Cornelius a Lapide

Proverbia XIII


Index


Synopsis Capitis

Gnomæ de filio sapiente, de oris custodia et inconsiderato ad loquendum: de paupere divite, et divite paupere: de lucerna impiorum, substantia festinata, dilatione spei: de nuntio impio et fideli, de novalibus patrum: omnia cum consilio agenda, et cum sapientibus conversandum: de parcente virgæ, et ventre impiorum insaturabili.


Textus Vulgatae: Proverbia XIII:1-25

1. Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur. 2. De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. 3. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. 5. Verbum mendax justus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur. 6. Justitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat. 7. Est quasi dives, cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8. Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9. Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. 10. Inter superbos semper jurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11. Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12. Spes, quæ differtur, affligit animam: lignum vitæ desiderium veniens. 13. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. 14. Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. 15. Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago. 16. Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam. 17. Nuntius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas. 18. Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. 19. Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala. 20. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. 21. Peccatores persequitur malum: et justis retribuentur bona. 22. Bonus relinquit hæredes filios, et nepotes: et custoditur justo substantia peccatoris. 23. Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque judicio. 24. Qui parcit virgæ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. 25. Justus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.


Versus 1: Filius Sapiens, Doctrina Patris

Pro doctrina hebraice est מוסר musar, id est disciplina, institutio, eruditio. Hæc gnome acrem dat stimulum tum parentibus, ut filios in omni virtutis disciplina instituant; tum filiis, ut eamdem tota mente capessant. Sensus ergo est, q. d. Filius sapiens audit doctrinam patris, eique obedit. «Qui autem illusor et derisor est,» id est insipiens, qui monita patris ridet et spernit, hic non audit eum increpantem, cum ab eo de vitiis suis arguitur. Ita Chaldæus, filius sapiens, inquit, suscipit doctrinam patris; Syrus, filius sapiens patri suo auscultat, at improbus, qui non recipit objurgationem, peribit; Septuaginta, filius astutus (cautus, prudens, sapiens, uti vertit Aquila, Symmachus et Theodotion) obedit patri, filius autem inobediens in perditione.

Nota: Noster ex Hebræo nervosius vertit, doctrina, quam cæteri doctrinam, scilicet audit. Primo, quia filii proprium est erudiri doctrina patris, perinde ac lac sugere a matre; patris enim doctrina in animum filii paterne, naturaliter et suaviter influit, eumque flectit quocumque libet, ac sibi similem efficit. Unde Tigurina, sapiens filius est disciplina patris, id est, ait Vatablus, ex disciplina patris evadit filius sapiens. Est metonymia; ostenditur enim effectus paternæ disciplinæ, scilicet quod causet et producat in filio sapientiam. Decus autem patris est filius sapiens, sicut dedecus est insipiens. Huc facit gnome Sixti philosophi in Sentent. num. 245: «Excrucient te liberi male viventes, magis quam morientes.» Et num. 164: «Peccata discentium, opprobria sunt doctorum.»

Secundo, pressius et significantius: «Filius sapiens est doctrina patris,» quia non tantum eam suscipit, sed et refert ac repræsentat, sicut imago repræsentat suum exemplar. Sicut ergo forma et figura, v. g. Alexandri, in ejus imagine repræsentatur et cernitur, ut visa imagine dicamus: Hic est Alexander; sic pariter pater, et doctrina patris, in filio sapiente et obediente, quasi in viva sui imagine repræsentatur et resplendet, ut viso filio dicere possis: Hic est pater, hic est doctrina patris, quia scilicet filius vivum est speculum paternæ virtutis et sapientiæ. Doctrina ergo hic potius et nervosius accipitur ut nominativi casus quam ablativi; quanquam et in ablativo accipi possit, q. d. Filius sapiens fit, vel evadit, doctrina patris, id est per doctrinam patris; significantius tamen in nominativo, filius sapiens dicitur «doctrina patris» metonymice, id est effectus doctrinarum patris, vivum simulacrum, in quo intuearis doctrinam et virtutem patris; vivus liber, in quo expressam legas sapientiam patris, ut de eo dicas: En hic est sapientia patris. Hinc filius hebraice vocatur בן ben quasi fabrica ad patris effigiem exsculpta: radix enim בנה bana significat ædificare et fabricare, et græce τέκνα quasi genitura patris; et latine natus, a nascendo; ac filius quasi φίλος, id est amor patris, inquit Sipontinus.

Inde Cicero, lib. II De Finibus: «Effigies probitatis paternæ, filius.» Idem Cæcinnæ: «Imago animi et corporis, filius.» Hinc Filius Dei Patris vocatur Patris imago, character, sapientia: «Splendor gloriæ et figura substantiæ,» Hebr. I, 3. Hunc Dei Filium filii hominum imitentur, ut patris, et præsertim Dei, qui summus omnium est parens, sapientiam et virtutem referant et repræsentent.

Porro filius, suscipiens doctrinam patris, vocatur estque sapiens, quia per susceptionem doctrinæ paternæ nanciscitur primo: sapientiam; secundo, nomen et famam sapientiæ; tertio, hæreditatem patris ampliorem. Pater enim filio obedienti et sapienti plus bonorum relinquet, quam inobedienti et insipienti.

Tertio, proprie et præcise Beda: Filius sapiens est doctrina patris, id est docet patrem. «Tantum, inquit, inter sapientem distat et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat; ille nec cum arguerit, noverit audire.» Sic filii, id est famuli, Naaman docuerunt ipsum obedire Eliseo, scilicet lavari in Jordane; quo facto a lepra curatus est. IV Reg. V, 13. Sic S. Franciscus Xaverius per filios Indorum a se instructos instruebat et convertebat eorum parentes. Idem crebro est videre in scholis nostris, in quibus discipuli ea, quæ didicerunt, docent suos parentes.


Versus 2: De Fructu Oris Sui Homo Satiabitur Bonis

Pro bonis hebraice est תוב tob, id est bonum neutre, et bonus masculine. Jam quia Hebræi carent casibus, hinc pro oris alii vertunt, os boni, vel justi. Insuper quia hæ sententiæ parabolicæ sunt, hinc acutæ pariter sunt et concisæ, ac multa lectori vestiganda et supplenda relinquunt. Unde primo, Septuaginta subaudientes τῆ justitia (fructus enim boni et justi non est alius, quam fructus justitiæ et operum justorum) vertunt, de fructibus justitiæ comedet bonus, puta os boni; animæ autem iniquorum peribunt immaturæ, q. d. Justus ob opera justa fruitur longævitate sancta et jucunda, ac fructus juventutis juste transactæ percipiet in bona senecta, nimirum sapientiam, gaudium, consilium, honorem, auctoritatem, spem vitæ futuræ et beatæ, filios et nepotes prudentes, graves et honoratos; at impii per crapulas, libidines aliaque scelera abbreviant sibi vitam, aut a Deo celeri morte puniuntur, ut præmature moriantur, nec ad senectam pertingant, vel eam infelicem et ærumnosam sortiantur; sicut ergo fructus immaturi acerbi sunt, sic eis acerba est vita et senecta; vice versa sicut fructus maturi suaves et sapidi sunt, sic justis suavis et sapida accidit ætas et senecta. Unde S. Hieronymus ad Nepotianum: «Senectus, ait, eorum qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, ætate fit doctior, usu certior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulces atque maturos fructus metit.»

Secundo, Pagninus repetens τὸ de fructu sic vertit, de fructu oris viri comedet vir; et de fructu animæ prævaricatorum comedet vir iniquus.

Tertio, Cajetanus vertit, de fructu os viri (boni) comedet bonum, et anima mentientium iniquum, sicque explicat. In genere, inquit, hic dicitur quod

Paulus in specie dixit: «Christi bonus odor sumus, aliis odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem.» Ex uno siquidem eodemque fructu legis, fidei, justitiæ et doctrinæ diversos, imo contrarios cibos comedunt homines diversimode dispositi. Nam os (id est mens) viri nulla prava affectione infectum comedet bonum, et anima mentientium iniquitatibus suis Deo, comedet iniquum, interpretando fructum sive fidei, sive justitiæ, sive doctrinæ, in malam partem.

Quarto, Hebræa sic plane vertas, de fructu oris sui quisque bonum comedet; anima autem peccatorum violentiam, quod Vatablus explicat, q. d. Prævaricatores afficientur injuria. Sicut enim ipsi in alios fuerunt violenti et injurii, sic pariter lege talionis Deoque juste disponente, ipsi alios in se violentos experientur, et injurios sentient; et Chaldæus, unusquisque de fructu oris sui satiabitur bono; anima autem prædonum dejectione, repete, saturabuntur; Syrus, disperdentur. Idem voluit Noster vertens, de fructu oris homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua; Hebraice iniquitate, repete, saturabitur, q. d. Sicut anima bona satiatur fructu boni sui eloquii, quo alios docuit bona, dum propter illud gaudebit se id boni præstitisse, eoque alios profecisse, atque idcirco vel ab hominibus, vel certe a Deo, magnis præmiis afficietur: sic ex adverso anima prævaricatorum, qui scilicet Dei legem et justitiam prævaricantur, ac alios prævaricari docent, iniqua est, id est aliis injuria et violenta, ideoque iniquitas hæc sive vis et violentia, in caput eorum recidet, ut ob eam violenter multa dura pati et devorare cogantur. Sicut ergo anima eorum iniqua fuit in vi et culpa, sic pariter iniqua erit in violenta pæna, qua iniquitas eorum et violentia juste castigabitur, quamque ipsi subire compellentur: pæna enim alias (puta ante peccatum) iniqua, post peccatum fit æqua et justa, adeoque iniquitas pænæ iniquitati culpæ directe respondet, proprieque congruit et debetur. Anima enim, quæ inique tractavit Deum Deique legem, meretur inique, indigne et tyrannice tractari a tortoribus et carnificibus, præsertim dæmonibus, juxta illud Osee X, 13: «Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii.» Et illud Psaltis de Deo, Psalm. XVII, 26: «Cum sancto sanctus eris, etc., et cum perverso perverteris,» q. d. Tu, o Deus, sanctis te sanctum, innocentem, bonum et benignum exhibebis; at cum vafris et perversis non benigne, sed prave et perverse, id est severe et vafre ages, ac morem tibi proprium, qui est misereri et benefacere, invertes, quia ipsi ab iis qui esse deberent, inversi et perversi sunt. Ita S. Hieronymus ibidem. Unde Chaldæus vertit, cum Abraham, Isaac, Jacob piis multiplicasti pietatem; cum Pharaone et Ægyptiis, qui cogitaverunt cogitationes malas adversus populum tuum, conturbatos reddidisti eos in cogitationibus suis.


Versus 3: Qui Custodit Os Suum, Custodit Animam Suam

Chaldæus, qui tegit os suum, cavet animæ suæ; et qui aperit labia sua, terror imminet ei; Arabicus, et audax in labiis trepidare faciet animam suam; Syrus, facit contritionem animæ suæ, custodit animam suam: primo, ab omni angore et mærore; secundo, a multis peccatis, quæ ore committuntur; tertio, a periculis, hostibus et insidiis. Unde Vatablus: Custodit animam, hoc est, inquit, vitam suam. Nam, ut ait Plinius: «Sæpe vox temere emissa redit per jugulum.» Crebro inculcat custodiam oris et linguæ, quod illa tam vel magis custodienda sit, quam urbs hostibus cincta; unde sicut urbs munitur muris, portis et seris: sic natura et Deus munivit et sepsit linguam palato, dentibus et labiis. Rursum, sicut in portis urbium excubat vigil, ne qua hostis irrumpat vel irrepat: sic supra portis oris excubat mens et ratio, ne quid ex ore exeat, vel introeat, quod homini malum creet. Quocirca Ecclesiasticus, cap. XXVIII, vers. 29: «Aurum, ait, et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos; et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.» Vide ibi dicta.

Pro sentiet mala, hebraice est מחתה לו mechitta lo, quod primo, vertas cum Pagnino et Vatablo, aperienti labia contritio est illi; Syrus, confractionem efficit sibi, q. d. Qui inconsiderate loquitur, conteretur, confringetur et perdetur, imo sua inconsideratione loquendi conteret, confringet et perdet seipsum. Secundo, terror est illi; Chaldæus, terror imminet ei; Theodotion, confusio; Septuaginta, et qui temerariis est labiis, terrebit seipsum, q. d. Accerset sibi multos angores et terrores; terribilibus enim malis et molestiis seipsum exponit. Hac de causa instanter orat Psaltes: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis,» Psalm. CXL, 3.


Versus 4: Vult et Non Vult Piger

Hebræa concise habent, concupiscit, et non, anima, vel anima pigri. Quod primo, sic explet et exponit Chaldæus, desiderat anima pigri aliquid, et non obvenit ei; Syrus, omni tempore in concupiscentiis jacet homo qui non operatur; sic et Arabicus et Pagninus, concupiscit anima pigri, et non est ei quod optat; anima autem sollicitorum impinguabitur; Tigurina, animus ignavorum avet, et nil habet; anima autem sedulorum impinguabitur. Vatablus, desiderat, et non fit voti compos anima pigri, q. d. Multa concupiscit piger, sed ea non obtinet, quia non vult laborare, nec labore sibi parare ea quæ concupiscit. Otium enim facit eum multa desiderare, sed inertia prohibet eum illa consequi, quia hæret semper in otiosis desideriis, nec ultra progreditur, ut manum adhibeat operi et labori, quo ea quæ desiderat adipiscatur. Huic expositioni apte respondet sequens antithesis: «Anima autem operantium impinguabitur;» quia scilicet opus et laborem non refugit, sed eo parat sibi ea quæ concupiscit. Piger ergo est «nevolus (nolens,) ideoque multivolus;» nam nil vult habere laborando, sed omnia vult habere otiando; hinc ejus voluntati et cupiditati nihil sufficit: plenus enim est desideriis, iisque æstuat, cum nil aliud agat quam concupiscere: quare ipse non aliud esse videtur quam cupiditas, ipsaque cupido; ubi enim non est labor opulentiæ, ibi omnia implet ventus iners concupiscentiæ.

Secundo, Noster Hebræa sic explet et explicat: Concupiscit, vel vult, et non, supple et repete, vult anima pigri. Idque nervosius est; prior enim expositio jam data tetigit finem et effectum mali; hæc vero ejus radicem tangit, et causam assignat, q. d. Causa acediæ et pigritiæ, omnisque mali quod ex ea sequitur, est quod acedi et pigri voluntas sit languida et torpida, adeo ut nescias, imo ipsemet nesciat, an velit, an nolit; quia enim languida est, hinc vix sentitur, ac minimo motu et suggestu evariat, ut quod nunc vult, mox nolit. Hinc fit ut sit irresoluta et pendula, nec quidquam aggrediatur, sed in perpetua consultatione et deliberatione versetur, nec quidquam concludat; atque instar bilancium in libra nunc assurgat volendo, nunc deprimatur nolendo. Rursum piger vult, id est, optat inefficaciter opes, sapientiam, virtutes; at non vult absolute et efficaciter: quare in eo est velleitas duntaxat, non absoluta voluntas: vult enim, id est vellet finem; at non vult absolute adhibere media, puta laborem ad finem assequendum necessarium. Unde aliqui ex Hebræo ad verbum sic vertunt, vult et non est animus pigro, quod Itali significanter dicunt: Non gli basta l'animo, id est, non sufficit ei animus; quod Noster clare reddit, vult et non vult piger, q. d. Piger vult remisse, et non vult efficaciter; hinc secum luctatur nunc volendo, nunc nolendo; atque in hac inani voluntatis libratione et lucta tempus omne consumit, nec ultra ad rei volitæ prosecutionem progreditur: quocirca eam non adipiscitur, at vero anima operantium operando rem desideratam prosequitur et assequitur, itaque ea fruitur et impinguatur. Ratio est, quod sit resoluta, et efficaciter velit id quod vult, ideoque laborem omnem ad rem consequendam opportunum adhibet, præsertim quia sapientia et virtus quam concupiscit, proprie sita est in voluntate efficaci. Virtus enim non aliud est quam amor et cupido boni honesti. Qui ergo vult resolute esse humilis, patiens, fortis, temperans, etc., hoc ipso saltem inchoate fit humilis, patiens, fortis, temperans, etc., talisque coram Deo censetur.

Tertio, Septuaginta sic explent, concupiscit, et non, supple, aliud facit anima pigri, q. d. Nil facit nisi concupiscere. Unde vertunt, in desideriis est (vel, ut auctor Catenæ Græc., agitatur, jactatur, et fluctuat instar fluctus et æstus marini) omnis otiosus: omnis proprie; et omnis, id est totus, q. d. Otiosus et piger omne suum otium impendit in nuda aridaque desideria, in iis suas vires, suum tempus insumit et consumit; quare nil ei restat, quod operi et labori ad rem desideratam consequendam necessario impendat. Sic et Syrus, in omni tempore, ait, in desideriis jacet, qui opera non facit; et S. Hieronymus in Ezech. cap. XVI, vers. 49, ad illa, Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium: «In desideriis, ait, est omnis anima otiosi; quod videlicet semper aliquid agendum sit, ne ager pectoris nostri, cessante manu, malarum cogitationum sentibus oppleatur.»

Denique pro vult hebraice est מתאוה mitauue, a rad. אוה aua id est concupiscere, velle, desiderare. Mitauue autem est participium conjugationis hitpael, quæ significat actionem reflexam, cum scilicet idem est agens et patiens, sive cum agens agit in seipsum, suamque actionem in se reflectit. Mitauue ergo idem est quod concupiscens, in seipso excitans desiderium et concupiscentiam, in seipso volens: qui scilicet nil agit exterius, sed totam concupiscendi et volendi actionem interius in seipsum reflectit, nihilque aliud agit quam velle et concupiscere, puta velleitatum et concupiscentiarum æstus fluctusque in seipso ciere et fovere. Acedi enim et pigri pleni sunt desideriis et concupiscentiis, sicut folles pleni sunt vento: unde operis alteriusve rei solidæ non sunt capaces.

ANIMA AUTEM OPERANTIUM (Hebraice הרוצים charutsim, id est sollicitorum, sedulorum, strenuorum, uti dixi cap. XII, vers. 14. Unde Chaldæus vertit, anima fortium; Syrus, validorum; Septuaginta, manus autem fortium in sedulitate) IMPINGUABITUR, q. d. Strenui et seduli, cum opes, sapientiam et virtutes volunt et concupiscunt, non diu deliberant quid facto sit opus, sed illico manum operi admovent, ac strenue laborando parant sibi opes et virtutes concupitas: quare iis impinguantur, id est implentur, saturantur et abundant. Aliter Arabicus, et manus audacium, ait, in sollicitudine est.

Audi Bedam, et ex eo Glossam: «Recte pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Domino, et non pati pro eo; delectant præmia, cum pollicentur: deterrent certamina, cum jubentur; de quo Jacobus ait: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis, Jacob. I. Et filius Sirach: Væ peccatori terram ingredienti duabus viis! Eccli. II. Qui autem jussa operantur Domini, ideo faciunt, quia anima illorum perfecta supernorum dulcedine reficitur, juxta eum qui Dominum obsecrat, dicens: Sicut adipe pinguedinis repleatur anima mea, Psalm. LXII. Vel certe anima operantium impinguabitur, quia qui piis pro Domino laboribus insudant, cœlesti et immarcescibili post labores corona donabuntur.» Præclare Angelus, in Vitis Patr., contra laboris tædium, jucundam occupationis alternationem suggerit, quam Poeta sic carmine reddidit:

Nunc lege, nunc ora, nunc cum fervore labora: Sic erit hora brevis, et labor ipse levis.

