Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Axiomata de variis sapientiae et stultitiae proprietatibus: prudentiam quoslibet status rite ordinare; eamdem commovere ad misericordiam, et affectiones moderari; imprudentiam autem et vitia perdere filios Adae.
Textus Vulgatae: Proverbia XIV:1-35
1. Sapiens mulier aedificat domum suam: insipiens exstructam quoque manibus destruet. 2. Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. 3. In ore stulti virga superbiae: labia autem sapientium custodiunt eos. 4. Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est: ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. 5. Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis. 6. Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis. 7. Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae. 8. Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. 9. Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. 10. Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. 11. Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt. 12. Est via, quae videtur homini justa: novissima autem ejus deducunt ad mortem. 13. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14. Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. 15. Innocens credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. 16. Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit. 17. Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. 18. Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. 19. Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. 20. Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. 21. Qui despicit proximum peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit. 22. Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona. 23. In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. 24. Corona sapientium, divitiae eorum: fatuitas stultorum, imprudentia. 25. Liberat animas testis fidelis; et profert mendacia versipellis. 26. In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. 27. Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis. 28. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. 29. Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. 30. Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia. 31. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus: honorat autem eum qui miseretur pauperis. 32. In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. 33. In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. 34. Justitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum. 35. Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Versus 1: Sapiens Mulier Aedificat Domum Suam
1. SAPIENS MULIER AEDIFICAT DOMUM SUAM: INSIPIENS EXSTRUCTAM QUOQUE DESTRUET. — Hebraice, sapientes mulierum (id est unaquaeque sapiens mulier, ait Vatablus) aedificavit domum suam; et stultitia (id est stulta, per stultitiam suam) destruit illam. Unde Chaldaeus, quae sapiens est inter mulieres, etc. Septuaginta, sapientes mulieres aedificarunt domos, imprudens quidem demolita est suis manibus. Per domum accipe familiam et rem familiarem, puta filios, filias, ancillas, servos, eorumque pacem, concordiam, virtutem ac strenuitatem, qua fit ut annona, vestibus caeterisque rebus abundent, ac opes et praedia adaugeant. Haec enim praestat sapiens materfamilias, ut patebit cap. XXXI; hujus enim est domum regere, sicut viri est curare res externas et forenses. Unde Apostolus jubet Titum, cap. II, 5, erudire "adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, sobrias, castas, domus curam habentes." Hinc et Glossa interlinearis, Genes. II, ad illa: Et aedificavit Dominus costam quam tulerat in mulierem: "Costa, ait, aedificata in mulierem, ut mulier ipsa domus gubernandae exemplar esset." Aristoteles in Oeconom. libro II, cap. I: "Probam mulierem, ait, omnibus quae sunt intus dominari oportet, curamque habere omnium secundum scriptas leges." Et inferius: "Matrisfamilias vita totius domus est regula."
Sic Ruth aedificavit domum Booz, "Rachel et Lia aedificaverunt domum Israel," Ruth IV, 11; Sara domum Tobiae, Abigail domum Nabal, etc. Sic etiamnum in Calabria, ubi vigent mori et bombyces nentes sericum, quibus praesunt feminae, videmus per domos feminam unicam hujus artis peritam alere totam domum et familiam. Itaque sensus est, ait Jansenius, q. d. Uxor sapiens sua diligentia ac prudenti administratione et gubernatione familiam suam etiam exiguam, et nullius imprimis pretii, egregie instruit, amplificat, et auget, prospiciens domui de omnibus necessariis, recteque educans suos filios ac domesticos. Contra insipiens etiam ab alio bene instructam non tantum perire sinet, sed suis ipsa manibus per suam insipientiam destruet ac perdet, domesticas opes dilapidando, ac domesticos quosque suis sermonibus, factis et exemplis evertendo. Simonides laudat uxorem, quae similis est apiculae, casta, frugalis, intenta operi, non vagabunda, fovens sobolem. Mystice haec sententia impleta est in Ecclesia Gentium et Synagoga Judaeorum.
Symbolice, mulier sapiens est regina, quae sua sapientia tam domum et familiam stirpemque mariti, quam totum regnum aedificat, cumulatque omni bono temporali et spirituali. Sic Clotildis aedificavit domum Clodovaei et regnum Franciae, praesertim dum maritum cum regno ad Christum convertit. Sic S. Cunegundis aedificavit domum Henrici I Imperatoris totumque imperium; S. Blanca aedificavit domum S. Ludovici regnumque Galliae; S. Hedwigis, regnum Poloniae; S. Elisabetha, regina Lusitaniae, nuper a S. D. N. Urbano VIII, Sanctorum catalogo adscripta, aedificavit regnum Lusitaniae; unde ab ea deinceps omnes reges Hispaniae et Lusitaniae usque ad modernum Philippum IV, recta serie descendunt.
Tropologice, mulier sapiens est mens, quae domum animae suae, ait Hugo, aedificat omni virtute et sapientia.
Porro Beda in Locis communibus, cap. LXXII De simplicitate, fabricam spiritualem animae, sive domum virtutum, apposite ita ex S. Hieronymo per partes sigillatim construit et describit: "Fabrica spiritalis est fides firma in corde, galea salus in capite, verbum veritatis in ore, bona in mente voluntas, dilectio Dei in pectore, praecincta castitas in ardore, honestas in actione, sobrietas in consuetudine, stabilitas in bonitate, patientia in tribulatione, spes in Creatore, amor vitae aeternae, perseverantia usque in finem. Plura de mystica hac Ecclesiae et animae fabrica dixi in fine Aggaei Prophetae.
Allegorice, mulier sapiens est B. Virgo quae per Christum aedificavit, et in dies aedificat Ecclesiam numero et virtute fidelium, puta Apostolorum, Martyrum, Virginum, Confessorum, etc., uti pluribus dixi cap. VIII, 22, et cap. IX, 1.
Versus 2: Ambulans Recto Itinere et Timens Deum
2. AMBULANS RECTO ITINERE, ET TIMENS DEUM, DESPICITUR AB EO QUI INFAMI GRADITUR VIA. — Hebraice, ambulans in rectitudine sua timens (vel timet) Dominum, et perversus viis suis despiciens (vel despicit) eum. Ubi to eum tam referre potest Dominum quam ambulantem in rectitudine sua. Ad Dominum referunt R. Salomon, R. Levi, Jansenius et alii, idque duplici sensu. Prior est causalis, q. d. Causa cur quis ambulet recta virtutis via, est timor Domini, sive quod timeat Dominum. Hic enim timor eum assidue stimulat, ut recta incedat via Deo placita, ne, sicubi exorbitet, Deum offendat. Vice versa, causa cur quis pravus et perversus sit in viis, id est actionibus, suis, est, quod despiciat Deum Deique timorem. Qui enim excussit Dei metum, hic effrenis sensim in omnia scelera ruit, uti ruunt athei et politici. Ita auctor Catenae Graec.
Rursum sic exponas, q. d. Qui ambulat recta virtutis via, hic manifestum dat indicium quod timeat Deum: qui vero perversa vitii via incedit, hoc ipso significat, se Deum despicere. Vita enim exterior testatur internum Dei timorem vel contemptum, juxta illud S. Gregorii: "Probatio dilectionis exhibitio est operis."
Posterior est, q. d. Qui recta legis divinae norma ambulat, hic timet, id est reveretur et religiose colit Deum; qui autem a norma hac exorbitat, hic paulatim Deum, Deique reverentiam et cultum despicit. Sicut enim virtus parit timorem cultumque Dei, sic vitium et vitiosa vita parit Dei, religionis et pietatis contemptum, juxta illud Psal. XIII, 1: "Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus." Et illud Prov. XVIII: "Impius, cum in profundum venerit, contemnit."
Verum Noster, Aben-Ezra, Baynus et alii to eum referunt ad ambulantem recto itinere, q. d. Impius et perversus despicit pium, qui recta secundum legem ambulat, Deumque timet et veneratur. Eodem tamen tandem redit sensus hic, quo priores: nam qui despicit timentem Deum, ipsum Deum indirecte despicit; sicut qui despicit servum, despicit quoque herum servi, ac tandem crescente despectu directe despicit ipsum herum, puta Deum. Hoc est quod ait Christus, Joan. XV: "Si de mundo fuissetis, mundus utique quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus." Et Job cap. XII, 4: "Deridetur justi simplicitas." Ubi vide S. Gregorium. Tanta enim est impiorum hominum perversitas, ut, nisi omnes tales efficiant quales ipsi sunt, non conquiescant; unde pios et probos rident, vocantque distortos, hypocritas, Jesuitas, etc. Causa est morum dissimilitudo: vident enim suam vitam et vitia contrariis piorum virtutibus moribusque reipsa culpari et redargui; quare perpetuos hos vitae suae censores, velut sudes in oculis non ferentes, eos rident, vexant, persequuntur, ut sibi similes efficiant. Iram causam dat S. Prosper in Sentent. et Epigramm. cap. XXXIX, de odiis mundi in Christianos: "Omnes, ait, qui in Christo volunt pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. Sed haec despectio et haec irrisio in ipsos retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.
Impia pars mundi parti est infesta piorum, / Nec tolerare potest dissimiles animos. / Ridens nolentes opibus praesentibus uti, / Sperantesque sibi credita posse dari. / Sed spernenda haec sunt populis opprobria sanctis, / Quae stulte jaciunt corda aliena Deo. / Nam spes nostra ex hoc visu fit certior omni, / Quod spondens, quidquid credimus, hoc Deus est."
Et Salvianus, lib. VIII De Gubernatione Dei: "Maxima causa discordiarum, ait, est diversitas voluntatum, quia fieri aut omnino non potest, aut vix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat, a qua ipse dissentit; itaque eos non sine causa oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica decernunt." Quin et Plinius in Panegyr. Trajani, cap. LIII: "Hoc, ait, primum erga optimum imperatorem piorum civium officium est, insequi dissimiles; neque enim satis amarint bonos principes, qui malos satis non oderint." Et Comicus: Semper bonos odit malorum factio.
Porro Septuaginta to בוזהו bozehu, id est, despicit eum, accipiunt reciproce pro despicit seipsum. Idem enim Hebraeis est pronomen reciprocum quod absolutum. Unde vertunt, ὁ δὲ σκολιάζων ταῖς ὁδοῖς αὐτοῦ ἀτιμασθήσεται, id est, qui tortuose incedit viis suis, inhonorabitur, vel ignominia afficietur. Sicut enim virtus parit laudem, sic vitium parit probrum et ignominiam, ob quam vitiosus ab omnibus despicitur et contemnitur. Ipse ergo suo vitio despectum sibi conciliat, ejusque sibi ipsi est reus, seque ipse arguit quod injuriam fratri indigne fecerit. Et S. Hieronymus hunc sensum confirmat, dum ait: Sicut enim virtus parit laudem, sic vitium parit probrum et ignominiam, ob quam vitiosus ab omnibus despicitur et contemnitur. Ipse ergo suo vitio despectum sibi conciliat, ejusque sibi ipsi laber est et causa.
Versus 3: In Ore Stulti Virga Superbiae
3. IN ORE STULTI VIRGA SUPERBIAE: LABIA AUTEM SAPIENTIUM CUSTODIUNT EOS. — Septuaginta, ex ore imprudentium baculi contumeliae (Theodotion, virgula injuriae); labia autem sapientum custodiunt [Scholiastes: sanant, scilicet animi dolores et vulnera, quos vel ipsis vel aliis lingua superba et contumeliosa inflixit] ipsos; Chaldaeus, in ore stulti virga et tribulatio; Syrus, stimulus et contumelia. Superbia enim parit injuriam et contumeliam; superbi enim, ut se prae caeteris attollant, eos despiciunt, eisque injurii sunt et contumeliosi. Noster Salazar per virgam, accipit sceptrum, sive virgam, quae sit imperii et potestatis insigne, ut sensus sit: "In ore stulti, virga superbiae," id est, stultus ac vecors peccator prae fastu et superbia, perinde ac si virgam et sceptrum imperii ore suo gereret, putat sibi in omnium famam licere, atque adeo omnes probris appetit, conviciis onerat, detractionibus denigrat. Verum hebr. non est סבט scebet, id est sceptrum, sed חטר choter, id est virga, seu baculus ad feriendum, puta ad infligendum probra, injurias et contumelias, uti vertunt Septuaginta, Theodotion, Chaldaeus, Syrus, Noster et Hebraei. Unde Vatablus: Baculus, inquit, sive virga superbiae est lingua, qua caedimus homines, ut virga equos.
Sensus ergo solidus et clarus est, q. d. Stultus, quia superbus, ore suo et lingua quasi virga superbiae flagellat caeteros, hunc ridendo, illum despiciendo, istum conviciendo, etc.; sed flagellando alios flagellat quoque seipsum, quia quos flagellat, ab eis vicissim lege talionis flagellatur. Superba ergo ejus verba quae ore profert, erunt ei virga, id est causa et instrumentum et ferula, qua vapulet, confundatur et plectatur. "Labia autem sapientium custodiunt eos," tum quia cavent ne instar stulti suis maledictis flagellent alios, eorumque flagella tum verborum, tum verberum vicissim sibi accersant; tum quia si a stulto flagellis maledicentiae appetantur, contra ea se tuentur scuto prudentiae, modestiae et mansuetudinis. Ita enim prudenter, modeste et mansuete agunt et respondent, ut suam innocentiam probent, et stultum maledicentem confundant, cogantque silere, juxta illud S. Augustini, serm. 15 De Resurrect.: "Maledictum patientia repercussum in suum redit auctorem, illaeso eo qui petebatur." Et Beda sic exponit: "In ore stulti, ait, virga superbiae, et labia sapientium custodiunt eos: quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed iidem humiles spiritu per doctrinam se sapientiae, ne decipiantur, muniunt." Unde S. Ambrosius, lib. III De Officiis, cap. IV, docens alienis incommodis non esse nostra lucra quaerenda, ostendit quam grave sit peccatum detractionis et contumeliae.
"Quae enim poena gravior, ait, quam interioris vulnus conscientiae? quod severius judicium quam domesticum, quo unusquisque sibimet est reus, seque ipse arguit quod injuriam fratri indigne fecerit? Quod non mediocriter Scriptura condemnat, dicens: Ex ore stultorum baculus contumeliae. Stultitiae ergo condemnatur, qui contumeliam facit. Nonne hoc magis fugiendum quam mors, quam dispendium, quam inopia, quam exilium, quam debilitatis dolor? quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio?"
Symbolice, S. Gregorius, XXIV Moral. cap. IX, hanc gnomen adaptat superbis praelatis et praedicatoribus: "Sed haec, ait, esse propria arrogantium praedicatorum solent, ut etiam afflictos auditores suos magis districte corripere appetant, quam blande refovere: plus enim student, ut mala objurgando increpent, quam bona laudando confirment. Superiores quippe videri desiderant, atque adeo magis gaudent, cum eorum animos ira elevat, quam cum charitas exaequat; semper invenire appetunt, quae increpando rigide feriant; unde scriptum est: In ore stulti virga superbiae: quia percutere rigide scit, sed compati humiliter nescit."
S. Gregorium de more sequitur S. Isidorus, lib. I Origin. cap. XLI: "Superbi doctores, ait, vulnerare potius quam emendare norunt, Salomone attestante: In ore stulti virga superbiae; quia increpando rigide faciunt, et compati humiliter nesciunt." Quia, ut ait Polychronius in Catena Graec., "quos reprehendunt, non tam emendare, quam confundere student." Sic et S. Chrysostomus ibidem. Sic et Hugo: "In ore stulti virga superbiae," id est, inquit, imperiosa correctio est in ore stulti, et e converso in ore justi virga mansuetudinis et dulcedinis. Propterea in area manna simul cum virga fuit. Et de virga Aaron legitur, quod fronduit et amygdala protulit: quae sunt cibus infirmorum.
Denique S. Hieronymus initio Apologiae 3 contra Ruffinum, ejus in se invectivam in ipsummet retorquens: "Intellexi, ait, illud Salomonis in te esse completum: In ore stulti baculus contumeliae."
Versus 4: Ubi Non Sunt Boves, Praesepe Vacuum Est
4. UBI NON SUNT BOVES, PRAESEPE VACUUM (hebraice, mundum) EST: UBI AUTEM PLURIMAE SEGETES, IBI MANIFESTA EST FORTITUDO BOVIS. — Perperam Theodotion pro באין been, id est ubi non, legens בעון beon, id est in labore vel robore, vertit, ἐν ἰσχύι, id est in fortitudine boum in praesepe cogetur genimen, et multitudo geniminum in potentia tauri. Sic enim nulla est antithesis, sed tautologia inanis; legendum ergo been, id est ubi non sunt boves. Est litotes et metonymia: ubi enim desunt boves, qui arando fruges producant, non solum praesepe vacuum est, sed et horreum: nam ubi palea non est, nec frumentum esse potest, q. d. Ubi bos deest, ibi ager coli non potest; agro autem inculto et inarato, nulli ex eo proventus sperandi sunt. Unde Hebr. אבוס ebus, id est praesepe, Marinus et alii vertunt, apotheca, horreum, granarium, item area, in qua segetes excutiuntur et triturantur. Igitur ex praesepi per metonymiam et metalepsin intellige tum apothecas et cellaria, tum mensas (praesepe enim est quasi mensa boum et jumentorum), tum cibum et annonam; hanc enim continet praesepe, et jumentis comedendam offert. Ex jumentis autem intellige homines; nam ubi deest annona jumentis, ibi consequenter deest et hominibus. Unde ex Hebraeo sic vertas, ubi non sunt boves, apothecae mundae, id est vacuae sunt; et copia proventuum est a fortitudine boum, hoc est, ait Vatablus, qui laborat, habet quod manducet; qui autem otium sectatur, egestatem habet in domo. Aut, ubi est labor et laborantes, ibi est copia rerum; ubi vero otium et otiantes, ibi egestas. Eodem redit versio Symmachi, eo quod non sint boves genimen praesepis, id est faenum quod in praesepi jumentis apponitur, supple, succrescit loco tritici; et multitudo geniminum in potentia tauri; Chaldaeus, multitudo frugum in fortitudine bovis; et Aquila, ubi non sunt boves, fit faenum; genimen electum, et multitudo fructuum in fortitudine juvenci, q. d. Ubi non sunt boves arantes terram, ibi terra non fruges, sed sterile faenum sponte ebullit et generat: at ubi boves fortiter arant, ibi copia non faeni, sed frugum producitur.
Paraemia ergo haec grammatice et physice docet, ait Jansenius, agricolis dandam esse operam ut sibi de bobus iisque validis prospiciant, per quos terram recte excolere possint, si ex ea copiosum fructum referre velint. Deinde ethice sub hoc exemplo significatur omnibus laborandum esse, qui manducare et ditescere velint, otiumque sectantibus egestatem obventuram. Politice vero reipublicae prospiciendum esse de strenuis prudentibusque moderatoribus, qui si desint, respublica omnibus sit modis destituenda: si adsint, omnium bonorum copiam indefesso suo labore et prudentia illi sint allaturi.
Meminit boum potius quam equorum, tum quia in Palaestina et Aegypto, aeque ac in Italia, aliisque locis, bobus arant potius quam equis; tum quia boves lente quidem, sed magis profunde et nervose arando sulcant proscinduntque terrae glebas, quo fit ut sementis majores agat radices, et copiosius germinet, pluresque det fruges; tum denique quia boves parci sunt, ac herba et faeno vivunt, equi vero avena, hordeo, frumento: unde magnam partem frugum quam producunt, ipsimet absumunt, cum boves palea et faeno contenti frumentum omne hero relinquant, itaque eum ditent. Hinc bos priscis arationis, indeque messis et fertilitatis erat symbolum, ut patet in bobus fortibus, quos vidit Pharao, Genes. XLI, 2. Vide dicta Isaiae XXXII, vers. ultimo.
Mystice et tropologice, S. Hieronymus in Habacuc cap. III: "Boves, inquit, non erunt in praesepibus, quia ubi plena sunt praesepia, manifesta est fortitudo bovis. Bos operarius est, bos Domini sustentans jugum, bos, in cujus vestigium qui severit, beatus est." Et S. Gregorius, lib. III Registri, epist. 30 ad Eulogium: "Quod, inquit, crescit Ecclesiae populus, quod ad coeleste horreum spiritales segetes multiplicantur, hoc de omnipotentis Dei gratia, quae in beatissimis vobis large influit, nunquam habuimus incertum. Gratias itaque omnipotenti Deo solvimus, quia impletum videmus in vobis esse quod scriptum est:
Ubi plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo boum. Si enim bos fortis aratrum linguae in terra cordis audientium non transfixisset, tanta fidelium seges minime surrexisset."
Particulatim vero Beda singula singulis sic adaptat: "Boves, inquit, doctores catholicos, praesepe coetum auditorum, segetes dicit fructus operum bonorum. Incassum ergo tumet superbus et indocta eloquentia verberat aures ac corda subjectorum, quia ubi non sunt docti praedicatores, frustra ad audiendum confluit turba plebium; ubi autem plurimae operationes apparent virtutum, ibi apertissime claret, quia non haereticus in vanum garrivit, sed pro verbi fruge laboravit ille, qui et ipsum verbum casto ore ruminare, et viam veritatis recto discretionis pede noscit incedere. Nec mirandum cur in praesepi auditores significari dixerimus, cum bos alatur de praesepi, doctor autem verbo audientes soleat nutrire; sed intuendum, quia et de labore bovis praesepe impletur, et ipse bos suo fructu de praesepi reficitur. Quia nimirum praedicator fidelis et audientes verbo reficit, et eadem refectione apud Deum ipse proficit; quod in opere figuratur Eliae, qui Sareptanam viduam pascit, a qua et ipse pascitur."
Porro bovis dotes apposite congruunt doctori et praedicatori Evangelico, adeo ut si illas inspiciat et aemuletur, abunde omnes sui muneris numeros sit expleturus. Nam primo, bos est laboriosissimus adeoque symbolum laboris. Unde veteres, teste Pierio in Hierogl., volentes laborem pingere, pingebant caput bovis; simili modo doctor et praedicator ut fructum faciat, valde in praedicando et docendo laboret oportet; qua de re plura dixi Ezechiel. X, 14.
Secundo, bos est animal innocens, simplex, sincerum. Talis quoque sit praedicator, ut omnibus bene, nulli malefaciat. Unde Ovidius, XV Metamorph.: Quid meruere boves, animal sine fraude doloque, / Innocuum, simplex, natum tolerare labores?
Tertio, bos aliis laborat, non sibi, juxta illud, "Sic vos non vobis fertis aratra boves." Itidem praedicator Evangelicus non sibi, sed aliis laborat et praedicat, adeoque instar S. Pauli totum se aliorum saluti impendit et superimpendit. Hinc bos symbolum est beneficentiae.
Quarto, sunt validi et fortes: fortis sit et praedicator, ut neminem vereatur. Ita S. Dionysius De Coelesti Hierarch. cap. XV: "Bovis imago, ait, fortitudinis ac roboris praefert speciem, et qua spiritales sulcos suscipiendos coelestibus fecundisque imbribus scindunt." Hinc boves cum celeritate fortiter figunt pedem in cursu; hinc et cornibus armantur, iisque hostes impetunt, fugantque vel prosternunt.
Quinto, bos frugalis est sibi, tantumque paleas, herbas et faenum comedit: "Taurus, inquit Horus Apollo in Hieroglyph. cap. XLIV, integris viribus, fortis ac temperans." Ita sobrius et frugalis sibi sit praedicator. Certe S. Petrus, teste S. Nazianzeno, lupinis duntaxat vescebatur. Sicut tamen par est bovem ali ex messe in qua laboravit, sic et praedicatorem ali a fidelibus quibus praedicat convenit, juxta id quod sanxit Deus per Mosen et per Paulum: "Non alligabis os bovi trituranti," Deuter. XXV, 4, et I Cor. IX, 9.
Sexto, bos erat victima quae Deo mactabatur. Unde religionis erat symbolum, aeque ac mortificationis et martyrii, ac repraesentat Martyres: quales fuere Apostoli et praedicatores Apostolici.
Septimo, in quatuor mysticis Ezechielis, cap. I, vers. 10, animalibus, quae currum gloriae Dei et Evangelii quaquaversum per orbem agebant, erat planta pedis vituli, adeoque tertium animal erat bos. Quod explicans S. Gregorius, hom. 3 in Ezechiel.: "Quia, inquit, praedicatores sancti boum nomine designantur, docet Paulus Apostolus legis testimonium exponens: Non obturabis os bovi trituranti. In sanctis ergo praedicatoribus planta pedis est vituli, scilicet mature incedens, et fortis, et divisa; quia unusquisque praedicator et venerationem habet in maturitate, et fortitudinem in opere, et divisionem ungulae in discretione. Non enim facile praedicatio ejus accipitur, si levis in moribus esse videatur. Et nulla erit maturitatis ostensio, si contra adversa omnia non adfuerit operis fortitudo."
Octavo, bos in incessu et aratione lentus est, sed exactus et perfectus: ita doctor lentus sit, ut populo rudi tardoque se accommodet, nec eum taedeat idem crebro et minutim explicare et inculcare.
Nono, terra quae a bobus aratro non subigitur, germinat faenum, spinas et tribulos; quae vero ab iis subigitur, producit laetam frumenti messem: sic animae, quae a praedicatoribus aratro verbi Dei non excoluntur, sylvescunt, nec nisi lolium et tribulos vitiorum proferunt; at quae eodem sulcantur, sarriuntur, seminantur, laetam virtutum frugem progenerant.
Decimo, apposite Cajetanus et ex eo Salazar praesentem boum parabolam sic explicant: Sicut qui caret bobus, habet praesepe, id est stabulum mundum; qui autem boves habet, etsi stabulum immundius illi sit, gaudet tamen multitudine proventuum atque fructuum: sic etiam qui curas animarum non suscipit, nec in agro Domini excolendo laborat, sed sibimetipsi totus vacat, majori fortasse munditia et puritate conscientiae fruitur; qui autem boves jungit suos, id est operas suas proximis navat, et activam vitam contemplationi adnectit, hic sane mentis ac conscientiae suae praesepe aut stabulum immundius habet: nam ex hominum consuetudine et negotiosa vita semper aliquid sordium saltem levium accedit, tamen uberiores ac copiosiores fructus metit.
Hujus sententiae veritatem cernimus felici hoc nostri aevi saeculo, quando viros Religiosos zelo Dei ardentes, boum instar strenue in agro Domini laborantes, in Gallia et Germania multa haereticorum millia ad orthodoxam fidem convertisse, atque Imperatorem Aethiopiae cum toto ejus imperio Romanae Ecclesiae subjecisse videmus, gratulamur et miramur; quando B. Franciscum Xaverium ejusque asseclas Indos, Japones, Sinas ad Christum traducere conspicimus, Deoque gratias agimus. Sane in una Japoniae insula ad septingenta Christianorum millia numerantur, e quibus multi pro Christo sanguinem vitamque libentes, alacresque profundunt. Equidem, ut alia taceam, unico anno Domini 1624, centum sexaginta quinque Christiani in Japone constanter mortem pro fide oppetiverunt. Ex iis quinquaginta et plures lento igne cremati assatique, alii gelu enecti, alii in mare mersi, alii crucifixi, alii gladio percussi. Duces eorum fuere tres e Societate Jesu Patres. Hos quasi pastores suos secuti nobiles, plebeii, virgines, conjuges, quin et senes decrepiti, ac pueri infantesque perplures, qui ludibundi ad mortem quasi ad epulas processere. Non defuere, sive causam, sive aetatem, sive sexum, sive gradum, sive genus mortis spectes, novi Laurentii, novae Agnetes, novae Symphorosae, novi Machabaei et Machabaeae, novi Adriani, novi Getulii, novae Nathaliae, novi Pancratii, novi Viti, novi Innocentes, quia non defuit novus Herodes; quibus proinde pariter accinas illud quod priscis occinit Ecclesia:
Salvete, flores Martyrum, / Collegae nascentes rosa; / Aram ante ipsam simplices / Palma et coronis luditis.
