquam unam. Cum ergo occumberet sol, manducabat unius aerei lupinos. Et intrabat ad unam meretricum, et dabat ei aereos nummos, et dicebat: Dona mihi noctem istam, et noli fornicari. Et manebat juxta eam nocte illa, observans eam ne fornicaretur. Stabat ergo a vespere in uno angulo cellulae, ubi dormiebat mulier, psallens et orans pro ea, et mittens genuflexiones usque ad auroram, et exiens accipiebat verbum ab ea, quod nulli diceret actionem ejus.» Sic et S. Simeon, cognomento Salus, scortationem meretricum dato eis pretio redimebat, uti refert idem Leontius in ejus Vita: qui et addit eum a Deo donum castitatis accepisse adeo eximium, ut etiam cum meretricibus conversans, omni prorsus libidinis sensu careret.
Versus 31: Si Justus in Terra Recipit, Quanto Magis Impius et Peccator
Aliqui hanc sententiam exponunt de justi praemiis, quasi ea opponantur injusti suppliciis, q. d. Si Deus justos non tantum in futura vita praemiat, sed et in praesenti multis cumulat donis; quanto magis impios non tantum in gehenna puniet, sed et in praesenti vita multis cruciabit afflictionibus? Unde aliqui Hebraei sic vertunt, justus pacem habebit in terra. Hebraica enim scalam et pacare et retribuere significat; Chaldaeus, ecce justus in terra roboratur: impii autem et peccatores de terra perdentur.
Melius alii passim haec accipiunt de tribulationibus justorum, q. d. Si justi ob leves et veniales culpas in hac vita tot castigantur aerumnis: quomodo castigabuntur impii ob gravissima scelera non tam in hac vita quam in gehenna? Unde Septuaginta, quos sequitur S. Petrus, Epist. II, cap. IV, 18, vertunt, si justus quidem vix salvatur, impius et peccator ubi parebunt? Arabicus, peccator ubi apparebit; Cajetanus, ecce justus in terra emendabitur; Syrus, si justus vix vivit, impius et peccator ubi reperietur? q. d. Si justus magno cum labore per multas tribulationes ad salutem eluctando aegre pertingit, quanta pro tot enormibus sceleribus supplicia luent impii in gehenna?
Hinc illa S. Hilarionis tremebundi in morte ad animam vox: «Septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem times?» Ita S. Ambrosius, lib. II Apologiae Davidis, cap. III: «Si justi, inquit, poenae atrocioris receperunt sententiam, tu quemadmodum tibi spem impunitatis proponis, cum Scriptura dicat: Si justus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt?» Et S. Augustinus, lib. XX Contra Faustum: «Quid sane justius unico (Dei Filio), cui tamen Deus non pepercit? Et quid evidentius quod nec justis parcat, emendans eos varietate tribulationum? cum de hac re aperta sit dictum: Et si justus vix salvus erit.» Et S. Gregorius, XXVI Moral. cap. XVII: «Peccata, inquit, nequaquam divina severitas inulta remanere permittit, sed iram judicii a nostra (justorum) hic correptione incipit, ut in reprobatione damnatorum tanquam in fine motus conquiescat:» sicut lapis movetur per aerem, sed in terra quasi in centro conquiescit. Fuse et exacte hanc sententiam explicui I Petr. IV, 18; quare hic ea non repetam, nec actum agam.
Porro Lyranus per exempla sic eam explicat: «Si Martyres, inquit, tanta patiuntur injuste, quanta tormenta manent eorum tortores? Si Job, Tobias et alii Dei electi tanta in hac vita passi sunt, quid miramur si nos longe inferiores aliqua afflictio tangat? etsi enim impii non sumus, certe si nos peccatores negamus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est,» I Joan. I. Huc facit illud Catonis: Quod merito pateris, patienter ferre memento: / Cumque reus tibi sis, ipsum te judice damna.
Tropologice, S. Gregorius, XX Moral. cap. XIX: «Dum injusti seviunt, inquit, justi purgantur, et utilitati innocentium militat vita pravorum, dum hanc et premendo humiliat, et humiliando semper ad melius format. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Qui stultus est serviet sapienti. In tamen saepe conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem dominii tenere: sapientes serviliter obsequi, stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stultus servit, dum plerumque hunc jure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Stultus ergo sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Sic nonnunquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, feriunt; et tamen esse servi nullo modo desistunt: quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo famulentur. Quia igitur mala reproborum bonos dum cruciant, purgant, utilitati justorum militat etiam potestas iniquorum.» Sic et Beda, qui et insuper addit eum, qui perturbat domum animae suae, pascere ventos, id est oblectare daemones. «Stultus, inquit, est peccator quilibet, qui dum vitam sapientis, hoc est justi, invidet, atque invidendo persequitur, ad probationem ejus velut ignis auro deservit. Qui mentem suam tumultibus cogitationum noxiorum conturbare non metuit, hanc utique malignorum spirituum fluctibus, quibus obruatur, aperit. Et qui stultus est, sapientem persequitur. Per hoc ei etiam dominando servit: quia patientiam ejus premendo, probatiorem reddit, ut, se videlicet damnato, ille bravium pro quo certabat, accipiat.»