Quocirca S. Hieronymus, epist. ad Rusticum, eum monet ut otium quasi pestem fugiat: «Facito, ait, aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum.» Et inferius: «Scribantur et libri, ut et manus operetur cibum, et anima saturetur lectione. In desideriis enim est omnis otiosus. Ægyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere et labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animæ salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et ad instar fornicantis Jerusalem omni transeunti divaricet pedes suos.» Unde Abbas Abraham apud Cassianum, Collat. XXIV, cap. II, quibusdam ei suam tentationem de revisendis specie pietatis parentibus, pandentibus respondit: «Desidiam cordis vestri desideriorum vestrorum pervagatio protestatur, etc.; ideoque vos illa otii ægritudine sentio laborare, quæ in Proverbiis ita notatur: In desideriis est omnis otiosus.» Vide eumdem, lib. X De Spiritu acedia, cap. XXI. Quin et Pharao desiderium Hebræorum exeundi ex Ægypto adscripsit eorum otio et desidiæ: «Vacant, ait, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus,» etc. Unde causam succidens: «Opprimantur, ait, operibus, et expleant ea,» Exodi V, 8.


Versus 5: Verbum Mendax Justus Detestabitur

Hebraice, impius autem fœtere faciet, et pudore afficiet; Chaldæus, impius faciet putrescere et vituperare. Noster Hebraice pro יחפיר iachpir in hiphil, id est pudore et rubore afficiet, legit in cal יחפור iachpor, id est erubescet, confundetur, pudefiet; vel certe hiphil accepit quasi positum pro cal, uti subinde fit apud Hebræos. Sic et Septuaginta, qui proinde vertunt, impius autem confundetur, et non habebit libertatem loquendi; et Syrus, confundetur et erubescet; Pagninus, verbum mendax odio habebit justus; impius autem putrescere faciet opera sua, et pudore afficiet animum suum; Arabicus denique, verbum oppressionis odit justus, et impius relaxabitur, et non habebit fiduciam.

Pro verbum mendax, Septuaginta vertunt, verbum injustum odit justus, quod primo, per metonymiam in Scriptura usitatam accipias pro re sive opere injusto, q. d. Justus opus iniquum, quod videt, vel audit ab alio patrari, odit, illudque reprehendit et coarguit; at impius dissimulat et connivet, itaque facit ut malum putrescat, id est iterando in deterius vergat, ac tanquam res putris infamiam ex se spargat, quæ vituperium, pudorem et confusionem creet.

Secundo, proprie verbum mendax accipias mendacem calumniam, vel detractionem, qua falsum crimen alteri impingitur. Hanc enim execratur justus: impius vero eam concinnat, vel fovet et laudat, ideoque alios confundit et fœtere facit, id est pudore quasi pædore famæ afficit; sed tandem, veritate comperta, ipsemet velut mendax et calumniator confundetur, pudore afficietur et explodetur. Hinc S. Chrysostomus, homil. 32 ad Popul., detractionem comparat cœno porcorum: «Non cernitis, ait, porcos cœnum edentes ac volventes? sic et isti detractores. Quid enim fœtidius verbis, quæ contumeliosi loquuntur?» Imo eam comparat stercori, hom. 5: «Si quis, ait, te prætereunte stercus commoveat, nonne hoc facientem contumelia et convicio afficias? Hoc fac et circa detractorem; non enim sic commotum stercus, illum fœtorem suscipientem cartilaginem (narium) percellit, sicut aliena peccata excussa et commota, atque vita aliorum impura prodita audientium animos contristare et perturbare solet.»

Tertio, per verbum mendax accipias mendacem laudem et adulationem, qua falsa virtus, vel dos, alicui assentando tribuitur. Hæc enim confundit et pudore afficit eum qui laudatur, cum ei tribuitur falso quod non habet: ac proinde, adulatione comperta, ipse adulator pudefiet et confundetur.

Denique, per verbum mendax quodvis mendacium, dolum, falsitatem accipias, præsertim quæ Deo injuria est, aut proximo noxia. Hæc enim est peccatum mortiferum, ideoque eam execratur justus, utpote amator et filius veritatis et virtutis: quapropter magnum honorem et laudem apud Deum et homines meretur et obtinet; impius vero amat mendacia, dolos et fallacias, quia osor est veritatis et justitiæ, ideoque pudorem et probrum meretur, sibique consciscit.

Salomoni astipulantur Philosophi. Sixti, sive Sexti, Pythagorei in Proverbiis, sive Sententiis, de num. 153, hæc est vox veridica: «Melius est vinci vera dicentem, quam vincere mentientem.» Et num. 158: «Nihil tam vernaculum sapientiæ quam veritas.» Et num. 20: «Optimam purificationem putato, nocere nemini.» Et num. 33: «Revereatur vitam tuam mundus; nihil admittas quod tibi invehat notam.» Aristoteles rogatus: «Quid lucrifacerent mendaces: Ut vera loquentibus, ait, non credatur.» Ita refert Laertius, lib. V, cap. 1. Cyri gnome fuit: «Omnino non est mentiendum. Apertum enim mendacium maxime impedimento est ad veniam consequendam.» Ita refert Xenophon, lib. II Pædiæ. Epænetus, teste Plutarcho in Lacon., dictitabat mendaces omnium scelerum et injuriarum auctores esse. Denique passim sapientes et Philosophi et Christiani explodunt Platonis paradoxum: «Mendacio quandoque utendum est tanquam elleboro. Mendacium concedendum est medicis, aliis vero minime.» Tritum est istud: «Ostende mihi mendacem, ostendam tibi furem.»


Versus 6: Justitia Custodit Innocentis Viam

Hebraice, justitia custodit integrum via, impietas autem deflectit, vel detorquet, vel obliquum facit, vel pervertit (hæc omnia enim significat סלף salaph) peccatum; Tigurina, justitia observat viam integram; impietas autem deflectit ad peccandum; Vatablus, impietas evertit peccatorem, hoc est, inquit, eum voto suo frustratur; Pagninus, justitia custodit perfectum via; impietas autem pervertet viam peccantis; Septuaginta, justitia custodit innocentes via; at impios, malos (pravos, perversos) facit peccatum; Symmachus nervose, injustitia vero attrahit peccatum; Chaldæus, injustus autem instabilis erit propter peccatum; Syrus, justitia custodit eum qui innocens est in via; peccator autem a suis criminibus perditur. Omnia hæc eodem redeunt, sed rem sensumque exaggerant. Sensus ergo est, q. d. Justitia custodit justum, ut recta semper justitiæ semita incedat, ideoque eum ab omni malo tum culpæ, tum pænæ, tutatur et custodit: at impietas, errans et vaga, a rationis et justitiæ semita obliquat et deflectit, ideoque impius eam sequens ex una labitur in aliam et aliam, ut in dies fiat deterior, majorique culpæ et pænæ obnoxius: quare «impietas peccatorum,» quæ scilicet facit ut impius ex uno peccato continue labatur in aliud, nec nisi peccata sibi accumulet (τὸ enim peccatorum genitivus est a nominativo peccatum, ut patet ex Hebræo הטאת chattat, non peccator) impium «supplantat,» id est pedibus calcat et premit quasi omnis culpæ malique reum. Rursum R. Salomon: Peccator, inquit, vocatur chattat, id est peccatum, ob ingentem impietatem, sicut insigniter scelestum vocamus scelus. Impietas ergo peccatorem «supplantat,» id est eum susque deque vertit, deturbat, transversum agit, ut undique impingat, ac instar suis in cœno turpitudinum volutetur. Et Aben-Ezra: Impietas, inquit, peccatum, id est peccato obstrictum supplantat, eumque in obliquum trahit. Et R. Levi: Consuetudo, ait, cui vir probus juste vivendo assuevit, ei conservabit vitæ rectitudinem, quam in singulis rebus exposuit; ille enim integritatis semitam terit propter justitiæ morem, cujus est tenacissimus. Secus vero se habet qui impietati assuevit; ab illa enim supplantatur, et transversum agitur ab iis ad quæ tendebat, ita ut animo destinata præstare nequeat. Sic videmus peccatores, auditis concionibus, vel monitionibus, subinde compungi, vitæque emendationem proponere, sed ab inolita peccandi consuetudine, mox ut illecebræ offeruntur, illico ad eas rapi velut equi ad pabulum. Est enim catena virtutum, æque ac vitiorum: sicut enim in catena annulus prior trahit sequentem, sic et virtus trahit virtutem, et impietas trahit aliam impietatem.

Hoc est quod ait Origenes, hom. 23 in Num.: «Ex justitia generatur justitia, et ex castitate castitas. Si quis enim primo tenuiter castus esse cœperit, accepto castitatis fermento quotidie castior efficitur.» Unde S. Dominicus cognomento Loricatus a lorica ferrea, quam ad nudam carnem gestabat, rogatus qua ratione tantas pœnitentias disciplinarum (quas per integra psalteria quotidie faciebat), ciliciorum, jejuniorum peragere posset, respondit se sensim a minoribus ad majores gradum fecisse, ac proinde eas jam sibi faciles effectas: «Somnus enim somnum adescat, ait, vigilias vigiliæ pariunt, et in quo corpus humanum sensim enutritur, in eo per incrementa postmodum roboratur.»

S. Basilius, in cap. IX Isaiæ, affert similitudinem graminis: Sicut enim gramen demessum, vel comesum ab equis recrescit, aliudque et aliud subnascitur: «Sic unum peccatum, ait, aliud velut congenitum per gradus excipit, ceu fornicatio fornicationem, et ipsa assuefactio mendacii mater fit mendacii; et qui mentem diu exercuit ad furandum, nullo jam negotio aggreditur iniquitatem. Quod enim prævertit illum occupare peccatum, hoc illi fit occasio alterius peccati.»

Aliud simile magnetis affert Beda serm. De Nativit.: «Sicut magnes ferrum, ait, sic peccatum ad se trahit.» Item ut ferri annulus magneti adhærens alium levat, et hic rursus alium, donec catena sit, sic peccata alia ex aliis pendent. Tertium simile est lini, fili et funis. Sicut enim linum trahit linum, una pars fili et funis trahit et complectit aliam; sic pariter una virtus innectit trahitque aliam: atque unum vitium implectit aliud, illudque ad se attrahit, ut vertit Symmachus, juxta illud Isaiæ V, 18. «Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis!» Ubi plura hac de re dixi.


Versus 7: Est Quasi Dives, cum Nihil Habeat

Hebraice, est ditans se, et nihil ei; est depauperans se, et substantia multa; Septuaginta, sunt qui ditant se nihil habentes, et sunt qui se humiliant in multis divitiis; Symmachus, mendicantes; Theodotion, πτωχοφανής, id est, qui apparet mendicus, qui mendici speciem præbet; Chaldæus, est qui divitem facit semetipsum, et nihil habet; est qui pauperem facit animam suam, et multam habet substantiam; Syrus, sunt qui seipsos ditant, et nihil habent; sunt qui se pauperes faciunt, et multum possident.

Primo, R. Salomon, Aben-Ezra et Cajetanus sic exponunt, q. d. Est qui sua industria, vel fortuna, evadat dives, cum prius nihil haberet; et est qui sua inertia, imprudentia, vel infortunio in pauperiem incidat, cum multas habeat possessiones et divitias. Secundo, idem R. Salomon, q. d. Est qui ditescat furto a pauperibus bona subducens, qui tandem divitiis omnibus spoliatus in pristinam pauperiem recidet. Tertio, Hugo et alii, q. d. Opulentus suis opibus non contentus, sed plura insatiabiliter appetens, est quasi dives, id est videtur dives; sed revera dives non est, cum nihil habeat, id est, nihil vel parum habere se putet; aut nihil habeat, quia non habet animi quietem, ut sit sua sorte contentus: qui enim eam non habet, nihil habet; vice versa, pauper, sua tenui sorte contentus, est in multis divitiis: divitem enim non opes faciunt, sed animus, cui sua sufficiunt, suaque sorte quietus et lætus, juxta illud Poetæ:

Quis dives? qui nil cupit. Et quis pauper? avarus.

Unde S. Ambrosius, lib. III, epist. 25 ad Ecclesiam Vercell.: «Sed vultis, ait, divites esse? estote pauperes. Tunc eritis per omnia divites, si fueritis pauperes spiritu. Non census divitem, sed animus facit. Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et recte ac prudenter. Satis enim dives omnibus naturæ lex est, cui cito invenias quod abundet. Cupiditatibus autem omnis divitiarum abundantia, inopia est. Denique nemo pauper nascitur, sed fit. Non ergo naturæ paupertas, sed opinionis est; ideoque cito invenitur dives naturæ, difficile cupiditati; etenim quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum.» Idipsum deinde fuse prosequitur ac ostendit, vere divitem duntaxat esse justum et sanctum, qui dicere potest: «Portio mea Dominus.»

Quarto, alii, teste Vatablo, vertunt: Sunt qui in penuria rerum omnium divites esse sciunt; sunt qui, cum immensis opibus abundent, sciunt esse frugales et pauperes. Et ad hunc sensum, qui valde appositus est, exponi potest versio Vulgata. Magnæ enim prudentiæ est suo tempore ostendere suas opes et liberalitatem; ac vicissim, cum tempus exigit, sumptibus parcere suamque ostendere parcimoniam. Talis erat Paulus qui ait: «Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum), et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati,» Philipp. IV, 12. Sapiens ergo scit ubi se gerat ut pauperem, ubi ut divitem.

Quinto et genuine, q. d. Sunt qui divites se simulant, cum nil habeant; sunt, vice versa, qui simulant se pauperes, cum divitiis abundent. Hunc esse sensum liquet primo, ex τὸ quasi, quod simulationem et apparentiam externam significat. Secundo, quia hebraice est מתעשר mitasser, id est, qui facit, fingit, simulat se divitem, et מתרושש mitrosces, id est, qui facit, fingit, simulat se esse pauperem, cum revera talis non sit, sed dives. Utrumque enim est conjugationis hitpael, quæ sæpe significat fingere, simulare, præ se ferre. Tertio, quia ita vertunt Septuaginta, Chaldæus, Syrus, Theodotion, paulo ante citati, et Vatablus, Pagninus, R. Levi et alii.

Significat hæc gnome non facile hominem judicandum ex specie externa, eo quod illa sæpe fallat, cum divites appareant foris, qui domi sunt pauperes, et vice versa. Divites enim subinde se gerunt ut pauperes, et pauperes ut divites, idque vel ex superbia, vel ex avaritia, vel ex prudentia, vel ex humilitate et modestia, aliave virtute.

Porro hæc gnome universalis est, et variis particularibus casibus aptari potest: Primo, nobilibus et avaris, q. d. Sunt nobiles qui, ut nobilitatis suæ dignitatem tueantur, simulant se divites, ideoque splendidis vestibus famulisque stipati forinsecus incedunt, cum domi vix habeant panem quem comedant; vice versa, sunt divites qui opibus abundant, sed quia avari, pauperes se simulant, ne cogantur splendide vivere, eleemosynas erogare, magna tributa pendere, etc. Secundo, principibus et plebeiis, q. d. Sunt reges et principes, qui videntur divites, cum nihil habeant, imo sint in gravi ære alieno, eo quod opes ingentes quas habent, in opera reipublicæ, ac præsertim in milites et exercitus impendant; vice versa, sunt plebeii, qui videntur pauperes, cum opibus abundent. Ita hodie videmus reges et principes ærarium in bellis exhaurire, ut revera pauperes sint; vice versa, plebeios opibus abundare, ac proportionaliter in statu et gradu suo melius habere regibus, iisque esse commodiores et opulentiores.

Tertio, superbis et humilibus, et hos maxime videtur notare hic Salomon, q. d. Sunt superbi qui se suaque splendide jactant et ostentant, quasi divites sint, cum revera nihil vel parum habeant; vice versa, sunt humiles et modesti, qui cum opibus abundent, eas tamen modeste tegunt, ut videantur esse pauperes. Pari ratione idem tribuas prudentibus et imprudentibus; prudentes enim celant suas opes, imprudentes eas ostentant. Unde Tropologice, hoc proverbium intorqueas in arrogantes, qui scientiam vel virtutem quam non habent, sibi arrogant. Aut in eos qui gloriantur quasi divites sint, eo quod polleant opibus, non virtutibus. Unde Auctor libri De XII abusionibus, tom. IX S. Augustini: «Prima, ait, abusio est, sapiens sine operibus; secunda, senex sine religione; tertia, adolescens sine obedientia; quarta, dives sine eleemosyna; quinta, femina sine pudicitia; sexta, dominus sine virtute; septima, Christianus contentiosus; octava, pauper superbus; nona, rex iniquus; decima, Episcopus negligens; undecima, plebs sine disciplina; duodecima, populus sine lege.» Octavo autem, puta pauperi superbo, adaptat hanc gnomen Salomonis: «Est quasi dives, cum nihil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Quasi pauper ergo, ait, in multis divitiis, est dives humilis spiritu; et nihil habens quasi dives, est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptæ divitiæ sunt animorum enormitas.»

Rursum Beda mystice hanc gnomen adaptat iis qui sunt divites opibus, sed pauperes bonis operibus, qualis fuit dives Epulo, ac iis qui sunt pauperes opibus, sed divites virtutibus, qualis fuit Lazarus.

Hanc gnomen apposito crocodili et aviculæ apologo, bellis in similitudinibus variegato, venustat Cyrillus lib. III Apolog. moral., cap. III, cui titulus, Quod cupidi quantumcumque habeant, sint pauperes. Avicula quædam, ait, per os crocodili ingressa ejus viscera laniavit, eumque lethaliter sauciavit: egressa deinde avolansque crocodilo, de injuria eam accusanti, respondit: «Si communis est omnibus amica justitia, juste certe reus est cunctis qui aliquibus nocuit. Tu autem insatiabilis cupiditatis depravatum exemplar, totum te voragini tribuisti, dum non obstructo ore, sed aperto, quasi nunquam satiatus dormis; et latiore rictu, stipante te tuorum dentium serie, et unguium immanitate armaris, cum tamen vorabilia tibi non deficiant, quia dummodo repleatur tua voracitas, qualia rapueris non discernis. Ideo propter cupiditatem juste vitalia tua perdis, ut quemadmodum pravæ actionis formam dedisti, ita et portes eam. Sic nimirum cupidus magis evomit, quam exhaurit. Nullus enim plus perdit, quam qui seipsum amittit. Quid enim est quod possides, quando avaritia te absorbet? Ignis nunquam dicit: Sufficit, neque cupiditati satis fuit unquam. Quare destructio cordis est avaritia, et omnes devorat possessiones. Stomachus exinanitus appetit, et incendio naturali membrum arefactum famescit. Locus evacuatus attrahit, et ardore pectus febricitantis magis sitit.» Unde concludens hoc epimythion subjicit: «Igitur cupiditas mentis est egestas, ac tanto major, quanto fuit avidior ejus flamma. Diogenes, nihil extra seipsum cupiens, mundum sprevit; Alexander vero, omnia possidens, amplius concupiscit: quis ergo ditior? nonne qui sprevit? nimis enim plenus venter eructat, et tunc flumen extra diffunditur, cum exundat. Vides igitur quod plus cupere infelix paupertas sit, nihil vero desiderare opulentia summa sit? Quo dicto, cum crocodili vita finiverunt verba.»