Horum sanguine Japoniae rigata longe felicius succrescet Ecclesia; nimirum, ut canit Prudentius περὶ Στεφάνων, id est De Coronis: Martyrum semper numerus sub omni / Grandine crevit.
Recentibus jam e Macao litteris affertur novissime quingentos e Christianis in Japone, pro fide Christi variis tormentorum generibus trucidatos fortiter occubuisse, adeo ut jam plura caesorum pro Christo millia in Japone numerentur.
Ite jam fortes, ubi celsa magni / Ducit exempli via. Cur inertes / Terga vertatis? superata tellus / Sidera donat.
Versus 5: Testis Fidelis Non Mentitur
5. TESTIS FIDELIS NON MENTITUR; PROFERT AUTEM MENDACIUM DOLOSUS TESTIS. — Hebr. testis veritatum, aut fidelitatum, non mentietur; efflabit autem mendacia testis falsitatis; Septuaginta, accendet autem falsa (Complutenses et Regia, mentientem) testis injustus; Aquila, Symmachus et Theodotion, snuntiat falsa testis mendax; Chaldaeus, qui loquitur mendacium, testis detractor est; Vatablus, testis verax non mentitur; falsus testis evomit mendacia. Sensus videtur planus, sed tamen plura continet, quae varii sic varie efferunt.
Primo, R. Levi, R. Salomon, Jansenius et Baynus, q. d. Testis qui non solet in familiaribus colloquiis mentiri, ac mendacia aversatur, hic pariter fidelis veraxque testis erit, cum vocabitur in judicium, ut aliquid juridice testetur; qui vero mendacia inter suos effutire solet et assidue mentiri, hic si rogetur a judice, facile mendax erit, falsumque de more promet testimonium. Consuetudo enim vertitur in habitum, habitus in naturam, estque quasi altera natura; quare qui assuevit semper verum dicere, difficile flectet se, ut casu aliquo falsum proferat; et vice versa, qui solet mentiri, difficile se a mendacio cohibet, praesertim cum ad id spes lucri, vel alterius commodi eum alliciet et invitabit.
Secundo, R. David, q. d. Qui vult haberi testis fidelis, abstinet a mendacio; si enim vel semel in mendacio deprehendatur, perdet fidem, etiam cum verum dicet nemoque ei credet; qui ergo vel semel profert mendacium, hic deinceps perdet fidem, atque passim habebitur testis dolosus et mendax, aut certe de mendacio suspectus.
Tertio, Hugo, q. d. Testis fidelis esto subinde fallatur, et ex errore falsum dicat, tamen nunquam ex proposito mentitur, id est contra mentem loquetur, ut quod scit esse verum, dicat esse falsum, vel e contra; testis autem dolosus ex proposito mentitur, asseritque esse vera, quae scit esse falsa; et contra.
Quarto, nervosius Lyranus et ex eo Salazar: "Testis fidelis non mentitur," id est, nulla prece vel pretio, nullis minis vel poenis, adduci potest ut mentiatur; at testis mendax sine pretio et minis sponte sua profert et efflat mendacia, sicut caminus efflat et exhalat favillas et scintillas. Hebraice enim יפיח iaphiach, id est efflat, significat primo, facilitatem et pronitatem ad mentiendum; secundo, copiam mendaciorum, quanta est favillarum in igne: unde Vatablus vertit, evomit mendacia; tertio, cor ejus plenum esse fraude et falsitate, ideoque eamdem ore exhalare, sicut fumus igne plenus ignis scintillas jugiter per caminum exhalat. Quarto, vim et impetum, q. d. Mendax magna vi et impetu efflat sua mendacia, ut ea auditoribus persuadeat, sicut rogus magna vi et impetu suas ejaculatur scintillas. Quinto, vanitatem, nimirum mendacia esse evanida; veritatem autem esse firmam et stabilem. Mendacia enim sunt sicut bullae, quae a pueris per fistulam e smigmate facile efflantur, sed eadem facilitate difflantur; cum enim in aerem ascendit bulla tenuis et fragilis, minimo aeris motu rumpitur, et tenues subito evanescit in auras: simili enim modo mendacium cito fingitur et conflatur, idemque cito dissipatur et difflatur. Rursum Hebraeum כזב cazab, id est mendacium, sicut litteris sic et significato alludit ad casaph, id est praestigium, fascinum, maleficium: tale enim est mendacium; unde mendax est quasi praestigiator et maleficus, qui mendacio quasi fascino aures audientium praestringit, fascinat, obnubilat et seducit. Hinc rursum mendacium vocatur כחש cachas, id est tenuitas, macies, macilentia, quia nil habet veritatis et substantiae, ut, si mendacium pingere velis, pingas mulierem strigosam et macie confectam. Porro cachas alludit ad מכח sacach, id est oblitus est, et ad חשך chasach, id est obtenebratus est, per metathesin. In mendacio enim mera vanitas, memoriae confusio et mentis obscuritas concurrunt.
Denique "fidelis non mentietur," quia quam cara est ei fides, tam cara est ei veritas, tamque exosum mendacium; quare sicut fides, sic et veritas ei sancta est, et instar juramenti. Quocirca Christus fidelibus vetuit jurare, Matth. V, 34: "Ego autem dico vobis non jurare omnino; etc. Sit autem sermo vester: est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a malo est," puta a vitio incredulitatis et diffidentiae innato homini ex peccato originali; quo fit ut saepe simpliciter asserenti non credatur, juranti credatur. Jurare ergo non licet, nisi cogat hoc malum, puta incredula hominis diffidentia. Unde in paradiso, ubi hoc malum non erat, jurare non licebat, sicut nec licet Beatis in coelo: Beati enim ita veraces sunt, itaque reverentes nominis divini, ut jurare non audeant. Quin et Isocrates ad Demonicum, licet Gentilis: "Boni viri, inquit, fideliores se exhibent juramento." Et Plutarchus in Problem.: "Juramentum, inquit, homini libero pro tormento est." Romani enim a servis veritatem extorquebant per tormenta, a cive juramento, a sacerdote solo verbo. Ita Chromatius Aquileiensis Episcopus, quem S. Hieronymus sui aevi vocat doctissimum et sanctissimum, scribens in citata Christi apud Matth. verba, ait Christum vetuisse fidelibus jurare, quia ipsorum verba "ita semper debent esse vera, ita fidelissima, ut pro juramento habeantur." Ac subdit: "Juramenti causa est quia omnis qui jurat, ad hoc jurat, ut quod verum est loquatur. Et ideo Dominus inter juramentum et loquelam nostram nullam voluit esse distantiam; quia sicut in juramento nullam convenit esse perfidiam, ita quoque in verbis nostris nullum debet esse mendacium, quia utrumque et perjurium et mendacium divini offensi (alii verius legunt, judicii) poena damnatur, dicente Scriptura: Os quod mentitur occidit animam. Quisquis ergo verum loquitur, jurat, quia scriptum est: Testis fidelis non mentietur." Jurat, non expresse et formaliter, sed tacite et finaliter, quia scilicet verum loquitur, ob quod omnis juramenti usus introductus est; juramenti enim finis est veritas et veritatis cognitio, quam fidelis sine juramento simpliciter, rem uti se habet enuntians, assequitur; interpretative ergo jurat, id est facit et assequitur id simplici assertione, quod alius qui jurat, assequitur suo juramento. Haec Chromatii (male in priscis codicibus Juris Canonici legitur Chrysostomi) verba translata sunt in jus Canonicum, et habentur 22, Quaest. V, Can. XII: Juramenti, ubi recte Glossa notat, to Dominus inter juramentum et loquelam nostram nullam voluit esse distantiam, limitandum esse ad generalitatem praecepti, quod, sicut Deus vetuit omne perjurium, sic et vetuit omne mendacium, ne quis putaret extra perjurium licitum esse mentiri, uti explicat Chromatius; alioqui in gravitate sceleris magna est distantia: longe enim gravius peccat perjurus pejerando quam mendax mentiendo.
Concludit Chromatius: "Sic a Deo qui verax est et mentiri nescit, quidquid dicitur pro juramento prohibetur, quia verum est omne quod loquitur." Tam sancta est Deo veritas, quam fideles imitari decet.
Mystice, auctor Catenae Graecor.: "Testis, inquit, injustus et infidelis" est diabolus; hic enim cum temporariae voluptatis usum insipientibus promittat, aliud nihil quam sempiterni ignis supplicium praestat. "Testis" autem "fidelis" est Dominus; quippe qui in omnibus dictis et promissis suis sit fidelissimus, neque unquam mentiatur aut fallat. "Incendit" porro testis injustus mendacium, quia quod exstinctum jacebat, vel nova accusatione, vel falsa testificatione denuo exsuscitat. Haec auctor Catenae juxta Septuaginta.
Rursum testis fidelis est Martyr, qui fidei veritatem suamque in Deum fidelitatem morte sua testatur, et sanguine suo obsignat. Rursum qui recte et sancte vivit, ac in sanctitate fideliter perseverat resistendo quibusvis difficultatibus et tentationibus. Unde B. Theodoretus Studita inter homilias Catecheticas, quas edidit Joannes Livineius Canonicus Antuerpiensis, decimae hunc titulum praefixit: "Martyres esse non solum qui sanguinem profundant, sed etiam qui vitam obeant divinam;" idque probat tum auctoritate S. Pauli, tum ratione. Ait enim Apostolus, inquit, Hebr. XI: "Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae." Et paulo post: "Tantam habentes nubem Martyrum, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum." Viden' ut universe Martyres vocavit omnes pietatis amantes afflictamque vitam tolerantia trahentes? Quare... nos, fratres, numerati in hoc martyrio sumus: nam qui tolerantes vitae aerumnas crucigerae amplectamur, qui virginale votum tueamur, nec morigerationis detrectanda, in qua inest quiddam instar certaminis, Jesum testamur et Christum esse et Dei Filium, testamur judicium ac remunerationem futuram, testamur vitae exactae rationem reddituri ad terribile Christi tribunal, obsistentes diabolo Christi inimico torquenti, et assidua cogitatione letiferarum voluptatum objectatione, velut flagris urgenti negare nos esse Deum. Hactenus Studita.
Versus 6: Quaerit Derisor Sapientiam et Non Invenit
6. QUAERIT DERISOR SAPIENTIAM, ET NON INVENIT; DOCTRINA PRUDENTIUM FACILIS. — Hebraice, quaerit irrisor sapientiam, et non, supple, invenit, vel ut Cajetanus, adest: et scientia intelligenti levis; Symmachus, quaesivit pestilens sapientiam, et non est. Pro facilis Chaldaeus vertit, et scientia prudenti vilescit, id est parvo et vili pretio comparatur. To doctrina prudentium facilis dupliciter accipi potest: primo, passive, q. d. doctrina prudentium facilis est, ut discatur ab ipsis prudentibus, sive prudentes facile capiunt et addiscunt doctrinam. Unde Hebraea habent, scientia intelligenti, vel intelligentis, levis vel facilis; sicque clara et directa est antithesis inter derisorem et intelligentem, sive prudentem in discenda sapientia, quod derisori difficilis, imo impossibilis, sit sapientia, quia omni suo labore quo eam quaerit, non invenit; intelligenti vero, sive prudenti, eadem sit facilis, quia scilicet derisor suis voluptatibus addictus non quaerit eam serio, sed quasi per jocum et risum, imo eam ridet et deridet: tales sunt hypocritae, haeretici et Judaei: prudens vero cordate, serio et resolute eam vestigat, ideoque facile eam invenit, quia taliter quaerenti occurrit, et ultro se offert sapientia, puta honestas et virtus. Unde Vatablus vertit, qui autem judicio pollet, huic obvia est sapientia. Ita Beda et Jansenius; nam, ut ait S. Cyrillus in Joan. lib. I, capite XII: "Canes venaticos imitatur sapiens huc illuc feras quaerentes. Ipse enim non intellectam rem saepe ac multum vestigans, interrogansque tandem assequitur."
Secundo, active, q. d. "Doctrina prudentium est facilis," non tantum ut ab eis discatur, sed et ut ab eis doceatur; quia prudentes facile docent doctrinam sive prudentiam, utpote quam ipsi longo studio usuque didicerunt et apprime callent; ac proinde rudes et imperiti facile ab eis eamdem discent, si eorum doctrinae se subjiciant. Unde Septuaginta vertunt, quaeres sapientiam apud malos, et non invenies; sensus autem apud prudentes facilis est; vel, ut auctor Catenae Graecorum vertit, apud prudentes sensus et intelligentia inventu sunt facilia. Quia licet mali subinde speculative bona virtutum dent monita et praecepta, tamen quia opere contrarium faciunt, hinc auditoribus qui magis operibus credunt quam sermonibus, eamdem non persuadent; at prudentes et probi, quia quae docent verbo, eadem monstrant exemplo, hinc facile eadem aliis ingerunt et imprimunt.
Huc reducuntur variae variorum probabiles et congruae hujus versus expositiones. Nam primo, R. Salomon exponit, q. d. Derisor quando sapientia opus habet, eamque quaerit, animum suum ea spoliatum experitur. Id maxime fiet in die judicii juxta parabolam virginum fatuarum, quibus veniente sponso defecit oleum, Matth. XXV.
Secundo, Baynus per derisores accipit pueros: qui jocis et ludis addicti non capiunt praecepta sapientiae, sed ad ea quasi stupent et rident, moxque ea fastidientes ad suas nugas et ludicra revolvuntur, q. d. Joculatores, jocisque et ludis addicti, non capiunt sapientiam, sed prudentes, cordati et severi; hisce enim virtus, quae in maturitate et severa passionum castigatione consistit, est facilis.
Tertio, nervose et particulatim Jansenius, q. d. Derisor, id est, qui longo tempore non tantum per infirmitatem non acquievit sapientum salutaribus monitis, sed etiam inveterata malitia obstitit veritati et sapientiae, eamque deseruit, justo Dei judicio incidens in tribulationes et angustias, atque ob id quaerens sapiens consilium, quo evadat urgentia mala, frequenter non invenit sapientiam sibi assistentem et bene consulentem, sed suis consiliis sinitur semper in pejora prolabi. Rursum, qui veritatis doctrinam irrident, ut faciunt haeretici et Judaei, quantumvis summis studiis sapientiam veram quaerant, non tamen inveniunt, tum quia male quaerunt, et extra Ecclesiam ubi non est; tum quia traditi in reprobum sensum, stulti facti sunt, et quasi caeci palpantes in meridie. Item qui a juventute se totos nugis vanisque rebus addixerunt, sapientiae recusantes morem gerere, fere cum ad adultam provecti aetatem sese sapientiae tradere volunt, eamque percipere desiderant, deprehenduntur difficulter eam percipere posse, et aegre in ea proficere. Contra, "doctrina prudentium facilis," pro quo hebraice est, scientia prudenti (intelligenti) est facilis, hoc est, homo prudens, qui prudentiam semper dilexit, et intelligentiae se a juventute semper accommodavit, is facile percipiet scientias quasque, et quidquid sapienter dicitur. Huic expositioni favet Syrus, dum vertit, quaerit improbus sapientiam, et non invenitur.
Quarto, Lyranus et ex eo noster Salazar explicant, q. d. Derisor, id est superbus, qui prae fastu et tumore aliorum, licet Doctorum et Sapientum, doctrinam aspernatur, ac sapientiam suo ingenio, cui praefidit, vestigare, judicare et metiri praesumit, hic utique eam non assequetur, quia sapientia non a proprio, rudi et superbo ingenio, sed a sapientibus et modestis discenda est; sicut enim ventus ferarum vestigia difflat, easque indagandi vim et odoratum in canibus hebetat: sic etiam fastus et superbia, qua suo quis ingenio plurimum tribuit, aliosque spernit et deridet, sapientiae indagandae vim adimit. At "doctrina prudentium facilis," id est, quicumque alios humiliter auscultant, et ab ipsis edoceri volunt, hi facile brevique tempore magnam sapientiam sibi parant.
Versus 7: Vade Contra Virum Stultum
7. VADE CONTRA VIRUM STULTUM, ET NESCIT LABIA PRUDENTIAE. — Pro nescit Jansenius et alii nonnulli legunt nescito. Sic enim habent Hebraea, huncque dant sensum, q. d. Si iveris contra virum stultum, hoc est, si eidem te disputando opposueris, nescies, hoc est, non deprehendes in illo labia prudentiae, nec ab illo disces docte prudenterque loqui. Imperativi enim hic non praeceptum significant, sed permissionem, aut potius sequelam unius ex alio, sive quid uno posito secuturum sit. Simile fuit cap. XII: "Verte impios, et non erunt," q. d. Si impios vertas, inde consequetur ut amplius non sint. Alii pro prudentiae contrarie legunt nescito labia imprudentiae, q. d. Cave ne ex consortio stultorum discas stulte et imprudenter loqui.
Verum Codices Romani, Beda et alii legunt, nescit labia prudentiae. Unde Beda primo, sic exponit, q. d. Si aperte contra stultitiam stulti disputando incedas, ille nescit intelligere quae prudenter dicis. Sic et Lyranus ac Dionysius, q. d. Si in stultum incurras illum arguendo, vel cum illo disputando, is quidem te audiet; at nesciet, id est, non capiet tuos sermones, quantumvis scite et prudenter prolatos.
Secundo, et germanius, pro contra hebraice est מנגד minneged, id est e regione, a coram, hoc est eminus, longe, procul. מן min enim remotionem et elongationem significat. Minneged ergo idem est quod longe procul; opponiturque לנגד leneged, id est coram. Sensus ergo est, q. d. "Vade contra," id est, e contrario viri stulti, ut, si ille eat ad Orientem, tu ab eo recedens vadas in Occidentem, hoc est, fuge, secede, elonga te a stulto; "et," id est quia, "nescit labia prudentiae," hoc est, quia nescit prudentiam audire aut loqui, sed quaecumque in buccam veniunt, temere et imprudenter effutit. Ita Aben-Ezra. Cum, inquit, haec dictio נגד neged adjunctum habet מן min, significat longe recedere: quod si eidem adscribatur lamed, significat rei propinquitatem, seu ad rem accessum, q. d. Abscede a stulti conspectu, ac procul esto a stolido atque scientiae experte, nam labia prudentiae scientiam significant. Sic et R. Levi: Longe, inquit, remove te a vecorde, ne cum illo societatem contrahas. Sic et Chaldaeus, Pagninus, Tigurina et alii.
Dices: Qua fide Noster vertit, et nescit, in tertia persona, cum in Hebraeo sit, et nescivisti, in secunda, hoc est, nescito, vel nescies? Respondeo: Noster videtur censuisse esse hic commutationem personae, quae crebra est in Scriptura, ut scilicet Salomon a sapiente se convertens ad stultum dicat: Tu, o sapiens, vade contra virum stultum, id est, contraria via te a stulto elonga; at tu, o stulte! nescito verba prudentiae, id est, tibi soli serva tuam nescientiam et ignorantiam prudentiae, noli eam sapienti pandere, nec simplicibus inhalare: quod Noster clare vertit, mutans secundam personam in tertiam, et, id est quia, stultus nescit labia prudentiae; Hebraeis enim usitata est, sed Latinis inusitata et insolens haec subita personae commutatio. Similes tacitae et repentinae personarum commutationes crebrae sunt in Prophetis et Canticis: Prophetae enim subito a Cyro, Davide, Salomone, etc., avolant ad Christum, ut patet Isaiae cap. XLV, 8, et cap. XVI, 1. Aut certe si ad eamdem sapientis personam haec referas, dicendum est esse antiphrasin, ut to prudentia ponatur pro imprudentia, uti legunt nonnulli Codices Latini et Pagninus qui vertit, vade a longe cum viro stulto, et nescies labia mendacia. Stultus enim videtur sibi sapiens ac prudentissime loqui: sed haec ejus sapientia et prudentia apud sapientes vera est imprudentia et stultitia.
Porro alii varie haec ex Hebraeo vertunt et exponunt. Primo, R. Salomon, vade, inquit, coram viro stulto, et nescies labia prudentiae, hoc est, si cum stulto converseris, non disces ab eo prudentiam.
Secundo, Tigurina, vade a facie hominis stulti, in quo non animadvertis labia scientiae.
Tertio, Vatablus, vade a facie insipientis, cum non noveris sermones scientiae, hoc est, nihil sit tibi commercii cum stulto, si inexpertus fueris et ignorans: quia a stulto non disces scientiam, sed stultitiam.
Quarto, Chaldaeus, vade per viam aliam a viro stulto, quia in labiis ejus non est scientia; et huc Vulgatam versionem revocant Cajetanus et Baynus, subaudiendo pronomen eum: "Vade, inquiunt, contra virum stultum, et eum qui nescit labia scientiae," id est, procul discede a stulto, et ab eo qui imperite et imprudenter loquitur.
Quinto, Jansenius, quasi dicat, vade contra virum stultum, id est elonga te a stulto, et nescito labia scientiae, id est tace, imo, si opus sit, simula te nihil scire, ac loquendi imperitum et prudentiae expertem esse, potius quam ut cum stulto sermocinaris vel disputes.
Sexto, Septuaginta prorsus alio abeunt: Omnia, inquiunt, contraria viro imprudenti; arma autem sensus (graece αἰσθήσεως) id est sensus, judicii, scientiae, doctrinae, id est prudentis et sensati animi, αἴσθησις enim est νόησις, labia sapientia, vel, ut vertit auctor Catenae Graecorum, viro stulto omnia cadunt adversa; labia autem sapientis organa sunt judicii et sensus, hoc est, inquit, "sapientum labia sunt idonea judicii et sensus organa, ut quae insipientiam avertunt, et malitiam data opera insectantur: malitia enim cum vera sapientia nihil commune habere potest." Sicut enim in organis exacto aurium judicio, fistulae minores gradatim cum majoribus magna sonorum proportione harmonice coaptantur et contemperantur, indeque suavem edunt melodiam et concentum: sic pariter sapiens sermones suos magno prudentiae sensu disponit et contemperat, indeque mirum audientium tam illis quam sibi conciliat decorem et gratiam, adeo ut, cum eum loquentem audiunt, organorum concentum se audire existiment. Graecum enim ὅπλα non tantum arma, sed et organa et instrumenta quaelibet significat. Sin arma hoc loco vertas cum Complutensibus et Romanis, sensus erit, q. d. Viro imprudenti ob imprudentia ejus verba, quibus sibi omnium odia accersit, omnia accidunt contraria et adversa: omnes enim in eum insurgunt, eumque lacessunt; arma autem sensus labia sapientia, id est arma hominis sensati, quibus se contra adversa omnia communit, imo inimicos quoque sibi amicat, sunt verba prudenter et gratiose labiis ejus prolata. Aut, ut noster Salazar, q. d. Omnes et omnia imprudenti crudele movent bellum; sed tamen nulla adversus eum arma saeviora sunt, quam labia sapientia hominis sensati. His enim crudelius quam sagittis et jaculis configitur, his saevius quam gladiis hastisque confoditur ejus stoliditas et stultitia. Porro stultus hic, et in caeteris proverbiis, idem est quod imprudens, vitiosus, pravus, improbus; sapiens vero est prudens, virtute praeditus, rectus, probus: haec est enim sapientia vera et practica, uti saepius monui. Ita S. Ambrosius, lib. III, epist. 19, post initium: "Eloquia tua, inquit, plena intellectus sint. Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientia. Et alibi (Proverb. XV): Labia tua alligata sint sensu, id est fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et eloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione, sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur."
Denique Theodorus Abbas apud Cassianum, Collat. VI, cap. IX, sic Septuaginta explicat: "Ut, inquit, de perfectis ac sapientibus dicitur: Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum, ita de infirmis pronuntiatur ac stultis: Omnia adversa viro insipienti; nec prosperis enim rebus proficit, nec emendatur adversis. Ejusdem namque virtutis est tristia fortiter tolerare, cujus etiam secunda moderari; et eum qui in uno eorum superatur, neutrum sufferre certissimum est. Facilius tamen quis elidi potest prosperis, quam adversis. Haec enim interdum etiam invitos retinent atque humiliant, et compunctione saluberrima vel minus peccare faciunt, vel emendant; illa vero mollibus mentes ac perniciosis extollentia blandimentis, securos felicitatis suae proventu ruina majore prosternunt."
Versus 8: Sapientia Callidi Est Intelligere Viam Suam
8. SAPIENTIA CALLIDI EST INTELLIGERE VIAM SUAM: ET IMPRUDENTIA STULTORUM ERRANS. — Chaldaeus, sapientia callidi est intelligentia viae suae; stultitia vecordium fraudulenta; Syrus, solers in sapientia sua intelligit viam suam; at via stulti in errore. "Callidus," hebraice arum, in hisce Proverbiis in bonam partem sumitur pro cauto et prudenti. Sensus est, q. d. Vir cautus et prudens intelligit suas vias, id est actiones, quia antequam eas obeat, praevidet et prospicit modum, quo prudenter, recte et honeste juxta Dei legem et voluntatem eas operetur, ut per eas ad vitam honestam, ac tandem beatam recta contendat ac perveniat. Et in hoc sita est vera ipsius sapientia. At vero imprudentia et insipientia stultorum in eo consistit, quod ipsi non intelligant, non prospiciant, ut viae eorum sint rectae; sed a rectitudine aberrant in avios et devios voluptatum errores, ad quos eos abripit sensus et concupiscentia; unde ab una voluptate aberrant et vagantur in aliam et aliam, donec assidue aberrando magis et magis, tandem in ruinam et gehennam corruant, qui summus et irrevocabilis est error.
Pro errans hebraice est מרמה mirma, id est dolus, fraus, deceptio, ut vertunt Aquila, Symmachus, Theodotion ac Septuaginta: Dementia, inquiunt, imprudentium ἐν ἀπάτῃ, id est in deceptione vel in errore, quia scilicet error eorum decipit eos, ducitque in exitium et tartarum. Et sic in re idem est dolus et deceptio, quod error, ut vertit Noster. Ita auctor Catenae Graecorum: "Sapientia prudentium vias illorum intelligit; stultorum autem amentia in errorem inducit: Quia prudentes, inquit, omnes actiones suas prudenter instituunt; amentes autem ne tum quidem, dum errant, errorem suum agnoscunt, sed in obscuris ignorationis et inscitiae tenebris nunquam non versantur." Potest secundo, dolus hic proprie accipi. Unde Vatablus, repetens to intelligere, sic vertit, sapientia cauti est intelligere viam suam; stultitia autem stultorum est intelligere dolum, hoc est, stulti nihil aliud cogitant quam quomodo aliis imponere possint. Sicque pulchra est antithesis, q. d. Sapientia vere prudentis et cauti est non cognoscere fraudes et dolos, quibus opes vel honores comparet, aut proximum suum callide opprimat, sed cognoscere viam suam, quid scilicet sibi agendum sit et qua eundum, ut ad coelum vitamque beatam perveniat. Ex adverso sapientia stultorum est machinari dolos et fraudes, quibus se ditent et magnificent; putant enim se sapientes et callidos, cum eo per dolos pertingere valeant: at haec eorum sapientia summa est insipientia et imprudentia, quia negligunt scrutari et cognoscere vias suas, quibus scilicet ad felicitatem tendant, ac toti sunt ut scrutentur vias alienas, id est actiones proximorum, ut eas per dolos et fraudes evertant; qua ratione non tam proximos quam se ipsos evertunt, ac in ruinam et gehennam praecipitant. Quo quid stultius? nam, ut ait Psaltes, Psal. VII: Stultus et impius "lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit;" doli enim in caput dolosi, fraudes in caput fraudulenti recidunt et evolvuntur.
Alludit ad prudentiam serpentis, qui hebraice vocatur ערום arum, id est callidus, Genes. III, 1, de quo Christus: "Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae." Inter caetera autem prudentiae serpentis argumenta unum est, ait Salazar, quod, cum pedibus careat, ideoque reptare debeat, fugit praerupta, et fere per plana et aequabilia vias suas dirigit, teste Plinio, lib. VI, cap. XV; in planis vero tam velociter fertur, ut levissimorum equorum cursum adaequet, q. d. Salomon: Imitare, o homo, calliditatem serpentis; sicut enim hic diligit vias planas et sibi convenientes, sic et tu dilige "vias," id est actiones, studia et occupationes naturae et ingenio tuo commodas: hae enim homini planae, imo proclives sunt, reliquae difficiles et acclives.