Rursum dives, qui nihil habet, est opulentus qui amplum habet dominium, sed nullum vel parvum ejus usum et fructum, vel quia est minorennis et pupillus, vel quia prodigus, vel quia obærata sunt ejus prædia, similive de causa; pauper vero multas habens divitias est, qui parum habet dominii, sed multorum usum, uti sunt Religiosi «nihil habentes, et omnia possidentes.» Sic expositum hoc proverbium habet speciem ænigmatis.

Pergit Beda: «Dives, ait, ille sibi videbatur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; sed quia Deum non habuit, comperit in fine nihil fuisse quod habuit. Unde dictum est de talibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Pauper e contra videbatur Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus; sed in multis erat divitiis, quia virtutem habuit humilitatis, quia conditorem omnium divitiarum, videlicet Deum, corde gestabat.» Mutuatus est hæc Beda ex S. Augustino, serm. 212 De Tempore, ubi fuse hanc sententiam et sequentem pertractat, ac inter cætera ait: «Sunt qui se divites affectant, cum sint pauperes, id est justi videntur cum sint impii, etc.; justos se volunt videri, cum in cella conscientiæ non habeant aurum justitiæ. Et sunt pleni tanto humiliores, quanto ditiores, de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Lucet aurum, sed plus lucet fides.» Et de his paulo ante dixit: «Sunt divites in corde, divites pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes charitate; secum sunt divites, interiores sunt divites.» Atque toto sermone docet veras opes consistere in copia, non auri, sed fidei et virtutum. Unde post initium ait: «Morbus autem divitiarum est superbia magna. Nam grandis animus est qui inter divitias isto morbo non tentatur. Major animus divitiis suis, qui eas vincit non concupiscendo, sed contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est. In carne crepat, in corde mendicat, inflatus est, non plenus.» Et inferius: «Omnes ergo divites boni fideles. Nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Dives quippe in conscientia securior dormit in terra, quam dives in purpura. Ibi non excitat sollicitudo maligna compuncto corde. Serva divitias in corde tuo, quas tibi contulit paupertas Domini tui. Imo ipsum adhibe tibi custodem; ne pereat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit. Omnes ergo divites boni fideles, sed non divites hujus mundi. Denique divitias suas nec ipsi sentiunt, sentient postea.»


Versus 8: Redemptio Animae Viri, Divitiae Suae

Pro redemptio hebraice est copher, quod Cajetanus vertit, pretium, sensumque dat, q. d. Divitiæ hominis sunt pretium ejus; tanti appretiamur hominem, quantum est opulentus: vulgus enim omnem dignitatem ponit in opibus, et juxta opes quemque æstimat; vice versa, pauper adeo abjectus est vilisque pretii, ut ne quidem admittatur ad audiendam increpationem, sed ab oculis et alloquio hominum velut peripsema repellatur. Verum copher proprie non significat pretium, sed redemptionem, expiationem, satisfactionem. Unde Symmachus et Theodotion vertunt, propitiatio; Septuaginta, redemptio; Syrus, salus viri divitiæ ejus. Notat S. Hieronymus in Ezech. cap. XVIII, significanter dici divitiæ suæ: «Ne, inquit, de rapinis et usuris, et alieno malo quæsitum panem vertamus in misericordiam.»

Igitur primo, S. Augustinus, serm. 212 De Temp., sic exponit, q. d. Divitiæ viro addunt animos et robur, ut oblectetur quibusvis adversitatibus in se incurrentibus: ab iis enim suis opibus se potest liberare et redimere; at pauper pusilli est animi, et quavis acriore increpatione percellitur; quare minanti cedit, etiam ut sceleri ejus cooperetur. «Quando illi, ait, dictum fuerit ab aliquo potente: Dic hoc verbum contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut eum quem volo opprimam; et donum dat. Forte negat dicens: Non facio, non mihi adduco peccatum. Sed tantum negatur, donec dives minari incipiat; nam pauper non suffert minas,» sed iis cedit et succumbit. Huc accedit expositio S. Hieronymi in capite XXII Ezechiel.: «Pauper, ait, non sustinet increpationem, id est injuriam vel malum sibi intentatum,» q. d. Pauper facile injuriis opprimitur, et damnis intentatis prosternitur, et, ut vulgo dicitur: «Qui non habet in ære, luit in pelle.»

Secundo, alii sic exponunt, quasi hæc dicantur in laudem divitiarum, q. d. Divitiæ divitem a quolibet malo incurrente liberant et redimunt; at pauper non sustinet increpationem, quia ante correptionem illico ut accusatur, damnatur, juxta illud Poetæ:

Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Tertio, Rabbini in Midras agada: Pertinent hæc, inquiunt, ad dimidium siclum, qui in lege pro redemptione animæ præceptus erat, Exodi XXX, 12; qui quidem pauperi æque ac diviti pari erat debito solvendus, ne scilicet pauper convicium increpationemque audiret a divite, majorem se partem in communi omnium sacrificio habere, jactante.

Quarto et genuine, assignat hic Salomon commodum divitiarum et commodum paupertatis; hocque illi præfert, q. d. Divitiæ hoc commodi afferent diviti, quod, si forte in periculum animæ, id est capitis et vitæ incidat, facile illud excutiat, seque redimat auro, juxta illud Eccle. VII: «Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia.» At pauper sæpe ob hoc duntaxat increpationem, accusationem et lites evadit, quod pauper sit, quod scilicet non habeat opes, quibus accusatores inhiant, ut eas sua criminatione emungant. Reddit causam cur sint, qui velint videri divites, et vicissim qui velint videri pauperes, uti dixi vers. præced.: nimirum divites videri volunt, ut periculum auro redimant; pauperes, ut periculum sua paupertate declinent et effugiant. Ita Aben-Ezra, Jansenius, Vatablus et alii. Hunc sensum exigunt Hebræa quæ habent, et pauper non audit; Syrus, non recipit increpationem.

Audi S. Chrysostomum, in Catena Græcorum: «Quid dicis? quid facis? cur pecunias usque adeo extollis? Non quasvis pecunias, vel opes, eam vim habere dixit; sed proprias, hoc est justis laboribus partas, non vi aut fraude raptas: hæ enim non sunt propriæ. Mendicus autem non sustinet minas. Numquid res mala est paupertas? an hoc forsan, quod mox sequitur, dicere voluit? Ecce egestas res usque adeo secura et tuta est, ut ne minari quidem spoliationem quis pauperi valeat, nedum spoliare; illum enim qui nihil omnino habet, quomodo quis exterrere queat? Hujusmodi enim vita, quod ad curas attinet, est prorsus secura et otiosa. Possunt hæc ad suppliciorum quoque metum referri; qui enim adversa fortuna premuntur, suppliciorum interminationem non formidant.» Huc facit illud Theodoreti, orat. 7 De Provid.: «Pauper non metuit strepitum fori, nec præconis vocem reformidat, nec judicis torvo vultu et oculis ignem spirantibus terretur.» Et illud Poetæ:

Sic reus ille fere est, de quo victoria lucro Esse potest: inopis vindice facta carent.

Et illud:

Cantabit vacuus coram latrone viator.

Ita S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, circumventus a latronibus, ab eisque rogatus: «Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? respondit: «Nudus latrones non timet.» Et illi: «Certe, aiunt, occidi potes. Possum, ait, possum, et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum.» Et S. Franciscus, a similibus interrogatus quis esset, intrepide respondit: «Præco sum magni Dei.» Et S. Martinus, captus a prædonibus, asseruit se nihil omnino metuere: «Scio enim, ait, Deum in majoribus periculis magis esse præsto, magisque opitulari confidentibus in se.» Ita Severus in ejus Vita.

Mystice: «Redemptio animæ viri sunt divitiæ ejus,» id est divitiæ propriæ, ideoque non temporales: hæ enim sunt alienæ et peregrinæ, non propriæ et domesticæ; sed spiritales, puta virtutes, de quibus ait S. Paulus: «Quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et scientia,» I Cor. I, 5. Ita S. Hieronymus, epist. ad Lucinum: «Possumus quidem divitias, ait, intelligere quæ non de alieno, non de rapinis sunt, juxta illud: Honora Deum de tuis laboribus; sed melior est intelligentia, ut proprias divitias cognoscamus thesauros (virtutum et bonorum operum) in cœlo repositos, quos nec fur possit suffodere, nec latro violentus eripere.» Et Beda: «Quid autem veræ divitiæ valeant, quid vera paupertas agat, subdendo manifestat: Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Qui ergo animam suam vult redimi a futura ira, congreget divitias operum bonorum. Qui enim eget hujusmodi divitiis, increpationem districti judicis sustinere non valet, de qua Psalmista postulat, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me. Alioquin pauperes non ibi increpantur a Domino, sed benedictionem æternæ hæreditatis percipiunt.»

Porro præ cæteris operibus, eleemosynæ sunt animæ redemptio. Unde S. Chrysostomus: «Dives, ait, in periculum animæ suæ recipit opes: quapropter cum illas recondit, animæ suæ jacturam facit; cum autem largitur egenis, animam suam liberat. Quia redemptio animæ propriæ divitiæ.» Denique S. Hieronymus in cap. II ad Galatas: «Pauper, ait, non sustinet comminationem. Non enim potest futurarum pænarum audire terrorem pauper in fide, pauper in gratia, non habens divitias spirituales;» et S. Ambrosius in Annotat. Exodi, cap. XXX, ad Justum: «Est, ait, redemptio animæ misericordia. Redemptio enim animæ hominis divitiæ ejus sunt, quibus utique fit misericordia, quæ sumptu pauperes juvat. Fides igitur gratia, gratia misericordia, misericordia redemptio est animæ, quæ drachma, hoc est integro pretio summæ plenioris expenditur.» Hinc et illud Danielis consilium datum Nabuchodonosori, cap. IV: «Peccata tua eleemosynis redime.» Idem S. Ambrosius, lib. III, epist. 25 ad Ecclesiam Vercellensem: «Redemptio animæ viri, ait, divitiæ ejus, quoniam qui pauperi donat, redimit animam suam.»


Versus 9: Lux Justorum Laetificat

Septuaginta, lux justis semper, lux autem impiorum exstinguetur; Chaldæus, lux justorum exsultabit, id est exsultare faciet tam ipsos quam alios. Hebraice est ישמח iismach in cal, id est lætabitur, id est lætari faciet. Ponitur enim iismach pro ישמח iesammach in piel; et sic forte legit Noster: eædem enim utrobique sunt litteræ, mutatis duntaxat punctis.

Quæres: quænam hæc lux? Primo, Aben-Ezra et Pagninus accipiunt animam justi, quæ lux dicitur, quia sapientia lucet et prælucet aliis. Unde Pagninus vertit, anima justorum, quæ est veluti lux, lætabitur; anima impiorum, quæ est velut lucerna, exstinguetur. Nam anima justi similis est luci solis exorientis, quæ permanet, imo crescit; impii vero lucernæ, quæ lucis firmitate caret et absumitur, ait Aben-Ezra. Secundo, Vatablus: «Lux,» inquit, est intelligentia, de qua Christus, Joan. VIII: «Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ;» intelligentia autem impii exstinguetur, juxta illud Lucæ VIII: «Quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.» Justi enim lumen rationis et fidei, illud excolendo ac juste vivendo, adaugent: at impii illud injuste vivendo sensim imminuunt et exstinguunt, juxta illud S. Ambrosii, lib. I De Abraham: «Lumen illud quod homini a Deo cum mente inditum fuit, superbiæ fastus et voluptatis humor sopit.»

Tertio, «lux» symbolum est lætitiæ; sol enim sua luce exhilarat universos. Sic sensus erit: Ut sol exortus suo lumine mundum exhilarat, sic justorum animi vultusque hilares tristitias hujus mundi et molestias facile discutiunt, q. d. Mens serena lætaque justorum alios lætos efficiet, aut in suo lumine et pura conscientia unusquisque justorum lætus erit; improborum vero lucerna, id est lætitia et gaudium vanum est et fallax, ideoque cito occidit et evanescit. Ita auctor Catenæ Græcorum.

Quarto, «lux» symbolum est prosperitatis et felicitatis, sicut tenebræ adversitatis et infelicitatis, q. d. Felicitas justorum solida est et perdurat, quia fundata in justitia, ideoque solidam liquidamque tam sibi quam aliis affert lætitiam: at lucerna, id est modica et brevis impiorum felicitas, ocius exstinguitur et deperit, præsertim dum more suo eam ostentant, itaque invidiam et æmulationem sibi concitant; invidi enim et æmuli eam sæpe exstinguunt. Ita Lyranus, Baynus, Salazar et alii. Hic sensus valde appositus est.

Quinto, «lux» symbolum est famæ, claritatis et gloriæ, q. d. Fama et gloria piorum similis est amplæ luci, quæ omnes illustrat, exhilarat, lætificat: at lucerna, id est brevis et exigua fama, impiorum illico exstinguitur, ideoque solidam claritatem et lætitiam afferre nequit.

Sexto et sublimius, «lux» symbolum est doctrinæ, justitiæ, virtutis, gratiæ, quæ est lux cælestis et divina, de qua Christus, Matth. V: «Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est,» q. d. Justi sua splendida doctrina et gloriosa vita, ac præsertim sua beneficentia et eleemosynis tam spiritalibus quam corporalibus illuminant et lætificant cunctos. Unde a Christo vocantur «lux mundi,» Matth. cap. V. At lucerna, id est modica doctrina, virtus et gloria impiorum, quæ in nocte hujus vitæ et sæculi fulgere videtur, sæpe in ea, semper post eam, sive ea transacta, exstinguetur, ac oriente die æternitatis gloriaque cœlesti, velut stellæ oriente sole, occidet et evanescet. Alludit ad Job XVIII, 5: «Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? lux obtenebrescet in tabernaculo ejus, et lucerna, quæ super eum est, exstinguetur.» Hunc sensum innuunt Septuaginta, dum post hunc versum explicationis gratia subjiciunt hunc, qui non est in Hebræo: «Animæ dolosæ errant in peccatis; justi autem miserantur et miserentur,» quem Noster ponit inferius et annectit vers. 13. Ita anonymus in Catena Græcorum.

Nota: Sapientia, virtus, dignitas, lætitia et felicitas justorum comparatur אור or, id est luci amplæ, qualis est solaris, quia solida est, ingens, jugis, stabilis et per omnes orbis partes sese diffundit, juxta illud Prov. IV, 18: «Justorum autem semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.» Vide ibi dicta. Talis fuit Christi, qui fuit sol universi, de quo Psal. XVIII, vers. 7: «Exultavit ut gigas ad currendam viam; a summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus.» Unde Aben-Ezra: «Lux justorum, ait, similis est lumini venturi sæculi» (imo illud inchoat, et in illud desinit, juxta illud Psal. XXXV, 10: «Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo,» puta in lumine gloriæ, «videbimus lumen»), aut salutis splendori, juxta illud Isaiæ, cap. IX, vers. 2: «Habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.» Denique or justorum est אור ur, id est ignis, puta claritas et zelus, quo alios amore Dei inflammant. At vero sapientia, virtus, lætitia et prosperitas impiorum comparatur lucernæ, quia instabilis est, modica, brevis, frigida, evanida, ac minimo adversitatis reflante vento exstinguitur.

Nota secundo antithesin: nam τὸ lætificat per metalepsin opponitur τὸ exstinguitur; lux enim justorum, quia solide perdurat, crescit et augescit; hinc lætificat ipsos et cæteros: lucerna vero impiorum, quia illico minuitur et exstinguitur, hinc solidam lætitiam afferre nequit, sed umbraticam et fucatam, quæ evanescens in majorem deinde luctum et mærorem desinit et terminatur. Talis est lux, id est doctrina et splendor hæreticorum, hypocritarum, fraudulentorum, mendacium, etc., quæ detecta hæresi, hypocrisi, fraude, mendacio, illico evanescit. Rursum, lux justorum lætificat, vel, ut Hebraice est, lætatur, id est læta est, ampla, clara, quia in dies intenditur et magis clarescit: lucerna vero impiorum quasi mœsta languescit, et instar lucernæ deficiente oleo emoritur et exstinguitur. Unde noster Salazar: «Lux, ait, justorum lætificat,» id est augetur; lucerna vero impiorum decrescit et exstinguitur: sic læta seges vocatur magna, aucta et ampla. Sic Hebræi palmum magnum vocant palmum שוחק schocek, id est ridentem et lætum; palmum vero parvum vocant palmum עצב atseb, id est tristem et mæstum. Sic cap. X, vers. 1, dicitur: «Filius sapiens lætificat patrem:» lætificat, id est magnificat et magnum reddit. Lætitia enim rebus dat incrementum et vitam, mæstitia vero decrementum et interitum.

Moraliter, noster Alvarez de Paz, lib. III De Perfect. part. II, cap. XIV: Lux, id est vita, inquit, et conversatio justorum lætificat Deum, Angelos et homines: Deum, cui illi purissimum honorem exhibent; Angelos, quorum se discipulos et imitatores ostendunt; homines, quos vitæ sanctitatem et bonorum operum perfectionem docent. Si viri perfecti orent, tanto spiritus fervore, tanta reverentia et timore, tanta fiducia et amore orant, ut non tam homines fragiles, quam terrestres quidam angeli videantur. Si, cogente necessitate aut charitate, loquantur, tanta circumspectione et modestia loquuntur, ut nihil otiosum, nihil mæstum, nihil durum audientibus ex ore suo prodire permittant. Si corpus cibo et potu sustentent, tantam abstinentiam et sobrietatem retinent, tanta districtione appetitum cohibent, ut scientes ne in modico quidem excedant temperantiæ mensuram. Si quid aliud agant, sic agunt ut bonæ ac perfectæ actionis circumstantias non deserant: sunt enim veluti artifices virtutis peritissimi, et pictores sapientissimi, qui ex suis manibus nullum opus impolitum aut minus decorum abire concedunt. Thomas enim Aquinas, explicans qua ratione Deus omnia bene faciat, his pene verbis nos ad ejus imitationem exhortatur: Similiter et nos diligentiam apponere debemus, ut singula opera nostra, quantum unquam melius possumus, faciamus ex omni virtute Domini Jesu Christi, et cum omni desiderio triumphantis et militantis Ecclesiæ, et sub nomine Creatoris, quasi tota salus nostra, et omnis laus Dei, et universitatis utilitas ex uno opere dependeat, quasi nunquam ad id opus reversuri, neque opus aliud postmodum incœpturi. Hæc ille.


Versus 10: Inter Superbos Semper Jurgia Sunt

Hebraice, tantum in superbia dabit (superbus) litem, et cum consultis sapientia. Septuaginta, malus cum contumelia agit mala; qui autem sui ipsorum cognitores (videntur legisse יודעים iodeim, id est cognitores, cum Noster et alii legant, נועצים noatsim, id est consulti vel consiliarii), sapientes. Septuaginta de more sequitur Syrus, vir improbus, ait, cum contumelia malum operatur; Aquila, Symmachus et Theodotion, quos sequitur Lucifer Calaritanus, Apolog. pro S. Athanasio, et S. Hieronymus contra Ruffinum, malus in superbia dabit pugnam; pergit Theodotion, et in iis qui consilium adhibent, sapientia; Chaldæus, attamen in superbia venit contentio, et hi qui consilium ineunt sapientes sunt; Tigurina, arrogans temeritas nihil quam rixas excitat, at cum consultis sapientia, id est, ut Vatablus, peculiare est superbo excitare litem, etc.

Sensus est, q. d. Superbia facit ut superbi jugiter litigent et rixentur; facit enim ut quisque alium anteire, et præ eo sapere ac honorari velit: quare in consilio superbus vult suam sententiam cæterorum omnium judicio præferri, nec ulli etiam sapientiori cedere sustinet; hinc lites et jurgia. At vero «qui sui ipsius cognitor,» ut vertunt Septuaginta, id est suæ infirmitatis et ignorantiæ conscius est, libenter audit aliorum consilia, eaque suis anteponit, et iis acquiescit; quare nulla habet jurgia, nullas discordias, sed pacem cum omnibus, ac prudenter et feliciter res gerit, ideoque sapiens est. Hinc videmus inter hæreticos tot esse jurgia, tot sectas quot capita. Audi S. Augustinum, De Pastoribus in cap. XXXIV Ezech. 10: «Alia secta, ait, in Africa, alia hæresis in Oriente, alia in Ægypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia: diversis locis sunt diversæ, sed una mater superbia omnes genuit; nec mirum, si superbia parit dissensionem: hæc enim ejus germana soboles est.» Idem, epist. 120 ad Honoratum, explicans illud Psal. XXI: «Et a cornibus unicornium humilitatem meam: In unicornibus, ait, superbi intelliguntur, quia superbia odit omne consortium.»

Antithesis rursum hic est obscura; clara esset si dixisset: «Inter superbos semper sunt jurgia, inter humiles autem semper viget concordia et pax;» sed more suo per metalepsin et metonymiam docere voluit, humilitatis comitem et effectum esse auditum et sequelam consilii, æque ac concordiæ et pacis sapientiam. Ideo enim inter superbos sunt jurgia, quia nolunt audire et sequi sana aliorum consilia, ac utraque de causa insipientes sunt; insipientium enim est jurgari, æque ac sequi superbum et insipiens cerebrum proprium. E contrario inter humiles constat pax, quia hi libenter aliorum audiunt et sequuntur judicia, ac utraque de causa sapientes sunt. Vera enim sapientia est humilitas, suique cognitio et demissio. Unde illud sapientissimum Apollinis Delphici oraculum: γνώθι σεαυτόν, id est nosce teipsum. Hinc rursum vera sapientia est, non niti suo judicio, sed agere omnia cum sapientum consilio. Superbia ergo causa est jurgiorum, dissensionum, schismatum, hæresum, litium, bellorum: humilitas vero causa est et mater concordiæ, pacis, unionis, charitatis. Hoc significant Hebræa, quæ habent, vere, vel tantum in superbia (superbus) dabit litem: in superbia, id est propter superbiam; nam ob solam superbiam et fastum dissensio et rixa oritur, ait R. Salomon; cum iis autem qui consulto agunt, sapientia est, quia hæc in consilio habitare se profitetur, Prov. VIII, 12: «Ego sapientia, inquit, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.» Sic et Aben-Ezra: «Significat, inquit, a fastu lites oriri; qui autem consilium ineunt, ne superbe se gerant, cum iis sapientiam esse.» Exempla sunt in bellis civilibus Romanorum et Græcorum, quæ ab ambitione ortum duxerunt; qualia fuere Syllæ et Marii, Cæsaris et Pompeii, Augusti et Antonii, Antiochorum et Seleucorum, in posteros continua serie propagata per 150 et amplius annos.


Versus 11: Substantia Festinata Minuetur

Hebraice, divitiæ ex vanitate minuentur, sed colligens per manum augebit, supple, divitias suas. Unde qui colligit semper et collecta curat et conservat, in auget eas.

Primo, R. Levi sic exponit: Divitiæ quæ ex rebus vanis congeruntur, valde minuentur, quia scilicet res vanæ et fragiles facile franguntur et evanescunt. Vidi Lovanii quemdam, qui opes suas expendebat in cyphis vasisque vitreis conflandis, ut ea alibi caro divenderet, cumque iis currum onerasset, is in itinere allisus ad scopulum, eversusque, omnia vitra ad saxa allisit et confregit: ita ex divite repente factus est pauper.

Secundo, Cajetanus τὸ ex vanitate refert ad minuetur, non ad substantia, q. d. Substantia, quæ in res vanas expenditur, ex hac vanitate minuetur: quia scilicet herus vacat symposiis, conviviis, splendidis vestibus, equis, famulis, rhedis, cæterisque vanitatibus; at colligens per manum, id est qui opes suas asservat, et manu laborando multiplicat, is augebit eas.

Tertio, alii, q. d. Substantia ex vanitate, id est quæ obiter et perfunctorie colligitur, minuetur. Ita R. Salomon: Qui studia sua, inquit, congestim et desultorie agit, minuetur, hoc est, ea paulatim oblivioni tradet.

Quarto, idem Cajetanus, et ex eo noster Salazar: «Substantia, inquit, ex vanitate minuetur;» Symmachus, ex vacuitate, id est, quæ nullo labore aut industria constitit possessori suo, quia illam vel a majoribus accepit, vel subita aliqua fortuna nactus est. Et quidem hanc (ex mea sententia) noster Interpres vocavit festinatam, acceleratam, vel subitam substantiam, quam sine industria sua aut labore quis subito percepit. Hæc igitur imminuetur, quia opes illas quas quis sine labore obtinuit, minoris æstimat, atque adeo temere profundit. Quæ autem paulatim manu colligitur, multiplicabitur: illa videlicet substantia, quæ longo tempore manu, id est, labore et propria industria, conquiritur, haud temere expenditur, quin potius in dies amplificatur. Nam qui illam eo modo acquisivit, maximi quidem habet, atque adeo parce insumit, et cumulatius quotidie augere curat. Huc facit illud Trevirri: «Aer, inquit, qui summo mane præcociter elevat nebulam et nubes, fere affatim a prandio pluviam mittit: sic non solent retinere filii quod congesserunt patres avare,» nimirum decoquunt et profundunt patrimonia avare a patribus congesta.

Quinto et genuine, substantia ex vanitate, id est vanis pravisque modis artibusque, ut per magiam, usuram, rapinam, fraudes, etc., acquisita, minuetur: quia Deo vindice, ab injusto et violento possessore avolabit ad alium, vel justum, vel minus injustum; quæ autem per manum, id est justo, strenuo et continuo manuum labore colligitur, multiplicabitur. Noster vertit, festinata, id est festinanter acquisita, quia quæ sic acquiritur, fere illicitis modis per fas et nefas corraditur. Adde, videtur Noster pro מהבל mehebel, id est ex vanitate, legisse מבהל mebohal, id est festinata, per metathesin. Sic et Septuaginta, qui tamen utrumque legisse videntur, nimirum eleganti paranomasia hoc modo: חוץ מהבל מבהל hon mehebel mebohal, id est, ut ipsi vertunt, substantia ἐπισπουδαζομένη μετ' ἀνομίας, id est festinata cum iniquitate, minor fit; congregans autem cum pietate implebitur. Addunt Septuaginta, justus miseretur et commodat; et Chaldæus, opulentia iniquitate (Syrus, ex iniquitate) possessoris acquisita minuetur, et qui congregat et dat pauperi (Syrus, quæ autem juste congeritur), multiplicabitur. Accedit quod τὸ mebohal non mehebel habeatur cap. XX, vers. 21, ubi pene eadem est sententia: «Hæreditas, ait, ad quam festinatur (Hebraice, mebohelet) in principio, in novissimo benedictione carebit.» Ita explicat Aben-Ezra, Auctor Catenæ Græc., Lyranus, Jansenius et alii. Astipulantur Philosophi. Menander:

Nunquam vir æquus dives evasit cito.

Huc respexit ille qui Syllæ jactanti sese dixit: «Quomodo vir bonus esse potes qui tantas possideas opes, cum a patre nihil tibi sit relictum?» Ita Plutarchus in Vita Syllæ. Gnome est Quintiliani, lib. X, cap. III: «Nihil rerum ipsam naturam voluisse magnum cito effici, præposuisseque pulcherrimo cuique operi difficultatem; quæ nascendi hanc quoque fecerit legem, ut majora animalia diutius visceribus parentum continerentur.»

Porro causa cur opes, cito collectæ, cito diffluant; sensim autem congregatæ, perdurent, prima est ea quam jam dixi, scilicet quod opes cito collectæ sæpe partæ sint per usuram, rapinam, fraudem, aliave scelera. Male autem parta male dilabantur. Secunda, quod opes, quæ cito colliguntur, colligantur præcipitanter et temerarie sine consideratione et prudentia. Unde Hebræum mebohal significet festinationem cum præcipitantia et temeritate; quas autem temere et imprudenter corradit, facile alicui vectigali, tributo, hypothecæ, obligationi, alterive oneri aut vitio sunt obnoxia, quod postea cum deprehenditur, opes ipsas imminuit vel aufert. Rursum præcipitantia hæc facit, ut opes collectæ non satis prudenter firmentur et reserventur; quocirca facile vel ab homine, vel a casu aliquo eripiuntur aut subvertuntur. Qui autem sensim opes congregat, is prudenter id facit, ideoque eas sibi firmas stabilesque efficit. Tertia, quod opes cito facileque collectæ large et liberaliter expendantur, imo prodigantur; qui vero opes sensim cum labore parat, is eas parce expendit, ac quotidie eis aliquid adjicere et accumulare satagit. Denique tritum est illud: «Quod cito fit, cito perit.»

Porro hæc gnome locum habet in opibus non tantum temporalibus, sed et spiritualibus. Sic enim videmus eos qui festinato satagunt evadere docti, ideoque simul student Grammaticæ, Rhetoricæ et Philosophiæ (quod S. P. N. Ignatio, initio conversionis suæ, contigit), nihil vel parum proficere, tempusque perdere. Rursum videmus eos qui cito in virtute perfecti evadere volunt per immodicum fervorem, eam non assequi, quia fervor ille cito defervescit: unde tales quod subito amplexi sunt, subito derelinquunt. E contrario virtus et scientia, quæ moderato et continuato studio, per humilitatem et exercitia scholastica sensim acquiritur, crescit et perdurat.

Unde Græcum ἐπισπουδαζομένη aliqui vertunt, substantia effervescens minuetur. Nam, ut apte ait Plutarchus in Moral., præpropera et tumultuaria ista opum, scientiarum et virtutum augmenta similia sunt lacti vel aquæ per ignem effervescenti et ebullienti, cujus major pars in spumas et vapores abit, ac per cacabi labra dilabitur; reliquum mox, ut ab igne deponitur, subsidit, ac imminutum consumptumque apparet; sicut ergo lac præ cæteris liquoribus fervore attollitur, et eodem fervore consumitur deprimiturque: sic prorsus intempestivi Novitiorum fervores ipsos extollunt, sed et debilitant ac consumunt vires tam animi, quam capitis et corporis, itaque in majorem animi dejectionem depriment et prosternent, quo fit ut subito tam fiant languidi et torpidi, quam paulo ante fuerant vegeti et fervidi.

Hujus fervoris intempestivi typus et symbolum est asinus Maurusius, cui, ut scribit Ælianus, lib. XIV De Animal., cap. X, initio, cursus est velocissimus: volare eum, non currere diceres; sed hic fervor illico intepescit, et in maximum tarditatem degenerat celeritas. Simili modo id ardentibus principia sæpe fervent, tepent media, ultima frigent: quo fit ut qui ita se gerunt, nunquam ad solidam sapientiam et virtutem perveniant, cui perseverantia opus est vel maxime. Causam dat Lucretius, lib. IV Rerum Natur. dicens:

Nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, Vincitur in longo spatio tamen atque labascit. Nonne vides etiam guttas in saxa cadentes Humoris, longo in spatio pertundere saxa?

Hinc illud tritum: «Festina lente,» cujus symbolum est delphinus anchoræ implicatus, quod Augusto et Tito Imperatoribus pro insigni fuit. Huc facit illud Accii in Chrysippo:

Minus pigrasse quam properasse est nefas.

Rursum, præmaturi incrementi symbolum est salix arbor, ita dicta, quod ea celeritate in ramos et frondes accrescat, ut salire videatur, ait Verrius (esto Festus Pompeius aliud salici det etymon); sed mox eadem celeritate salix in autumno defrondescit, et rami amputantur. Ita Pierius, Hierogl. 32, cap. XXIX.

Ejusdem symbolum est cucurbita pinum complexa cum hoc lemmate: «Cito nata, cito pereunt.» Et aquila insistens testudini, de qua Poeta:

Et tardus nimis, et præceps nimis esse caveto. Ille sapit, medium qui in re utrumque tenet.

Audi Thucydidem: «Duo sunt adversissima rectæ menti, ira et celeritas.» Audi et Comicum:

Clarius quo fulsit ignis, citius hoc extinguitur. Esse non potest celebre, quod celeriter nascitur. Notus esse idem diuturnus ac præcox nequit. Non ferunt ætatem, adepta quæ statim sunt exitum. Aliud celeritas, aliud est maturitas. Natura magnum nil voluit fieri cito. Cæcos parit catellos festinans canis. Factum satis cito est, quod factum est bene. Fortuna quem raptim effert, raptim destruit. Obliviosa, nec sat sui compos est festinatio. Quo magis es festinus, hoc rem tardius perficis.

Præclare Tacitus, lib. III Annal. cap. LXVI: «Festinatio multos bonos pessumdedit, qui, spretis quæ tarda cum securitate, præmatura vel cum exitio properant.» Huc facit apologus cucurbitæ cito, et oleæ tarde crescentis. Olea enim mirabatur juxta se natam brevi tantum crevisse, ut se esset longe altior, quæ annos plures in eodem morata est loco. Sed cum, adventante hieme, cucurbita exaruisset: «Minime, inquit olea, cito crescentibus est invidendum, quibus tam cito paratus est interitus.» Apologus hic significat nimis festinata non esse diuturna.

Similis cucurbitæ et palmæ apologus exstat apud Cyrillum, lib. III Apolog. moral. cap. XIV: «Orta, inquit, cucurbita juxta palmam, radicem habens minime firmam, paucis diebus in altum elata, et antiquissimæ palmæ velocioribus incrementis adæquata, proposuit dicens: Palma soror, quantum temporis habes? cui illa: Centum vitæ annos. Tunc cucurbita, magis mature se crevisse gaudens, grata naturæ dixit: Gratias tibi, quia pro anno mihi diem dedisti; nam quod palmæ annus, hoc mihi dies dedit. Mox ei palma, ut superbiam ejus dejiceret, ita fertur dixisse: Recte es cucurbita, cum curvatum judicium habeas. Nam si sane sentires, attenderes quod, regularitate mirabilis natura cuncta disponens, juxta modos augmentationis mensuret periodos durationis.» Probat id ratione a priori, quam exemplo piscis hemerobii, elephanti et torrentis confirmat: «Etenim quod mature crescit, cito decrescit; et paulatim auctum, in longum est durativum. Hemerobius piscis repentinis augmentis excrescens, eo die quo oritur, moritur; et elephas trecentenarum pertingit ad terminum, quia festinum non habuit incrementum. Torrens rapidus cito consumitur, sed tardus passu moderaminis amplius antiquatur. Melius est ergo paulatim crescere et diutissime vivere, quam celerius supercrescere, et quantocius ariditate finiri.» Unde seram cucurbitæ pænitentiam subjicit, dicens: «Quibus non sine tribulatione auditis, suspirans cucurbita dixit: Quis te hoc docuit? cui illa: Tarditatis certæ meæ antiquitas; nam in antiquis est sapientia. Tunc illi mæstitia abdita suboriente, eidem scientialibus in præjudicium suum, et commodum aliorum, erudita cucurbita cum lacrymis exclamavit, et dixit: O nimium infelicem rapacitatem cupidinis, ac violentæ radicis! O felicissimam moderantiam æquitatis! Quæ enim cito vorat violenta rapacitas, post modicum effunduntur; sed quæ paulatim acquirit æquitas, nunquam deficiunt, quia in sempiternum manet justitiæ fundamentum. Quibus dictis, conticuit.»


Versus 12: Spes, Quae Differtur, Affligit Animam

Primo, Baynus censet hic spem bonorum temporalium componi et opponi spei bonorum spiritalium et æternorum, quod prior caduca ac vana semper differatur, et nunquam veniat, itaque sperantes deludat et cruciet; posterior vero stabilis et vera illico veniat: tum quia bona æterna, quæ speramus, per certam spem quasi manu tenentur; tum quia per rem brevi manu tenenda et possidenda obvenient: quare hæc spes instar ligni vitæ animam pascit et oblectat. Unde S. Gregorius: «Spes, ait, in æternitatem animum erigit, idcirco nulla mala exterius, quæ tolerat, sentit.» Et Origenes, hom. 9 in Exod.: «Futurorum spes laborantibus requiem et solatium parit, sicut in agone positis dolorem vulnerum mitigat spes coronæ. Id multis exemplis ostendit Apostolus ad Hebræos, toto cap. XI, uti ibidem ostendi. Dei ergo promissa, æque ac dona, sunt aurea et gemmea: ex adverso mundi promissa sunt aurea, spes vero et res vitreæ; gemmam enim pollicetur mundus, cum vix præstet crystallum.

Secundo, Septuaginta Complutensium hunc versum sic efferunt, justus miseretur, et commodat; bonum autem, vel honestum desiderium, est arbor vitæ, quia sicut ex arbore vitæ nascebantur fructus optimi, qui vitam longævam homini prorogabant: sic ex bono desiderio nascuntur opera bona, quibus justus miserendo et commodando aliis vitam impertit. Verum Septuaginta Romani sic habent, melior est qui incipit auxiliari corde, illo qui promittit et in spem adducit; arbor vitæ desiderium bonum; et Syrus, melior est qui juvare incipit, quam qui spem suspendit; et Chaldæus, melior est qui projicit sarculum suum, illo qui pendet in spe. Sed arbitror, inquit Giggeius, esse errorem, ac pro משרי demisde, id est qui projicit, legendum esse דמשרי demisre, id est qui incipit. Unde sic vertas, melior est incipiens (auxiliari, ut vertunt Septuaginta et Syrus) illo qui pendet in spe.