Tertio, et magis proprie: "Sapientia callidi est intelligere viam suam," id est sibi convenientem et congruam, q. d. Sapiens intelligit quae via, id est quis status, quis gradus, quod officium, quae occupatio, quod studium, quae ars, quae actio sit sua, id est sibi conveniens, quae scilicet suae complexioni, indoli, propensioni, viribus, talentis congruat. Et in eo consistit ejus sapientia. "At imprudentia stultorum est deceptio, dolus et error," quia non cogitant quid sibi suaeque indoli, aeque ac saluti conveniat; sed id amplectuntur quo eos rapit ambitio, levitas, avaritia aut libido; quo fit ut in graves difficultates praesentes et aeternas incidant, ex quibus se expedire nequeunt: quae magna est imprudentia. Sic quotidie videmus plerosque errare in statu vitae deligendo, in officiis amplectendis, ex eo quod non considerent an is status vel officium sit sibi congruum et salutiferum; sed an sit opulentum, splendidum, honorificum, v. g. offertur pastoratus, abbatia, episcopatus pinguis et splendidus, illico arripitur, nec prius discutitur an is arripientis naturae, gratiae, viribus, humeris sit commensus; quo fit ut multi oneri sint impares, nec tantum se, sed et subditos, quorum curam acceptant, in perditionem praecipitent. An non haec est imprudentia, eaque summa, utpote in re gravissima? talis enim est salus aeterna, quae est ultimus finis, summumque hominis bonum. Quid enim magis praepostentum, quam media fini, puta episcopatum saluti, anteponere, ac deinde finem ad media a se praeelecta, puta salutem ad episcopatum, accommodare, imo cogere velle? "O curas hominum! o quantum est in rebus inane," imo insipiens, stultum et perniciosum! Alius amplectitur matrimonium, quia offertur sponsa dives, pulchra, nobilis; nec considerat an ejus mores moribus suis congruant, quo fit ut postea mores ejus moribus suis dissimiles, imo adversos deprehendens, in perpetua vivat afflictione, litigiis, moeroribus. Alius se applicat studio, ut praebendam vel dignitatem consequatur, cum sit hebeti ingenio et natus ad mechanica: hic perdit tempus, perdit indolem, perdit talentum sibi a Deo datum, et aliud sibi non datum vi invadere satagit, et ita de caeteris. Hinc animae perditio, et salutis naufragium. Quam multi in saeculo damnantur, qui in statu ecclesiastico, vel religioso salvarentur, et vice versa. Igitur docet Salomon in eo veram sapientiam consistere, ut quisque sapienter secundum Deum ex rectae rationis judicio, sepositis privatis affectibus, ac mundi carnisque illecebris dijudicet, scilicet quae via, id est quae occupatio, quis status, quod officium, quae actio, sibi, id est suae indoli et inclinationi, ac suis tam naturae quam gratiae viribus proportionata sit, commensurata et congrua, ut recte et honeste vivat, itaque ad aeternam felicitatem, ad quam a Deo creatus est, et ad quam haec vita non nisi via, peregrinatio et cursus est, perveniat; qui secus faxit nunc imprudentem esse, nec tam alios quam seipsum ludere et decipere.
Radix hujus disparitatis est, quod sapiens ex dictamine sapientiae omnia examinet, et libret secundum rationes divinas et aeternas; insipiens vero secundum rationes humanas, temporales et caducas, quas divinis et aeternis anteponit, quae summa est insipientia. Notat hoc noster B. Aloysius Gonzaga, qui proinde pingitur cum bilance, in cujus una lance appendit rationes temporales, in altera aeternas, quae longe prioribus praeponderantes ipsum incitant, ut omnia sua agat et mensuret juxta dictamen rationum divinarum et caducarum. Hoc est quod ait sapiens: Quidquid agas, prudenter agas, et respice finem. Et S. Bernardus, serm. 20 inter parvos: "Attende, homo, unde venis, et erubesce; ubi es, et ingemisce; quo vadis, et contremisce." Et Psaltes: "Cogitavi dies antiquos, inquit, et annos aeternos in mente habui." Si sapis ergo, in singulis actionibus hoc elige, hoc age, quod in hora mortis, quod in die judicii, quod per omnem aeternitatem voles te elegisse, te egisse: "Semel dictum, cogitatum, factum, aeternum est: vive, stude, labora aeternitati." Haec est sapientia Sanctorum.
Versus 9: Stultus Illudet Peccatum
9. STULTUS ILLUDET PECCATUM; ET INTER JUSTOS MORABITUR GRATIA. — Pro stultus Complutenses et codex Montis Amiati ac Longobardus legunt stultis in dativo plurali, et sic verti potest ex Hebraeo. Pro illudet, hebraice est יליץ ialits, quod varii varie vertunt: primo, illudere; secundo, cavillari, hoc est, factum vel dictum alicujus in malam partem interpretari; tertio, palliare sive excusare; quarto, loqui, praesertim sophistice; quinto, intercedere. Unde primo, Chaldaeus vertit, stulti comparationes ponunt in peccato; et inter rectos est beneplacitum, q. d. Stulti scelera sua imminuunt comparando ea cum sceleratioribus, ac sibi blandiuntur, quod prae illis boni et honesti videantur; secundo, Pagninus, stultus loquitur verba delicti; et inter rectos erunt verba dilectionis, id est, ut Vatablus, si stultus quid malefacerit, id palam eloquitur; et inter rectos semper fit mentio charitatis; tertio, Tigurina, stulti excusant delictum, sed inter rectos est beneplacitum vel benevolentia; quarto, R. Emmanuel, quilibet ex stultis palliabit delictum, et inter rectos voluntas bona, aut, stultus interpres, vel mediator delicti erit, et inter rectos benevolentia; quinto, Baynus, stultus loquitur delictum, et inter rectos gratia, id est, inquit, stultus loquitur turpia quae nec nominari debent; at justorum sermones gratia et venustate conditi sunt;
sexto, R. Salomon vertit, pro stultis mulcta intercedit. Cum enim, inquit, in Deum et homines peccarint, necesse est ut utrisque pro offensa per mulctam satisfaciant, sicut Philistei pro delicto in arcam Dei commisso solverunt quinque anos aureos, I Reg. VI, 5; septimo, R. Levi vertit, peccatum loqui faciet stultos. Cum enim, inquit, per peccatum se ad finem quem optabant, non consecutos, imo poenas et aerumnas incurrisse viderint, loquentur et conquerentur de misera et infelici sua sorte; octavo, Aben-Ezra: יליץ ialits, inquit, est interpretari mentem aliorum, eique se accommodare; מליץ melits enim est interpres, q. d. Stultus, id est impius, loquitur ad mentem eorum, quibuscum peccatum perpetrare satagit, juxta illud Isaiae III, 9: "Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt."
Verum Noster optime et maxime proprie יליץ ialits vertit, illudet, et Symmachus, irridet, quod multa complectitur: primo, q. d. Stultus cum risu et joco quasi ludens perpetrat peccatum, perinde ac si cum peccato luderet, illique illuderet, juxta id quod dixit cap. X: "Quasi per risum stultus operatur scelus." Et cap. II: "Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis." Ubi plura hac de re dixi. Rursum cum de peccato arguitur stultus, id est impius, illudit, id est tergiversando, excusando, ridendo eludit arguentem, ejusque correptionem; at vicissim stultus illudetur a peccato, unde Complutenses et codices jam citati ac Dionysius Carthusianus legunt, stultis illudet peccatum, sicut esca in hamo decipit pisces, ait Dionysius. Et Aquila, stultis illudet peccatum, inter justos autem erit gratia, q. d. Voluptati et culpae impiorum illudet poena, quam culpa ex improviso eis inducet; sed apud justos erit Dei gratia, quae eos prosperabit, et tandem beabit. Stultus ergo qui effrenis ruit in scelera, videtur illudere peccato; at magis illudit ipsi peccatum, peccatique praeses diabolus; nam ob peccatum cruciabit eum acerrime tum in hac vita, tum in gehenna, ubi illum deridebit, illudet et subsannabit, quod tam demens fuerit, ut sibi hosti suo jurato ad peccatum tentanti cesserit, imo crediderit, quod tam insensatus fuerit, ut non cogitarit incendia gehennae, sed pro modica voluptate iis animam suam tradiderit. At "inter justos morabitur gratia," quia honesta agendo gratiam Dei et hominum sibi conciliabunt. Unde Syrus vertit, stulti faciunt peccatum et recti beneplacita.
Secundo, stultus illudit peccatum, non suum, sed alienum, id est, deridet peccantes, eorumque peccata per risum et jocum commemorat, aliisque ridenda proponit: sub peccato enim metonymice ipsos peccantes intelligit. Huic sensui valde congruit sequens antithesis: "Et inter justos morabitur gratia," Hebraice רצון ratson, id est beneplacitum vel benevolentia, q. d. Stultus, cum videt quem peccantem, ejus peccatum propalat, ridet, subsannat, eumque omnium risui objicit, quo fit ut ejus aliorumque iram et odium in se concitet; at justus, si quem peccantem videt, ejus peccatum benevole tegit, excusat, et secreto benigne corripit ut emendet; quocirca inter justos moratur gratia, id est benevolentia, pax, concordia, amicitia. Ita Jansenius.
Tertio, peccatum saepe metonymice sumitur pro hostia quae offertur pro repiatione peccati, ut Levit. VI, 17, et cap. V, 6. Sic Christus dicitur pro nobis factus maledictum et peccatum, id est hostia pro peccato et maledicto, II Corinth. V, 21. Rursum רצון ratson, id est gratia, beneplacitum, subinde sumitur pro victima gratiosa voluntarieque oblata, ut Isaiae LX, 7: "Offerentur super placebili altari meo," Hebraice, super altare ad gratiam, id est tanquam gratiosa et voluntaria victima. Sensus ergo est, q. d. Impius admisso peccato, si moneatur offerre hostiam lege Levitici cap. V pro peccati expiatione praescriptam, nolet illam praestare, sed illudet, id est eludet vel deridebit monentem. At "inter justos morabitur gratia," qua se a peccato illibatos conservent, ut hostia pro peccato non egeant; quare si quam offerant, non pro peccato, sed ad gratiam, id est tanquam gratiosam et spontaneam Deo sistunt. Huc facit versio Septuaginta, domus iniquorum debebunt mundationem, domus autem justorum acceptabiles, q. d. Iniqui nolent solvere hostiam pro peccato debitam, sed in hoc debito permanebunt quasi illudentes, et irridentes tam peccatum quam hostiam pro peccato; at vero justi sunt acceptabiles, id est, Deo grati ac accepti, unde non indigent hostia pro peccato; sed si quam offerant, non pro peccato, sed spontaneam ad Dei gratiam magis sibi conciliandam offerunt. Ita Salazar. Unde Syrus more suo assectans Septuaginta vertit, domus iniquorum quaerunt recte munditiem, et domus justorum eam recipiunt. Hic sensus obscurior et profundior est, secundus vero clarior et plenior.
Versus 10: Cor Quod Novit Amaritudinem Animae Suae
10. COR QUOD NOVIT AMARITUDINEM ANIMAE SUAE, IN GAUDIO EJUS NON MISCEBITUR EXTRANEUS. — Syrus, cor cognoscens, vel intelligens, maestitia est animae suae; Arabicus, cor viri sensitivum (quod facile tangitur et sentit), anima ejus tristis est; et in gaudio ejus non miscebitur magnificentia. Primo, Jansenius et Baynus sic exponunt, q. d. Cor, quod angitur et conscium est sibi secreti moeroris, non capietur facile solatiis, quae extrinsecus adhibentur. Verus enim dolor, qui cor penetrat et pervadit, non facile tollitur blandimentis externis. Atque hoc est, quod dicitur: "Extraneus," vel extraneum quid, "non miscebitur in gaudio ejus," quia scilicet non adfert ei gaudium, non temperabit gaudio cordis in moerorem; nullus enim externus dilectionis affectus poterit ei esse in gaudio, id est, ad gaudium, ut scilicet gaudio se det, eoque velut solatio tristitiam temperet. Id experiuntur peccati gravioris sibi conscii. Unde Symmachus vertit, et in gaudio ejus non miscebitur extraneis, scilicet deliciis et gaudiis. Nam ut ait S. Augustinus, Contra litteras Petiliani, lib. III: "Si conscientiam mordet veritas criminis, quid mihi prodest, si me continuis laudibus mundus extollat? hoc enim mere externum est, illud intimum." Quocirca S. Ephrem, tract. De Oratione: "Omnis, inquit, mundana et profana voluptas in amaram conscientiam conjecta, quasi parva mellis stilla est in absinthii dolium refusa."
Secundo, Cajetanus, q. d. Vir cordatus dolores et angores animae suae celat et corde premit, juxta illud: Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Idem pariter, cum laetatur et gaudet, celat laetitiam, solusque gaudii sui conscius est: "Imprudentium vero ut gaudia, sic dolores exundare solent," ait Seneca, epist. 100.
Tertio, noster Salazar duas affert expositiones; prior est addendo to solum hac ratione: "Cor quod novit solum, inquit, amaritudinem animae suae," id est cor quod in adversa fortuna solum novit sentitque suos angores, nec ullum habet sui doloris conscium vel consortem, hoc ipsum cum secunda deinde utetur fortuna, neminem in suae laetitiae et gaudii consortium accerset, sed secum silens solum pariter gaudiis suis potietur et fruetur.
Posterior, quam ipse priori praefert, ut to novit sumatur pro amat, q. d. "Cor quod novit amaritudinem animae suae," id est cor nimirum, quod eo doloris et angoris pervenit, ut suam ipsius amaritudinem et acerbitatem adamet, et tristitia illi voluptati sit, "in gaudio ejus non miscebitur extraneus," q. d. Papae, aut apage! Profecto in partem et societatem talis gaudii et voluptatis nemo vocari volet. Itaque proverbium illos incusat, qui tristitiae habenas laxantes eo deveniunt, ut huic jam libenter incumbant, utque suos moerores et dolores adament, et deosculentur. His succenset Seneca in lib. De Consolatione ad Martiam: "Quemadmodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sint: ita etiam haec tristia, et misera, et in se saevientia, ipsa novissime acerbitate pascuntur; et fit infelicis animi prava voluptas, dolor."
Verum hae expositiones ingeniosae quidem sunt, at planam Salomonis sententiam obscurant vel intricant. Igitur Hebraea habent, cor cognoscit amaritudinem animae suae, et in gaudio ejus non miscebitur alienus, id est, ait Vatablus, mens ipsa cognoscit amaritudinem et laetitiam conscientiae suae, et non alius; nullus enim satis explicare potest alteri latentem in animo moerorem, vel gaudium; neque quantumvis explicet, alter ea percipere potest, uti ipse ea in animo sentit. Aliud enim est ea audire, vel videre, aliud ea sentire. Tigurina vertit in genere neutro, et in gaudio ejus nihil alienum se immiscet, q. d. Merum ac purum putum est ejus gaudium, nec ullo dolore aliave passione mixtum.
Interpres noster nervosius hanc sententiam stringit, subaudiendo, more Hebraeorum, relativum quod, unde sensus ejus est, q. d. Cor, id est mens et conscientia, quae sola perfecte conscia est suae amaritudinis et tristitiae, haec pariter sola perfecte gaudii sui erit conscia et compos, cum e tristitia emerget in gaudium: sicut qui e periculo et angore naufragii evasit et enatavit ad littus, hic solus uti suos angores in naufragio sensit, ita solus evasionis et liberationis suae gaudium gaudiique pondus sentit, aestimat et gustat. Sic Jacob lugens Joseph quasi mortuum, eum audiit eum superesse ac vivere, "revixit spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi, si adhuc Joseph filius meus vivit; vadam, et videbo illum antequam moriar," Genes. XLV, 28. Sic nonnullae matres putantes filios in bello occubuisse, ideoque lugentes, cum illi ex insperato apparerent, vivosque se matribus sisterent, prae subito nimioque gaudio resolutis spiritibus vitalibus animam exhalarunt. Sic Hebraei afflicti a Pharaone in Aegypto amare lugebant; at liberati a Mose mire gavisi sunt, nec eorum gaudiis se miscuit Aegyptus, aut quis exterus.
Porro haec sententia cuilibet cordis tristitiae et laetitiae aptari potest; maxime tamen vera est in tristitia et laetitia supernaturali, praesertim in compunctione animi, qua poenitens amare dolet de peccatis suis vel alienis, cacterisque spiritus periculis vel aerumnis: huic enim compunctioni misceatur gaudium inenarrabile, quod nec poenitens explicare, nec alius compunctione carens capere potest; adeoque compunctio in se suoque dolore mirum et coeleste continet gaudium, idque primo, quia compunctio sancta est, animamque Deo conciliat, quae materia et causa est ingentis gaudii.
Unde S. Ephrem, magnus compunctionis amator et praeco, serm. 3 De Compunct., exclamat: "O lacrymarum vis! quousque pertingis, quae multa cum fiducia, nullis impedita retinaculis, ipsum coelum penetras? O vis lacrymarum, quae si velis ante sanctum atque excelsum immaculati Domini thronum cum gaudio adsistere potes? O vis lacrymarum, in cujus praesentia atque confidentia Angelorum ordines coelestesque omnes virtutes semper exultant! O lacrymarum potentia! quomodo in ictu oculi quasi praepetibus sublata pennis in coelum revehis atque ascendis, et postulata a Deo sancto obtines; occurritque tibi hilariter
...lenit dolorem. Ulterius progressus D. Ephrem, tom. I, orat. De extremo judicio et compunctione: "Certe, inquit, scitote, fratres, non fore in terra quid dulcius gratia lacrymarum; si quis vestrum expertus lacrymarum dulcedinem mediante oratione desideraverit elevari e terris, totus hic extra corpus in coelum fertur. Et quid dico extra corpus? imo extra saeculum universum totus est nec amplius conversatio ejus invenitur in terris. Hoc compunctionis gaudium gustabat Psaltes dicens: "Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura," Psal. LXXIX, 6. Sic S. Magdalena pascebatur suis lacrymis quibus rigabat pedes Christi, magis quam Simon suis epulis. Unde secessit in Balmam, ibique triginta annos sola soli Christo vacavit in compunctione et lacrymis suavissimis: quare quotidie in coelum subvecta, meruit Angelorum concentum audire, eoque velut cibo tam corpore quam mente pasci.
Quarto, quia compunctio certam affert spem beatitudinis, coelestisque gaudii est quasi arrha et praegustus. Unde bene senior Macarius, hom. 15: "Habent, inquit, Christiani consolationem spiritus lacrymas, luctum et planctum; suntque illae et lacrymae deliciarum loco." Imo D. Chrysostomus, hom. 24 in epist. ad Ephes.: "Nulla, inquit, res est aeque jucunda atque luctus qui est ex Deo." Hanc lacrymarum suavitatem expertus S. Augustinus in Psalm. CXXVII: "Si spes, inquit, tam dulcis est, quanto res dulcior erit?" Et nonnullis interjectis: "Dulciores sunt lacrymae orantium quam gaudia theatrorum." Hoc est quod Christus promittit, Matth. V, 5: "Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur." Ubi D. Chrysostomus, hom. 45: "Ubi vero, inquit, dic mihi, consolabuntur? et hic profecto, et quod est amplius, illic in futuro. Itaque si vis consolari, luge. Neque putes aenigma esse quod dixi. Quando enim consolatur Deus, etiamsi millia moerorum irruant, cunctis superior existis."
Quinto, quia compunctio recreat Deum, Angelos et Sanctos universos; quidni ergo gaudeat poenitens, quod per eam Deum et Angelos oblectet? Audi Christum: "Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis," Lucae XV, 7. Quo alludens D. Bernardus, serm. 68 in Cant.: "Gaudent, inquit, Angeli ad poenitentiam peccatoris. Quod si deliciae Angelorum lacrymae meae, quid ipsae deliciae?" Ergo lacrymae peccatorum vinum sunt Angelorum. Et Psaltes, Psalm. LV, 9: "Posuisti, inquit, lacrymas meas in conspectu tuo;" ut Symmachus vertit, posuisti lacrymas meas intra te. Lacrymae ergo sunt gemmae plusquam crystallinae, quas Deus ita caras habet, ut eas in sinu suo recondat. Quocirca Deus eos qui se dant compunctioni, miris consolationibus mulcet, juxta illud: "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam," Psalm. XCIII, vers. 19.
Secundo, quia compunctio procedit ex amore Dei: ideo enim poenitens dolet se offendisse Deum, quia videt quantum bonum sit Deus quem offendit, quamque sibi et omnibus sit amabilis: amor autem causat gaudium. Unde S. Basilius, homil. 4 De Gratiarum actione, objiciens sibi: Si gaudium perenne praecipis, o Paule, Philip. IV, 4, cur lacrymas interponis? Ad haec, inquit, dicere possumus Sanctorum lamenta lacrymasque provenire a fervore charitatis; oculis enim cordis in eum conjectis quem diligunt, laetitiam sibi illinc accumulant." Et paulo post: "Apostolus, inquit, ut cum flentibus fleamus permittit, quod hujusmodi lacrymae sint seminium quoddam ac faenus, quibus aeternum illud gaudium increscit quotidie et cumulatur." Itaque lacrymae spiritualem laetitiam non impediunt, sed accumulant, et tanquam oleum ignem nutriunt et accendunt.
Tertio, quia poenitens cupit et gaudet compungi, ipsaque compunctione et lacrymis quasi epulis delicatissimis pascitur. Unde to cor quod novit, exponas, cor quod amat amaritudinem, id est compunctionem, animae suae. Sic dicit Christus reprobis: "Nunquam novi vos," id est non amo vos, odi vos, Matth. VII, 23. Quocirca B. Antiochus, hom. 107 De Compunctione: "Rorulentae, inquit, aspergines lacrymarum, ut dulcor mellis sunt cordi, aut suave fragrans thymiama apud Deum." Recte D. Petrus Cellensis, lib. De Panibus, cap. XX: "Panis, inquit, lugentium abundantia est lacrymarum. Sicut enim panis esurientem, sic lacryma reficit animam dolentem: deficit esuriens sine pane, lacerata languet anima sine lacrymarum effusione, panis mitigat famem, lacryma indulgentiam ac remissionem peccatorum deferens? Largire igitur mihi indigno famulo tuo, Domine, lacrymas, illuminationem cordis atque fortitudinem, ut fontes lacrymarum jugiter cum dulcedine fundens, cor meum illustretur in oratione munda; at magnum illud delictorum meorum chirographum modicis lacrymis deleatur, ignisque ardens ibi exiguo fletu exstinguatur." Et serm. 4, loquens de Davide: "Una, ait, nocte peccavit, et per singulas noctes flevit ac vigilavit, lectum rigavit, et vulnus eluit, lacrymarumque virtute effectus est beatus." Et mox: "O lacrymarum virtutem, quae ab inferis ad coelos usque reducis desiderantes te! O virtutem lacrymarum, quae medicinalis officina es peccatorum! per te peccatores efficiuntur beati; unde et Dominus noster beatos tales praedicat, dicens: Beati qui nunc fletis; quoniam ridebitis, in futurum scilicet. Non quidem dixit beatos illos, qui deflent mortuum, aut damnum domus, aut necessitatem, aut quid aliud saeculi hujus: Sed beati, inquit, illi qui lugent de peccatis suis. Nunc enim ad modicum tempus plorant; illic autem in sempiterna consolabuntur saecula. O quantum gaudium est in coelis, simul ac peccator in terra lacrymas profuderit!"
Anagogice Beda, Lyranus, Dionysius et alii haec accipiunt de gaudio coelesti, q. d. Poenitentes et patientes, qui in hac vita dura patiuntur et amare lugent, hi per luctum pervenient ad gaudia coelestia, quibus non se miscebit extraneus, puta impoenitens, impatiens ideoque reprobus. Hauserunt hoc ex S. Gregorio, qui lib. VI Moral. cap. X: "Cor, ait, quod novit amaritudinem animae suae, etc. Humana enim mens animae suae amaritudinem scit, cum aeternae patriae desideriis accensa peregrinationis suae poenam flendo cognoscit. Sed in ejus gaudio extraneus non miscebitur, quia qui nunc a moerore cordis alienus est, tunc particeps ad laetitiam consolationis non est," quae verba alibi etiam repetit. Hoc est quod Apostolis ait Christus: "Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos vero contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium." Causam et magnitudinem hujus gaudii explicat, dum subjicit: "Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis."
Imo sic explicant et Rabbini, qui uti et auctores jam citati hunc sensum afferunt quasi litteralem. R. Salomon: "Justus, ait, laboris et doloris sui conscius est, quem ob legis studium exantlavit. Quamobrem quando in futuro aevo praemia reportabit, gaudio ejus non miscebitur extraneus. Aben-Ezra: "Consentaneum est, ait, ut mens corpus suum moerore ac molestia afficere, jejuniis castigare, et ab hujus saeculi deliciis retrahere studeat; gaudio autem quo perfundetur, non miscebitur extraneus, hoc est, imbecillitas et labor voluptati ejus non miscebitur, voluptas autem haec pertinet ad futurum saeculum, quam nullus dolor perturbabit: vel intelligitur salutis voluptas, juxta illud: Laetatus sum in salutari tuo." Haec ille.
Porro Septuaginta vertunt, cor viri sensitivum, tristis est anima ejus; quando autem laetabitur, non miscebitur contumelia; et ex iis Syrus, cor intelligens omni tempore maestum sibimet maestum est; quod noster Salazar sic explicat: «Cor viri sensitivum,» id est, quod imbecille est ad sentiendum, et facile mærore tangitur, atque levioribus de causis dolet; «tristis est anima ejus,» nimirum semper tristis est, quia leves dolendi causæ et rationes semper hinc inde suppetunt. «Quando autem lætabitur, non miscebitur contumeliæ,» id est, si quando lætitiam conceperit, non dissolute id faciet, non miscebitur his qui diffluunt gaudio, effunduntur in risus, solvuntur in cachinnos: id enim probrosum et contumeliosum est. Vel aliter et potius, nomine contumeliæ intelligit irrisionem et ludibrium, q. d. Non erit dissoluta ejus lætitia, non scurrilis: non enim miscebitur irrisioni aut ludibrio, etc.
Sublimius et pientius auctor Catenæ Græcor. sic Septuaginta vertit et explicat, cor viri peccati vim sentientis mæstam illius reddit animam; cum autem lætitia perfunditur, cum superbia non miscetur. Mens peccati sensum capiens contristat animum; qui enim boni viri nomen obtinere, ejusdemque rationem tueri desiderat, peccata quæ admisit recolens, non potest non intra se commoveri, admissaque ex corde detestari. Ad lætitiam porro quod attinet, de ea hoc loco sermo est, quæ secundum virtutem suscepta est. Pari modo non de quavis injuria vel insolentia hic agitur, sed de ea quæ cum malitia conjuncta est: nec enim contraria simul in unum coire possunt. Hæc auctor Catenæ Græc. Atque si hoc modo legas et explices Septuaginta, consentiunt cum Vulgata, eritque sensus idem cum eo quem paulo ante assignavi.
Porro compunctionis materia et causa sunt primo, peccata propria; secundo, aliena: qui enim zelat honorem Dei et salutem animarum, mire compungitur et cruciatur, quoties videt vel audit aliorum peccata, quibus divina bonitas et majestas offenditur. Ita Psaltes: "Vidi, inquit, praevaricantes, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt," Psalm. CXVIII, 158. Et: "Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me."
Tertio, aerumnae, tentationes et pericula plurima ac maxima hujus vitae, e quibus vir sanctus eripi et alios eripere cupit; unde compunctus ingemiscit cum S. Paulo: "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?" Quarto, desiderium coelestis patriae, ex quo suspiraus dicit: "Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini." Quinto, desiderium Dei; anima enim sancta insatiabiliter desiderat sititque Deum, puta ardenter desiderat intentissime illum amare, illique placere, rursum illum videre, eoque frui; quocirca dum videt se hoc corpore degravari, nec tantum Deum suum amare, semperque illum in mentem praesentem habere, sicuti vellet, compungitur et ingemiscit. Ita Psaltes, Psalm. XLI, 4: "Fuerunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei." Et sponsa sponsi desiderio compuncta: "Quaesivi, inquit, quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem per vicos et plateas, quaeram quem diligit anima mea."