Quare ex illis versionem Vulgatam sic explicat noster Salazar: «Melior est qui incipit auxiliari corde,» id est longe gratior accidet ille, qui illico et actutum ex corde incipit benefacere, et auxilia proximo impendere, quam ille qui magna promittens longa spe torquet animum accipientis. Addit autem: «Arbor vitæ desiderium veniens,» id est, res optata, non quidem dilata, sed in manus optantis cito veniens, arbori vitæ assimilis est. Huc facit illud: «Qui cito dat, bis dat.» Et: «Beneficium inopi duplicat, qui confert celeriter.» Auctor vero Catenæ Græcorum sic clare Septuaginta vertit et explicat: «Melior est qui ex corde et re ipsa juvat, juvareque incipit, quam qui se adjuturum promittit, et in auxilii spem erigit. Pulchrum est mature virtutem auspicari, neque de die in diem exspectando spe vana Deum hominesque lactare. Qui enim sperat cras se exordium facturum, quid crastina lux adductura sit prorsus ignorat. Hoc enim significat dum ait: Qui incipit corde juvare.» Hic sensus verus et appositus est, sed arctior: nam non adæquat, nec explet totam sententiæ vim. Unde, tertio, plene et adæquate: «Spes» ponitur metonymice pro re qualibet desiderata, uti et alibi sæpe. Sic dicitur Rom. VIII, 24: «Spes (id est res sperata) quæ videtur, non est spes.» Unde explicans subdit Apostolus: «Nam quod videt quis, quid sperat?» Itaque sensus est, ait Jansenius: Cum res quælibet quæ speratur sive ab homine, sive ab angelo, sive ab aere, sive ab alia creatura, sive a Deo, differtur, hæc dilatio angit cruciatque mentem; cum vero res diu, vel multum, desiderata advenit desideranti, tunc illum pascit, oblectat, exhilarat, roborat instar ligni vitæ. Sicut enim fructus arboris vitæ cor robur que hominis æstate senescens, debilitatum et languescens recreasset, restaurasset et pristino vigori restituisset: sic prorsus cum quis potitur et fruitur re multum desiderata, cujus desiderio languescit, ex ea recreatur, exhilaratur, convalescit et corroboratur. Unde in Hebræo clarior est antithesis; habet enim, spes protracta est languor et ægritudo cordis. Infirmitati enim cordis apposite opponitur lignum vitæ, inquit Jansenius, cujus est vivificare et sanare ejus infirmitatem. Significatur ergo spem protractam languidum facere cor animumque hominis, ita ut impediatur a plerisque suis functionibus, nec lubeat vivere; vice versa, ex rerum quæ desiderantur præsentia cor animumque vivificari, confortari et exhilarari, non secus quam si ex pomo ligni vitæ, quod erat in paradiso, quis comedisset. Unde clare vertit Vatablus, exspectatio dilata macerat cor; cum vero venit id quod desideratur, ceu lignum vitæ est; Chaldæus, lignum vitæ (qui) desiderium adducit, q. d. Quam gratum erat lignum vitæ, tam gratus est qui rem desideratam adducit et exhibet.

Huic sententiæ parallelæ sunt gnomæ Philosophorum. P. Syri: «Etiam celeritas in desiderio est mora.» Epicteti: «Quid est longissimum? Spes. Quid est spes? Vigilanti somnus, exspectanti dubius eventus.» Senecæ: «Cum exspectatio longior est, consenescit animus, et debilitatur mens.» Comici: «Desideranti invisa est quævis mora. Desiderium acuit absentis vicinitas. Post spem omne desiderium impatientissimum est.» Nazarii, orat. in Constantinum Imperatorem: «Flagrantia sunt animorum desideria, cum occultorum solatia perdiderunt.» Symmachi, lib. III, epist. 46: «Gravis est sitis bonarum rerum, cui sola fruendi assiduitas medicinam facit.» Sic Jacob languebat præ desiderio Rachelis, serviitque pro ea Laban socero septem annis: «Et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine,» Genes. XXIX, 20. Sic sponsa sponsi amore et desiderio languens: «Fulcite, ait, me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.»

Id experiuntur viri sancti, qui anhelant ad cœlum, ut Deo et Christo fruantur; de quibus Apostolus, Rom. VIII, 22: «Scimus, ait, quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes; et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.» Et cap. VII, vers. 24: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Et Philip. I, 23: «Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo.» Ubi multa in hanc rem dixi.

Unde Beda hunc locum de desiderio cœlestis gloriæ sic explicat: «Spes quæ differtur, affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens. Quia nimirum, ait, quamdiu differtur spes æternorum, affligitur anima fidelium, vel pro dilatione videlicet bonorum quæ amat, vel pro illatione malorum quæ tolerat. At ubi venerit quod desiderat, facile obliviscitur quod sustinuerat, quia in æternum vivere incipit cum suo Redemptore, quem tota intentione quærebat; ipse est enim lignum vitæ amplectentibus se.»

Sic B. Virgo insatiabiliter desiderabat migrare ex hac vita, ut Christo suo frueretur, atque hoc desiderium eam languentem efficiebat, sensimque conficiebat; ideoque illam non morbo, sed hoc desiderio mortuam esse censent Franciscus Suarez, Ribadeneira aliique Theologi.

Sic animæ patrum in limbo, ac præsertim Adæ, Evæ, Seth, Enos, etc., quæ per tria annorum millia in limbo inferni exspectabant adventum Christi, qui eos inde liberaret, hac longa exspectatione affligebantur. Unde clamabant assidue: «Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem,» Isaiæ XLV, 8. Sic animæ in purgatorio, præter ignem et pœnam sensus, mire torquentur pœna damni, puta desiderio speratæ, sed dilatæ beatitudinis visionisque Dei; adeoque inter illas sunt nonnullæ quæ purgatorium habent non ignis, nec alterius pœnæ sensibilis, sed solius desiderii et exspectationis, quo languent et cruciantur, quia clare cernunt quantum quamque desiderabile sit bonum, quod exspectant, a quo ob culpam suam retardantur. Unde ex apparitionibus animarum constat hoc purgatorio exspectationis inter alias torqueri animas illas, quæ amantiores fuere vitæ hujus, ideoque tardius ex ea emigrarunt, ac minus avide mortem et patriam cœlestem appetierunt.

q. d. Qui malum sibi proxime impendens contemnit, neque consilium de illo arcendo inire studet, idcirco exitium subibit, extremaque patietur; qui autem timet et observat praecepta Dei, pace fruetur, impendentia sibi mala contemnens, quod in Deum spem suam conjecerit.

Secundo, Baynus per rem accipit rem familiarem, q. d. Qui negligit curam rei familiaris, hic ejus jacturam patietur.

Tertio et genuine, per rem accipius rem bonam et honestam lege Dei praeceptam vel probatam, puta opus honestum vel actum cujuslibet virtutis. Hoc enim exigit antithesis, quasi dicas: Qui contemnit vel detrahit rei bonae a lege probatae, puta virtuti, hic obligat se judicio, id est condemnationi, irae et vindictae divinae; qui autem timet praeceptum, resque in eo praeceptas observat, in pace versabitur. Et sic hic sensus coincidit cum Hebraeo juxta tertium sensum paulo ante assignatum. Ita Baynus. Sensus, ait, est, quasi dicas: Qui rebus sacris detrahit culpando quae a Deo sunt ordinata, vel qui detrahit et obloquitur bonis hominibus, mandatum Dei transgressus, et pacem dissolvens inter homines, hic obnoxius et obligatus erit ad poenam a lege, vel a Deo transgressoribus statutam: e contrario qui servans mandatum Dei amat proximum omneque honestum, hic pacem habet cum Deo, et cum hominibus, juxta illud Psal. CXVIII: «Pax multa diligentibus legem tuam.»

Huc facit auctor Catenae Graecor., qui in Septuaginta pro πρᾶγμα, id est res, legens τάγμα, id est ordo, ordinatio, praeceptum, sic vertit, qui despicit mandatum, despicietur vicissim ex eo; qui autem praeceptum reveretur, hic mente praeditus est sana; sicque explicat, q. d. «Qui virtutem contemnit, ac malitiae patrocinatur, paria refert, quia vicissim ab illa contemnetur; in ea autem intricabitur, nec injuria: rei enim natura hoc exigit,» quasi dicas: Virtus se contemnentem contemnit: vice versa, eadem se honorantem et observantem honorat et observat, ac pace, id est prosperitate, rerum abundantia, omnique bono cumulat et beat.

Potest tamen haec sententia extendi quoque ad rem malam, et intorqueri in detractores, qui vitia proximorum carpunt. Ita Lyranus: «Qui, ait, detrahit alicui rei eam vituperando, ipse se in futurum obligat ad non commendandum eam, quia sic inhoneste veniret contra verbum suum. Qui autem timet praeceptum, id est transgressionem praecepti divini, in pace versabitur, nimirum in pace triplici: primo, in pace interna quoad conscientiam; secundo, in pace fraterna, quia cum proximo facit justitiam; tertio, in pace superna; quia finaliter venit ad gloriam.» Haec Lyranus. Et Jansenius: Qui de re quapiam, inquit, male loquitur, sive bona sit, sive mala, is se in futurum obligat, quia si male loquitur de re bona, obnoxium se facit poenae et condemna-


Versus 13: Qui Detrahit Alicui Rei, Ipse Se in Futurum Obligat

Hebraice, qui contemnit verbum יחבל לו iechobel lo, id est obligat vel oppignerat se; Baynus, perdit se; Vatablus, damnum patietur; alii, corrumpetur: «Qui contemnit verbum, inquiunt, corrumpetur, vel corruptioni est sibi.» Rursum pro in pace versabitur, Hebraice est ישלם iesculam, quod secundo, verti potest, retribuetur. Unde Vatablus vertit, qui rem contemnit, damnum capiet; qui praeceptum timet, huic rependetur; Pagninus vero, contemnens aliquod, corrumpetur propter contemptum ipsum; et timenti praeceptum reddetur merces.

Jam primo, Aben-Ezra sic explicat, q. d. Qui contemnit verbum, id est correptionem et institutionem, ejus consilia infelicem habebunt successum et ruent; qui autem timet praeceptum, id est qui Deum veretur, ideoque ejus praecepta reveretur, hic sedebit in pace, et tranquillitate fruetur.

Secundo, Hebraei caeteri, quasi dicant: Qui contemnit verbum, id est decretum vel edictum principis, hic ab eo punietur, et capite plectetur.

Tertio, melius R. Salomon, et alii passim per verbum accipiunt legem Dei; sicque constat antithesis, claraque est sententia, quasi dicat: Qui spernit legem Dei, se obligat, id est reum et obnoxium facit judicio, id est condemnationi et poenae transgressoribus statutae; qui autem timet, ideoque observat Dei praecepta, hic liber a poena in pace utpote Deo carus, versabitur. Unde Chaldaeus vertit, qui contemnit verbum, detrimentum patietur ab eo (Syrus, destruetur ab eo); qui autem timet praeceptum, bonis compensabitur; Syrus, liberabitur.

Verum Hebraei saepe per verbum metonymice accipiunt rem verbo significatam, ut cum dicitur Lucae 1: «Non erit impossibile apud Deum omne verbum,» id est ulla res. Sic verbum pro re accepit hic Noster, R. Levi, Vatablus et alii. Jam per rem R. Levi accipit malum impendens, tioni; si autem de re mala magis se obligat ad ejus mali vitationem, ne quod in alio culpavit, postea ob id ipsum merito reprehendatur, juxta illud: «Qui praedicas non furandum, furaris,» Rom. II. Ita fere Beda exponit. At simplicius fuerit, et magis conveniens posteriori parti, ut intelligatur solum de detractione rei bonae, cui proprie dicitur detrahi; qui enim ei detrahit, ipse se in futurum obligat ad poenam, reprehensionem aut defensionem, qua obligatione se injicit in magnam perplexitatem ac animi perturbationem. Contra, qui timet praeceptum divinum, quo et detractio prohibetur, et quid cuique faciendum sit decernitur, is et hic in pace conscientiae animique tranquillitate versabitur, et cum hominibus quoque pacem habebit, et in futuro saeculo pacem aget aeternam et inconcussam. Qui enim alienae vitae curiosi sunt scrutatores et detractores, pacem mentis habere non possunt; at qui opus suum juxta Apostoli praeceptum probat, et ad Domini praecepta expendit, hic in semetipso habet gloriam et pacem. Huc allusit S. Jacobus, cap. IV, 11, dicens: «Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex,» etc. Ubi varias illius loci explicationes recensui.

ANIMAE DOLOSAE ERRANT IN PECCATIS; JUSTI AUTEM MISERICORDES SUNT, ET MISERANTUR. — Hic versus non est in Hebraeo, sed Noster eum transcripsit ex Septuaginta qui eum habent vers. 9, ubi eum explicui; in Septuaginta Romanis ponitur cap. XIV, vers. 15. Septuaginta de more secutus Syrus, viro fraudulento, ait, non erit bonum; et viri sapientis, cujus opera recta sunt, etiam via ejus ponetur in capite, id est, ut clare ex Septuaginta vertit auctor Catenae Graecor.: «Filio doloso nullum obtinget bonum; prudenti autem famulo prosperae sum succedent actiones, ac vis ejus feliciter dirigentur;» idque sic explicat: «Filium dolosum, ait, appellat hoc loco Israelem; sapientem autem servum, illos, qui ex gentibus conversi in Christum crediderunt, quorum ille viam tanquam fidelium sospitat, riteque dirigit.» Verum hic sensus symbolicus potius est et mysticus; nam litteralis est clarus, quem verba prae se ferunt.

Obiter hic adverte versus illos, qui non sunt in Hebraeo, in Vulgata Latina editione non habere numerum proprium, sed jungi versui praecedenti, ejusque numero assignari, idque ut sciatur qui versus exstent in Hebraeo, qui non. Talis est hic.


Versus 14: Lex Sapientis Fons Vitae

Hebraice, lex sapientis vena vitarum ad reducendum a laqueis mortis; Septuaginta, lex sapientis fons vitae; demens autem sub laqueo morietur. Minus recte aliqui pro sapientis legunt sapienti in dativo, huncque dant sensum, q. d. Lex Dei ipsimet sapienti est fons et origo vitae recte agendae, ac moderandae, ad vitanda et evadenda omnia mortis discrimina. Id videlicet interest sapientem inter atque stultum, probum atque improbum; quod sapienti et probo lex vitae agendae initium est, a malo quidem avertens et ad bonum dirigens, stulto autem atque improbo eadem ruinarum causa existit. Nam lex praecipitia et lapsuum occasiones offert, quas stultus declinare aut nescit, aut non vult. Unde fit ut ille, quem fortasse ante cognitionem legis ignoratio excusaret a crimine, jam inde cognita lege sciens ac volens peccet.

Verum Hebraea, Graeca et Latina habent, lex sapientis (non sapienti) in genitivo, puta lex quae manat a mente et ore sapientis, sive quam docet ipse sapiens. Sensus ergo est, q. d. Lex quam docet et dictat sapiens, affert vitam, ut tam ipse quam quivis ejus discipulus legem ejus sequens declinet, evadatque laqueos et pericula mortis. Unde Syrus vertit, lex sapientis fons vitae iis qui declinant a laqueis mortis. Vitam accipe tum temporalem, tum spiritalem gratiae, tum gloriae aeternam. Unde Hebraice est fons vitarum in plurali.

Ita R. Levi: «Lex sapientis, ait, est fons vitae, quod ex illa vitae immortalitas dimanet, mortisque ruina vitetur, praeterquam quod Deo sapiens ob illam peculiari est curae.» Causa est, quod sapiens doceat prudentiam et virtutem, puta prudenter, juste sancteque vivere: prudentia autem, virtus et sanctitas causa sunt vitae praesentis et aeternae, quia prudenter declinant pericula mortis, sibique accersunt vitae adminicula, atque a Deo praemium vitae longioris in hoc saeculo, et aeternae in futuro emerentur et accipiunt. Ita lex vetus a Mose sapiente dictata Judaeis promisit et praestitit vitam longaevam et felicem, Levit. XVIII, 5. Lex vero nova a Christo dictata Christianis affert vitam gratiae et gloriae aeternam, Joan. cap. V, 24.

Sic leges et regulae Ascetis et Religiosis dictatae a S. Antonio, Pachomio, Basilio, Augustino, Benedicto, Dominico, Francisco, asseclis suis conferunt vitam sanctam, religiosam et gloriosam. Ex adverso leges et dogmata insipientium, puta haereticorum, politicorum, Saracenorum, Philosophorum, afferunt mortem praesentem et aeternam. Talia sunt dogmata Epicuri: omne bonum et felicitatem hominis situm esse in voluptate: non esse Numen et providentiam Dei: animam post mortem non sentire, sed cum corpore interire. Et Stoicorum: omnia fieri fato et necessitate: misericordiam esse animi imbecillitatem, ac proinde non esse miserendum: sapientem posse, imo debere, se occidere, ne misere vivat: omnes Deos mortales esse, excepto Jove: non esse ignoscendum reo qui offendit: pluraque similia, quae recensui Actor. XVII, 17.


Versus 15: Doctrina Bona Dabit Gratiam

Hebraice, intellectus bonus dabit gratiam, sed via transgressorum dura; Septuaginta, intellectus bonus dat gratiam, noscere autem legem, mentis est bonae: viae autem contemnentium in perditione; Chaldaeus, via fortis direptorum peribit; Syrus, iter impiorum ad perditionem; Tigurina, intellectus bonus conciliat gratiam (Vatablus, facit hominem gratum), at via praevaricatorum dura est. Pro vorago hebraice est איתן ethan, quod primo, R. Salomon vertit, difficultas, q. d. Contemptorum via, id est conversatio, difficilis et gravis est, tum illis ipsis, tum caeteris. Secundo, Aben-Ezra, Vatablus, Pagninus vertunt, dura, q. d. Ita obstinati sunt contemptores, ut, licet sapiens omnes artes sapientiae adhibeat, eos tamen a criminosa via revocare nequeat. Tertio, R. Levi vertit, aspera, q. d. Via et doctrina praevaricatorum est aspera, perinde ac si sentibus lapidibusque esset obsita. Quarto, alii vertunt, pertinax et instabilis. Quinto, Marinus in Lexico vertit, via praevaricantium fortitudo, vel, vis et vehementia, q. d. Robustae, vehementes et violentae sunt actiones et mores praevaricantium. Sexto, optime Noster vertit, vorago, scilicet exitii et perditionis, ut vertunt Septuaginta, Chaldaeus, et Syrus.

Sensus est, q. d. «Doctrina bona,» id est sapiens et prudens institutio et disciplina, init Dei hominumque gratiam, facitque tam docentem quam discipulum Deo et hominibus acceptum, ut consuetudinis ejus suavitate illecti ejus vitam doctrinamque capessant, imitentur, et moribus exprimant, ait R. Levi, itaque instar magistri, Dei et hominum gratiam sibi concilient: at «iter,» id est vita et doctrina, «contemptorum,» id est qui sanam doctrinam contemnunt, legemque Dei praevaricantur, est «vorago» perditionis et gehennae, in quam ipsi se suosque discipulos praecipitant. Unde Barlaam, apud Damascenum in Historia, cap. XII, Josaphat regi vanitatem et stultitiam peccatorum repraesentat per parabolam hominis ab arbore pendentis, qui ex ea modicum mellis degustat, sed mox cum ea in subjectam voraginem dilabitur, ubi a serpentibus, draconibus et scorpionibus devoratur. Similem peccatorum voraginem per visionem spectavit S. Carpus, teste S. Dionysio Areopagita, epist. 8 ad Demophilum. Via ergo impiorum est ethan, id est dura, inhumana, saeva, alios devorans, horrore concutiens, et instar voraginis absorbens et perdens, ac in voraginem exitii et gehennae pertrahens. Sic Psal. LXXIII, 13, dicitur: «Tu siccasti fluvios ethan,» id est fluvios fortes, puta profundos, voraginosos et rapaces, qui in suam voraginem et abyssum omnia abripiunt et demergunt. Et Amos V, 24: «Torrens fortis,» Hebraice ethan, vocatur rapidus, qui omnia in suam voraginem abripit et mergit.

Porro alii aliter haec explicant. Primo, Jansenius ex mente Rabbinorum: Sensus, inquit, est, quasi dicat: Bona institutio dat hominibus gratiam, hoc est, efficit ut sint gratiosi, quia facit clementes et humanos; via autem contemnentium bonam institutionem efficit inhumanos, asperos et intractabiles, ac ob id invisos et exosos.

Secundo, Baynus, qui ethan vertit dura, vel roborata per consuetudinem: Vita transgressorum, inquit, qui tenebris errorum habentes obscuratum oculum mentis, ut male decernant, sic male agunt, fortis est et dura, difficillime corrigitur, ut qui in utroque errant intellectu, videlicet speculativo, qui male discernit, et practico, actionibus scilicet ex errore manantibus, dum non intelligit coelestium et terrenarum rerum quam latum sit discrimen. Aliter: Intellectus bonus, vel qui bonus est suo intellectu et prudentia, dabit magnam gratiam aliis, et ut ipsi concipiant rectam fidem, et gratiam inveniant in oculis multorum; sed contra viam et consuetudinem vivendi transgressorum, non praevalebit intellectus, quantumvis bonus, quantumvis magna doctrina: ubi obduratum fuerit cor eorum, sive vivendi modus consuetudine induruerit, ad modum semitae saepius frequentatae. Proverbium docet intellectum et fidem integram in primis necessariam ad sapientiam, hoc est ad probitatem vitae: haec Baynus.

Tertio, Cajetanus vertit, intellectus bonus dabit gratiam, et via mentientium dura; sicque explicat, q. d. Qui bono intellectu docilique ingenio pollet, hic gratiosus est, id est benevolus et beneficus in alios: qui vero duro et hebeti est ingenio (quales hic mentientes vocantur), ipsius via, id est vita et mores sunt duri et asperi.

Quarto, noster Salazar: Bonus intellectus dabit gratiam, id est, inquit, facilitas ingenii ac morum mititas gratiam ac benevolentiam omnium conciliat; at via, id est conversatio contemnentium, id est hominum protervorum et pervicacium, quorum mores difficiles et acerbi sunt, est vorago, id est, in eorum conversatione subest magna et praeceps labendi occasio: qui enim cum aspero et difficili homine conversantur, sicut hi qui per asperam viam iter agunt, saepius offendunt et concidunt. Porro lenis et mitis appellatur vir boni intellectus vel ingenii: nam sicut irasci et furere in belluarum et ferarum naturam degenerat: sic etiam mitescere et mansuetum esse homines imprimis decet. Audi S. Chrysostomum, homil. 34 in Genes., ubi sic ait: «Hoc enim certissimum signum, quo internoscitur vir ratione et ingenio praeditus, si mansuetus fuerit, si lenis, si mitis, si modestus et quietus, si non quasi servus ducatur et trahatur ab ira, aut ab aliis affectionibus; sed ratione vincat internos illos incompositos motus, nobilemque suam generositatem servet, ne in brutorum ferociam negligentia degeneret.»

Quinto, idem Salazar, q. d. Sana et vera doctrina per semetipsam, absque lenociniis et pigmentis placet et grata est; at vero doctrina contemptorum, qui scilicet veritatem contemnunt, et fallacia dogmata tradunt, suspecta est, nemoque ei fidit: semper enim subest suspicio foveae aut voraginis, id est erroris alicujus latentis, in quem mens deduci vel prolabi possit. Verum sensum initio datum exposuit versio Vulgata, Septuaginta, Chaldaeus et Syrus.


Versus 16: Astutus Omnia Agit cum Consilio

Hebraice, omnis callidus res suas faciet cum scientia; stultus autem manifestabit, vel expandet, stultitiam; Septuaginta, expandet suam nequitiam: Aquila, Symmachus et Theodotion, ἀφροσύνη, id est insipientiam. «Astutus,» Hebraice ערום arum, id est prudens, cautus, discretus, callidus. Unde Tigurina, cautus omnia scite (Vatablus, cum scientia, id est, discretione, puta discrete) facit; stultus autem stultitiam prodit, hoc est, ait Vatablus, ineptus est is qui quid deceat non animadvertit, velut si quis apud imperitam plebeculam disputet de obscuris quaestionibus, omissa interim timoris Dei ac fidei doctrina; Chaldaeus, omnis astuti opus est scientia; stultus autem sibi expandit stultitiam suam; Syrus, cum scientia omnia callidus agit; insipiens autem vaniloquo sermocinatur.

Sensus est clarus, q. d. Astutus, id est cautus et prudens, omnia agit cum scientia, id est cum ratione, cum consilio, cum deliberatione, cum providentia. Antequam enim quid aggrediatur, et per se et per alios, quos in consilium adhibet, cogitat et providet difficultates, successus et exitus rei, item media quibus difficultates superari, et res confici possit: quare actiones suas prudenter et feliciter instituit, ac in omnibus suam sapientiam ostendit; at fatuus sine consilio et consiliariis temere aggreditur res vel impossibiles, vel importunas et intempestivas, vel opportunas quidem, sed per media incongrua et importuna; hic prodit, imo expandit, coram omnibus stultitiam suam: quia vel ex opere quod agit, vel ex mediis, per quae opus agit, apparet et ab omnibus agnoscitur stultus, stulteque agere. Hanc gnomen superius inculcavit Salomon, cap. XII, 15: «Via stulti, ait, recta in oculis ejus; qui autem sapiens est, audit consilia.» Et cap. II, 10: «Si intraverit sapientia cor tuum, etc., consilium custodiet te.»


Versus 17: Nuntius Impii Cadet in Malum

Pro nuntius impii ex Hebraeo cum Aquila et Theodotion vertas, nuntius impius; et sane nuntius impii, qui scilicet impia ejus consilia defert et annuntiat, impius sit oportet: cooperatur enim ejus impietati, eamque exsequitur. Rursum pro legatus fidelis, Hebraea habent, legatus veritatum, vel fidelitatum, est sanitas vel medicina. Septuaginta pro מלאך malach, id est nuntius, legentes מולך melech, id est rex, vertunt, rex audax incidet in mala; nuntius autem sapiens liberabit eum; Aquila autem et Symmachus, obses fidei sanitas; Theodotion, custos fidei. Sensus est, q. d. Rex temerarius saepe lacessit alios bello, itaque ab eis capitur; sed legatus vel obses missus a republica aliove principe, sua prudentia mitigans iras eorum quos lacessivit, liberabit eum.

Verum Hebraea constanter legunt malach, id est nuntius, non melech, id est rex.

Igitur ex Hebraeo primo, aliqui hunc dant sensum, q. d. Nuntius impius, id est infidelis, qui infideliter et fraudulenter res a principe aliove quolibet sibi commissas annuntiat, aut secreta ejus prodit, hic quasi perfidus et proditor a principe vel judice, aut eo qui misit eum, punietur et plectetur; legatus autem fidelis, qui scilicet fideliter principis dominive sui jussa vel commissa annuntiat, hic sibi conciliabit sanitatem, id est incolumitatem: legatus enim fideliter sancteque legationem suam obiens, jure gentium ubique etiam apud hostes est salvus et inviolabilis. Rursum legatus fidelis annuntians consilia domini sui fidelia, id est aequa, justa et sancta, multis, et quandoque toti reipublicae salutem affert. Sic nuntius impius fuit Balaam, inquit R. Salomon, qui a Balac rege missus ad maledicendum Israeli, impium consilium perdendi Hebraeos per puellas speciosas dedit regi, ideoque ense Hebraeorum periit, Num. XXV et XXXI; legatus vero fidelis fuit Moses, qui salvavit Israelem. Legatus ergo est sanitas, id est salutaris tam sibi et domino, a quo mittitur, quam iis ad quos mittitur.

Secundo, q. d. Nuntius principis hominisve impii, qui scilicet impios ejus dolos et fraudes, quibus aliis malum machinatur, annuntiat, hic iis detectis poenas dabit, quod dolis et fraudibus impii sit cooperatus, q. d. Improbi legati fraus tandem deprehenditur, et deprehensa plectitur: at vero legatus fidelis, qui scilicet vera, fidelia et justa sui principis vel heri mandata annuntiat, hic tum sibi, tum principi, tum reipublicae salutem afferet. Hic sensus genuinus est Vulgatae versionis.

Tertio, noster Salazar τὸ fidelis accipiens ut genitivum oppositum genitivo impii, sic explicat: «Nuntius impii cadet in malum,» id est, legatus ab impio rege aut principe missus, suo ipsius principi perfidus erit: illius enim consilia et rationes hostibus prodet. Id sibi vult illud: «Cadet in malum,» id est, malitiose ac perfide aget: quod perinde est ac si dicat: Princeps impius ac tyrannus ob suam impietatem et tyrannidem perfido ac proditore legato utetur. Ex adverso autem, «legatus fidelis sanitas,» nimirum principis justi et non tyranni, qui legitime et ex fide belli atque pacis res administrat, legatus mandata sibi commissa fideliter peraget, et salutem principi, publicis autem rebus incolumitatem afferet. Itaque secundum hanc expositionem principis justi ac tyranni dissimilitudinem proponit Salomon ex eo quod justus fidelibus ministris utitur, tyrannus autem perfidis ac perduellibus.

Verum τὸ fidelis potius est nominativi casus. Hebraice enim nuntius fidelitatum idem est quod nuntius valde fidus et fidelis: atque hic opponitur nuntio impii oblique et indirecte (crebrae enim hic sunt antitheses non directae, sed obliquae), quia ordinarie qualis est nuntius, talis est et herus qui eum mittit: quare nuntius impii pariter est impius, ac vicissim nuntius fidelis non nisi ab hero fideli mitti solet, juxta id quod subdit Salomon: «Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.»

Moraliter Beda: «Legatus fidelis sanitas,» hoc est, inquit, «Catholicus quisque praedicator sanitatem sibi suisque auditoribus acquirit aeternam.» Sic Gabriel missus a Deo ad Danielem, cap. IX, nuntians ei liberationem Israelis e Babylone, et adventum Messiae post septuaginta hebdomadas, Danieli languenti robur et sanitatem, totique populo laetitiam et salutem attulit. Sic idem Gabriel missus a Deo, et annuntians B. Virgini Deiparae conceptionem Verbi aeterni, illi totique orbi salutem apportavit. Idem fecere Angeli pastoribus annuntiantes Christi nativitatem, ideoque concinentes: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,» Luc. II, vers. 14. Idem praestant caeteri Angeli, qui ex officio sunt angeli, id est nuntii fideles Dei ad homines, juxta illud: «Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium, missi propter eos qui haereditatem capient salutis,» Hebr. I, 14.

Sic legati fideles Dei ad homines salvandos fuere omnes Prophetae et Apostoli: Apostolus enim graece idem est quod latine legatus, missus a Deo in mundum, uti de Isaia patet cap. VI, de Jeremia, Ezechiele et caeteris patet ex initio prophetiae eorumdem. Horum dux et princeps fuit Christus a Patre missus ad redemptionem generis humani, qui proinde ait, Isaiae LXI, 1: «Spiritus Domini super me, eo quod Dominus unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem.» Vide ibi dicta.


Versus 18: Egestas et Ignominia Ei Qui Deserit Disciplinam

Pro disciplinam hebraice est musar, id est instructionem, correptionem, castigationem, qualis est puerorum, quorum appetitus et levitates ab instructore corrigendi et castigandi sunt.

Pro qui deserit hebraice est פורע porea, id est qui dissolvit, evacuat, enervat. Rursum ei non est in Hebraeo; ac pro egestas et ignominia verti potest, egestatem et ignominiam. Hebraea enim nomina, quia carent casibus, quolibet casu verti possunt. Unde Septuaginta sic vertunt, paupertatem et ignominiam aufert disciplina. Vice versa Chaldaeus sic, pauper, et qui ignominiosus est, deserit disciplinam; et Syrus, paupertas et tribulatio disciplinam irritam reddunt; et Symmachus, egestas et ignominia dissolvit correptionem. Utrumque verum, utrumque congruum. Disciplinae enim, puta virtutis et honestae vitae, individui comites et asseclae sunt opes, pudor et honor, qui fugant egestatem et ignominiam quasi individuos comites vitii, vitaeque inhonestae, sibi e diametro oppositos. Sicut enim virtus gignit pudorem, ita vitium gignit impudentiam, quae causa est ut pudor et virtus deseratur. Cum enim quis perfricat frontem, induitque impudentiam, uti faciunt pauperes, mendici et infames, tunc abjicit pudorem, ejusque comitem disciplinam et virtutem. Vice versa, qui abjicit pudorem et virtutem, fitque impudens et vitiosus, hic statim adsciscit sibi vitii comites paupertatem et ignominiam. Summa, sicut egestas et ignominia dissolvit et fugat disciplinam, sic vicissim disciplina et virtus dissolvit fugatque egestatem et ignominiam. Hinc virtute praeditus fit dives et honoratus, vitiosus vero fit pauper et vilis; ac vice versa, sicut honorati et opulenti induunt honestatem et virtutem, sic pauperes mendici et viles induunt vitium, tractantque res indecoras, probrosas et infames: quia perfricta fronte nihil amplius eos pudet.

Sensus est clarus, q. d. Qui deserit disciplinam et correptionem, quia vult suae libertati et concupiscentiis indulgere, hic incidet in egestatem et ignominiam, tum quia indulgendo ventri et Veneri luxuriosi effracto pudoris et verecundiæ fræno, pudorem, qui a scelere retrahit, perdiderunt. Parallelae Salomoni sunt hae sapientum gnomae. S. Chrysostomus, serm. De disciplina: «Correptio pudorem immittit; pudor autem a crimine deterret.» Aristoteles, Problem. 6: «Pauperes et infames non pudefiunt.» S. Ambrosius, lib. I De Officiis, cap. XVIII: «Est verecundia pudicitiae comes, cujus societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes; qui si praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat.» S. Bernardus in Declamat.:

«Impudentia et frontositas, cum obduruerit, ut non paveat, non haereat, non contremiscat, ea jam demum desperatio est.» S. Gregorius Nazianzenus in Paraenet. ad Olympiadem: «Protinus exstincto subeunt mala cuncta pudore.» Quocirca illa impii C. Caligulae Imperatoris vox: «Ego nihil in natura mea magis probo quam invereciundiam,» carnifice potius quam Caesare digna habita fuit. Diogenes pudorem aiebat esse «virtutis tincturam,» teste Laertio in ejus Vita. Demetrius Phalereus admonebat adolescentes, «ut domi parentes, in via obvios, in solitudine reverererentur seipsos.» Pudor enim juvenes optime deterret a peccando, qui nusquam non adest, si quis revereatur seipsum. Ita Laertius, lib. V, cap. V.

rem ergo minorem fugiens incurret in majorem. At qui humiliter et modeste acquiescit arguenti, et juxta ejus monita sua vitia resecat, moresque corrigit, hic utique glorificabitur, quia gloriosum est parere bene consulenti, aeque ac mores suos recte componere. Denique Deus honorantes se honorat et dedecorantes dedecorat; quare servantibus suam legem et disciplinam opes et gloriam impertitur, spernentibus vero eam egestatem et ignominiam immittit. Ita explicat S. Augustinus in Quaest. novi et veteris Testamenti, cap. XXXIV, quanquam hic liber non sit S. Augustini, sed in fide suspecti auctoris: forte Hilarii Diaconi Romani, qui Luciferi schisma propagavit, uti solerter conjicit Bellarminus, De Script. Eccles., in Ambrosio et Augustino.


Versus 19: Desiderium, si Compleatur, Delectat Animam

Hebraice, desiderium factum, vel existens dulcescit animae, et abominatio stultorum recedere a malo: sicut abominantur sues reduci a coeno, in quo gaudent volutari. Pro si compleatur hebraice est נהיה niia, quod R. Levi, Cajetanus, Pagninus, et alii vertunt, fractum, contritum, a nomine הוה houa, id est fractio, contritio: unde vertunt, desiderium fractum, vel cupiditas debilitata dulcescet animae; huncque dant sensum: cum cupiditas debilitatur et edomatur, mens et spiritus delectatione perfunditur, eo quod imperium suum in illam exerceat, eamque sibi subesse cogat; hoc autem stultis est invisum: aegre enim ferunt quod cupiditatibus obsequi vetentur, et se a male agendo contineri detestantur. Verum niia idem est quod factum, completum, non fractum et eversum; est enim participium passivum a radice היה haia, id est fuit, exstitit. Per desiderium ergo accipe bonum duntaxat et honestum; hoc enim exigit antithesis stultorum, qui detestantur eos qui fugiunt mala. Unde Chaldaeus vertit, desiderium honestum suave est animae; et Septuaginta, desideria piorum (ita Romana legentes εὐσεβῶν; male ergo Complutenses contrarie legunt ἀσεβῶν, id est impiorum) delectant animam; opera autem impiorum longe a scientia; Syrus, inquinatio iniquorum divulsa a scientia.

Sensus ergo est, q. d. Desiderant justi honesta, puta facere bonum et recedere a malo, idque optant tam aliis quam sibi; quare cum hoc desiderium completur, cumque audiunt quippiam ab aliis honeste et sancte gestum, hoc ipso mire delectantur et recreantur: vice versa, impii desiderant inhonesta, puta facere malum, et recedere a bono; quare detestantur pios, qui fugiunt mala, et amant impios, qui mala sectantur. Timent enim, si crescat piorum numerus et robur, ne regnum impietatis, quod ipsi amant, debilitetur et evertatur; quare cum crescente impiorum numero et robore illud crescit, gaudent et delectantur. Eadem ergo res quae delectat impios, contristat pios, nimirum virtus crescens delectat pios, contristat impios; crescens vero vitium delectat impios, contristat pios. Sic videmus haereticos contristari Catholicorum augmentis et victoriis, gaudere vero cum haeretici sibi similes dominantur et triumphant; vice versa, Catholici de Catholicorum prosperitate et incremento gaudent, dolent vero de haereticorum felicitate.

Causa est, quod desiderium est quasi fames et sitis animae, quae esurit et sitit rem desideratam. Sicut ergo si famelicus comedat mel, et sitibundus bibat nectar, illo plane reficitur, restauratur et recreatur: sic pariter, si fames et sitis desiderii satietur praesentia et gustu rei desideratae, mens mira dulcedine afficitur et delectatur, juxta illud Christi, Matth. V: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.» Et illud Psal. XLI, 1: «Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem (ita Hebraei, licet Latini multi legant fontem) vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei,» etc.

Jam sicut eo major est salies et voluptas comedentis et bibentis, quo major fuit ejus fames et sitis, sic pariter quo majus est desiderium, eo major est delectatio complementi illius, puta dum illud completur et perficitur. Hinc Beati, qui summe desiderarunt in hac vita frui Deo, eo viso et possesso summe delectantur. Mensura ergo desiderii praeeuntis est mensura delectationis rem adeptam subsequentis.

Porro Septuaginta, qui vertunt, desideria piorum delectant animam, opera autem impiorum longe a scientia, hunc dant sensum, q. d. Pii non tantum exterius opera bona exercent, sed et interius mentem ornant piis sanctisque cogitationibus et desideriis, quibus mire pascuntur et delectantur; at impii quia non tantum interius mala cogitant et desiderant, sed et exterius opere ea perpetrant, hinc longissime absunt a scientia, scilicet practica, hoc est a prudentia et virtute.