Ita, ut habetur in Vitis Patrum, lib. V, libello 3 De compunctione, S. Arsenius toto tempore vitae suae lacrymabatur, ideoque sudarium gestabat in sinu, ut continuas has lacrymas abstergeret. Abbas Pastor: "Monachus, inquit, debet semper habere luctum in semetipso." S. Syncletica: "Labor, inquit, est et magnum certamen impiorum, qui convertuntur ad Deum, et postea inennarrabile gaudium. Etenim scriptum est quia Deus noster ignis consumens est: ita oportet et nos divinum hunc ignem cum lacrymis et laboribus in nobis accendere." Abbas Hyperichius: "Nocte et die, ait, laborat monachus vigilans, in orationibus permanens; pungens autem cor suum producit lacrymas, et celerius provocat Dei misericordiam." Alius ibidem: "Si improperium, ait, matris meae sustinere non potui, quomodo Christi et sanctorum Angelorum ejus adversum me confusionem potero in die judicii sustinere?" Alius videns quemdam ridentem: "Coram coeli et terrae Domino, ait, rationem totius vitae nostrae reddituri sumus, et tu rides?" Alius: "Sicut umbram corporum nostrorum ubique nobiscum circumferimus, sic debemus fletum et compunctionem habere nobiscum, ubicumque fuerimus."
"Flere debemus semper ac dicere: Vae mihi, vae mihi!" Alius: "Lacrymae sunt sicut terra repromissionis, ad quas si perveneris, jam non timebis bellum. Ita enim vult Deus affligi animam, ut semper desideret ingredi in terram illam." Plura eaque mira vide apud Climachum, gradu 5 De accurata poenitentia, et S. Chrysostomum libris duobus quos scripsit De Compunctione cordis. Vide et Thomam nostrum Theodidactum De Imit. Christi, lib. I, cap. XVI et seq., ubi hoc axioma sancit: "Da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem." Devotionis enim devotique gaudii mater est compunctio. Quocirca ad eam acriter adhortatur omnes S. Chrysostomus, hom. 65 ad Popul., causamque addit, quod ipsa pariat sinceram cordis laetitiam, cum mundi gaudia pariant tristitiam, in eamque desinant.
Noster Salazar sic explicat: «Cor viri sensitivum,» id est, quod imbecille est ad sentiendum, et facile mærore tangitur, atque levioribus de causis dolet; «tristis est anima ejus,» nimirum semper tristis est, quia leves dolendi causæ et rationes semper hinc inde suppetunt. «Quando autem lætabitur, non miscebitur contumeliæ,» id est, si quando lætitiam conceperit, non dissolute id faciet, non miscebitur his qui diffluunt gaudio, effunduntur in risus, solvuntur in cachinnos: id enim probrosum et contumeliosum est. Vel aliter et potius, nomine contumeliæ intelligit irrisionem et ludibrium, q. d. Non erit dissoluta ejus lætitia, non scurrilis: non enim miscebitur irrisioni aut ludibrio, etc.
Sublimius et pientius auctor Catenæ Græcor. sic Septuaginta vertit et explicat, cor viri peccati vim sentientis mæstam illius reddit animam; cum autem lætitia perfunditur, cum superbia non miscetur. Mens peccati sensum capiens contristat animum; qui enim boni viri nomen obtinere, ejusdemque rationem tueri desiderat, peccata quæ admisit recolens, non potest non intra se commoveri, admissaque ex corde detestari. Ad lætitiam porro quod attinet, de ea hoc loco sermo est, quæ secundum virtutem suscepta est. Pari modo non de quavis injuria vel insolentia hic agitur, sed de ea quæ cum malitia conjuncta est: nec enim contraria simul in unum coire possunt. Hæc auctor Catenæ Græc. Atque si hoc modo legas et explices Septuaginta, consentiunt cum Vulgata, critque sensus idem cum eo quem paulo ante assignavi.
Versus 11: Domus Impiorum Delebitur
Hebraice, tentorium rectorum florebit; Tigurina, florere faciet; Septuaginta, tabernacula rectorum stabunt, vel immota consistent. Sensus litteralis clarus est, q. d. Domus, id est habitacula et palatia, quæ divites impii magnifice ædificant, ut in omne ævum perennent, æque ac familia et propago eorum cito Deo vindice delebuntur; at vero domus, familia et soboles justorum efflorescet, ac stabilis et firma per multa tempora consistet. Ita videmus Romæ magnifica illa palatia, columnas, statuas, trophæa Julii Cæsaris, Pompeii, Augusti, Neronis, Decii, etc., funditus interiisse, adeo ut nec ruinæ supersint, imo vix sciatur locus in quo erecta fuerunt. At vero Basilicæ Lateranensis, S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii, erectæ a Constantino Magno, ac S. Mariæ Majoris erecta a Joanne Patritio, cæteræque similes usque hodie perdurant, frequentantur, celebrantur. Quin et Thermæ Diocletiani, quia a Christianis Martyribus ædificatæ, usque hodie perdurant, versæque sunt in templum S. Mariæ Angelorum, ne labor Martyrum periret, sed B. Virgini serviret: hujus enim ope lauream martyrii adepti sunt.
S. Largus, S. Smaragdus, S. Zeno, cum decem millibus militum, quos, utpote Christianos, metuens Diocletianus damnavit ad fabricam thermarum.
Qua finita jussit ad unum omnes trucidari ad aquas Salvias, ubi a Nerone capite plexus fuerat S. Paulus. Eorum natalem diem anniversaria memoria recolit Ecclesia die 9 julii.
Anagogice, impii ædificant domos, quasi in iis semper habitaturi, ideoque illæ cito a Deo delentur. At justi scientes se hic hospites et peregrinos, non domos ædificant, sed tabernacula, quæ eis germinant arbores virtutum, ex quibus construant sibi domos æternas, e quibus ædificetur Jerusalem cœlestis. Ita Beda: «Domus quidem in mansione, inquit, tabernaculum haberi solet in itinere. Domus ergo impiorum delebitur, quia habitaculum vitæ præsentis, in quo manere desiderabant, perdent in morte improbi. Tabernacula autem justorum germinabunt, quia ex tabernaculis vitæ præsentis, in quibus modo peregrini sunt et hospites, in patriam cœlestem transferentur.» Sic et auctor Catenæ Græc., qui et tropologiam addit: Tabernaculum, inquit, minus quidem est quam domus: domus enim fixe manentium sedes est, tabernaculum vero transeuntium, vel in motu existentium. Quamobrem per hoc cogitatus adhuc vagus et instabilis designatur, per illam autem habitus firmatus; si ergo impiorum domus destruuntur, multo magis eorumdem tabernacula evertentur. Apud justos autem contrarium est receptum. Aut certe per iniquorum domos significantur pravæ usuque firmatæ illorum actiones: per tabernacula autem rectorum, liberæ eorumdem electiones.» Igitur «tabernacula justorum germinabunt,» id est, florebunt semper et vernabunt meritis et gloria, donec germinent et producant ipsos fructus gloriæ cœlestis.
Versus 12: Est Via Quae Videtur Homini Justa
Hebraice, novissimum autem ejus itinera mortis; Chaldæus, est via quam putant filii hominis esse rectam, et finis ejus est via mortis; Syrus, viæ ejus mortis semita; Aquila, Symmachus et Theodotion, vadunt in viam mortis; Septuaginta, est via quæ apud homines recta videtur, interim novissima ejus ad inferorum fundum deducant. Via hæc est cupiditas, affectus inordinatus, voluptas, ambitio, quæ, licet prava, tamen cupido, voluptuario, ambitioso sua cupiditate, voluptate et ambitione excæcato videtur honesta, æqua et recta; at via hæc revera devia est a recto, salute, cœlo et Deo: quare quo magis eam sequuntur, eo magis a recto et cœlo aberrant, ac tandem recta in mortem tum culpæ, excæcationis et obstinationis, tum gehennæ descendunt, idque non una, sed multis viis et itineribus: quot enim sunt ejus cupiditates et scelera, tot sunt viæ ad mortem et gehennam. Ita auctor Catenæ Græc.: «Via, inquit, hoc loco est mens aut voluntas humana libidine occæcata, quæ bonis veris apparentia, stabilibus fluxa, temporalia sempiternis et immortalibus anteponit:» Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 12 De Tempore: «Voluntatis propensio auctoritatem vitiis quærit; et quod usus usus est, bonum aut bono proximum esse suadet.» Nota τὸ novissima. Cupiditas enim non statim ducit homines ad peccatum mortale et gehennam, sed initio venialis est: at sensim a minoribus ad majora progrediens, tandem in peccatum mortale prolabitur, cui continuo assuescens in eo obduratur et moritur, itaque descendit ad tartara. Quocirca monet hic Sapiens initiis cupiditatis esse obsistendum, parvus enim error in principio magnus fit in fine. Unde illud:
Principiis obsta: sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.
Quare hæc sententia competit cuilibet vitio, cui si indulgeas, ex uno in aliud et aliud, ac tandem in exitium prolaberis. Igitur via virtutis arcta et aspera est, sed ducit ad cœlum: via voluptatis lata est et amœna, sed ducit ad tartarum, Matth. VII, 13. Elige, sed respice finem. Huic sensui congruit parœmia sequens: «Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.»
Secundo, Baynus et Salazar per viam hanc accipiunt felicitatem terrenam, cui quia omnia prospera et ex voto cadunt, multi applaudunt, putantque esse viam rectam ad plenam beatitudinem, sed errant: nam finis ejus desinit in ruinam et interitum, idque per varias vias, modos et rationes. Unde Eusebius Emissenus, homil. De SS. Epiphoro et Alexandro: «An tu hunc, ait, felicem vocas, qui in mortem suam fortis est? cui proventuum fallax umbra præsentium, æternorum congregat causas malorum? quis probabiliter laudet velocem ad ardua præcipitia festinantem? quis ejus miretur ascensum, quem de summo prospicit esse casurum?»
Tertio, via hæc accipi potest error, vel in fide, vel in moribus. Error in fide est atheismus, paganismus, saracenismus, hæresis. Atheo enim atheismus, Pagano paganismus, Saraceno saracenismus, hæretico hæresis videtur recta fides, rectaque via ad salutem: at novissima ejus ducunt ad mortem et gehennam. Error in moribus est, quo quis licitum putat et honestum legique Dei conforme, quod difforme est, inhonestum et illicitum. Id autem crebro accidit, cum quis nimis indulget et credit judicio vel suo, vel imperitorum aut pravorum consiliariorum, magistrorum, confessariorum, etc. Quare tacite monet hic Salomon ne quis confidat suo judicio, vel aliorum, nisi noverit eos peritos esse et probos. Imprudens enim et infelix est, qui sequens ductum malorum consiliariorum vel confessariorum, rogatus: «Quo vadis?» respondet: «Quo isti me ducunt:» isti enim se suosque asseclas ducunt ad mortem. Huc facit apologus vulpis apud Æsopum. Cum enim animalia omnia a leone ad antrum suum invitata certatim illud ingrederentur, sola vulpes restitit. Rogata causam dixit: «Quia cerno vestigia animalium aversa omnia, nullum versum; nimirum omnia ingredi video, nulla regredi;» scilicet omnia a leone in antro discerpebantur: hic erat finis, hic terminus ingredientium, quem spectans vulpes sapienter vitabat ingressum. Vulpem imitetur vir prudens, qui a carne vel dæmone invitatur ad voluptates illicitas, ducentes in gehennam.
Versus 13: Risus Dolore Miscebitur
Hebraice, in ridendo dolebit cor; Symmachus, laborabit cor; Chaldæus, etiam in risu dolet cor, et finis lætitiæ mæror. Sic et Syrus. Hæc sententia proprie pertinet ad risum et gaudium impiorum, sicque cohæret cum versu præced. eumque confirmat et explicat, q. d. Impiis suæ illecebræ et voluptates perplacent, rectæque et justæ videntur: at errant, tum quia eorum risus et voluptas magnis doloribus permixta est, tum quia gaudium eorum novissime desinet in luctum. Causa est, tum quia comes ipsorum est mala conscientia, quæ semper eos terret et cruciat, ut nunquam puram solidamque habeant lætitiam; tum quia voluptatibus immodice utuntur, in easque se effundunt omne autem quod immodicum est, noxium est et affligit; tum quia sæpe eorum voluptates sunt in gula, crapula, libidine, quæ nauseas, vomitus, febres, sordes et morbos creant; tum denique, quia Deus hanc impiis impietatis pænam doloris statuit. Sic mel a stomachis biliosis in fel et bilem vertitur, teste Galeno, lib. De Euchymia et Cacochymia; sic omnes aquæ fluviorum dulces desinunt in mare, ibique amarescunt.
Rursum noster Alvarez de Paz, lib. V Documentis ad assequendam perfectionem, part. III, capite XLI, apte hanc sententiam refert ad levitatem mentis, quæ in risum et cachinnos se effundit, et majoribus vitiis aditum aperit. Levitas enim mentis et risus effrenis scurrilitates, detractiones et subsannationes generat; iras in his qui delusi sunt, atque indignationes exsuscitat, et in apertas contumelias ultro citroque jactatas non semel prorumpit. Hæc inimica est compunctionis, hostis devotionis; mater autem ineptæ lætitiæ, quæ solet sæpe in tristitiam ac dolorem desinere, quia scriptum est: «Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.» Inanis profecto risus dolore miscetur, dum verbo, quo ridens fratrem punxisti, amarus sermo resistit; et extremum gaudii luctus occupat, cum ignominioso vocabulo, quo illum contristasti, manifesta in te prolata contumelia respondit. Hæc Alvarez.
Hujus mixturæ gaudii cum mærore apud impios symbolum est asilus piscis, araneæ magnitudine, qui cæteros pisces vexat, præsertim thynnos. Sicut ergo thynnus asilos in tranquillo, sic omnis voluptas et felicitas humana suas experitur spinas. «Splendet sæpe, at eadem nimbis interdum nigret,» ait Accius in Bacchis.
Rursum hujus risus symbolum sunt phalangia animalia lethifera, quæ cum risu necant, teste Strabone, lib. XI: sic enim mundi risus sæpe in tragœdias et gemitus solvitur, in quo Laponum choreas imitari videtur. Lapones enim sub rigido Septentrione algentes, ut se recreent, convivia instruunt accitis citharædis, in quibus in saltus et choreas effundantur: sed mox in gemitus et alta suspiria revoluti, in terram ruunt. Hæc mala mentis gaudia. Vide Olaum, lib. IV, cap. VIII. Item Fenellæ pomum gemmeum, quod quicumque tetigisset, statim multis jaculis confodiebatur, ut sic confossus fuit Kemethus, rex Scotorum, teste Cardano, lib. XII, cap. LVI. Sic voluptas jaculis dolorum suos asseclas configit. Insuper ursi Russiæ, qui melli apum inhiantes, caput, quod debilissimum habent, in clavam ferreis cuspidibus armatam, quam melli venatores apponunt, impingentes illud obterunt seseque enecant, teste Olao, lib. XVIII, cap. XIV, nimirum «nocet empta dolore voluntas.»
Potest tamen secundo, hæc sententia generalim accipi de quovis risu et gaudio ob hujus vitæ commoda, etiam honesta vel indifferentia. Omne enim hoc gaudium dolore miscetur, et sæpe in luctum desinit. Causa est, quod hæc sit natura voluptatis et bonorum temporalium, ut multis malis sint permixta, quæ dolores creant: sicut enim omnia mixta constant quatuor elementis sibi invicem contrariis, sic omnes res constant mixtura contrariarum rerum et qualitatum, quæ tristitiam et lætitiam pariunt, idque fecit Deus ut ab iis nos avocaret ad solida bona et gaudia virtutum et gloriæ cœlestis; unde voluit ut in cœlo mera et pura essent gaudia, in inferno meri et puri dolores et angores: in terra vero, quæ inter cœlum et infernum media est, gaudiis permiscuit dolores, ut ad pura cœli gaudia homo aspiraret, et meros inferni dolores devitaret. Sicut ergo pomo innascitur vermis, et vino immixtæ sunt fæces: ac voluptati innatus et immixtus est dolor; unde in eum voluptas despumat, in eumque velut in fæces desinit. Omnia igitur mundana gaudia brevia sunt et felle mixta, juxta illud vulgo tritum: «Ubi uber, ibi tuber; ubi mel, ibi fel.» Unde Philosophi dixere Deum duplex habere dolium, unum mellis, et alterum fellis, et ex utroque cuique suum craterem propinare. Et Psaltes: «Calix in manu Domini vini meri plenus mixto; et inclinavit ex hoc in hoc,» Psal. LXXIV, 9. Et Comicus: «Ita diis placitum est: ab eodem culmine voluptas, et ei mœror comes sequitur.» Apuleius, lib. II
Propitarius noster Romanus Consul, Philosophus et Martyr Severinus Boetius, lib. III, metro 7, ita canit: Habet omnis hoc voluptas: Stimulis agit fruentes; Apiumque par volantum, Ubi grata mella fudit, Fugit et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.
Quocirca Epictetus, art. 20: «Dignus est, inquit, deorum conviva, qui rebus creatis moderate utitur; qui vero licitas etiam voluptates contemnit, non jam conviva Dei est, sed consors.»
Alludit Salomon ad risum effusum et nimium, qui spiritus vitales cordis dissolvit, itaque cor cruciat, atque in tristitiam desinit. Id videre est in melancholicis, qui aliquando lætissimi sunt, et in risum sese effundunt, sed mox fiunt tristissimi et mæstissimi. Unde signum melancholiæ est effusio animi in risum et lætitiam: hanc enim excitat natura, ut contra melancholiam sese obarmet; sed ea mox subeunte vincitur eique succumbit, q. d. Salomon: «In ridendo dolebit cor, et finis lætitiæ tristitia.»
Exemplum illustre et primipilum dat Christum Dominum S. Bernardus, serm. I in Dominica Palmarum: in illa enim Christus cum triumpho inductus fuit a populo in Jerusalem quasi rex et Messias; at quinto deinde die ab eodem vociferante: Crucifige, crucifige, postulatus fuit ad crucem. «Videat, inquit, sæcularis anima, videat, et intelligat quoniam extrema gaudii luctus occupat, etc. Unde et processionis gloria voluit sublimari, qui paulo post sibi noverat imminere diem ignominiosissimæ passionis. Quis ergo sperare jam debeat in incerto gloriæ temporalis, cum vise vicissim accusabant, conviciisque lacessebant. Ille cum pacem et amicitiam inter eos conciliare vehementer niteretur, nihil efficiebat. Tandem adamantina catena eos colligavit, ut quantumcumque odiis dissidirent, semper tamen simul essent, seseque mutuo sequerentur. Quid sub hoc figmento credemus mysterii? In turbidis adversisque rebus de fortuna secundiore non est desperandum omnino. Rursum in secundis et optatis non est vacandum prorsus a metu: nam in vita humana perpetuo læta tristibus, et tristia lætis succedunt; et voluptas dolore, dolor voluptate temperatur. Hoc est ergo voluptatis γλυκύπικρον, id est dulciter amarum, vel suave-amarum. Athenæus, lib. XI, pag. 43, et Herodotus, lib. IV, scribunt Hypanim fluvium e fontibus quinque dierum via exilem profluere ac dulcem; deinde post aliorum quatuor dierum iter perquam amarum: ita voluptas initio mellea ad extremum acescit, et fit fellea. Nam, ut ait Cicero, orat. pro Cælio et lib. II De Orat.: «Amores et deliciæ celeriter deflorescunt, et in omnibus rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est.» deat in ipso quoque, qui peccatum non fecit, creaturæ temporum, et conditore universitatis, post exaltationem tantam, tantam nihilominus humiliationem sequi? In eadem enim civitate, a plebe eadem, et eodem tempore nunc quidem processionis gloria, et divinis est laudibus honoratus; postmodum vero interrogatus contumeliis et tormento, et cum sceleratis reputatus. Hic est transitoriæ finis lætitiæ, hic fructus gloriæ temporalis. Propterea prudenter orat Propheta: Ut cantet Domino gloria ejus, et non compungatur, id est processionem habeat, quam passio non sequatur.»
Omnia ergo mundi gaudia antecedit dolor, comitatur dolor, terminat dolor. Sane Carolus V, præpotens et felix Imperator, cum Bruxellæ suas ditiones et regna in Philippum II, filium suum, transferret, coram toto Senatu cum lacrymis professus est, se toto regni tempore nec ad unum quidem horæ quadrantem puram habuisse meramque lætitiam, sed omnem illam multis curis, angoribus, doloribus permixtam, et velut felle copioso inspersam fuisse. Sicut ergo in musica soni graves acutis miscentur et temperantur, itaque moderatam et suavem edunt concentum: sic Deus prospera adversis, læta tristibus miscet et temperat, ut homo suavem temperantiæ, patientiæ, spei et orationis edat concentum. Unde S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. IV: «Deus, ait, deliciis et gaudiis nostris ponit modum, ne supra alveum effusæ rationem obruant.» Hæc prima est causa. Secundam dat S. Augustinus, serm. 29 in Matth.: «Ideo, ait, Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet, ut illa quæratur felicitas, cujus dulcedo non est fallax.» S. Chrysostomus vero, hom. in Psalm. CXXIII: «Ideo, ait, Deus nec homines semper dimittit in tristitiis, ne deficiant; nec in quiete et prosperitate sinit, ne fiant socordiores; sed mutationibus ac vicissitudinibus eorum salutem evariat.» Denique sicut mel senescens instar fellis amarescit, sic et voluptas. «Mel omne vetustum redditur coctione amarum; neque id mirum, cum vel citra cocturam tempore amarius ex dulciori reddatur,» ait Galenus, De Antidotis, post initium.
Conclusio ergo sit: Vita humana est continua tragœdia, cujus catastrophe et finis in luctum desinit, præsertim in morte. Porro sicut tragœdiæ triplex est argumentum, scilicet terribile, mirabile et miserabile, idque ob triplicem finem et affectum, quem in auditore excitare satagit, nimirum per terribile terrorem, per mirabile admirationem et venerationem; per miserabile compassionem, uti docet Aristoteles in Poetica: sic pariter triplex hoc objectum spectat tragœdia vitæ humanæ, ad eumdem triplicem finem et affectum a Deo ordinata, uti patet intuenti; tragici enim aliorum, imo nostri, casus primo, nos deterrent a voluptate, quæ eorum est parens; secundo, venerationem Numinis injiciunt ac judiciorum ejus admirationem; tertio, compassionem, ut mortalium tragicæ vitæ compatiamur consolando et medendo quoad possumus. Hujus ergo Salomonis sententiæ exempla et viva specula sunt tragici eventus, et neces potentum et felicium hujus sæculi, ut Cyri, Alexandri, Darii, Pompeii, Julii Cæsaris, Neronis, Vitellii, Galbæ, Juliani, Valentis, etc., ac divitis Epulonis; Lucæ XVI, 22.
Porro Septuaginta vertunt, in lætitiis non admiscebitur tristitia, novissime autem in luctum vadit; Scholiastes, et extrema ejus lætitia mala. Quæ lectio directe adversatur Hebræo, Chaldæo, Vulgatæ Latinæ cæterisque omnibus; quare videtur in ea irrepsisse negatio non: illa enim sublata eumdem reddit sensum, quem Hebræa et Vulgata; si tamen eam cum τὸ non tueri velis, ut cæteris congruat, sic explica, q. d. Licet subinde, quantumvis raro, lætitia sit pura, ut ei non misceatur tristitia, tamen illi non præfidendum, nec incumbendum quasi semper duraturæ, quia mox ei succedet tristitia. Aut, ut Auctor Catenæ Græc., qui sic legit, plenæ lætitiæ nullus admiscetur mæror, extrema autem gaudii luctus excipit; sicque explicat: Sapiens, ait, agit de ea lætitia quæ in futuro sæculo justis obtingit: illa enim plena est et omnis tristitiæ exors. Gaudii autem extrema præsentis vitæ jucunditatem appellat, q. d. in cœlo duntaxat est plena meraque lætitia, in terra autem omne gaudium desinit in luctum, ideoque in cœlis est felicitas per omnia felix; in terra autem felicitas infelix ac misera, ac felix miseria, et infelicitas.
Versus 14: Viis Suis Replebitur Stultus
q. d. Stultus, id est impius, ad tempus pascitur suis opibus et voluptatibus; at eum superat vir bonus, quia pascitur bonis solidis et æternis, quæ certa fide et spe apprehendit. Unde Chaldæus vertit, viis suis saturabitur qui est evanidus corde suo, et vir bonus satiabitur timore suo. Timor enim annexam habet fidem et spem quibus pascitur et satiatur justus. Septuaginta, viis suis satiabitur audax corde (S. Hieronymus Contra Ruffinum legit, temerarius), a cogitationibus autem vir bonus. Justus enim gaudet sua fide et spe, ex eaque exspectat satiem æternam: stultus vero suis voluptatibus se opplet et inebriat; at iis non plene nec solide saturatur, præsertim quia mox post eas exspectat famem æternam. Noster Salazar per stultum, vel, ut Chaldæus, evanidum corde, accipit superbum; per virum bonum, vero, humilem, q. d. Superbus sua superbia replebitur, id est plenas superbiæ suæ pænas dabit; at humilis humilitatis suæ præmium feret, ac præferetur superbo, illumque sibi subjiciet.
Maurer scribens in posteriori membro ממעלליו (quod legisse videtur Arabs interpres) vertit, viis suis, id est factis suis, satiatur aversus corde, cujus animus aversus est, defecit a Deo; et facinoribus suis vir bonus satiatur. Quisque factorum suorum percipit fructum, et impius et justus.
Porro Cajetanus sic vertit, viis suis saturabitur egressus a corde, et de foliis suis vir bonus (Hebræum על at folia, et super, ut vertit Noster, significat), sicque explicat: Qui extra se ad externas delicias egreditur, satiabitur suo egressu, id est ejus pænas luet, quia deliciis saturabitur usque ad nauseam; mox enim illi ipsi vertentur in tædium, ut pulchre docet S. Gregorius, hom. 36 in Evangel. «Et de foliis suis vir bonus,» repete, saturabitur, id est, ait Cajetanus: «Vir bonus habitans se ipsum non solum fructibus, sed etiam frondibus saturatur, quia justis omnia cooperantur in bonum, juxta illud Psal. I: Et folium ejus non defluet.» Ubi Theodoretus: «Folia et flores, ait, sunt spes beatitudinis, fructus est ipsa beatitudo;» quia sicut folia et flores prænuntii sunt fructuum, imo eos pariunt et causant: sic pariter spes prænuntia est beatitudinis, eamque efficit et causat. Rursum folia significant modestiam et decorem conversationis externæ, ait Origenes in Psal. I: hic enim instar foliorum tegit, ornat, servat et auget decorem fructuum, id est virtutum menti internarum. Jam sicuti vermes omnes, qui foliis vescuntur, nendo fila conficiunt, ut erucæ, bombyces, etc., testibus Plinio et Aristotele; imo bombyces ex foliis mori fila serici nent, quibus tandem sese involventes emoriuntur, at calore veris reviviscentes fiunt papiliones, evolantque in cœlum: sic pariter ex modestia, decore conversationis, ac gratia sermonis et ædificationis justus sibi nit fila spei cœlestis gloriæ, quibus immoriens ac in resurrectione reviviscens evolabit in cœlum. Unde S. Basilius, homil. 8 Hexamer., docet transformationem bombycis expressum esse typum resurrectionis nostræ.
Porro spes recte comparatur filo, et ab Hebræo vocatur תקוה ticua, id est extensio, sive filum extensum, quia sicut fila et funiculos inde contortos extendimus longissime, nosque rebus remotissimis alligamus et astringimus: sic pariter per spem, quam ad Deum et ad cœlum extendimus, Deo et cœlo nos alligamus et astringimus. Spes ergo est ticua, id est filum, et linea longæ exspectationis, qua se animus sperantis ad rem speratam extendit et prolongat, dum ad eam sperando anhelat, itaque quasi eam sibi copulat, uti dixi Osee II, 15.