Versus 20: Qui cum Sapientibus Graditur, Sapiens Erit

Hebraice est elegans paronomasia ורועה כסילים ירוע veroe kesilim ieroa, quod primo, Chaldaeus vertit, qui societatem habet cum stultis, malum erit ei; Syrus, laedetur; R. Salomon, effringetur, vel collidetur. Secundo, Vatablus, quicum stultis amicitiam jungit, malo afficietur. Tertio, Pagninus, qui amicus est stultis, conteretur; R. Levi, exscindetur. Quarto, Baynus, socius stultorum male vel infeliciter aget. Quinto, Cajetanus, comes stultorum frangetur. Sexto, alii, pascens stultos, vel qui pascitur et convictatur cum stultis, confringetur. Hebraeum enim ירוע ieroa significat et male agere et malo affici: רע ra enim malum tam culpae quam poenae significat. Septuaginta pro ו legentes ק, puta pro ירוע ieroa, legentes יודע iadea, id est cognoscetur, vertunt συμπορευόμενος (Complutenses legunt, συμπεριφερόμενος, id est qui una circumvertitur; Scholiastes, συμπλανώμενος, id est qui simul errat), id est, ambulans cum insipientibus agnoscetur. Sed legendum est ieroa, id est malo afficietur, ut vertunt Aquila, Symmachus, Theodotion.

Denique Noster solerter ieroa vertit, similis erit, quia ierea derivat partim a רוע roa, id est malus fuit, vel malo affectus fuit, partim a רעה raa, id est amicus, socius exstitit, id est similis fuit; amicus enim amico est similis, socius socio. Saepe enim ordines verborum imperfectorum affinium, qualia sunt roa et raa, apud Hebraeos commiscentur, unumque ab altero inflexionem aut significationem mutuantur. Et hoc exigit antithesis, aeque ac paronomasia, roe, ieroa, q. d. Amicus mali amicus et similis erit ei in malo et stultitia.

Sensus ergo est manifestus, q. d. Qui familiaris est sapientibus, id est viris prudentibus et probis, cumque eisque conversatur, hic prudens probusque evadet; qui autem conversatur cum stultis, id est imprudentibus et improbis, hic pariter fiet imprudens et improbus. Fere enim tales evadimus, quales sunt illi quorum consuetudine oblectamur. Collocutio enim et conversatio crebra et frequens sua sensa, suos affectus et mores ei, cum quo versatur, etiam nescienti sensim instillat, inarit et imprimit, praesertim si unus alterum amet et redamet, ejusque dictis et factis delectetur et gaudeat; perinde ac qui ambulant in sole, ejus radiis etiam nescii afflantur et incalescunt: sic qui in aere frigido versantur, ejus frigus tacite excipiunt; aer enim ubique nos comitatur, et per respirationem attractus intima hominis viscera penetrat, eisque suum calorem vel frigus impertit.

Porro τὸ circumfertur vel circumvertitur significat eum, qui versatur cum socio quo oblectatur, ad omnes nutus ejus, affectus, motus, actiones me flectere, accommodare et circumvertere, ut, si probus sit, omnes ejus probos mores; sin improbus, omnes ejus improbitates imbibat. Majus enim est contagium mali quam boni; facilius enim affricatur et addiscitur vitium quam virtus. Unde videmus unam ovem scabiosam inficere caeteras; ac unum gulosum, superbum, luxuriosum, maledicum, impium ceteros quibuscum versatur, efficere gulosos, superbos, luxuriosos, maledicos, impios; cum ex adverso multi casti vix unum incestum efficere queant castum, ac multi humiles vix unum superbum efficere queant humilem, et ita de reliquis. Sic modicum fellis, myrrhae vel absinthii, totum lactis vel vini, quin mellis, poculum amarum efficit; cum ex adverso integrum poculum mellis vix vitrum myrrhae vel absinthii edulcoret. Vitium enim est fel, virtus est mel. Significat ergo Sapiens societatem et conversationem esse rem maximi momenti in alteram partem, utpote ex qua pendeat probitas vel improbitas, et consequenter aeterna hominis salus vel damnatio. Quocirca parentes filiis, praeceptores discipulis, confessarii poenitentibus ante omnia inculcent, ut, si animam salvare velint, fugiant consortium improborum velut basiliscum, captent vero societatem proborum velut unicum salutis asylum. Nam, ut ait ex Isidoro Beda in Locis communibus, cap. LXII: «Sicut multa bona habet communis vita sanctorum, sic plura mala affert societas malorum. Melius ergo est habere malorum odium, quam consortium; sicut enim optandum est ut boni pacem habeant ad invicem, sic optandum est ut mali sint ad invicem discordes.» Quocirca praeclare monet S. Gregorius Nazianzenus, carm. 50 Nicobuli ad filium:

Ne tibi qui vitiis scateat conjunge sodalem: Namque etiam firmos pestis gravis occupat artus. Non tu virtutem tribues, sed dedecus ipse Accipies, vitiis atque inficiere profanis.

Et Comicus: Talis quis esse putatur, qualis ei est sodalitas. Sed non morantur una nox, dies; bonus, malus, Vix diurnant discrepantium morum contubernia. Vix una domo meratur cum potatore sobrius. Vis fieri sapiens? sapientis contubernio utere. Nunquam coeunt vitia ipsa cum virtutibus. Periculose cum serpente lusites.

Et alius: Claudicare disces, uni si vel claudo assueveris. Conversatio bonorum de malo facit bonum: Fermentumque item farinae vim suam communicat. Nil nisi sordidum e servili contubernio trahas. Pestilentius malorum contubernio nihil. Consortio redderis improbi improbus. Mores trahuntur cuique a conversantibus. Vis nosse regem? familiares noscito.

Patet in Roboam, III Reg. XII.

Denique Crates, epist. 12 ad Origenem: «Neque rus, ait, bonos reddit, neque urbs malos, sed bonorum et malorum commercia. Quare si vis bonos et non malos evadere liberos, mitte eos non in agrum, sed ad Philosophi domum, quo et ipsi commeantes honestatem didicerunt. Constat enim exercitatione virtus, neque ultro se in animos hominum ingerit quemadmodum malitia.»


Versus 21: Peccatores Persequitur Malum

Septuaginta, eos qui peccant persequentur mala; et justos apprehendent bona. «Malum» accipe tum culpae, tum potius poenae, supplicii et vindictae. Culpa enim admissa persequitur eum qui illam admisit, jugiterque ejus conscientiam stimulat, pungit, angit, cruciat, ut et sibi criminis sibi conscius paveat, trepidet, et carnificem vel vindictam Dei meticulosus exspectet. Unde S. Basilius apud Antonium in Melissa, parte I, serm. 16: «Sicut, ait, umbrae corpora, sic peccata sequentur animas, et manifestas facinorum repraesentant imagines.» Sic in Vitis Patr. legimus umbram pueri ab homicida occisi jugiter homicidam, etiam jam monachum effectum, fuisse persecutam, ac ejus imaginationi perpetim se stitisse, dixisseque: «Cur me occidisti?» ita ut monachus angore et taedio victus, monasterio egressus, ultro se judici plectendum tradiderit. Hoc conscientiae flagellum nemo impius evadit. Unde Poeta:

Evasisse putes quos diri conscia facti Mens habet attonitos, et surdo verbere caedit, Occultum quatiente animo tortore flagellum?

Et alius: Hi sunt qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent.

E contra, «justus confidit ut leo.» Praeclare Pacatus in Panegyr. Theodosii Imperatoris, cap. XLIII: «Habet vires, ait, habet nescio quos internos mens scelerata carnifices, aut ipsa sibi carnifex conscientia est.» Et Quintilianus, Declam. XV, § 18: «O tristis, ait, recordatio! o tormentis omnibus conscientia gravior!» Et Chrysologus, serm. 15: «Ruit, destruitur, stare non potest, quem conscientia destituit, impellit reatus.» Philostratus, lib. VII De Vita Apollonii, cap. VII: «Conscientia est quae homines punit, cum se male operatos fuisse recogitant. Eadem enim Furiarum poenas apposuit Oresti, quando adversus matrem insaniit.» S. Augustinus in Psalm. XXXVI: «Quisquis malus est, male secum est. Torqueatur necesse est; sibi ipsi tormentum est. Ipse enim est poena sua, quem torquet conscientia sua; fugit ab inimico quo potuerit: a se quo fugiet?» S. Gregorius, in Psalm. CXIII: «Nulla est major afflictio quam conscientia delictorum. Cum enim exterius patitur homo, ad Deum confugit. Quod si malae conscientiae tribulationem perferens, in arcano cordis non invenit Deum, ubi consolationem inveniet? ubi requiem perquiret?» Vice versa, magnum justorum bonum et praemium est testimonium bonae conscientiae, tempus fructuose expendere, sanctae puritati operam dare, Deo in tranquillitate ac sinceritate vacare, ait Eusebius Emissenus, et ex eo Dionysius hic.

Poena vero et vindicta Dei, aeque ac judicum hominumque, persequitur peccatorem, ut merita ab eo supplicia exigat. Justitia enim Dei nullum scelus sinit abire impunitum, ac vice versa nullum bonum sinit irremuneratum. Unde Beda in Proverbiis: «Ante Dei vultum nil pravi constat inultum.» Et Poeta: «Raro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo; noxa caput sequitur.» Igitur sicut praetor persequitur fures ut suspendat, sic vindicta persequitur peccatorem ut plectat. Notum est emblema rhinocerotis de vindicta:

Rhinoceros stimulis ut vix pungentibus iras Colligit, accensas sed satiare nequit: Sic tandem in sontes Nemesis divina redundans, Majori in poenam foenore tarda venit.

Praeclare Orosius, lib. VII Adversus Paganos, cap. XXII: «Provocat, ait, poenam suam obliviosa malitia. Impietas enim flagella quidem excruciata sentit; sed a quo flagellatur, obdurata non sentit. Sic et sentit nocens prius carnificem quam videt.» Et: «Nemo iniquus est, a tergo cui non est poena sua.»


Versus 22: Bonus Relinquit Haeredes Filios et Nepotes

Hebraice, bonus haereditare faciet filios filiorum, et reconditae justo facultates peccantis; Septuaginta, et thesaurizantur justo divitiae impiorum; Syrus, peccantium divitias quas non vidit orbis. Haec sententia clara est, et significat non quid semper, sed quid crebro vel subinde fiat, praesertim in veteri Testamento, cui promissa erant a Deo bona temporalia. Quare tunc communiter vir bonus et probus bonorum suorum haeredes relinquebat filios et nepotes, praesertim si illi patris bonitatem sequerentur, ac tam paternae probitatis quam substantiae essent haeredes. Idem nunc quoque saepe fit. Mali vero et improbi saepe bona sua non transcribunt in posteros et nepotes, praesertim si injuste parta sint, juxta illud:

De male quaesitis non gaudet tertius haeres.

Imo non raro Deus custodit, id est, recondit et transcribit justo substantiam peccatoris, ut quidquid ab eo relictum est, in usus justi transferatur, juxta illud: «Improbus praeparabit, et justus induet.» Dico non semper id fieri, sed crebro, vel subinde, quia crebro contrarium quoque fieri videmus, scilicet bonos a malis rebus suis spoliari, juxta illud Hebr. X, 34: «Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.»

Exempla hujus sententiae sunt in Jacob fideli, cui Deus dedit pecudes et opes Laban infidelis soceri sui, Genes. XXXI, 9; in Hebraeis, qui egredientes Aegypto jussu Dei, mutuo accipientes ab Aegyptiis vasa aurea et argentea, etc., ea deinde retinuerunt, Exodi XII, 35; de quibus proinde dicitur Sap. X, 19: «Ideo justi tulerunt spolia impiorum.» Idem, duce Josue, expugnantes terram Chanaan, opes et bona Chananaeorum occupaverunt. Sic hodie haeretici non raro juxta jura Civilia et Canonica privantur bonis suis, illaque dantur Catholicis. In Codice Theodosiano, lib. XVI, tit. V, sunt leges Honorii et Theodosii 43, 52 et 54, in quibus praecipitur aedificia, praedia, et loca quae ad conventicula Donatistarum vel aliorum haereticorum antea pertinuerant, ab Ecclesiis Catholicis vindicari, vel eisdem sociari debere; quas cum velut injustas Catholicis objiceret Petilianus Donatista, sic eidem ex hoc Salomonis loco respondet S. Augustinus, lib. II Contra Petilianum, cap. XLIII: «Si autem, ait, de rebus vel locis Ecclesiasticis, quos tenebatis et non tenetis, querimini, possunt et Judaei se justos dicere, et iniquitatem nobis objicere, quia locum in quo impie regnaverunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici, secundum parem Domini voluntatem Catholici tenent? ad omnes enim similes, id est ad omnes impios et iniquos, illa vox Domini valet: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti justitiam. An frustra scriptum est: Labores impiorum justi edent? Quapropter magis mirari debetis quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis.» Et cap. LIX, cum objiceret Petilianus: «Dictum est: Non concupisces rem proximi tui. Vos nostra diripitis, ut pro vestris habeatis;» respondet S. Augustinus: «Et si quae jam praecisi possidere caepistis, quia nobis oblata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cujus sunt omnia, facta sunt nostra, et juste nostra sunt; vos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi objicere alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt; et ipsi Judaei, a quibus ablatum est regnum, secundum verba Domini: Et datum est genti facienti justitiam, possunt objicere alienae rei concupiscentiam, quia Ecclesia Christi possidet, ubi persecutores Christi regnabant.» Quae omnia ex S. Augustino translata sunt in Jus Canonicum, et habentur 23, Quaest. VII, can. 2.

Huic gnomae antistropha est illa cap. XXVIII, vers. 8: «Qui coacervat divitias usuris et foenore liberali in pauperes congregat eas.» Ubi plura hac de re dicam.

Mystice Beda et Baynus: Vinea et substantia coelestis, id est Dei lex, gratia et Ecclesia cum caeteris bonis olim Judaeis reposita, ab eis tanquam malis agricolis ablata, Gentibus locantur in sanguine Christi justificatis, Matth. XXI, 33 et seq. Sic in gratiam et apostolatum traditoris Judae successit justus Matthias. Hinc dicitur Apoc. III, 11: «Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.» Vide ibi dicta.


Versus 23: Multi Cibi in Novalibus Patrum

Hebraice, multus cibus in sulcis, vel in aratione capitum; et est congregatus vel consumptus absque judicio. Quae verba varii varie explent et explicant. Hebraeum enim ראשים rascim tam capita, id est patres et primores, quam pauperes significat. Rursum נספה nispe tam congregari, quam absumi et perdi significat.

Primo ergo Cajetanus sic vertit, multus cibus est in sulcus capitum, et est consumptus in non judicio; sicque explicat, q. d. Aliquis ager profert fruges multas, et aliquis invenitur consumptus absque judicio, id est absque ratione, cur hic sit consumptus, non ille; intellige de judicio et ratione humana: Deus enim non sine judicio hanc disparitatem facit, quam saepe videmus accidere.

Secundo, Aben-Ezra, R. Salomon et Vatablus vertunt, plurimum cibi est in novali pauperum; et vero non agitur cum judicio, inopia est. Aut sic, est qui pereat ob non jus, id est, eo quod non rite colit agrum suum, quia non servat leges consuetas colendi agrum. Hebraeum enim משפט mispat, id est judicium, significat rationem, ritum, legem, jus, consuetudinem. Chaldaeus τὸ perit non ad agrum, sed ad hominem, puta agricolam, refert, qui perit et ad egestatem pervenit, eo quod bono judicio in colendo agro sese non exerceat. Unde vertit, multus cibus evenit pauperi, et est qui praeter jus mortem oppetit. Baynus vero optime perit ad cibum refert, sive annonam; haec enim frequenter agricolis perit, dum non legitimo tempore dispensatur, vel dum haeredibus parum frugi relinquitur. Sic sensus erit, q. d. Multus cibus erit pauperibus, quando terrae semina crescent, eamdemque diligenter colent cum judicio, puta juxta leges agriculturae; nam, ut dixit cap. XII, vers. 11: «Qui operatur terram suam, satiabitur panibus.» Sin sine judicio perperam et negligenter terram colant, perdentur fruges ipsique ipsique fame peribunt. Unde Isidorus Clarius clare vertit, multi cibi in novalibus pauperum; est autem qui perditur, est absque judicio, hoc est, inquit, qui in agro suo in tempore omittit debita exercere officia arandi, occandi, sarriendi, metendi, etc., illius novale nihil proferet.

Huc facit apologus agricolae et filiorum apud Aesopum: «Agricola quidam, ait, vita excessurus, ac volens suos filios periculum facere in agricultura, vocatis ipsis ait: Filii mei, ego jam e vita discedo, vos autem si quae in vinea a me occultata sunt, quaesieritis, invenietis omnia. Illi igitur rati thesaurum illic defossum esse, omnem vineae terram post interitum patris defoderunt. Thesaurum quidem non invenerunt, sed vinea pulchre fossa multiplicem fructum reddidit. Haec fabulatio. Fabula significat laborem thesaurum esse hominibus.»

Mystice, noster Salazar et alii haec ad eleemosynam referunt, q. d. Pauperes utique arva sunt arata, iterata et novata, quae, cum eleemosynarum semen exceperunt, uberrimos fructus attulerunt. Quapropter «aliis congregantur absque judicio,» nimirum cibi, q. d. Illi prorsus judicio ac mente carent, qui cum possint divitias suas in pauperes spargere, et se cum ipsis in coelum transferre, eas aliis congerunt et asservant. Unde S. Ambrosius, lib. De Nabutha Jezraelita, cap. VII, ad illa verba, Seminate vobis ad justitiam, Osee cap. X: «Esto, ait, spiritualis agricola; sere quod tibi prosit: bona satio in corde viduarum. Si terra tibi reddit fructus uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatione quae dederis? Tibi proficit, quidquid inopi contuleris; tibi crescit, quidquid in pauperes erogaveris; seminatur in terra, germinat in coelo; plantatur in pauperes, apud Deum pullulat.» Et S. Basilius, hom. In ditescentes avaros: «Sicut, ait, frumentum in terram cadens lucrum projicienti parit, sic et panis in esurientem projectus.» Similia plura habet S. Chrysostomus, hom. 42 et 55 in Genes. et hom. 5 in Matth.

Tertio, Septuaginta et Syrus per novalia intelligunt annos, eo quod singulis annis agri arentur et noventur, ut sit metalepsis, similis illi Virgilii:

Post aliquot mea regna videns mirabor aristas.

Insuper per rascim, id est capita, accipiunt justos, qui apud Deum hominum sunt capita et primores. Denique per cibos accipiunt opes; unde vertunt, justi faciunt in divitiis annos multos cum voluptate (ut habent Septuaginta in Catena Graec.), injusti autem peribunt brevi; Septuaginta vero, multi anni divitias profligant, et homines penitus perierunt. Juxta Septuaginta ergo hic versus cohaeret praecedenti, cumque explicat, et per auxesin amplificat, q. d. Justi non tantum bonorum suorum haeredes relinquent filios et nepotes, sed et ipsi longaevi per multos annos bonis suis fruentur; injusti vero adeo non relinquent bona sua haeredibus, ut et ipsimet brevis futuri sint aevi, brevique tam vita quam bonis sint spoliandi.

Quarto, alii vertunt, multus cibus in novalibus principum est consumptus absque judicio. Sensus est clarus, q. d. Principes multa habent praedia, ex quibus magnas quidem fruges et opes colligunt; sed quia eas sine judicio, id est sine discretione, temere in famulos, asseclas, parasitos profundunt et consumunt, hinc pauperes remanent et nudi, perinde ac si praedia tanta non haberent.

Quinto, Noster optime vertit, multi cibi in novalibus patrum; et aliis congregantur absque judicio. Hic imprimis nota: Novale est novus ager, idque tripliciter: primo enim novale dicitur arvum tunc primum ad sementem proscissum, ait Servius. Unde Virgilius, Eclog. 1:

Impius haec tam culta novalia miles habebit?