Versus 15: Innocens Credit Omni Verbo
S. Ambrosius, lib. III De Officiis, cap. X, cujus verba translata sunt in Jus Canonicum, et habentur 22, Quæst. IV, cap. finali, per innocentem accipit justum, simplicem et candidum, qui ex candore suo alios metiens, facile cuivis fidem adhibet, nec mali est suspicax, qualis fuit Josue, qui Gabaonitis mentientibus se longe dissitos esse, credidit, cum eisque fœdus præter Dei voluntatem iniit, Josue IX. «Et quia, ait, adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit, sed cito credidit. Adeo sancta erat illis temporibus fides, ut fallere aliquis posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in Sanctis, qui cæteros de suo affectu æstimant? Et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant; libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo. Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse, ignorare quod noceat; et si circumscribitur ab aliquo, de omnibus tamen bene judicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur.»
Subdit S. Ambrosius, Josue, deprehensa Gabaonitarum fraude, pacem quam eis dederat non revocasse: «Ne, dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret.»
Verum pro innocens hebraice est פתי peti, id est parvulus, inexpertus, imperitus, insipiens, cui quidvis facile persuadetur, cujus hic nimia facilitas et levitas ad credendum quidlibet taxatur. Unde Aquila vertit, θελγόμενος, id est delinitus, palpatus credit omni verbo, astutus intelligentia utitur; Symmachus, parvulus, aut puer; Chaldæus et Tigurina, insipiens. Unde Beda: «Hanc innocentiam vetuit, ait, et hanc habere docuit astutiam Joannes epist. I, cap. IV, cum ait: Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt.»
Sensus ergo clarus et planus est, q. d. Rudis, inexpertus et insipiens facile credit omni verbo, ac proinde credit cuilibet suggestioni, impulsui et consilio, quod ei datur a quolibet, etiam fraudulento et inimico, quo fit ut sinat se duci in suam perniciem et ruinam; at vero astutus, id est cautus et prudens, non credit omni verbo, consilio, sed considerat gressus suos, ubi scilicet prudenter et secure actionis suæ pedem figat, necubi in scrobem aut fossam temeritatis et perditionis corruat; quare caute bonum consilium a malo dijudicat et secernit. Unde Syrus vertit, astutus discernit bonum a malo; Chaldæus, attendit ad bonum suum. Hebræum enim אשור ascur, id est gressus, alludit, imo quoad thema idem est cum אשר oscer, id est beatitudo, felicitas, successus rectus, bonum hominis. Hoc videntur voluisse Septuaginta dum vertunt, simplex credit omni verbo; astutus autem vadit in pænitentiam, q. d. Astutus prævidet pænitenda, id est mala ex verbo et consilio, quod ei perperam suggeritur, secutura, quorum eum, si id sequeretur, pæniteret; quare eorum præscius dicit: Ego tanti pænitere non emo, non credo, non sequor illud consilium, quia ducet me ad seram pænitentiam; damno nimiam credulitatem, quia ejus comes est pænitentia.
Hoc significat Hebræum יבין iabin, id est considerat, intelligit, prævidet, quid scilicet בין bin, id est inter bonum et malum consilium vel iter intersit. Opponit ergo פתי peti, id est mollem et flexilem ad credendum, ערום arum, id est cauto et cordato, qui nil credit nisi bene examinatum; nam, ut ait Adagiographus: «Cupresso non innascuntur vermes propter amaritudinem, nec buxo propter duritiem: ita pestis adulationis fugit severa et tristia, ingenia mollia captat et facilia.» Et Seneca: «Et omnibus, ait, et nulli credere vitium est; alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius.» Tam enim nimia tarditas ad credendum, quam nimia levitas in vitio est. Illa est hæreticorum, qui nihil credunt, nisi quod vel oculis vident, vel mente comprehendunt, de quibus exstat liber De Arte nihil credendi; hæc puerorum est et leviculorum.
Paulo aliter Septuaginta vertit et explicat auctor Catenæ Græcor.: «Simplex, ait, credit omni verbo; quin astutus quoque, qui citius credidit quam oportuit, pænititudine ducitur;» sicque explicat: Ergo omni verbo credere amentia est? est omnino. Qui, ait, consilio et ratione omnia agit, is detrimenta illa, quæ incautis et præcipitibus accidere solent, facile evadit. At vir simplex (cujusmodi est, qui post primam imaginationem statim concludit, aut quæ superficie tantum tenus audivit, e vestigio credit) levis et imprudens est. Imo vero prudens quoque, si primæ impressioni fidem mox habuerit, non raro decipitur, adeoque pænitentia ducitur.
Denique hæc sententia generalis est, unde variis applicari potest: primo, iis qui credunt adulatoribus, ideoque pluris sese æstimant quam revera sint; secundo, iis qui credunt suggerentibus mala consilia; tertio, iis qui credunt detractoribus; quarto, iis qui credunt temerariis suis imaginationibus et suspicionibus, uti faciunt melancholici, cum iis resistere deberent, sibique dicere: Hoc suggerit melancholia, non veritas; ergo triste et falsum est, non lætum et verum. Ita suadet Seneca, lib. II De Ira: «Nihil, inquit, nisi quod in oculos incurret manifestumque erit, credamus (de alienis vitiis), et quoties suspicio nostra vana apparuerit, objurgemus credulitatem. Hæc castigatio consuetudinem efficit non facile credendi.»
Salomonem sequitur Siracides, Eccli. XIX, 4: «Qui cito credit, levis est corde, et minorabitur;» vide ibi dicta. Porro quam adulatores sint mendaces et fallaces, ut eis credere non liceat, docet Alanus, lib. De Complanctu naturæ: «Hi, ait, sunt principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudis, figuli falsitatis; hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in divitum auribus insonant, qui ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt.»
Hanc gnomen pulchro bovis et porci apologo illustrat Cyrillus, lib. I Apolog. moral. cap. XI, cujus titulus: Diligentiore ruminatione omnia digeras priusquam agas. Apologus sic habet: «Post aliquantulam sumpti cibi digestionem, denuo bos ipsum ad fauces revocans, cum recumbens ruminaret, porcus hoc aspiciens ad eum accessit, et dixit: Quid est hoc quod agis, cornute? cui ille: Rumino, ait. Tunc porcus: Paulo ante tam onerosum jugum deposuisti, cur modo non quiescis? Nonne semel satis est masticasse? Ad hoc bos ita fertur dixisse: Utique, mi frater. Si ruminares, nequaquam ita sentires. Ubi, quæso, situs est alimenti sensus? nonne in faucibus? Propterea quanto diligentius edulium masticamus, tanto amplius ejusdem saporem percipimus, et per judicialem gustum vehementius delectamur. Certe molares dentes duplices natura provida fabricavit, ut masticatio major adsit; et gustandi sensus providenter est collocatus in ore, ut delectatione cibum diutius sub fauce teneamus. Quin et quando rumino, melius digero, et alimentum magis depuratum assumo. Tunc porcus his auditis adjunxit: Quis ruminare te docuit? Cui ille: Nimirum ars illa me hoc agere erudivit in corpore, quæ sapientem edocuit ruminare in mente. Prudens enim subtili meditatione ruminat quæcumque dicit, aut facit. Quapropter digesta quidem loquitur, et probata similiter operatur. Ad quid enim communicatum est homini clarum rationis consilium, et carissimum illi concessum est meditationis bonum? nonne ut his salubriter in rebus agendis utatur? Unde præmeditationis masticatio semper præponenda est in cunctis actibus humanis. Qui scilicet sapientia gubernantur, ut plurimum magis digesta, et puriora studia sectantur.» Addit deinde sæpius idem esse expendendum, idque probat ex quatuor cibi digestionibus: «Nec semel satis est, ait, rem agendam videre, sed necesse est subtiliter eam pluries ruminare; sicut quatuor digestionibus cibus præcoquitur, ut inde membris purior tribuatur. Omnis enim cibus, antequam animæ uniatur, quatuor digestionibus præpurgatur. Primum vadit ad stomachum, et ibi digeritur, et purum ab impuro sequestratur, et quod impurum est, per secessum emittitur. Deinde purum derelictum ad hepar transmittitur, ubi digeritur, et fit sanguis; et purum iterum ab impuro sequestratur, atque impurum per urinam emittitur. Deinde purum derelictum a renibus attrahitur, ubi tertio digeritur, et iterum sequestratur purum ab impuro, impurumque per sudorem et sputum emittitur. Deinde purum derelictum per membra spargitur, et in membris quarto digeritur; et rursum purum ab impuro sequestratur, et illud impurum, quod quasi purum est, in vasis spermaticis asservatur, et in generatione emittitur; purissimum autem derelictum in membrorum substantiam conversum, demum animæ copulatur, factum vivum et substantia vitæ. Unde nulla cibi impuritas ad animam accedit, nisi cum quater cibus ab omnibus impuritatibus sit expurgatus. Tu ergo, carissime, quia non ruminas, impurius suscipis alimentum, et propter hoc divina lege animal judicaris immundum.» Quibus auditis, erubescens porcus discessit.»
IN DOLOSO NIHIL ERIT BONI: SERVO AUTEM SAPIENTI PROSPERI ERUNT ACTUS, ET DIRIGETUR VIA EJUS. — Hæc gnome non est in Hebræo, ideoque in versibus numerum non habet, sed copulatur numero versus præcedentis. Transcripsit eam Noster ex Septuaginta, qui eam collocarunt in capite præcedenti, ubi eam explicui.
Versus 16: Sapiens Timet et Declinat a Malo
Pro transilit hebraice est מתעבר mitabber, quod tam irasci quam transire et transilire significat; unde Tigurina vertit, stultus, cum est transgressus, confidens est; Vatablus vero, stultus irascitur et confidit, q. d. ait: Stultus stomachatur contra legem Dei, et confidit quando perperam agit; et Chaldæus, stultus fervet in stultitia, et confidit in ea. Septuaginta autem in suo codice pro מתעבר mitabber per metathesin habuerunt מתערב mitareb; unde vertunt, stultus miscebitur iniquo: «Sapiens, inquiunt, timens declinabit a malo; imprudens autem sibi fidens miscebitur iniquo;» et Syrus, commiscetur in eo confidenter; Auctor Catenæ Græcorum, qui sibi confidit iniquitate polluitur. Accedit S. Hieronymus Contra Ruffinum: «Sapiens, ait, timendo declinat a malo; stultus confidens miscetur ei;» et Lucifer Calaritanus in Apol. pro S. Athanasio: «Stultus timendo declinabit in malo; insipiens autem miscetur confidens inique.» Verum pro in malo legendum videtur a malo, ut habent cæteri codices Græci et Latini. Eodem redit utraque hæc versio, q. d. Sapiens timet pænas et supplicia, ideoque declinat a malo, et calamitate se subtrahit: at stultus ira excandescens transilit leges et jura, miscetque se in iniquis hominibus et actibus temerariis, confidens nihil inde sibi mali eventurum, imo se dominaturum tam rebus quam hominibus, quocirca in graves litium tricas, aliasque calamitates et pænas seipsum conjicit. Unde R. Salomon hebræum בוטח boteach, id est confidit, vertit, labitur et in terram decidit; sed perperam, ut putant hebraice peritis. Sic Remus, frater Romuli, primos Romæ muros temere transiliit; sed temeritatem hanc luit morte, a fratre Romulo capite plexus.
Unde Hugo: «Stultus, ait, est velut equus effrenis et exoculatus, qui nihil timet, quia nihil videt; unde vulgo dicitur nihil esse audacius equo cæco.» «Timor enim est frenum animi exultantis,» ait S. Basilius, quia oculatus prospicit futuras calamitates sibi ex malo obventuras; quocirca eas timens, a malo abstinet. Sicut videmus eos qui natura sunt frigidi, ideoque timidi, cavere sibi a periculis, in quæ improvide se conjiciunt præfervidi, audaces et præcipites. Multo magis id facit timor Dei, qui longe majora gehennæ damna sibi ex peccato obventura prævidens, omni studio peccatum fugit, ne in tanta incendia ultro se conjiciat. Sic et Beda: «Sicut stulti, ait, est de sua alacritate confidere, torrentem rapidum vel voraginem latiorem saltu velle transire; sapientis autem ad planum, vel pontem divertere: ita qui peccatum, quantum valet, declinat, timens ne involvatur malis, sapiens est; stultus autem ille, qui contemptim peccat, blandiens sibi, quia aut posteriori tempore pænitentiam aget commissorum, aut si repente moriatur, fortiter pænas inferi sufferet.» Denique Glossa interlinealis sic explicat: «Sapiens pœnas timet, stultus de impunitate confidit.»
Versus 17: Impatiens Operabitur Stultitiam
Hebraice, brevis, vel arctus naribus faciet stultitiam: et vir cogitationum odietur. Brevis naribus est ὀξύθυμος, id est velox ad iram; sicut longus, vel latus naribus vocatur μακρόθυμος, id est longanimis et tardus ad iram; hoc enim signum est lenitatis, illud choleræ, imo et causa, quia in eo qui latas habet nares, facilius spiritus et cholera expirat; cum in eo qui arctas habet nares, stringatur et comprimatur, itaque eum faciat cholericum, uti dixi Exodi cap. XXXIV, vers. 6.
Pro vir versutus hebraice est איש מזמות is mezimmot, id est vir cogitationum, molitionum, machinationum, id est vir cogitabundus, multa machinans et moliens. Sed quia id varie fieri potest, hinc varie hic vertitur. Primo, Chaldæus accipit lentum et tardum: «Qui præceps, ait, est in spiritu suo, reputatur stultus, et odio prosequitur differentem consilium suum,» scilicet lentum et morosum, præsertim qui dilata ira furorem compescit; iracundi enim oderunt frigidos, tardos et moderatos, quasi sui dissimiles, suæque iræ et præcipitationi obsistentes. Rursum, vir cogitationum, ait Vatablus, est vir qui semper cogitat et nihil agitat, puta otiosus, quem quasi pigrum, inertem, et inutile terræ pondus, omnes oderunt.
Secundo, Septuaginta per virum cogitationum, sive cogitabundum, accipiunt virum prudentem; unde vertunt, impatiens agit cum temeritate; vir autem prudens multa suffert; Auctor Catenæ Græcorum, multa dissimulat et sustinet. Videntur ipsi in suo codice legisse ישא iissa, id est suffert, tolerabit, pro quo Noster et cæteri, inserta littera nun, legunt ישנא iissane, id est odietur. Tigurina accipiens שׂ pro ח (has enim litteras inter se commutant Hebræi), et pro שׂ sin legendo שׁ schin, puta pro ישנא iissane legendo ישנא iisane vel iisne, id est mutabitur, vertit, iracundus designat stultitiam; qui autem circumspectus est, aliter agit. Porro Septuaginta sic explicat, sicque eis Vulgatam Latinam adaptat noster Salazar: Differentiam, inquit, inter imprudentem virum, et eum qui prudentia pollet, describit Salomon. Ille enim ex ira multa committit temeraria et absurda, hic vero multa patitur; ille infert damna, hic sustinet; ille ictus et plagas aliis infligit, hic excipit; ille irrogat injurias, hic ab aliis illatas non detrectat. Ad hunc sensum revocanda est translatio Vulgata: «Impatiens operatur stultitiam,» id est stultissime irascitur ac sævit; «et vir versutus odiosus est,» is nimirum qui ex versutia et calliditate laudabiliter iram cohibet, et illatas sibi injurias et contumelias æquo animo perfert, invisus est eidem stulto, etc. Verum hic sensus videtur coactior. Ergo
Tertio, plane et genuine Noster per virum cogitationum accipit versutum, qui scilicet mente versat artes et fraudes, ac per dolos machinatur aliis mala, ut odium, vel malitiam suam in eos data occasione expromat; versutus enim vocatur, qui mentem ad malitiam convertit, vel qui inconstanti quodam animi motu huc atque illuc varie et simulate fertur. Unde Festus: «Versuti, ait, dicuntur, quorum mentes crebro ad malitiam vertuntur.» Et Cicero, libro III De Natura Deorum: «Versutos eos appello, quorum celeriter mens versatur.» Versuto affinis est versipellis, qui scilicet facile vertit pellem, hoc est vultum, et quomodolibet faciem mutat, puta callidus, simulator, veterator. Opponit enim Salomon iracundum, qui statim iram suam prodit per signa et verba impatientiæ, versuto, qui iram callide premit, et ad tempus dissimulat, quæritque nocendi et ulciscendi se opportunitatem et modum.
Impatiens enim illico bilem evomit, tantumque in eo peccat, quod iram stulte promit et prodit per clamores gestusque inconditos; unde ab eo parum, vel nihil, ubi jam ira deferbuit, tibi metuendum est: tantum furenti ad momentum cede et sile. Iracundos enim, ait S. Gregorius, III part. Pastor. admonit. 17, «melius corrigimus, si in ipsa iræ suæ commotione declinamus; perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt.» At versutus dissimulat iram, simulat amicitiam, coquit versatque animo dolos, quibus te incautum, cum minime putabis, opprimet: hic ergo tibi metuendus est. Ira enim et excandescentia impatientis similis est flammæ, quæ accensa ardore suo illico seipsam consumit: odium vero versuti simile est carbonibus ignitis, sed cinere obtectis, quos cum imprudens tetigeris, ab igne latente adureris.
Rursum, impatiens similis est cani latranti, sed non mordenti; versutus vero similis est serpenti non latranti, sed secreto mordenti. Proverbium ergo hoc monet nihil agendum per iram, multo minus per odium et dolum. «Ira enim est momentanea insania,» ait S. Basilius, hom. De Ira. Et S. Chrysostomus, homil. De Mansuetudine: «Ecquis, inquit, videns hominem ira furere, dubitaret vel dæmonio agitari miserum, vel voluntarie in tantam insaniam prosilire? Ira voluntarius dæmon, optata insania mentis, est defectio. Dolus vero et odium obstinata est insania, obstinatus dæmon.» Non ergo, «ait auctor serm. Ad Fratres in eremo, apud S. Augustinum, tomo X, serm. 28, habeamus cor intinctum odio, ne filii Judæ proditoris simus, ne cum eo suspendamur, et a diabolo pariter cum eo trahamur ad tartara. Qui odium in corde portat, secundus diabolus est; et qui pacem impedit, Antichristus est; et qui pacem ordinat inter fratres, revera filius Dei est.»
Versus 18: Possidebunt Parvuli Stultitiam
Pro possidebunt hebraice est נחלו nachalu, id est hæreditabunt, ut vertunt Aquila, Symmachus, Theodotion et Syrus. Quæ vox significat primo, parvulos, id est insipientes, quasi innatam habere stultitiam, ait Vatablus, ut eis propria quasi dos, hereditas et peculium esse videatur; secundo, eos non sinere se avelli a stultitia, sicut hæres non patitur se divelli a sua hereditate; tertio, illos stultitia gaudere, pasci et frui, velut opimo suo prædio; quarto, illos stultitiam suam aliis communicare, sicut dives bona agri aliis communicat. Unde Septuaginta vertunt, divident imprudentes malum; astuti autem tenebunt sensum. Stultitia enim hic practica accipitur, puta malum et malitia, sicut ex adverso scientia vel sapientia accipitur pro bono, ipsaque bonitate et virtute. Porro τὸ divident auctor Catenæ Græcorum tripliciter explicat: «Opponit, inquit, malitiæ sensum; malitia autem opponitur virtuti: sensus itaque hoc loco significat virtutem. Malitiam, inquit, quasi quoddam delicatum obsonium inter se dividunt stulti; nec non in partes et sortes discindunt, vel dividunt inter se nequitiam stulti. Nam qui temerarius vel plus justo audax est, is formidolosus non est: neque Sensus est, et iræ propero et insidioso rem male cedere: illum enim stulte agere, hunc exosum esse. qui palpo vel adulator est, is quoque superbus est.» Alius ibidem sic explicat: «Idem statuatur de cæteris similibus oppositis vitiis. Insipientes dividunt inter se malitiam quasi communem thesaurum, quandoquidem et sese mutuo odio habent, et se invicem mordent, et injuria afficiunt, et sibi mutuo invident; et ita malitia ex æquo quodam modo inter se partita contra se invicem insurgunt. Justi autem sensum obtinent, quia omnibus sensibus imperant, eosdemque in officio accurate continent, ne videlicet per visum, vel auditum, aut olfactum, aut gustum, aut tactum, aut per verba, aut facta, aut cogitata aliquid committant quod Deum offendat, adeoque cœlesti regno indignos sese reddant.»
Mystice, Hugo: «Sapientes, ait, hujus mundi ideo parvuli appellantur a Sanctis, quia quasi parvuli pueri abecedarii seu elementarii, in libro universi pulchritudinem creaturarum, quæ sunt litteræ hujus libri, admirantur et stupent; sensum autem earum, scilicet Dei potentiam, sapientiam, bonitatem et alia attributa omnino non capiunt.
Porro «exspectabunt astuti scientiam,» hoc est, prudentes studebunt scientiæ et virtuti, patienter exspectantes studii et laboris sui fructum, ut scilicet scientiæ et virtutis perfectionem assequantur, possideant et teneant, ut vertunt Septuaginta, adeo ut eam in alios effundant. Unde Syrus vertit, prudentes divident scientiam, sicut divites pauperibus, et parentes filiis dividunt panem et escam.
Pro exspectabunt hebraice est יכתירו iachtiru; quod proprie significat cingere et coronare. Unde Chaldæus vertit, corona astutorum est scientia; R. Salomon, astuti capiti suo scientiæ coronam nectent: Aben-Ezra, sapientes scientiæ diadema acquirent, et ad honores evehentur; Vatablus, solertes coronabunt se scientia; Pagninus, coronabuntur scientia; alii, coronabunt scientiam; alii, coronabunt alios scientia. Ternas hasce versiones apposite et sapide explicat Baynus, Vatablus, Jansenius, Cajetanus, et ex iis noster Salazar. Prima est, ait: «Astuti imponent sibi coronam scientiam,» id est sola virtutis et honestatis cognitione gloriabuntur et efferentur, et quasi corona redimiti regis aliis imperabunt. Vel aliter: Eam cognitionem veluti coronam quamdam excipient, qua sui ipsorum reges et imperatores constituentur ad moderandas animi vires. Secunda est: «Astuti coronabunt scientiam,» q. d. Plurimos quidem ad veræ sapientiæ studium adducent, ut jam non destituta, sed plurimorum discipulorum turba cincta et coronata videatur. Vel, «coronabunt scientiam,» hoc est nobilitabunt illam, gloria et splendore donabunt. Nam, cum sapientes ob sapientiæ suæ vim coronam, honores atque imperium forte adepti sunt, non tam ipsi quam eorum sapientia redimitur et coronatur. Sic enim vulgo litterarum et sapientiæ præmia et ornamenta dicimus ea quæ litteratis et sapientibus conferuntur. Tertia est: «Et astuti coronabunt alios scientia,» id est, non modo sibi ipsis sapient, sed etiam aliis, quos simili sapientia condecorabunt et honestabunt.
Versus 19: Jacebunt Mali Ante Bonos
Pro jacebunt hebraice est שחו seachu, id est incurvabuntur; Septuaginta, labentur; Syrus, cadent; Chaldæus, corruunt mali coram bonis, et impii obstupescunt in portis justorum. Id ita fore in futuro ævo censent R. Salomon, Beda et Hugo: tunc enim dives Epulo, ante cujus mensam jacuit pauper Lazarus, jacebit ante pedes Lazari; Nero confusus jacebit ante pedes S. Petri et Pauli; Trajanus infelix procumbet ante pedes S. Ignatii, Decius ante pedes S. Laurentii, Dacianus ante pedes S. Vincentii, etc. Verum esto universim et maxime id futurum sit in venturo sæculo, tamen in hoc quoque non raro fit ut Deus pios exaltet, impios humiliet, cogatque eos supplices fieri piis, eorumque opem implorare. Sic de impiis et de idololatris Gentibus Ecclesiæ subjiciendis vaticinatur Isaias, cap. XLIX, 23: «Erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ, vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.» Sic Diocletianus et Maximianus jacuerunt ante pedes Constantini Magni; Eugenius, Maximus cæterique tyranni ante pedes Theodosii; Saxones et Saraceni ante pedes Caroli Magni. Sic hodie Calvinistæ et hæretici Germaniæ jacent ante pedes Ferdinandi II, clementissimi et piissimi, ideoque a Deo benedicti, et felicissimi Imperatoris.
Porro malos subjici bonis ingens bonum est non tantum bonorum, sed et malorum. Boni enim malos sibi subditos cogunt ad fidem, pietatem et salutem, qui alioqui ob suam impietatem ituri erant in gehennam. Hic ergo effectus est amoris, benevolentiæ et prædestinationis Dei; sicut ex adverso signum et effectus odii, maledictionis et reprobationis divinæ est, cum sinit malos dominari bonis. Unde Septuaginta vertunt, impii observabunt, vel colent portas justorum, quia pænitentia tandem ducti justorum doctrinæ se subjiciunt, ait auctor Catenæ Græc. Sic Romæ videmus Gentes olim idololatras, imo peccatores quoslibet, qui pænitentiæ causa ad urbem ventitant, magna demissione et devotione procumbere ad limina Apostolorum, illaque venerari, deosculari, et profusis irrigare lacrymis, ut a S. Petro Christi cœlique clavigero noxarum veniam, Deique gratiam, qua eis cœlum pandatur, emereantur. Ideoque et Summo Pontifici, quasi Christi Vicario, et S. Petri successori, cervices inclinant, et ad ejus pedes se prosternunt, ut absolutionem et benedictionem impetrent.
Versus 20: Etiam Proximo Suo Pauper Odiosus Erit
Septuaginta, amici odio habebunt amicos mendicos. Loquitur de amicis non veris: hi enim, licet pauperes, amant ob honestatem amicitiæ; sed vulgaribus, qui amicitiam utilitate metiuntur more vulgi, juxta illud: Vulgus amicitias utilitate probat. Hi enim cum amicitiam non nisi ob commoda, quæ ex ea sperant, colant, amicos pauperes, utpote sibi incommodos, imo onerosos aspernatur, divites vero ambient. Odium hic non positivum, sed negativum accipe, ut sit idem quod minor amor, despectus, fastidium; nec enim proprie et positive dives odit cognatos pauperes. «Odiosus» ergo, id est minus dilectus, neglectus, contemptus. Sic dicitur Gen. XXIX, 31, Lia odio habita, id est minus dilecta et neglecta præ Rachele a Jacob, et Malach. I, 3: «Esau odio habui,» id est neglexi; et Joan. XII, 25, jubemur odio habere, id est minus diligere animam, eamque postponere legi divinæ et amori Christi. Sic Job et Tobias, ad paupertatem redacti, odiosi fuere suis, etiam uxoribus. Tritum est illud:
Donec eris felix, multos numerabis amicos; Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Et Maximus, serm. 11 ex Socione: «Delphini, ait, quousque unda subest, navigia comitantur natantes: in littus vero nunquam egrediuntur. Sic adulatores in secunda fortuna manent, in adversa deserunt.» Hos Cicero, lib. IV ad Herenn., comparat hirundinibus quæ æstate advolant, hieme avolant: «Ut hirundines, ait, æstivo tempore præsto sunt, frigore pulsæ recedunt: ita falsi amici sereno vitæ tempore præsto sunt, simul atque fortunæ hiemem viderint, evolant omnes.» Unde Epictetus in Altercatione cum Adriano Imperatore: «Quid, ait, est homo pauper? quem ut puteum desertum omnes aspiciunt, et suo loco illum relinquunt.» Et Martialis:
Semper eris pauper, si pauper es, Æmiliane; Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
Hoc est quod in fidelibus taxat S. Jacobus, cap. II, 2: «Si introierit, ait, in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum, nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?» Vide ibi dicta.
Mystice, R. Levi et auctor Catenæ Græc. divitem et pauperem accipiunt non tantum opibus, sed et scientia ac eloquentia. Docti enim et eloquentes multos habent asseclas, ut ab eis scientiam et eloquentiam addiscant; rudes vero et indiserti ab omnibus negligantur et vilipenduntur.
Versus 21: Qui Despicit Proximum Peccat
Noster Interpres in Hebræo pro pauperis legit, ענים aniim, id est pauperum; jam legunt ענוים anavim, id est mansuetorum. Hebræa ergo et Chaldæa sic habent, spernit socium suum peccator; miserescens autem mansuetorum, vel afflictorum, beatitudines illi, id est, terque quaterque beatus est. Septuaginta, qui inhonorat pauperes peccat; qui autem miseretur mendicorum, beatissimus, juxta illud Davidis: «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem,» Psalm. XL, 1. Sensus est clarus, q. d. Qui spernit proximum suum egentem, peccat primo, superbia, quia superbe eum despicit; secundo, immisericordia et inhumanitate, quia indigentem deserit, nec ei in necessitate succurrit; et quia peccat, hinc miser est, et miserias tum præsentes, tum æternas sibi accersit. Ex adverso, qui miseretur pauperis, opus eleemosynæ præclarum, et quasi divinum facit, ideoque in spe nunc beatus est, reipsa post mortem futurus beatus in cœlo.
Unde pro peccat hebraice est חוטא chote, id est aberrat, deviat, deflectit a via, scopo, lege, puta a virtute misericordiæ, a Deo, a cœlo et beatitudine, ad quam recta misericordiæ via tendit misericors; alioqui peccare latine dicitur quasi pellicare, id est cum pellice congredi, vel adulterium committere, ait Sipontinus: inde tamen peccare extenditur ad quodvis crimen, et significat legem quamlibet transgredi, uti hic notat eum, qui violat jura charitatis et eleemosynæ. Hic tamen mystice quoque pellicatum vel adulterium committit, quia opes suas quasi pellices ita amat, ut malit legem Dei transgredi, quam eas pauperibus, ut lex charitatis jubet, erogare.
Quæres, cur qui miseretur pauperis est beatissimus? Respondeo primo, quia pauperes sunt beati, juxta illud Christi paradoxum: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;» hoc regnum ergo utpote suum pauperes dabunt iis quos in hac vita experti sunt beneficos. Beati enim beneficis suis suam beatitudinem communicabunt, eosque pariter beabunt. Quocirca Christus, Lucæ XVI, 9: «Facite, ait, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.» Unde S. Augustinus, homil. 39 inter 50: «In tali causa, ait, operarius felix vivit, et securus jam moritur, cum quo ambulat patrimonium in immortale horreum, in quo debitorem fecit Dominum, dum alterum pavit dando. Nullam poterit incurrere perniciem, qui comparaverit eleemosynis pietatem, cui Propheta tale exhibet testimonium: Salva eum, et vivifica eum, Domine. O duplex Prophetæ beneficium! Salvat pariter, et commendat pariter ut salvetur, quia et ipse salvabit ut vivificaretur, et ipse vitam poscenti donabit in terra.» Et S. Chrysostomus, hom. 35 ad Populum: «Tanta, ait, vis est eleemosynæ, cum multa fiducia suos introducit alumnos; est enim cœli nota janitoribus, sponsalis thalami fores observantibus; quin et venerabilis, et quos sui cultores agnoverit, cum multa introducet libertate; et contradicet nemo, sed omnes cedent.»
Secundo, quia «beatius est magis dare quam accipere,» ut ex Christi disciplina ait S. Paulus Act. XX, 35, ubi multa de hac re dixi. Tertio, quia Christi promissio est: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Unde S. Augustinus, homil. 29 inter 50: «Ante fores gehennæ, ait, stat misericordia, et neminem permittit in carcerem mitti.» Et S. Chrysostomus, homil. 33 ad Popul.: «Melius est, ait, hanc artem dandi eleemosynam scire, quam esse regem, et diademate coronari, etc. Hæc namque te docet quomodo possis Deo similis fieri, quod est omnium summa bonorum.» Et homil. 36: «Ait Scriptura: Magna res homo, et pretiosa vir misericors. Hæc major est gratia quam mortuos resuscitare. Multo namque majus est, quam in nomine Jesu mortuos resuscitare, esurientem pascere Christum: nam hic quidem tu de Christo bene mereris, illic autem ipse de te. Ac merces est in bene gerendo, non in bene patiendo. Hic enim, in signis inquam, ipse Deo debes, in eleemosyna vero Deum habes debitorem.» Et homil. 9 De pænitentia: «Eleemosyna regina illa virtutum homines in ipsorum cœlorum arces celerrime adducet, advocati optimi loco fungens. Magna res est eleemosyna, præcedit aerem, transit lunam, solis radios cædit, ad ipsum venit cœlorum culmen, ipsos pertransiens cœlos, et Angelorum populos decurrens, Archangelorumque choros, et omnes superiores potestates, ipsi assistit regali throno.» S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam: «Vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoli; vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem. Non vis esse perfecta, sed secundum vis tenere gradum virtutis? dimitte omnia quæcumque habes, da filiis, da propinquis.»
Quarto, eleemosyna nos facit homines divinos, et quasi deos quosdam terrestres; ergo beat facitque beatos. Ita S. Gregorius Nyssenus, lib. De Beatitudinibus: «Si misericordis, ait, appellatio Deum decet, ad quid aliud te sermo Christi hortatur, nisi ut Deus fias, tanquam insignitus propria nota deitatis.» S. Gregorius Nazianzenus in orat. De Pauperum amore: «Nihil tam divinum homo habet, quam de aliis bene mereri, tametsi ille majora, hic minora beneficia conferat, uterque nimirum pro suis viribus. Fac calamitoso sis Deus, Dei misericordiam imitando.» Vide dicta Deuter. cap. XV, 10, et cap. XXVI, 12, ubi viginti et unum fructus et quasi beatitudines eleemosynæ recensui. Vide et Julium Fulcum, lib. De Bono eleemosynæ.
QUI CREDIT IN DOMINO, MISERICORDIAM DILIGIT. — Hic versus deest in Hebræis et Septuaginta; exstat tamen in Bibliis Romæ correctis, ideoque retinendus est, non abolendus, ut volunt Cajetanus et Jansenius.
Primo, Lyranus et Dionysius sic exponunt, q. d. «Qui credit in Domino» fide charitate formata, hic «misericordiam diligit;» qui enim per charitatem diligit Deum, eadem diligit et proximum, in eumque misericordiam exercet. Charitate enim diligimus Deum propter se, et proximum propter Deum.
Secundo, Hugo, q. d. Qui credit oraculis Dei, quibus in sacra Scriptura ampla misericordibus promisit præmia, hic utique diligit misericordiam, ut per eam præmia jam dicta consequatur. Inter quæ nonnulli, ac inter eos noster Salazar, constituunt illud, Deum firmissimo apud se decreto statuisse, ut nullus in eleemosynis erogandis liberalior in peccato mortali impœnitens decedat. Cujus rei plura suppetunt exempla.
Tertio, planius et nervosius, q. d. Qui credit in Domino, vel, qui confidit in Dei bonitate, qui fiduciam suam in Deo collocavit, qui spes suas in Deum transtulit, certo sperans Deum in se liberalem fore, si ipse se in pauperes liberalem præstet, ac proinde nihil sibi ad vitam necessarium defuturum, quin potius rebus omnibus abundaturum, hic utique misericordiam diligit, et diligendo exercet, confidens, imo sciens per eam opes ingentes se acquisiturum. Tota enim causa, cur timidi et avari sua non erogent in pauperes, est timor inopiæ, et diffidentia in Deum; hanc ergo amolitur hic Salomon. Hoc est quod ait Apostolus adhortans Corinthios ad eleemosynam, epist. II, cap. IX, vers. 10: «Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit,» multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ.» Ubi docui eleemosynam similem esse semini, quod jactum in terram, puta in sinum pauperum, centuplicatum regerminat; et citavi verba S. Basilii, quibus eleemosynam comparat puteo, qui quo plus exhauritur, eo plus aquæ purioris scaturit et ebullit.
Versus 22: Errant Qui Operantur Malum
Syrus, misericordes et justi faciunt omnia bona. Pro errant hebraice est התעו hitu, id est deviant, aberrant, scilicet a via virtutis et salutis, instar erronum, vel ovium errantium, juxta illud Isaiæ LIII, 6: «Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.» Hinc Christus quasi pastor bonus peccatores velut oves errantes in humeros accepit, et in viam salutis reduxit. Aut instar ebriorum, qui cerebro fumis oppleto nesciunt gressus suos regere, sed pedibus vacillant, et a semitis deviando in avia aberrant, juxta illud Isaiæ XIX, 14: «Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis, et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.» Peccator enim velut ebrius suis concupiscentiis vacillat et errat, ac ubique in scopulos impingit. Septuaginta vertunt πλανώμενοι, id est errantes, vel errones; ac quasi planetæ, seu stellæ erraticæ, quæ recta non incedunt uti stellæ fixæ, sed lateraliter per gyros oberrant; unde S. Judas in sua epist. vers. 13, hæreticos vocat «sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in æternum.»
Pro operantur hebraice est חרשו choresu, id est qui arant, vel qui fabricant malum, quod Cajetanus exponit, q. d. Errant non tantum illi qui manibus operantur malum, sed etiam qui mente illud concipiunt et machinantur. Noster plenius vertit: «Qui operantur;» arare enim et fabricare est operari, adeoque præcipua mechanicorum opera sunt aratio et fabricatio, ac machinari est operari: tam enim mens machinando quam manus operando operatur.
Igitur Hebræa ad verbum sic habent, numquid errant fabricantes, vel arantes, malum? misericordia et veritas fabricant, vel arant, bonum. Est metaphora ab agricultura, vel ab arte fabrili. Ab agricultura, q. d. Qui operantur malum, male arant et aberrant a via recta rectisque liris et sulcis virtutis, ac delirant, ut ita dicam; quocirca non respondebit eorum arationi et sementi messis, hoc est, non referent præmium, sed pænam et supplicium. Ita Aben-Ezra et R. Levi. Ait ergo: Numquid errant qui lapidosum vel spinosum arantes agrum, in eo seminant semina noxia et venenata? quid enim exinde metent nisi spinas, lolium, colocynthidas, cæterasque herbas malas et venenatas? q. d. Utique errant, et quidem gravissime. Pari modo gravissime errant, qui in agro pravi cordis sui seminant pravas cogitationes, et desideria superbiæ, iræ, gulæ, libidinis, etc.; inde enim non metent nisi fastum, lites, rixas, crapulam, fornicationes, adulteria, etc., quibus sibi creabunt malum, puta mortem et perniciem tam præsentem quam æternam. Ex adverso, qui in pingui agro boni cordis seminant bonas cogitationes, hi ferent fructum bonorum operum, et per ea præmium beatitudinis æternæ. Ab arte fabrili, q. d. Sicut errat peccatque faber fabricans arma nova et noxia, quia iisdem sæpe ipse perit et occiditur: sic errant qui fabricant peccatum, quod est quasi gladius occidens animam peccantis. Peccator ergo sibi ipsi mortis et gehennæ est faber: sicut Cyclopes sui interitus sibi fuere fabri, et sicut Perillus inventor et faber bovis ænei primus a Phalaride tyranno eidem inclusus et concrematus est; de quo Ovidius in Arte amandi:
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli Torruit; infelix imbuit auctor opus.
Errant igitur impii toto cœlo, quia fabricando malum culpæ fabricant sibi malum pænæ et gehennæ; ex adverso pii fabricando sibi bonum virtutis, fabricant sibi bonum præmii et gloriæ cœlestis: hoc autem bonum virtutis est vel misericordia vel veritas, id est justitia; omne enim officium virtutis vel est debitum, et vocatur justitia, vel indebitum, liberale et gratuitum, ac vocatur misericordia, uti jam sæpius monui. Hoc vult Noster, dum vertit, misericordia et veritas præparant bonum, scilicet mercedis et gloriæ tam præsentis quam æternæ; quia fabricant domos, imo palatia cœlestia, juxta illud S. Chrysostomi, homil. 8 De pænitentia: «Æterna sunt tabernacula in cœlis, quæ non tempore cadunt, nec possessores mutant. Hanc in structuram pecuniam impendamus: non architectorum sane, aut operariorum magna nobis fuerit cura. Pauperum manus ejusmodi domos construunt; claudi et esurientes illas ædificant; et ipsa eleemosyna artifex est.»
Hinc Septuaginta vertunt, errant qui fabricant mala; misericordiam et veritatem fabricant boni. Quod explicant dum subdunt, non sciunt misericordiam et fidem fabricatores malorum; eleemosyna autem et fides apud fabricatores bonos. Sic et Syrus, quasi dicant: Errant qui fabricant mala; quia dum non sciunt, id est non cogitant, non æstimant, non ponderant quantum sit bonum misericordiæ et fidei, id est justitiæ, eo neglecto fabricant opera immisericordiæ, vel avaritiæ et injustitiæ, quibus sibi fabricant equuleum in gehenna; at vero probi, quia æstimant et ponderant quantum sit bonum misericordiæ et justitiæ, hinc illud exercent, et fabricant, caventque ab omni immisericordia et injustitia, atque hoc ipso fabricant sibi domos et coronas æternas in cœlis.
Porro, quia Hebræi carent casibus, ideoque nomina eorum quovis casu reddi possunt, hinc pro fabricant, vel præparant, alii vertunt, fabricantibus, vel præparantibus. Ita Chaldæus, perversi, ait, errant, qui cogitant malum; misericordia et veritas his qui cogitant bonum, q. d. Dei misericordia et veritas, id est fidelitas, misericorditer et fideliter reddet præmium bonis quod promisit, ut, sicut ipsi se misericordes et fideles Deo exhibuerunt, sic vicissim Deum in se misericordem et fidelem sentiant. Misericordia enim nostra in proximos allicit et provocat Dei misericordiam in nos, ac fidelitas fidelitatem. Ita Jansenius, Baynus et Tigurina quæ vertit, an non errant (Vatablus, frustrabuntur) qui malum machinantur? at benigne et fideliter agetur cum his qui bonum moliuntur; et Pagninus, misericordia et veritas erit operantibus bonum. Hic sensus esto grammatice et vocaliter diversus, quoad sensum tamen eodem tandem redit quo prior jam assignatus, ut intuenti patet.
Posset quoque per veritatem accipi lumen, quo Deus intellectum bene operantis illustrat, ut magis cognoscat dignitatem virtutis, bonaque ei a Deo promissa, ut ardentius eamdem exerceat, juxta illud Psal. CXVIII: «Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.»
Nota: Error hic, quo errant qui operantur malum, non est speculativus, sed practicus, puta est erronea et perversa electio, et operatio mali culpæ, quod secum defert malum pænæ. Quare hic error proprie est imprudentia, et imprudens electio, qua malum præfertur bono. Electio autem est actus voluntatis et liberi arbitrii; quare in eo proprie est hic error. Hic tamen error voluntatis ordinarie comitem, imo antecessorem, habet errorem in intellectu peccantis. Subinde enim intellectus errat speculative putans esse licitum, quod est vetitum et illicitum, ut patet in iis qui peccant ex ignorantia; sæpe tamen non est speculativus, sed practicus, puta est dictamen et judicium practice rationis dictantis, v. g. furi: Hic et nunc tibi furandum est, ut vitæ et voluptati tuæ consulas; vel certe est inconsideratio plurium rationum et motivorum, quæ possent voluntatem continere et cohibere a peccato. Sæpe enim peccator non habet judicium explicitum, v. g. Hic et nunc oportet te hoc furti peccatum committere, sed tantum defectum considerationis, quo ita considerat pulchritudinem et commoda pecuniæ, quam furari intendit, ut parum vel nihil consideret turpitudinem et damna peccati, quæ huic furto annexa sunt. Unde fit ut pulchritudine et commodis pecuniæ ab intellectu ea considerante propositis, voluntas abrepta eligat furari, non æstimans damna inde sibi obventura. Hic tamen defectus considerationis ordinarie affert secum judicium partim explicitum, partim implicitum peccandi. Fur enim, v. g. antequam decernat furari, habet hoc judicium explicitum: Hic et nunc bonum est tibi accipere hanc pecuniam; in quo interpretative continetur hoc judicium implicitum: Bonum est tibi hic et nunc peccare et furari, quia hic et nunc accipere pecuniam alienam non est aliud quam furari et peccare. Hoc igitur judicium practicum de agendis vel appetendis absolute ab intellectu et ratione prolatum cum tali inconsideratione, est actus imprudens, et difformis tam judicio, quam appetitui recto; quare practice est erroneum, quod proinde sequens et amplectens voluntatis electio pariter errat, fitque erronea. Ita D. Thomas et Scholastici I II, Quæst. LXXVIII, art. 1, ad 1. Sic peccavit Adam, Lucifer et Angeli, in quibus nullus erat error, sed clarissima rerum legisque Dei cognitio, per merum defectum considerationis: ita enim considerarunt suam pulchritudinem, non considerando eam se habere a Deo, ut sibi plus æquo placuerint, superbiverint, ac tandem Deo rebellarint. Simili modo peccant, qui peccant ex certa scientia et malitia. Vere S. Augustinus in Conf.: «Jussisti, Domine, et ita est, ut pæna sibi sit omnis inordinatus animus, etc. Spargis pœnales cæcitates super illicitas cupiditates.»
Versus 23: In Omni Opere Erit Abundantia
Pro opere hebraice est עצב etseb, id est labor, dolor, cura, sollicitudo, fatigatio, afflictio; radix enim עצב atsab significat laborare, dolere, excruciari animo. Pro abundantia hebraice est מותר mother, id est augmentum, abundantia, superabundantia, excellentia, dignitas, prærogativa. Pro egestas hebraice est מחסור machsor, id est defectus, penuria, egestas.
Primo, Pagninus ex Hebræo sic vertit, in omnibus, quibus homo laborat, est dignitas; sed verbum labiorum superfluorum vere imputatur ad defectum, q. d. Labor homini est dignitas, loquacitas vero est indignitas et egestas. «Homo enim nascitur ad laborem, et avis ad volatum,» Job V, 7. Hinc Adam parens omnium nobilium, regum et principum, non tantum post lapsum, sed et ante eum in paradiso positus fuit, ad eum labore suo excolendum, Genes. II, 15.
Secundo, Baynus ex Hebræo sic vertit, sicque explicat: «In omni dolore et tristitia, quam secum retinet homo, erit abundantia; et quotidie crescit secreta mæstitia, verum per verba labiorum diminuitur; hoc est, detectus dolor, et in sinum fidelis amici transfusus mitigatur. Et juxta hunc sensum potest ad confessionem accommodari versiculus; nam revera nihil magis mitigat tristitiam, quam quis concipit de peccatis suis, quam sincera et libera confessio facta in auricula pii sacerdotis. Illa enim verba labiorum, confitentis videlicet et absolventis, luctum de peccatis conceptum vehementer mitigant et consolationem adferunt.»
Noster Salazar per dulcem carentem dolore accipit parasitum et adulatorem: hic enim præ cæteris verbosus est, et adulando mensam sibi quærit, sicut canis capite caudaque blandiendo ab heris mendicat escam, q. d. Ubi est labor, ibi est rerum copia; ubi adulatio, nugæ, scurrilitas, ibi egestas: qui enim turpi verborum lenocinio divitias aucupantur, semper egent et inopes sunt.
Tertio, Cajetanus vertit, in omni labore erit abundantia; et verbum labiorum tantum ad defectum. Et est sensus parabolæ, ait, quod omnis labor suapte natura parit aliquod lucrum, præter laborem in locutione. Quanto enim magis laborat aliquis ad multiplicanda verba, eo magis tendit ad defectum. Ita quod multiloquium suapte natura non tendit ad lucrum, sed duntaxat ad defectum, et vere sic est. Quoniam auditori fastidium, sermoni peccatum, et sibi ipsi indignitatem multiloquio parit. Hucusque Cajetanus.
Quarto, Noster optime vertit, in omni opere erit abundantia, etc., q. d. Ex quolibet opere et labore provenit emolumentum, rerumque abundantia, at nullus fructus provenit ex inani sermone. Quacumque in arte quis laboret, insignis laboris fructus constabit; at vero verbositas nil nisi inantatem et egestatem parit. Ita R. Salomon, R. Levi et Aben-Ezra. Significatur ergo, ait Jansenius, labore ac diligentia opes parari, non garrulitate, quæ ad egestatem et defectum frequenter conducit, quod garruli otio fere tempus transigi sinant. Dicit autem: «In omni opere et labore,» hoc est, per quemvis laborem, aut cujuscumque generis opus, proveniet homini abundantia, quia per varia operationis genera divitiæ parantur, per agriculturam, per negotiationem, per artificia, etc. Honestus ergo labor commendatur ut aliis multis hujus libri sententiis, ita et hoc versiculo garrulitas otiosa condemnatur.
Porro quod ad litteram intelligitur de laboribus corporis et corporali commoditate, mystice de operatione virtutum accipi debet. Nam qui juxta parabolam Evangelii acceptis quinque talentis operatus fuerit in eis, lucrabitur et alia quinque omnique habenti dabitur, et abundabit. Qui autem verbis tantum delectantur, et de virtute tantum loquuntur non ex animo, sed ore tenus, aut Deum tantum invocant verborum multitudine, steriles interim in bonis operibus, ad frugem non pervenient, defectum virtutum et gratiæ Dei patientur, et tandem egestatem sempiternam. «Non enim, inquit Dominus, omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est,» Matth. VII, 21.
Huc facit versio Chaldæa, in omni, ait, quod sollicitum te facit, erit tibi commodum; et labia superflua in egestate erunt. Sollicitudo enim acuit industriam quærendi modos omnes, et vestigandi rationes quaslibet, ut res quæ nos angit et sollicitos tenet, dextre et feliciter conficiatur. Et Syrus, in quacumque re sollicitus fueris, erit gaudium voluptatis; qui autem in domo sua egenus est, quietus erit et jucundus. Omnem dolorem sanat Dominus. Sermo labiorum iniqui eis egestatem parit. Dignum enim est ut verbis suis pascantur, non panibus, qui non nisi verba fundere, nec laborare noverunt. Et Septuaginta, in omni sollicito erit abundantia; dulcis autem et carens dolore in egestate erit.
Auctor vero Catenæ Græcor. sic Septuaginta vertit et explicat, omni sedulo atque sollicito adest abundantia; qui autem suaviter, curæque et doloris expers vivit, conflictabitur cum egestate. «Qui virtutum studio serio incumbit, is cum in actione, tum in cognitione quoque excellat necessum est. Fieri enim vix potest ut ille qui circa earum rerum considerationem, quæ sub actionem veniunt, perpetuo occupatur, in utroque non abundet. Verum qui diverso modo affectus est, virtutis labores et molestias aversetur, omnino consentaneum est.»
Igitur «in omni opere erit abundantia,» etc., q. d. Non in loquendo, sed in agendo virtus sita est; nec justus est qui bona dicit, sed qui bona strenua actione complet.
Porro, Abbas Abraham apud Cassianum, Collat. XXIV, cap. ult., sic Septuaginta explicat: «Qui suavis et sine dolore est, in egestate erit. Regnum enim cœlorum non desides, non remissi, non delicati, non teneri, sed violenti diripiunt. Qui ergo hi violenti sunt? Nempe illi qui non aliis, sed voluntatibus suis præclaram inferunt violentiam, qui direptione laudabili omni se præsentium rerum voluptate fraudantes, voce Dominica egregii direptores pronuntiantur, et per hujuscemodi rapinam regnum cœlorum violenter invadunt. Regnum enim cœlorum secundum sententiam Domini vim patitur, et violenti diripiunt illud. Isti profecto sunt laudabiles violenti, qui vim faciunt perditioni suæ.»
Denique huic parœmiæ similis est illa vers. 4: «Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.» Consule quæ ibidem annotavi.
Versus 24: Corona Sapientium, Divitiae Eorum
Primo, planus sensus est, q. d. Divitiæ sapienti sunt ornamento, eumque instar coronæ quasi regio diademate cingunt et decorant. At «fatuitas stultorum imprudentia,» hebraice, stultitia stultorum est stultitia, id est omne decus stultorum est stultitia, stulti non habent coronam ullam, qua se ornent, nisi stultitiam, quia esto sint divites, tamen divitiæ, utpote quibus recte uti nesciunt, eis non sunt honori et utilitati, sed damno et dedecori. Unde Chaldæus vertit, et decus stultorum stultitia eorum, q. d. Stulti nil habent de bonis nisi stultitiam; omnis res, omnis spes illorum est mera stultitia; totum prædium eorum est stultitia; omnes opes eorum, omniaque bona abeunt in stultitiam, juxta illud: Simia manet simia, etiamsi aurea gestet insignia.» Significat Salomon divitias sapientiæ addere auxesin quamdam et dignitatem, sicuti Salomoni addiderunt. Unde ipse ait: «Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, etc., quoniam horum omnium mater est,» Sapient. VII, 11. Et: «Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem,» Eccle. VII, 12. Sic Lysander Cyro gratulatus est: «Recte te beatum ferunt, ait, quoniam sapientiæ tuæ fortuna juncta est,» teste Cicerone, lib. De Senectute.
Igitur divitiæ instar coronæ ornant sapientem, eique splendorem addunt: primo, quia sapientia meretur iis coronari, iisque splendescit, non stultitia: puta virtute præditi opibus decorantur, non vitiosi; secundo, quia divitiæ in manu sapientis sunt bene collocatæ, et quasi beatæ, quia per sapientem finem suum ad quem a Deo conditæ sunt assequentur, qui est, ut rite expendantur in eleemosynas cæteraque virtutis opera. Divitiæ enim sapienti magnorum operum sunt instrumenta. Unde Bion dicebat, «opes esse nervos actionum,» quod sine his nihil agatur, teste Laertio, lib. IV, cap. VII. Alius dixit, «opes esse belli nervos.» Pythagoras asseruit, «neque equum sine freno, neque divitias sine prudentia quemquam gubernare posse.» Democritus pecuniarum usum cum prudentia utilem esse dicebat ad exercendam liberalitatem, et ad juvandum alios; cum stultitia vero communem largitionem esse, teste Stobæo, serm. 92. Quare, si divitiæ sensu, ratione, voce et aliis præditæ forent, a stultis, impiis et avaris avolarent ad sapientes, pios et liberales, clamarentque: Nolumus habitare cum impiis, sed cum sanctis; nolumus recondi in arca avarorum, sed in ventre pauperum; fit nobis injuria, vis infertur, cum ineptis et indignis donamur, eorumque avaritiæ, superbiæ, ventri et veneri servire cogimur duram servitutem. Venite, sancti; venite, misericordes, vindicate nos ab hac dura servitute, rapite nos ut vobiscum sanctificemur, et misericordiam exerceamus: hic enim est finis, hæc beatitudo nostra, ad quam a Deo conditæ sumus; tertio, quia sapientes dispertiunt opes in eleemosynas; eleemosynam autem est regina virtutum, ait S. Chrysostomus, hom. 7 De pænitentia, ac proinde coronam suam regiam capiti sapientum imponit. Et homil. 9: «Eleemosyna regina illa virtutum homines clarissime in ipsorum cœlorum arces deducet, advocatæ optimæ loco fungens.» Et homil. 8, sic addit: «Huic multa cum facultate aperiuntur cœlorum portæ, ac velut eorum regina ingrediente, nullus custodum in ipsis portis positorum audet interrogare quæ sit, aut unde iterat; magis vero suscipiunt omnes: eleemosyna enim regina omnino est;» quarto, quia sapiens utitur divitiis quasi dominus et rex earum, stultus vero et avarus iis mancipatur quasi servus; ille possidet aurum, hic possidetur ab auro. Simia manet simia, etiamsi aurea gestet insignia.» Significat Salomon divitias sapientiæ addere auxesin quamdam et dignitatem, sicuti auro: ita S. Chrysostomus, homil. 16 in Matth. Aurum ergo sapienti quasi regi servit ut corona regia, stultum ligat et vincit ut compedes et vincula; quinto, sapientes, quia norunt recte uti divitiis, iis decorantur, fiuntque sapientiores et sanctiores, ac magis misericordes; at stulti divitias nacti iis magis infatuantur, fiuntque stultiores, et quasi amentes et insani, ut ait S. Chrysostomus, homil. 7 in epist. ad Coloss. Denique divitiæ sapienti sunt corona, quia ab illo in opera pietatis expensæ, illi pariunt coronas immarcescibiles in cœlis, quas solis eleemosynariis decernet et adjudicabit Christus in die judicii, Matth. XXV.