Novale ergo est pratum vel sylva, cum excisis arboribus sentibusque ager fit, arandoque subigetur. Secundo, novale est quod alternis annis seritur. Unde Varro: «Qui intermittitur, a novando novalis ager dicitur.» Tertio, quilibet ager, dum

arando quasi innovatur, novale dicitur. Unde Festus: «Novale, ait, est ager novae relictus sectionis.» Et Servius: «Novale, ait, est nova terra, quae per singulos annos renovatur per semina.» Rursum pro aliis, tredecim codices legunt, alii; cui lectioni favent Hebraea et Chaldaea. Hebraice enim est et est naos nispe, id est congregatus (cibus) absque judicio. Si ergo legas alii, antithesis est clara. Sensus enim, ait Jansenius, est, q. d. Multos cibos parant sibi filii ex novalibus patrum suorum, hoc est, si insistant laboribus patrum et eorum diligentiam aemulentur, quia cibi sic quaesiti divina benedictione multiplicantur. At sunt alii cibi, id est aliqui cibi sunt, qui a plerisque congregantur injuste, non cum debito judicio, quia scilicet non discernunt, et quomodo debite cibi parandi sint, juxta habentes sive per fas, sive per nefas, sive honeste, sive inhoneste congregent; et quomodo injuste parta mox dilabentur. Docet ergo haec sententia juxta hunc intellectum quosdam sibi colligere prudenter et honeste, alios imprudenter et inhoneste.

Verum quia codices Romae emendati caeterique passim habent aliis, non alii, quae lectio etiam consentit Hebraeo; mispe enim significat contraria, scilicet congregare, et auferre sive adimere. Unde congregare subinde in Scriptura sumitur pro auferre et perdere, et congregatio vocatur mors et perditio, ut Osee IV, 3: «Et pisces maris congregabuntur,» id est auferentur, deficient, morientur, ut vertunt Septuaginta et Chaldaeus. Causas hujus phrasis et significationis ibidem assignavi.

Igitur cibi, qui aliis congregantur, Hebraice vocantur mispim, id est ablati, adempti, perditi, quia quae aliis congregantur, haec ab hero auferuntur et adimuntur, itaque congreganti pereunt. Et sic hic sensus eodem recidit, quo secundus paulo ante datus, qui est plurium Hebraeorum, et est qui perit defectu judicii; vel, ut Tigurina, ubi vero non agitur cum judicio, inopia est.

Sensus ergo est, q. d. Sunt qui, cum multos cibos habeant ex patrum suorum novalibus, id est arvis et agris arando innovatis et excultis, hoc est, cum victus eis abundet ex praediis opibusque paternae haereditatis, tamen haec omnia ab eis absque judicio, id est stulte et imprudenter aliis congregantur, q. d. Tam stulti sunt plerique, ut quod eis a patribus relictum est, eo non utantur sibi, sed idipsum aliis stulte congregent, quia scilicet prodigi sunt, et sua in alios profundunt, vel negligentes et improvidi sinunt sua perire, et ab aliis occupari. Significat ergo haec paraemia, praedia opima parentum saepe a filiis profundi et dissipari, eo quod careant judicio et prudentia ea excolendi, conservandi, et frugaliter dispensandi. Sic videmus ampla patrimonia everti, cum haeredibus parum frugi, vel improvidis, aut incuriis relinquantur, cum scilicet illa quae parentes industrii magno labore congregarunt, filii prodigi dilapidant, et vecordes dissipant; unde illud tritum: «O quam magnum vectigal est parsimonia!» Hinc patet hanc gnomen: «Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio,» parallelam esse illi quae antecessit: «Bonus relinquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.» Peccator enim est, qui absque judicio aliis, praesertim justis, sua congregat.

Mystice Beda, et ex hoc Dionysius, in novalibus, inquiunt, id est in libris, doctrinis, exemplis, patrum sunt multae alimoniae spiritales, quae aliis sine judicio congregantur, dum quis talia praedicat proximis, nec tamen ipse proficit inde, neque reficitur mente. Sic S. Gregorius, initio Moral. cap. 1, et initio Dialog., fatetur se exemplis et alloquiis Sanctorum mire ad virtutem excitari, ideoque se eorumdem vitam in Dialogis scribere. Idem de se testatur S. Bernardus, serm. 14 in Cantic. Vide nostrum Alvarez de Paz, lib. V De Perfectione, part. II, cap. XXIII.

Pari modo hanc paraemiam applices sacerdotibus, pastoribus, praedicatoribus, qui in novalibus, puta in doctrina, scriptis et gestis S. Petri, S. Pauli, S. Augustini, S. Leonis, S. Gregorii, etc., magna spiritus et doctrinae alimenta et fomenta habent; sed nonnulli quibus magis sapit caro et mundus quam spiritus, haec laicis legenda, ruminanda et exercenda relinquunt. Simili modo Religiosi copiosa et delicata spiritus alimenta sibi reposita habent in novalibus patrum suorum, puta in regulis scriptis et exemplis fundatorum, patrum, antecessorumque suorum, v. g. S. Antonii, S. Basilii, S. Benedicti, S. Bernardi, S. Francisci, S. Dominici, S. Ignatii, S. Xaverii, etc.; sed qui tepidi vel torpidi sunt, haec aliis, etiam saecularibus, imitanda relinquunt, qui proinde praecedent illos in regno Dei cum magno ipsorum probro et confusione, juxta illud Christi, Matth. XII, 41: «Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plusquam Jonas hic,» etc. Et cap. XI, vers. 21: «Vae tibi, Corozain! vae tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis,» etc.

Aliter hanc paraemiam explicat Lyranus: Multi cibi in novalibus patrum, quia patres antiqui, ait, suis laboribus coluerunt terras prius incultas, quae dicuntur novales; et sic multiplicati fuerunt cibi in sustentatione sequentium. Et aliis congregantur absque judicio, id est absque labore, id est, quia non sequuntur talia quasi mercedem laboris sui, in quo est quaedam executio justitiae, quae proprie est judicium. Mystice exponas de cibis mentis: quia antiqui patres et philosophi multum laboraverunt in inventione scientiarum et artium, quibus posteri reficiuntur absque tali labore.» Hucusque Lyranus, quem sequitur Hugo.

Aliter et noster Salazar, qui putat agriculturam, velut artium innocentissimam et utilissimam, conferri et praeferri mercaturae, q. d. Optima et justissima parandarum copiarum industria est in agris colendis, qua parentes ad filios locupletandos uti debent; qui bene admodum cum liberis suis agunt, si illis amplos fundos et praedia ad culturam haereditario jure relinquant. «Et aliis congregantur absque judicio,» nimirum aliis rationibus aut artibus cibi, id est facultates, congeruntur liberis sine judicio, hoc est injuste, et contra fas fraude et injuria. Nam mercatura et negotiatio fraudibus atque injuriis plurimum subjacet, agricultura vero innocentissima ars est.

Symbolice idem (licet ipse putet esse sensum litteralem) per novalia patrum accipit filios, q. d. Arva et agri parentum sunt filiorum mentes, quas parentes bonis praeceptis et disciplinis arare et seminare debent, ut eos dignos facultatum suarum haeredes relinquant. «Et aliis congregantur absque judicio,» id est, si quis pater aliis quam his rite cultis et institutis filiis congerit congregatque, is equidem imprudens est et vecors. Facit id pater, qui magis intendit congerendis opibus et praediis, quae filio relinquat ut eum ditet, quam invigilet ejus institutioni, disciplinae et virtuti. Talis enim filius carens disciplina nesciet opibus sibi relictis uti, sed eas prodiget, et in meretrice ac parasitos consumet, quibus proinde ea pater congregavit, non filio. Sic Plutarchus, tract. De Liberis educandis: «Sicut in agrorum, ait, cultura bonam esse imprimis terram oportet, tum seminandi peritum agricolam, denique bona semina: pari modo terrae filium, agricolae praeceptorem, seminibus studiorum institutiones et praecepta assimilabis.» Et S. Chrysostomus in epist. I ad Timoth. homil. 9: «Vis, ait, filium relinquere divitem, bonum illum ac benignum esse doce; ita enim rem familiarem etiam auctiorem facere poteris. Quod si malus ille fuerit, etiamsi infinitam substantiam relinquas, non illi custodem reliquisti. Rursus filiis non recte institutis praestat quidem pauperes esse quam divites; paupertas enim vel invitos coercet, atque intra virtutis limites continet. Opes vero ne volentes quidem pudice ac temperanter vivere sinunt, verum exorbitare faciunt atque pervertunt, malisque innumeris subjugant.»


Versus 24: Qui Parcit Virgae, Odit Filium Suum

Hebraice, qui prohibet vel abstinet virgam suam, odit filium suum; et qui amat illum, manicat, id est mane quaerit illi castigationem, mane illum castigat; Septuaginta, diligenter erudit; Scholiastes, diluculo adhibet ei castigationem; S. Hieronymus, qui autem diligenter corripit, diligit. Sensus est clarus, q. d. Qui non castigat filium peccantem, ne eum affligat, videtur id ex nimio ejus amore omittere; at revera hic non est amor, sed odium, quia causa est ut filius fiat ignavus, rebellis, improbus talisque quem paene necessario pater aversari et odio habere debeat. Unde illud:

Blanda patrum segnes facit indulgentia natos.

At qui vere et cordate diligit filium, hic assidue eum erudit, Hebr. שחר iescar, Graece παιδεύει, id est instituit, format, corripit, et cum opus est flagellat, ut vitia resecet, virtutes inserat.

Hinc praeclare Hugo Victorinus, Inst. monast. ad Novitios, cap. X, ait, «disciplinam malorum desideriorum esse carcerem, frenum lasciviae, elationis jugum, domare intemperantiam, levitatem constringere, incompositos animi motus suffocare.»

Sed cur Hebraea addunt τὸ mane vel diluculo? Respondeo primo, quia matutinum tempus maxime opportunum est institutioni, doctrinae et disciplinae; mane enim viget mens, animus, ingenium. Ita R. Salomon et Aben-Ezra.

Secundo, quia quod mane discit filius, illius memor est, illudque retinet et facit per totum deinceps diem; quare matutina disciplina est illi monitor et cautio usque ad vesperam, ne quid mali committat.

Tertio, mane, id est a pueritia, a prima aetate: haec enim est velut aurora totius vitae. Ita R. Levi.

Quarto, quia mane animus est sedatior et tranquillior, inquit Jansenius, ut non ex ira quae jam deferbuit, sed ex ratione delicta praecedentis diei corrigat et castiget. Simili modo Deus quos amat, castigat, juxta illud cap. III, vers. 12: «Quem diligit Dominus, corripit; et quasi pater in filio complacet sibi.» Quare sicut maximum signum est odii et indignationis Dei, cum non corrigit peccatores, sic maximum amoris indicium est, cum eos castigat, juxta illud Psalm. XCVIII, 8: «Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.» Et II Machab. VI, 13: «Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.»

Salomonem de more secutus Ben-Sira in Sententiis sic pronuntiat: «Aurum indiget percussionis, et puer verberationis,» hoc est, «aurum tundi debet, et puer verberari.» Quod si ferulae parcas, fit nequam et inutilis, perinde ut aurum minus utile existit, nisi malleo in certam formam cudatur. Scholiastes explicat hoc modo: Ut aurum, si illud tundas, magis fulget; sic puer, si eum verberes, evadit melior. Nam, ut argilla, ita rudis aetas, in quamcumque ducas partem, sequitur; at ubi obduruit ingenium, haud facile in aliam refingitur formam. Quocirca sapienter praecipit Salomon ne puerum castigatione, cum opus est, privemus, Proverb. XXIII, 13. Quoniam annexam habet cordi stultitiam, quam virga castigatrix propellit, ait cap. XXII, vers. 15. Proinde, qui filium amat, castigationem maturat, inquit cap. XIII, 24, qua ei sapientiam conciliat, ait cap. XXIX, vers. 15, et sibi animi voluptates, ibid. vers. 17. Postremo, quod maximum est, filii animam ab inferno defendit, ait cap. XXIII, vers. 14.

Singulares in liberorum institutione fuere Lacones sive Spartani, de quibus Plutarchus in Laconicis: Apud Lacedaemonios, inquit, puer abs quopiam castigatus, si querelam ad patrem detulisset, turpe erat patri, si hoc audito non iterum filium emendasset; siquidem ex institutione majorum habebant hanc de se mutuo fiduciam, ut crederent neminem esse, qui cujusquam liberis, quos quisque pro suis habebat, quidquam imperaret inhonestum. Prima aetas, quoniam nondum sentit quid turpe, quid honestum sit, verberibus eget. Solent autem pueri a praeceptoribus caesi apud parentes queri de crudelitate eorum a quibus castigati sunt. Ea res, quoniam minuebat aliorum seniorum auctoritatem, hanc fenestram occluserunt liberis suis, ut omnium seniorum eadem esset in pueros auctoritas quae patribus.

Themistocles, quoniam adolescens feroci mutabilique ingenio videbatur, mirantibus mutatos mores dicere solebat: «Asperos et indomitos pullos in optimos equos evadere, si quis illis adhibeat disciplinam rectamque institutionem.» Ita Plutarchus in ejus Vita. Idem ei paedagogus dicere solebat: «Nihil mediocre futurus es, o puer; nam, aut magnum bonum eris Reipublicae, aut magnum malum.» Generosa enim indoles, si accedat recta institutio, magno bono est patriae: sin ad vitia degeneret, ingens affert malum. Ita Plutarchus in Themistocle. Demetrius Phalereus, adolescentum fastuosorum sublimitatem dicebat in educatione amputandam esse, sed relinquendam sobrietatem. Docuit vir sapientissimus haec ingenia non esse desperanda, sed quod redundat in institutione recidendum esse. Ita Laertius, lib. V, cap. V.


Versus 25: Justus Comedit et Replet Animam Suam

Hebraice, justus comedit ad saturitatem animae suae (id est desiderii sui, ait Vatablus, hoc est desiderium suum explet); venter autem impiorum deficiet, vel egebit; Septuaginta, animae autem impiorum egenae. Baynus τὸ deficiet sic exponit, q. d. Justus temperantiam servans in cibo robur stomachi conservat, ut ad satietatem comedere possit; at impius gulae et crapulae indulgendo stomachum ita debilitat, ut cibos aspernetur, nec cibum vitae sustentandae necessarium sumere et digerere valeat.

Alii, deficiet: Quia, inquiunt, avari ex avaritia, ut opes augeant, non audent vesci ad saturitatem, sed fame ventrem latrantem conficiunt.

Verum alium sensum poscit versio Vulgata, q. d. Justus comedit usque ad satietatem, satiatque animam, id est animae suae famem et desiderium. Haec sententia saepe vera est in bonis corporalibus, tum quia prudens et liberalis, suisque frugaliter et temperanter utitur ad justam sui suorumque sustentationem; tum quia suo labore victum, quo se saturet, sibi parat; tum denique, quia ex Dei benedictione fit ut justus alimenta ad saturitatem necessaria sibi conquirat, utque haec eum sufficienter alant, saturent, roborent, exhilarent ad melius sua munia obeundum, Deoque serviendum. «Impiorum» autem «venter insaturabilis est,» quia eorum fames et gula non satiatur, sive quia nova semper pluraque et magis delicata appetit, ideoque est inexplebilis; sive ob penuriam et egestatem, in quam vel ob socordiam, vel ob Dei maledictionem incurrit. Unde Hebraice est deficiet vel egebit. Hinc et insaturabilis sumi posset pro insaturatus, q. d. Venter impiorum non saturatur, sed egestate et fame conficitur. Sic incredibilis sumitur pro incredulo, ad Titum 1, 16; Baruch 1, 19; Eccli. 1, 36, et alibi. Sic et Jeremias, cap. XV, 18, ait: «Plaga mea desperabilis (id est desperata) renuit curari.»

Tres ergo causae sunt cur justus saturetur: prima, quod labore sibi paret victum quo satietur; secunda, quod moderetur suae gulae per temperantiam; tertia, quod Deus ejus laboribus et frugibus benedicat, eisque virtutem satiandi et nutriendi tribuat. Totidem causae sunt cur impius non saturetur: prima est desidia qua torpet, nec vult laborare, ut alimenta comparet; secunda, quod gulae suae indulgeat: gula autem est insatiabilis. «Initium vitae hominis aqua et panis,» ait Ecclesiasticus XXIX, 28; gulosis autem non sufficiunt tot genera fructuum, leguminum, herbarum: quaeruntur novi in mari pisces, novae in terra ferae, novae volucres in aere, saginantur altilia, atque his nova miscentur aromata, nova condimenta, et gulae irritamenta infarciuntur. Tertia, quod Deus frugibus et alimentis impiorum maledicat, vimque nutriendi et satiandi adimat, et quasi exsufflet, juxta id quod minatur, Osee cap. IV, 10: «Et comedent, et non saturabuntur;» et Aggaeus cap. 1, vers. 6: «Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.» Vide ibi dicta.

Sic manna satiabat justos, imo dabat eis omnem saporis suavitatem, Sapient. XVI, 20; impiis vero movebat nauseam, Num. 11, 4.

Unde allegorice S. Hieronymus haec accipit de cibo verbi Dei quo pascitur Ecclesia. Audi eum in Amos cap. VIII, sub finem: «Ex quo intelligimus, ait, quando doctrina non fuerit in Ecclesiis, perire pudicitiam, caritatem mori, omnes abire virtutes, quia non comederunt verbum Domini, quod qui comederit, saginatus ejus audiet per Salomonem: Justus comedens saturat animam suam; animae autem impiorum esurient. Et David cantabat: Juvenis fui, et senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Quanti Martyres in persecutionibus perierunt fame, et indiguerunt frumento alimentisque istis corporum. Ergo de eo dicit pane, qui de coelo descendit; quem qui comederit, ne esurire poterit, nec sitire.»

Tropologice Dionysius: Justus, inquit, spiritalibus se reficit alimentis, et animam suam replet piis affectibus. Venter autem impiorum insaturabilis, id est cor eorum terrenis non satiatur, imo instar hydropicorum quo plura acquirunt, eo plura desiderant, ac sicut hydropicis crescit et pota sitis, sic ipsis ex adeptione crescit affectio. Unde Seneca: «Inopi, ait, pauca desunt; avaro omnia.» Restringendus est igitur venter, id est cordis desiderium et aviditas. Et Hugo Cardinalis: Justus comedit, inquit, ubique, et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. Et mox: Venter impiorum est cupiditas, quae insatiabilis est, sicut dicitur Eccle. cap. V: «Avarus non implebitur pecunia.» Et multis de causis est insatiabilis: Prima est, quia non habet fundum; est enim quasi saccus perfusus. Secunda, quia semper crescit, etiam ex solo aspectu cibi, id est divitiarum. Tertia, quia nihil eorum quae cupit mittitur in hunc ventrem. Cupiditas enim in corde est, ubi pecunia intrare non potest: quomodo ergo exstinguere potest famem cordis pecunia in arcam missa? Quarta est, quia hujusmodi cupita non sunt impletiva cordis humani, ubi est fames cupiditatis. Sicut enim deliraret, qui conaretur arcam implere sapientia, quae illius omnino capax non est, sic certe multi delirant, qui cor humanum conantur implere pecunia. Quinta est, quia omnia hujusmodi concupita vana sunt, ac potius faciunt vacuitatem quam repletionem, juxta illud Genes. I: «Terra autem erat inanis et vacua.» Haec Hugo.