Secundo, Lyranus: Corona sapientum, inquit, est sapientia, quæ eos ornat et ditat veluti ingentes divitiæ, q. d. Sapientem coronat decoratque sapientia magis quam ullæ divitiæ, aureæ et gemmatæ coronæ, quia ditissima est corona sapientiæ. Unde Aristoteles, lib. XII Rheter.: «Et quia, inquit, regnare res suavissima est, etiam sapientem videri suave; præditum enim esse sapientia regum est.» Calanus Gymnosophista ad Alexandrum Magnum: «Rex, inquit, eris, si te rexeris; rex eris, si te ratio rexerit.» Et Bias capta civitate fugiens, cum moneretur ut more cæterorum opes suas secum efferret, respondit: «Omnia mea mecum porto.» Ita quoque explicat auctor Catenæ Græcor.: Opes, ait, vel gloria sapientum est prudentia. De hac corona sapientiæ et virtutum plura dixi cap. IV, vers. 9, et Eccli. I, vers. 11 et 12.
Tertio, Septuaginta in suo codice pro עשרם osram, id est divitiæ eorum, expuncta littera ע legentes ערום arum, id est astutus, vertunt, corona sapientum astutus; conversatio autem imprudentium mala. Sic et Syrus suo more assectans Septuaginta. Sensus est, q. d. Vir unus astutia, id est solertia et sapientia, eminens, instar coronæ decorat et ornat cæteros sapientes, totumque eorum collegium et cœtum; at vero unus imprudens et stultus sua stultitia dedecorat totum cœtum tam sapientum quam insipientum, quia eis suæ stultitiæ et vitiorum virus, vel certe dedecus et infamiam aspirat et afflat. Sic corona Ecclesiæ Alexandrinæ fuit S. Athanasius, Africanæ S. Augustinus, Græcanicæ S. Basilius, Romanæ S. Gregorius, qui, ut ait S. Ildefonsus, lib. De Viris illustribus: «Vicit sanctitate Antonium, eloquentia Cyprianum, sapientia Augustinum.» Sic corona Cisterciensium fuit S. Bernardus, Camaldulensium B. Petrus Damianus, Dominicanorum S. Thomas Aquinas, Franciscanorum S. Bonaventura, etc.
Mystice Beda: «Stultorum, ait, fatuitas maxima hæc est, quod improvidi æternorum de præsentibus tantum commodis gaudent. Imprudentia enim dicitur quasi improvidentia.»
Versus 25: Liberat Animas Testis Fidelis
Hebraice, eruit animas testis veritatis, et efflat mendacia dolus, id est dolosus; vel repetendo τὸ testis, et efflat mendacia testis dolosus; Septuaginta, liberabit a malis animam testis fidelis (S. Cyprianus, lib. III Testim. legit, martyr fidelis); «accendit autem mendacia (Romana et Complutenses, renunciem, utrumque significat Græcum ψευδής) dolosus; Chaldæus, qui loquitur mendacia, dolosus est. «Mendacia» accipe plena et perfecta, puta non otiosa et jocosa duntaxat, sed damnosa et perniciosa: hæc enim in Scripturis antonomastice vocantur mendacia, quæ mendax quasi ignes pestiferos ore efflat et ejaculatur in insontes, sicque constat antithesis, q. d. Qui vel publice, vel privatim, ait Jansenius, de factis dictisque alicujus testatur, et rem ut se habet indicat, frequenter liberat animas, hoc est, homines qui injuste opprimuntur. Liberat autem ab imminente morte, ab intentata calumnia et injuria, ab infamia et quavis injusta oppressione, a quibus dum unum aliquem liberat, non unam tantum animam liberat, sed multorum, ut totius familiæ ejus, et amicorum, qui cum illo ignominia aspergerentur, ut bene dictum sit: «Liberat animas testis fidelis.» Contra, qui falsum perhibet de re testimonium, animas opprimit, quas vel hæreditate et facultatibus, vel vita, vel honesta denique fama privat.
Secundo, profundius noster Salazar censet hic dari indicium, quo verax testis dignoscatur a falso. Verax quippe, inquit, sontibus liberandis maxime studet, excusans, et quoad fieri potest, elevans delicta; ex adverso autem fallax damnare et opprimere mendaciis suis adnititur, parva delicta exaggerans, et culpas leviores amplificans. Quocirca inter alia Bartoli Jurisconsulti documenta, quibus judices ad testes dignoscendos informat, illud falsi nobile indicium esse docet: «Si delicta exaggerat, reique condemnationes plurimum se optare verbis innuit. Nam veritas, inquit, benevola est; mendacium vero crudele et sævum.»
Denique hic versus coincidit cum vers. 5, et cum vers. 17 cap. XII; quare hic plura non addam.
Mystice, testis verax est Christus, ait Hugo, et quivis prædicator doctorque doctrinæ veræ et salutiferæ; hic enim liberat animas a peccato, diabolo, morte et gehenna. Testis falsus est hæreticus, impostor et hypocrita, qui adulando, et voluptatum illecebras carnisque libertatem proponendo, animas in hæresim, luxuriam et fastum impellit, itaque perdit, et in gehennam præcipitat.
Versus 26: In Timore Domini Fiducia Fortitudinis
Timor Domini hic maxime filialis intelligitur, qui non est aliud quam reverentia, cultus et amor Dei. «Fiducia fortitudinis» est fiducia fortis et robusta. Unde Syrus, timor Domini est spes valida et fortis; aut per hypallagen, fortitudo fiducialis, quæ scilicet fidenter, libere et intrepide omnia agit et sustinet, imo ardua quæque aggreditur et superat. Igitur significat timorem Domini parere tam fortitudinem quam fiduciam; dicit tamen conjunctim «fiducia fortitudinis,» ut innuat fiduciam esse causam fortitudinis. Ideo enim timentes Deum, sunt fortes et robusti, quia omnem suam fiduciam collocarunt in Deo omnipotente; quare cum se Deo sciant esse curæ et cordi, nihil trepidant, sed omnes tentationes, persecutiones, tribulationes, hostes generose superant: timor enim Dei superat timores rerum omnium, quæ Deo inferiores sunt, sicut lux solis superat et offuscat lucem quamlibet. Dicunt ergo cum S. Paulo: «Si Deus pro nobis, quis contra nos?» Et cum Davide, Psal. XXVI, 1: «Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo,» q. d. Qui me vincere volet, Deum prius vincat oportet; Deus enim est meus protector et hyperaspistes. Ita S. Gregorius, lib. V Moral. XII: «In via Dei, ait, a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via sæculi audacia fortitudinem, ita in via Dei audacia debilitatem parit. Et sicut in via sæculi timor debilitatem, ita et in via Dei timor fortitudinem gignit, Salomone attestante: In timore Domini fiducia fortitudinis dicitur, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earumdem veracius per formidinem subdit, quæ in timore Domini constituta non inveniet extra, quod metuat, quia dum recto metu conditori omnium conjungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur.»
Hoc est quod Salomonem de more secutus Siracides crebro inculcat, ut Eccli. XXV, 14: «Timor Domini super omnia se superposuit.» Et cap. XXXIV, 19: «Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani, deprecatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.» Vide ibi dicta. Hoc Dei timore armatus S. Laurentius superavit craticulam, S. Sebastianus intrepide suscepit omnium sagittas, S. Vincentius risit equuleos Daciani, S. Agnes, S. Cæcilia, S. Agatha, S. Lucia, etc., vicerunt ignes, catastas, leones omniaque tyrannorum tormenta. Hoc timore loricatus S. Athanasius contempsit omnes Arianorum persecutiones, S. Antonius omnes dæmonum illusiones quasi telas aranearum discussit, S. Hilarion, S. Macarius, cæterique Ascetæ transcenderunt omnia carnis blandimenta omniaque mundi tentamenta. S. Ignatius nostræ Societatis fundator, cum res arduas crebro supra vires naturæ aggrederetur, mirantibus respondere solebat: «Nescitis quantas vires habeat spes in Deum.» Scivit hoc ipse, quia assidue eas experiebatur. Fiducia ergo in Deum est fiducia fortitudinis; fiducia in reges et principes est fiducia fragilitatis. Unde Psaltes:
«Nolite, ait, confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus,» Psal. CXLV, 2.
ET FILIIS EJUS ERIT SPES. — Pro spes hebraice est מחסה machse, id est, ut Chaldæus, protectio, tutela, perfugium, indeque spes: nam, ut ait R. Levi, spes instar clypei tuetur et protegit sperantem; Septuaginta, firmamentum; R. Salomon, confugium: confident enim, inquit, et sub umbra meritorum parentis filii tuti latebunt.
Baynus pronomen ejus refert ad Dominum qui præcessit, q. d. Filiis Domini Dei erit spes; ut sensus sit: In timore Domini est fiducia fortitudinis, quia timor Domini facit timentes filios Dei: filiis autem Dei summa est spes; quid enim non sperent filii Dei a Deo patre suo?
Melius Beda, Auctor Catenæ Græc. et alii pronomen ejus referunt ad timorem Domini, q. d. Filiis timoris Domini, id est iis qui summe timent Deum, adeo ut ex timore Domini veluti e matrice sati, concepti et geniti videantur, erit spes, tutela et protectio. Sic enim valde sapientes vocantur filii sapientiæ, valde obedientes vocantur filii obedientiæ, valde diligentes vocantur filii dilectionis, ut ex dilectione velut e matris utero prognati videantur. Sic Romani dicebant Catonem adeo esse continentem, ut ex continentiæ utero genitus appareret. Simili ergo modo filii timoris Dei vocantur, qui valde Deum timent et reverentur, ideoque sollicite ambulant in conspectu ejus, satagendo ut per omnia ipsi placeant, nec eum vel in minimo offendant.
Rursum τὸ ejus referas ad timorem Domini non in abstracto, sed in concreto; ejus ergo, hoc est timentis Dominum: concretum enim timens latet, et includitur in abstracto timor. Et hæc phrasis ac relatio ad concretum in abstracto conclusum frequens est Hebræis. Planus ergo sensus est, q. d. Timor Domini parit fiduciam fortitudinis, non solum ipsi timenti, sed et filiis ejus; hoc enim Deus fortificat, roborat, omnique sua benedictione cumulat ob timorem et merita patris. Hujus filii ergo spes ingentes alunt, indeque animos excelsos gerunt; sicut filii regum et principum, quia spes sublimes alunt, hinc sublimes pariter fovent spiritus.
Denique quanta sit hæc spes, quantaque ejus fortitudo, nervose describit S. Leo, serm. 2 De Ascens.: «Hanc fidem (et spem: «fides enim est substantia rerum sperandarum,» Hebr. XI, 1) ascensione Domini auctam et Spiritus Sancti munere roboratam, non vincula, non carceres, non exilia, non fames, non ignis, non laniatus ferarum, nec exquisita persequentium crudelitatibus supplicia terruerunt. Pro hac fide per universum mundum non solum viri, sed etiam feminæ; nec tantum impubes pueri, sed etiam teneræ virgines usque ad effusionem sui sanguinis decertarunt. Hæc fides dæmonia ejecit, ægritudines depulit, mortuos suscitavit.» Addit deinde S. Leo: «Nec quisquam vestrum est, o dilectissimi, cui in hujus gratiæ distributione nihil confertur; quia communis omnium Christianorum est causa justitiæ, et ad omnes pertinet plenitudo benedictionis. Nemo igitur bonus de immerito (id est de merito; ita enim loquuntur Latini Patres) suæ spei desperet, cum etiam Latro sancto Christi osculo crucifixus inter paradisi delicias requiescat.» Hæc S. Leo.
Versus 27: Timor Domini Fons Vitae
Hic versus una cum versu 26 tractatur, cum ambo de timore Domini conjunctum par constituant. Vide commentarium ad versum 26 supra.
Versus 28: In Multitudine Populi Dignitas Regis
Hebraice, in consumptione populi contritio principis; Vatablus, attritio imperii; Septuaginta, in defectu (Symmachus, in raritate) populi contritio principis; Tigurina, in multitudine populi magnificentia regis est: ubi vero nullus est populus, formidat princeps. Hebraeum enim הדרת hadrat est dignitas, decor, ornatus, magnificentia.
Sensus ergo clarus est, q. d. In multitudine populi, vel, ut ex Hebraeo vertas, in multiplicatione populum, hoc est, cum populus multiplicatur tum numero, tum probitate, virtute, obsequio, tum opibus et censu, tum sapientia, industria, robore et fortitudine, multiplicatur pariter, augescit et crescit rex, tum numero subditorum, tum opinione virtutis; ex populo enim aestimant regem: qualis enim rex, talis populus est; et Regis ad exemplum totus componitur orbis; tum divitiis: populus enim dives suis tributis et donis ditat regem; tum sapientia et robore: populi enim sapientia, industria et politia manat sapientia principis, juxta illud cap. XI, 14: Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. Rursum populus robustus robustum facit principem, quia in bello eum tuetur et propugnat etiam cum vitae periculo. Quare vere Symmachus, epist. 34, lib. X: Amari, ait, coli, diligi majus imperio est.
Poeta:
Non cives tantum princeps, sed nutrit et hostes: Alterius foetum ceu lupa cana feret.
Ex adverso cum deficit populus tum numero, tum virtute, tum censu, tum sapientia et robore, deficit iisdem pariter et princeps: opes enim et bona principis sita sunt in opibus et bonis populi. Quare signum est principem vel esse imprudentem, vel avarum, vel improbum, cum populus deficit. Princeps enim bonus sua sapientia, clementia, politia, industria, allicit ad suum suumque regnum advenas et exteros undequaque: malus autem et tyrannus, suos tributis et oneribus gravans, eos dispergit et fugat, ut alibi quaerant terras, ubi meliorem nacti principem melius tractentur. Princeps enim bonus non suum, sed populi commodum quaerit: imo populi commodum suum aestimat, uti revera est; tyrannus autem suum, non populi commodum spectat, unde populum expilat, aggravat, opprimit; atque proinde odit tyrannum, et vel eum declinat, vel defraudat et suffuratur quidquid potest, vel etiam rebellat, eique perniciem machinatur. Unde Septuaginta vertunt, in defectu populi contritio principis. eversionem principis. Nam, ut recte ait B. Petrus Chrysologus, serm. 173: Sicut honor capitis ad membra pertendit, ita membrorum poena ad dolorem capitis, ad capitis pertendit injuriam.
Hinc Deus, utpote Rex regum et Dominus dominantium, suam magnificentiam ostendit in multitudine innumerabili SS. Angelorum, Beatorum, stellarum et creaturarum omnium sibi servientium. Unde Daniel eam conspicatus, cap. VII: Millia, ait, millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Et Christi regnum magnificum ita describit Psaltes, Psal. II: Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et Psal. LXXI, 8: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Hinc Salomon typus Christi mire fuit magnificus in numero, opibus et fortitudine militum et famulorum, adeo ut ex solo eorum visu obstupuerit regina Saba, III Reg. X. Sic de Cyro scribit Xenophon, lib. VIII Cyripaediae, cap. XXX: Erat ea hominum erga ipsum affectio, ut natio quaevis detrimentum se accipere duceret, si non Cyro mitteret quidquid ipsis egregium in regione sua vel nasceretur, vel aleretur, vel arte perficeretur. Itidem quaevis urbs, quivis homo privatus opulentum se arbitrabatur, si rem Cyro gratam praestitisset. Nam et accipiebat a singulis Cyrus ea, quorum copiam illi qui dabant, haberent; et vicissim eis largiebatur, quibus eos destitui animadverteret.
Intellige haec de multitudine rite instructa, composita et ordinata: haec enim decus et robur affert regi: si enim incomposita sit et inordinata, potius regem dedecorabit et infirmabit, adeo ut a paucis strenuis in acie recte dispositis sternatur et profligatur. Exemplum sit Xerxes, qui mare classibus sternens, terram copiis, imo Hellesponto juncto, Athoque monte perfosso, maria pedibus peragrans, et classibus montes, ait Cicero, lib. II De Finibus, ducensque in aciem vicies mille Persas, ad Thermopylas a trecentis Lacedaemoniis duce Leonida fusus caesusque est; idque futurum Demaratus ipsi praedixerat, quem sic ad Xerxem sapienter loquentem inducit Seneca, lib. VI De Beneficiis, cap. XXXI: Demaratus solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem, metuendam esse ducenti; non enim vires, sed pondus habere; immodica nunquam regi posse, nec diu durare quidquid regi non potest. In primo, inquit, statim monte Lacones objecti, dabunt tibi sui experimentum. Tot ista gentium millia trecenti morabuntur, haerebunt in vestigio fixi, et commissas sibi angustias tuebuntur et corporibus obruent. Tota illos Asia non movebit loco. Tantas minas belli et pene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sustinebunt. Et inferius: Verum est quod dicitur, majorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constituis; sed haec res contra nos est.
Ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit. Uti toto orbe non potes. Praeterea quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus, et inclinatis opem ferre non poteris, nec fulcire ac firmare labentia. Multo ante vinceris, quam victum esse te sentias. Caeterum non est, quod exercitum tuum ab hoc sustineri putes non posse, quia numerus ejus duci quoque ignotus est. Nihil tam magnum est quod perire non possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua, causa. Acciderunt quae Demaratus praedixerat: divinam atque humanam impellentem, et mutantem quidquid obstiterat, trecenti stare jusserunt: stratusque per totam Graeciam passim Xerxes, intellexit quantum ab exercitu turba distaret.
Ex adverso tyranni efficiunt, imo affectant subditorum inopiam, impotentiam, paucitatem, ne contra se exsurgere et rebellare audeant: uti legimus de Dionysio caeterisque Siciliae tyrannis. Idem videre est hodie in Turca, de quo hoc vulgo tritum est: Quocumque pedem infert Turca, eodem mox sequitur desolatio et vastitas terrarum et incolarum. Causam dat Aristoteles, lib. V Polit. cap. X: Custodia, ait, regi a civibus suis est; tyranno autem a peregrinis: populo suo in nulla parte confidit. Itaque arma civibus suis adimere, ac multitudinem populi conculcare, ac ex urbe pellere, et vacuam habitatoribus civitatem reddere, proprium tyrannidis est: vexare item nobilitatem, clam evertere et palam, et in exilium mittere, tanquam adversarios et machinatores contra potentiam suam. Unde Periandri consilium Thrasybulo datum supereminentes spicas decerpere, tanquam opportunum fuerit eminentiores civium de medio tollere. Haec omnia principia sunt mutationum. Vide eumdem, cap. XI, ubi docet tyrannum, ut tyrannidem suam confirmet, primo, subditis adimere animum; secundo, cives inter se discordes efficere; tertio, omnem potentiam, opes, vires eis accidere.
Symbolum hujus rei est physeter pisciculus qui balaenam praeit, ducit et regit: praetentat enim vada et pericula. Sicut enim physeteris decus est magnitudo balaenae, sic regis decus est magnitudo populi, de quo Poeta:
Hoc balaena suo tuta est ductore per undas: Principe et est felix plebs in vigilante suo.
Nam, ut ait Comicus:
Civium labore fit res gloriosa principum: Dedecus pastoris est, si non habet pecus bene: Membro principe aegrotante, corpus omne habet male: Nemo amicus, nemo fidus est ingrato principi: Pauper est sibi divesque publico princeps bonus: Omnium securitati providens spernit suam.
Denique Deus pios humilesque reges donat multitudine populi, impios et superbos mulctat paucitate ejusdem, ut patet in Davide. Unde in Jure Canonico 1, Quaest. IV, cap. XI Ecclesia, ex S. Gregorio, vel, ut prisci codices habent, S. Augustino, dicitur: Aliquando pro meritis Praelatorum depravatur et damnatur vita subditorum, ut Praelatis suis subditi faventes ad malum cum eis simul corruant, sicut filii Israel diu portantes (tolerantes) peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt in manus hostium. Item David populum numeravit, II Reg. ult., quo peccato gladius Domini desaeviit in populum. Sed in lata (ampla, multa) gente gloria regis est, in diminutione plebis contritio principis. Qui ergo de numerositate suae gentis superbivit, jure in ejus diminutione punitus est.
Versus 29: Qui Patiens Est, Multa Gubernatur Prudentia
Id est stultitiam prodit et exserit altis vocibus, clamoribus, jactatione manuum et brachiorum. Hebraice, longus naribus (id est longanimis et tardus ad iram, ut superius dixi), multus intelligentia; at brevis spiritu exaltans stultitiam suam; Chaldaeus, qui longanimis est, multa prudentia est; et qui praeceps est in spiritu suo, multiplicat stultitiam; Septuaginta, μακρόθυμος, id est longanimis vir, multus in prudentia; ὀλιγόψυχος, id est impatiens vel pusillanimis, valde imprudens; Complutenses, at impatiens fortis (legant enim ἰσχυρός, id est fortis, pro ἰσχυρῶς, id est fortiter, valide, valde) stultus; Syrus, tristis autem valde est stultus, quia sua pusillanimitate et tristitia malum suum non lenit, sed auget, duplicat et triplicat. B. Antiochus, homil. 24, legit: Longanimis vir multae est prudentiae; pusillanimis autem fortis est stultitia; S. Hieronymus, in cap. V ad Galat.: Pusillanimis vehementer insipiens; qui vero patiens est et universa sustentat, vir sapiens. Longanimes enim sunt magnanimi, ideoque prudentes, patientes et tardi ad iram; pusillanimes autem sunt parvanimi, ideoque imprudentes, impatientes et celeres ad choleram, ut patet in pueris et feminis. Hinc Hebraice vocantur breves spiritu, id est animo exili, arcto et angusto, qui nihil ferre potest, sed statim exilit prosilitque in iram. Qua de re pulchre Aristoteles, lib. VII Ethic. cap. VI: Ira, ait, aliqua ex parte, sed non perfecte rationem audire videtur, perinde ac veloces ministri, qui quidem antea quam totum id audierint quod dicitur, excurrunt; proinde in agendo oberrant. Canes etiam antequam considerent si sit amicus, si tantum pulsaverit ostium, latrant: sic et ira propter caliditatem celeritatemque naturae, audita quidem ratione, non praecepto autem audito, ad ipsam properant ultionem.
Quocirca B. Hugo Lincolniensis Episcopus: In omnibus, ait, exhibeamus nos sicut Dei ministros, uti monet S. Paulus, II Corinth. VI, 4. Multa vero patientia in eo lucet; si multa contraria sive adversa, in multa lenitate perferat longanimitas multa. Patientia enim sine longanimitate, non multa, sed curta erit: absque lenitate vera prorsus nulla erit. Ita habet ejus Vita. Vide Cassianum, Collat. XVI, cap. XXVII, et Collat. XVIII, cap. XIII.
Audi S. Ephrem, tract. De Vitiis et Virtutibus: Vir longanimis multa prudentia gubernatur. Quid vero eo praestantius? Longanimis enim semper in gaudio, atque laetitia et exultatione versatur, spem in Domino defixam habet, et ab omni iracundia alienus. Omnia enim longanimis sustinet, non facile ad iram concitatur, neque ad contumelias convertitur, non facile verbis movetur inanibus. Si afficiatur injuria, non moleste fert. Sibi adversantibus non resistit. In re quacumque firmus constansque permanet. Nullis imposturis fallitur. Non facile ad iracundiam provocatur. In adversis gaudet. Delectatur omni opere bono. Invidos aequo ac lubenti animo perfert. Jussus non repugnat, objurgatus non dolet. In longanimitate seipsum semper exercet.
Porro, prudentia patientis et imprudentia impatientis, primo, ostendunt sese in eo, quod patiens ostendat se dominum irae, impatiens ejusdem servum; patiens ergo dominatur sibi suisque affectibus, ideoque in jugi pace et tranquillitate consistit; impatiens vero passionibus agitur continuis, ideoque in perpetuo animi tumultu et perturbatione degit. Unde Abbas Benjamin apud Palladium in Lausiaca, hydrope gravi cruciatus, condolentibus sociis placide ait: Orate ne interior meus homo sit hydropicus. Hoc enim corpus neque, cum bene se habuit, mihi profuit; neque, cum male, me laesit. Praeclare S. Gregorius, lib. V Moral. cap. XXX: Si ergo ira, ait, quietem mentis subtrahit, suam Sancto Spiritui habitationem claudit, cujus recessione animus vacuus ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur. Et post pauca: In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde plerumque fit ut usque ad manus ira prosiliat; et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat, seque ipsum animus retinere non valeat, quia factus est potestatis alienae, et eo furor membra foris in ictibus exercet, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet.
Secundo, patiens tacendo et parendo dominatur non tantum irae suae, sed et alienae, impatiens utrique servit et mancipatur. Sic S. Vincentius in equuleo Daciano tyranno insultans: Insurge, ait, in me, et toto malignitatis spiritu debacchare; videbis me Dei virtute plus posse quam possis ipse qui torques. Dixit et fecit, adeo ut Dacianus furens exclamarit: Victi sumus. Sic et S. Laurentius insultans Valeriano: Infelix, ait, has epulas ego semper optavi; ista flamma mihi refrigerium praestat.
Tertio, patiens patiendo saepe convertit impatientem, eumque sua patientia facit patientem; impatiens vero sua impatientia alias patientem facit impatientem. Impatiens ergo est quasi febricitans, patiens est quasi medicus qui febrim impatientiæ sanat, et impatientem patientiæ mentique restituit. Audi B. Petrum Chrysologum, sermone 38: Nonne quoties miserum hominem cholerae inflammaverit incendium, et dominante febre vesanum reddiderit aegrotantem, turbatur sensus, mens deperit, feritas accedit, recedit humanitas, et ne multis, moriente homine, furor vivit? Hinc est quod frendet dentibus, parentes laniat, scindit proximos, caedit pugno, morsu agit atque afficit obsequentes; tunc medicus ad virtutis laudem, ad artis gloriam, ad famae cumulum armatur; patientia tolerantiam sumit, injurias despicit, morsus sustinet, fert labores, et non leves poenas patitur, ut a poena liberet laborantem; fovet oleo, insistit curis, erogat medicinam, certus quod mercedem honoris obsequiis repenset aegrotus, dum receperit sanitatem. Rogo quae major phrenesis, quae gravior vis furoris, quae vero dementia sancti hominis percutere maxillam, mansueti fratris faciem verberare, placidi vultus gratiam tristi livore perfundere? nudare hominem solo quo tegitur vestimento? et ob vilem praedam nil Deo, nil homini, nil naturae relinquere, nil pudori? angariare hominem suis actibus occupatum? et alienam poenam suum solatium computare? Ergo fratres, si talia perpetrantes gravissima phrenesi laborare cognovimus, obediamus Christo, et furentum fratrum morsus, verbera, onera tota pietatis virtute portemus, ut et fratres nostros liberemus a poena, et nos aeternum patientiae praemium consequamur. Vide quae de patiente et patientia fuse dixi Exodi I.
Ita S. Gregorius Magnus Mauricio Imperatori, ejusque filiis se persequentibus dicebat: Quoniam ego peccator sum, vos tanto magis (ut opinor) Deum vobis conciliatis, quanto magis me illi ignaviter servientem affligitis. Sic tandem quem armis non poterat, patientia vicit; ita habet ejus Vita, libro IV, cap. XVII. Nimirum:
Nobile vincendi genus est patientia: vincit, Qui patitur; si vis vincere, disce pati.
Quarto, quia patiens patiendo acquirit perfectam patientiam, Patientia autem opus perfectum habet, Jacob. I, 4. Vide ibi dicta. Unde S. Ignatius, fundator Societatis Jesu, rogatus quaenam esset compendiosa ad perfectionem via, respondit: Si multa Christi nomine patiare. Quocirca nobilis illa matrona Alexandriae apud Cassianum a S. Athanasio petiit aegrotam permolestam, ut illi serviendo, et probra ab ea recipiendo, disceret patientiam: Ut, ait, bonum pro malo, pro injuria beneficium reddere assuescam. Igitur agere fortia Romanum est, pati fortia Christianum est; quia regina rerum omnium patientia, quae omnia superat, sicut rupes ferendo vincit assultus maris.
Versus 30: Vita Carnium, Sanitas Cordis
Hebraeum קנאה kina, id est zelus, aemulatio, invidia est, q. d. Cor sanum, id est, animus sanus a passionibus, praesertim a livore et ira (unde Septuaginta vertunt, cor mansuetum), facit etiam corpus et carnem vivida et sana; at passiones animae, et maxime invidia adeo corpus afficit et exedit, ut etiam ossa, quae durissima et solidissima sunt, conficiat et tabefaciat. Ex bona enim et laeta habitudine animi per naturalem sympathiam consequitur bona habitudo corporis, et contra, ut docent Physici et experientia. Animus enim suam sanitatem, quietem, laetitiam, aeque ac aegritudinem, turbationem, maestitiam afflat et communicat corpori, utpote cui intime unitur. Ita R. Levi, et R. Salomon, Aben-Ezra, Jansenius et alii.
Audi S. Basilium, hom. De Invidia: Ipso fatentur ore hoc vitium invidi; aspectus est illis aridus, gena subtristis et cava, supercilium demissum: unde invidia vocatur livor, id est dolor cordis, et quia lividos, id est subnigros, pallidos ac tristes facit oculos, nasum, os, etc. Invidi enim exedentes se dolore lividum colorem contrahunt, juxta illud Virgilii epigramm. De livore:
Livor tabificum malis venenum, Intactis vorat ossibus medullas, Et totum bibit artubus cruorem.
Hunc esse sensum patet ex Septuaginta, mansuetus vir cordis est medicus; tinea autem ossium cor sensitivum. Auctor Catenae Graecorum vertit, cor erroris sensu saucium, quod scilicet invidia, atra bile vel ira aegrum facile adversa sentit, et passionibus agitatur, ac vel verbulo uno minus apposite dicto, velut acu tactum pungitur et feritur. Graphice cor sensitivum depingit Seneca, lib. III De Ira, cap. X: Nam ut ulcera, ait, ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus affectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio, epistola, oratio et interrogatio ad litem evocent: nunquam sine querela aegra tanguntur. Et cap. XXIX, lib. III, sic ait: Quod accidere vides in animalibus mutis, idem in hominibus stolidis deprehendes; frivolis turbamur et inanibus. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat; omnia quae natura fera et rabida sunt, consternantur ad minima. Idem stolidis ingeniis evenit, rerum suspicione feriuntur, adeo ut injurias vocent modica beneficia.
Hunc sensum innuit quoque Chaldaeus, qui ait: vidit iram cordis sui, medicina est carni ejus; et sicut putredo in ligno fortis, sic et in ossibus invidia; et Syrus, qui sedat iram suam est sibi medicus, tinea ossium invidia; et Vatablus ac Pagninus, vita corporis est animus lenis; et putredo ossium est invidia, q. d. Salubritas corporis est abdicare sese ab ira et lenem esse; invidia vero corrumpit corpus. Ubi nota: Hebraeum מרפה marpe idem est quod sanitas et lenitas; medici enim morbos pharmacis leniendo sanant. Cor sanum ergo est cor lene, non leve, uti perperam vertunt nonnulli. Igitur sanitas cordis, primo, est ipsa lenitas et mansuetudo: haec enim directe opponitur irae et invidiae, quae summa est cordis aegritudo, tabes et mors; et haec carni et corpori sanitatem et longaevitatem affert, quam imminuit et incidit ira et invidia. Unde tritum: τὰ ἄχολα μακρόβια, id est, animalia quae carent bile et felle, sunt longaeva, ut cervi.
Secundo, sanitas cordis est amor et charitas. Unde S. Augustinus, vel quisquis est auctor, serm. 47 De Diversis: Cognoscant, ait, omnes invidi, qui de aliorum tribulationibus gaudent, quia membra sunt putrefacta et abscissa et mortua, et ideo non habent sensum, et cum discedunt ab aliis membris, non sentiunt, quia sine sensu sunt. Sensus noster, fratres, una fides est, et una charitas una sanitas est: teneamus fidem tanquam sensum, teneamus charitatem tanquam sanitatem; et quamvis diversa membra diversa munera habeant: tamen unitate charitatis teneantur, ut mereantur ire post caput.
Tertio, sanitas cordis est sanitas rationis, mentis et judicii: haec enim iram et invidiam sopit, proponendo rationes iram et invidiam lenientes, v. g. quod res hujus mundi sint viles et leves, et indignae ob quas homo coelo natus irascatur, vel cuipiam invideat; quod majus sit bonum charitatis, gratiae, pacis animi, quam omne illud, ob quod quis alteri invidet; quod invidia magis noceat invido, quam ei cui invidet; summum enim invidi tormentum est invidia, juxta illud:
Invidia Siculi non invenere tyranni Tormentum majus.
Quocirca S. Gregorius, lib. V Moral. cap. XXXIV: Qui, ait, livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est et singulis tota; quae tanto largior esse ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis, et plena mors ejus est perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab ejus rei appetitu refrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit, quanto minus ex profectu illius sua damna pertimescit.
Quarto, R. Salomon, Baynus et Tigurina pro sanitas cordis vertunt, cor sanans: hoc enim proprie significat Hebraeum מרפא marpe; unde sanitas cordis hic non tantum passiva, quae est in ipso corde in se sano, sed et activa, quae alios aegros afflictosque sanat, accipi potest, q. d. Cor mansuetum, prudens, et charitate plenum sanat aliorum dolores et passiones, eos prudentibus dulcibusque rationibus instruendo, consolando, animando, itaque vitam quoque et laetitiam carni et corpori eorum restituit. Contrarium plane facit cor livore tabidum: hoc enim tam animos quam carnes et ossa, tam sua quam aliena, inficit et consumit. Unde Septuaginta vertunt, mansuetus vir cordis est medicus, quia iram et invidiam, quae gravis est morbus, ab animo tam suo quam aliorum discutit; et quia livorem et tabem carnium et ossium, ab invidia manantem, dispellit. Mansuetus ergo est marpe, sive Raphael, id est medicus Dei, vel medicar, et sanans Deus, quia sicut Raphael sanavit et liberavit Tobiam seniorem a caecitate, juniorem ab Asmodaeo, Saram a viduitate et angore, sic pariter mansuetus curat omnes animi aegritudines.
Alludit ad sanitatem cordis naturalem; sicut enim haec parit vitam et sanitatem carnium caeterorumque membrorum: cor enim est officina generans spiritus vitales, quos in singula membra immittit; unde, si sanum sit et vegetum, vivos et vegetos creabit spiritus, quos per membra dispertiens, ea pariter viva et vegeta efficiet; sin aegrum maleque affectum sit, spiritus vitiosos gignet, quos per membra dispergendo, eis suam aegritudinem vitiumque afflabit, adeo ut ossa putrescere ac tabescere efficiat: sic pariter sanitas cordis, id est mentis, generat spiritus, id est cogitationes et affectiones sanas, id est vivas et vegetas, quibus omnes sensus tum interiores, tum exteriores, ipsaque caro et totum corpus vegetatur et efflorescit, imo aliis eamdem vegetationem et florem aspirat; sin mens ira, invidia aliave passione aegra sit, creabit cogitationes iracundas, invidas, tristes, etc., quibus eosdem affectus et aegritudines sensibus omnibus, totique corpori imprimet, uti docet Isaias, cap. I, vers. 5 et 6.
Unde S. Chrysostomus, homil. 6, in Acta: Non ita statim, inquit, medicus febricitantem hominem a febribus liberavit sua curatione, ut longanimis vir alium iracundum, et prae ira flagrantem, apprehensum refrigeravit per spiritum propriorum sermonum. Et inferius: Mansueti quidem, inquit, invidiam pessimam omnium affectionem curant; imo potius gravem illum morbum in suam animam nunquam admittit vir mansuetus; sed si viderit fratres honoratos, congaudet et gratulatur, aliorum gloriam suam putans, et amicorum omnia communia censens, in bonis quidem congaudet; in tristibus autem condolet.
Hac de causa tam instanter monuit cap. IV, vers. 23, dicens: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit; ideoque assidue cum Psalte, Psal. L, orandum: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Deus enim est qui ait: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, Ezechiel. XXXVI, 26. Ubi multa de hoc corde dixi.
Mystice S. Gregorius, lib. V Moral. cap. ult.; et III part. Pastor. admonit. 6, per carnes et ossa accipit virtutes debiles et fortes: Vita carnium, inquit, sanitas cordis, quia, si mentis innocentia custoditur, etiam quae foris infirma sunt, roborantur. Et putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam fortia facta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
Moraliter, disce hic quam noxia et pestifera sit invidia, non tantum aliis, quibus invidetur, sed ipsi invido. Unde S. Basilius, hom. De Invidia: Sicut, inquit, viperam dicunt abrupto ventre matris nasci, sic invidia concipientem se animam corrodit et tabefacit. S. Basilii frater S. Gregorius Nyssenus in Vita Mosis: Invidia, inquit, malorum princeps, mortis mater, prima peccati janua, vitiorum radix, doloris initium, calamitatis parens, inobedientiae causa, ignominiae principium, mortifer stimulus, mucro reconditus, naturae morbus, bilis venenosa, tabes sponte adhibita, telum amarum, figens animam clavus, flamma cordis, intestinorum ignis. Hanc qui habet, non suis malis, sed alienis bonis infelix est. Milviis similis, quos cadaveribus pasci, et pretioso unguento emori aiunt.
S. Hieronymus in cap. V ad Galat.: Invidia aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem, cum aut ipse est aliquid in eo, in quo alium esse non vult, aut alium esse videns meliorem, dolet se ei non esse consimilem. Pulchre quidam de invidia lusit, dicens:
Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit discruciatque animum.
S. Chrysostomus, homil. 40 ad Populum: Invidi pejores sunt feris, daemonibus autem pares, et forte deteriores: nam ferae escae indigentes, vel a nobis irritatae adversus nos armantur; invidi vero, etiam beneficiis allecti, bene meritos maleficiis prosecuti sunt. Daemones quoque, licet contra nos bellum exerceant impacatum, consortibus tamen generis non insidiantur; unde Judaeis Christus os occlusit, cum eum in Beelzebub ejicere daemonia calumniarentur. Invidi vero neque naturae communionem reveriti sunt, neque sibi pepercerunt. Et paulo post: Omni venia caret hoc peccatum. Nam fornicator quidem concupiscentiam praetendere potest, fur paupertatem, homicida furorem. Tu vero quam dices causam, rogo? nullam penitus, nisi tantum intensam nequitiam, etc. Hoc vitium et fornicatione pejus est et adulterio. Hoc enim in operato tantum sistit, invidiae vero vis totam subvertit Ecclesiam, et toti nocet terrarum orbi. Haec homicidii mater est: ita fratrem Cain occidit, ita Jacob Esau, ita Joseph fratres, ita cunctos homines diabolus.
Quocirca invidi symbolum et imago est basiliscus. Sicut enim basiliscus, teste Solino, Aeliano et aliis, serpens est exitialis ad funera terrarum natus, solo aspectu auras inficit, plantas urit, necat animalia, saxa ipsa dissolvit; atque hic idem, si se intueatur in speculo, repercusso in se halitu propriis telis necatur: sic invidus et calumniator, custoditur, etiam quae foris infirma sunt, roborantur. Et putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam fortia facta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire. qui maledicta in puram animam ejaculatur, suis ipse sagittis conficitur, et proprio se jugulat gladio.
Symbolice Hugo: Vita carnium sanitas cordis. Cordis nomine, inquit, Praelatus denotatur, quia ab ipso spiritus vitae in alios velut in cognata membra effluit tunc, cum sanus et incolumis est; sin male sanus sit, et vitiis laboret, sua vitia subditis sibi membris instillabit, adeo ut et ossa, id est in virtute fortes et validi, sensim vitiis marcescant et tabescant, ac praesertim si vitio invidiae laboret, doleatque subditos sibi sapientia et gratia aequari vel antecellere: haec enim invidia subditorum aversionem, iram, invidiam vicissim provocabit, quae ossa, id est intima et validissima reipublicae, collegii, monasterii, etc., erodet, exedet et consumet.
Praeclare Seneca, lib. De Clementia: Principibus quidem, inquit, invideri et invidere cognata mala sunt; sed invidere majus malum est: invideri enim virtutis est, invidere infirmitatis et insaniae. Igitur putredo ossium invidia, quia, sicut ossium medulla a capite et cerebro per spinam dorsi fovetur et irrigatur, ideoque deficiente et evacuato cerebro deficit et evacuatur: sic et deficiente principe, qui est caput, per invidiam, ossa reipublicae, puta proceres, tabescunt; inde enim generantur simultates, suspiciones, odia, bella, seditiones, quibus tam rex quam proceres conficiuntur.
Huc facit quod legimus in Vita S. Mechtildis, ipsi graviter capite laboranti, adeo ut nullam caperet requiem, apparuisse Christum, ac ostensa cordis sui vulnere dixisse: Huc intra, ut quiescas; illico illa intravit cum gaudio, ac visum est illi tot cervicalibus sericeis caput refocillari, quot dolorum ictibus tundebatur. Unde Christum dicentem audivit: Bombyces sericum gerunt, et de me scriptum est: Ego sum vermis, et non homo. Quocirca illa in omni tribulatione et necessitate ad cor Christi confugiebat, ex eoque mirum lenimen et gaudium sugebat.
Denique ex hoc loco et similibus Chaeremon Abbas apud Cassianum, Collat. XII, VI, docet mansuetudinem et patientiam efficacissimum esse remedium contra tentationem carnis caeteraque vitia omnia, eo quod patientia pacem animae membrisque omnibus imperet et afferat. Per quod, inquit, evidenter ostenditur, ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam, secundum illud Salomonis: Mansuetus vir cordis est medicus, ut non solum irae, tristitiae, acediae, cenodoxiae, superbiae, verum etiam libidinis omniumque pariter exstirpet fomitem vitiorum; in longanimitate enim (ut ait Salomon) prosperitas regis. Nam, qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur, nec acedia atque tristitiae angore consumitur, nec cenodoxiae vanitate distenditur, nec superbiae tumore sustollitur. Pax enim multa diligentibus nomen Domini, et non est illis scandalum, Psal. CXVIII.
Anagogice, S. Hieronymus in fine Comment. in Isaiam, ad illa, Vermis eorum non morietur: Hic vermis, inquit, a plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos, juxta illud quod dicitur Psal. XXXI: Versatus sum in miseria, dum configitur spina. Et in Proverbiis, Cap. XIV: Tinea ossium cor intelligens (graece αἰσθητικόν, id est sensitivum). Et iterum Proverb. XXV: Sicut tinea vestimentum, et vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri. Damnati enim in inferno instar canum summa torquentur invidia, ira, tristitia, angore et remorsu conscientiae, quod intelligant et sentiant, quam gravia ob levem peccati voluptatem cogantur ferre supplicia; hic enim passiones instar tineae eos mordent et rodunt, sed ita ut nunquam exedant et consumant, sed in aeternum mordendo et rodendo perdurent. Unde ait Isaias: Vermis eorum non morietur.
Versus 31: Qui Calumniatur Egentem, Exprobrat Factori Ejus
Pro calumniatur hebraice est עשק oschek, id est vim facit, defraudat, opprimit. Calumniatur ergo, id est calumniam et probrum jacit, irridet, subsannat. Rursum, calumniatur, id est per calumniam, sycophantiam (Septuaginta enim vertunt συκοφαντεῖ, de qua voce plura dicam cap. XXVIII, vers. 10), fraudulentiam defraudat vel jure suo, vel eleemosyna sibi debita: opponitur enim ei qui miseretur. Unde Pagninus vertit, qui aufert quid a paupere; Tigurina, vim faciens tenui; alii, qui defraudat inopem. Pro exprobrat Septuaginta vertunt, παροξύνει, id est irritat, vel exacerbat; Theodotion, blasphemat; S. Hieronymus adversus Rufinum, lacessit; Chaldaeus, qui opprimit pauperem, opprobrium facit animae suae; et qui miseretur injuriam patientis, honorat se, quia omnes fratres sumus ex eodem Deo Patre, imo ex eodem Adamo, et eadem terra, Evaque prognati. Sicut ergo qui opprimit vel juvat fratrem, opprimit vel juvat quasi partem sui et seipsum: sic et qui opprimit vel sublevat pauperem, opprimit vel sublevat fratrem suum et seipsum; frater enim est quasi alter ego. Syrus, qui mala pauperi loquitur, iram ciet Creatori; qui honorat Dominum, miseretur pauperis.
Quaeres cur? Causa prima est generalis, quam jam dedi, quod scilicet pauper communi jure creationis sit opus et creatura Dei; qui autem creaturam laudat, vel vituperat, tacite Creatorem quasi opificem, qui illam creavit et fabricavit, laudat vel vituperat. Ita S. Paulinus, epist. 32: Qui spernit, ait, pauperem, exacerbat eum qui fecit illum, id est communem omnium Creatorem, qui sicut refectione inopum gaudet, ita defectione tristatur.
Secunda est propria, quod scilicet paupertas aeque ac opulentia creata sit a Deo. Voluit enim Deus majorem partem hominum esse pauperem, tum ad meritum patientiae et paupertatis; tum ut paupertate cogerentur laborare, agros colere, omnesque artes mechanicas exercere, sine quibus vita humana et ordo universi non constaret, nec subsisteret. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. Contra eos qui tantum in festis conveniunt, quae est antepenultima tomi V: Paupertate sublata vitae totius constitutio tolleretur, et omnis vivendi ratio perturbaretur; quia neque nauta erit, neque gubernator, neque agricola, non textor, non sutor, non pictor, nec alius ullus opifex: quibus si nobis carendum sit, omnia pessum ibunt; nunc enim quasi magistra quaedam optima necessitas paupertatis, singulos ad opera vel invitos perurget. Quod si omnes essent divites, omnes etiam in otio viverent; atque ita omnia corrumperentur, et nihil non periret. Atque ex hac re S. Chrysostomus ibidem ostendit esse Numen, ejusque providentiam circa res humanas demonstrat. Hoc est quod ait Ecclesiasticus cap. XI, 14: Paupertas et honestas (id est divitiae) a Deo sunt. Vide ibi dicta. Qui ergo pauperem carpit vel ridet, tacite carpit et ridet Deum, Deique providentiam, quae pauperum ordinem et seriem constituit. Multo magis id facit qui opprimit pauperem. Arbitratur enim violentus oppressor, quod Deus pauperem a sua potestate et vi subtrahere nequeat, ait R. Levi et Aben-Ezra.
Tertia magis propria et peculiaris est, quod Deus ineffabili sua providentia et dispositione res omnes ita ordinarit, ut in particulari hic et ille essent pauperes, iste vero et alii divites, juxta illud Proverb. XXII, vers. 2: Dives et pauper obviaverunt sibi; utriusque operator est Dominus. Audi S. Chrysostomum in Catena Graecorum: Duo peccata hoc loco assignat, nempe pauperum calumniam, et Dei offensionem. At quomodo conviciator pauperum irritat Deum, qui fecerat illum? quia Deus non modo secundum animam et corpus condidit illum, verum etiam condidit talem, nempe pauperem et miserum, eoque modo comparatum, qui lingua maledica facile capi carpique posset. Dices rursum: Si Deus quosdam creat inopes, inopemque et miseram vitam ducere illos pro sua sapientia ordinat, quorsum nos eorum miseremur? etenim audivi non paucos, qui ita dicerent: Quo jure obligamur nos in pauperes liberales et misericordes esse? si Deus illos amasset, pauperes non fecisset. Quousque contra salutem nostram ludimus? quousque de his ridemus, propter quae merito nos tremere formidare et horrere oportebat? sordidum ac mille malis repletum ludibrio habemus? utrum Deus magis amabat Lazarum mendicum et ulcerosum, an vero divitem epulonem? Nimirum hoc nos perdit, quod divina quoque eloquia in facetias et dicteria vertamus.
Quarta, quia Deus pauperes velut a mundo derelictos, et saepe oppressos, sibi arrogat, ac peculiarem eorum curam, providentiam et protectionem gerit, sicut mater peculiarem gerit curam filiorum parvulorum, aegrorum, afflictorum, juxta illud: Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor, Psal. X, 34. Pauperes ergo oeconomum et procuratorem sui victus et vitae habent Deum, qui Angelis in coelo praesidet, et sub quo curvantur qui portant orbem. Hinc et Christus: Quod uni, ait, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; unde et in die judicii liberales in pauperes, quasi in semet beneficos, coelo adjudicabit, avaros vero in pauperes, quasi in semet maleficos, tartaro addicet, Matth. XXV.
Quinta, quia Christus in mundum veniens paupertatem honoravit, consecravit et quasi deificavit, quia eam sibi, hoc est Deo, hypostatice cum humanitate univit: Nam pauperem matrem, pauperem censum, et omnia denique paupera elegit, ait Concilium Ephesinum. Pauper ergo est viva imago pauperis Christi, ut aiebat S. Franciscus.
Sexta, quia Christus paupertatem voluntariam velut consilium Evangelicum sanxit, ac inter beatos sui regni primo loco collocavit, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, Matth. V, 3. Haec enim paupertas divina est, Deique perfectiones imitatur et refert. Sicut enim Deus sibi sufficiens eminet supra omnes res creatas, sic et pauper spiritu contemnens terrena, et anhelans ad coelestia, in Deo defixus despicit omne quod sub Deo est.
Rursum, sicut Deus Dominus est mundi totius, sic et suo modo pauper spiritu, juxta illud S. Pauli, II Corinth. VI: Nihil habentes et omnia possidentes. Unde Climachus, gradu 17, asseverat pauperem monachum dominum esse mundi, et quia jactavit in Deum curam suam, possidere per fidem omnes Gentes in servos. Idem addit pauperem Dei famulum nullam rem amore vitiose: omnia enim quae habet, aut habere potest, reputat quasi non sint; et, si recedere contingat, aestimat ut stercora. Quo eodem sensu egregie S. Bernardus, serm. 21 in Cantic., quod ab Unigenito, ut ipse loquitur, dictum est: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum; idem quoque omnibus ejus fratribus ait esse commune, quibus omnia non solum adjiciuntur, sed etiam subjiciuntur, si modo terrenis rebus spoliati, ac super illas altius elati fuerint. Quod si ita est, inquit: Non putent divites hujus saeculi, fratres Christi sola possidere coelestia, quia audiunt dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Non eos, inquam, aestiment sola coelestia possidere, quia ea sola audiunt in promissione. Possident et terrena, et quidam tanquam nihil habentes, et omnia possidentes, eo pro certo magis domini quo minus cupidi. Denique fideli homini totus mundus divitiarum est. Totus plane, quia tam adversa quam prospera ipsius aeque omnia serviunt et conspirant in bonum. Ergo avarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat, iste contemnendo servat.
Insuper sicut Deus dives est gratia et virtutibus, sic et pauper spiritu; quem, ut ait S. Ambrosius, lib. III, epist. 1, solum Deus divitem novit, utpote qui sit dives aeternitate, qui non opum sed virtutum fructus recondat. Nonne tibi videtur dives, qui habet pacem animi, tranquillitatem, quietem, ut nihil concupiscat, nullis exagitetur cupiditatum procellis, nec vetera fastidiat, nec nova quaerat, et semper desiderando fiat in summis divitiis inops?
Ad haec, sicut Deus supra terrena omnia elevatus degit in coelo, sic et pauper spiritu, juxta illud S. Cypriani, tract. De Orat. Dominica: Qui renuntiavit jam saeculo, major est honoribus ejus et mundo; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat. Et S. Gregorius, lib. I Registri, epist. 5, describens statum mentis suae, cum esset religiosus: Nihil, ait, in hoc mundo expetens, nihil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem, quod pollicente Domino ex Propheta (Isaia, cap. LVIII) didicissem: Sustollam te super altitudinem terrae. Super enim altitudinem terrae sustollitur, qui et ipsa quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi, per mentis despectum calcat. Pauper ergo spiritu, ideoque mundi contemptor agit:
Innocuos sine nube dies, sine crimine noctes; Occupat in terra coelum, nec sidera desunt.
Denique pauper spiritu aemulatur, quoad fas est, Dei et Christi puritatem, sanctitatem, perfectionem, satagitque suam in divinam plane transfundere voluntatem, ut idem per omnia velit quod vult Deus, ac sic unus cum eo spiritus efficiatur, ideoque Dei stabilitatem et aeternitatem ambit et imitatur. Audi S. Bernardum, serm. 21 in Cant.: Eris, ait, inter adversa et prospera mutabilium temporum tenens quamdam aeternitatis imaginem, utique hanc inviolabilem et inconcussam constantis animi aequalitatem, benedicens Dominum in omni tempore, proindeque vindicans tibi, etiam in hujus nutabundi saeculi dubiis eventibus certisque defectibus, perennis quodam modo incommutabilitatis statum, dum te coeperis renovare et reformare in insigne illud antiquum similitudinis aeterni Dei, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quippe sicut ipse est, ita et tu eris in hoc mundo, nec in adversis timidus, nec in prosperis dissolutus.
Quocirca Salvianus Massiliensis Episcopus, qui floruit anno Domini 460: De illis, ait, qui expediti ab omnibus, vel pene ab omnibus sarcinis, Salvatoris viam sequuntur, et Dominum Jesum Christum non sanctitate solum, sed etiam paupertate imitantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum quod etiam Propheta dixit: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nos enim non aliter quam imitatores Christi honoro, non aliter quam Dei imagines colo, non aliter quam membra Christi suspicio. Idem, lib. III Contra avaritiam, pauperes vocat nummularios Salvatoris, et lib. IV, nervose: Sunt, ait, quibus etsi desint multa, non desunt omnia. Christus tantummodo solus est, cui nihil est quod in omni humano genere non desit. Nullus servorum suorum exulat, nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat. Solus cum esurientibus esurit; solus cum sitientibus sitit. Et ideo quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam caeteri eget. Omnis enim egestuosus pro se tantum in se eget; solus tantummodo Christus est, qui in omnium pauperum universitate mendicet. Et cum haec ita sint, quid ais, o homo, qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere videas, ut facultates tuas in quibuscumque non indigentibus derelinquas? Christus pauper est, et tu opes divitum cumulas. Christus esurit, et tu delicias affluentibus paras. Christus etiam aquam sibi deesse queritur, et a te apothecae ebriosorum vino replentur. Christus rerum omnium egestate conficitur, et a te luxuriosis copiae congregantur. Christus tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterna promittit, et tu nil praestituris cuncta largiris.
Huc pertinet historia B. Martini, Ambiani Christum in paupere vestientis, quando Christus sequenti nocte eidem Angelorum choro stipatus apparuit, vestem pauperi ab eo datam ostentans dicensque: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. Ita Severus in Vita S. Martini.
Praeclare S. Chrysostomus paupertatem ait esse quamdam personam seu larvam, sub qua latitet et occultetur ipse Deus: et, dum mendicus manum extendit, Deum ipsum accipere eleemosynam.
Versus 32: In Malitia Sua Expelletur Impius
Variae variorum sunt hic versiones, et consequenter expositiones: Primo, Baynus pro sua vertens ejus, sic exponit: Impius in ipsa machinatione malitiae suae, dum scilicet eam orditur et molitur, saepe et vita et molitione sua expellitur: hinc justus sperat in morte ejus, quod scilicet eo morte sublato, liberabitur ab ejus vexatione et injuria.
Secundo, Septuaginta vertunt, in malitia sua repellitur impius, qui autem fidit sanctitati suae justus; vel, ut legit auctor Catenae Graec.: Impius propter malitiam suam expelletur et proscribetur; qui autem justitia et sanctitate sperat in Dominum, justus censebitur; idque sic exponit: Impius, inquit, ob suam malitiam expelletur, et eradicabitur e terra, expulsusque in angustum locum demergetur, atque ibidem perpetuo custodietur et observabitur. Qui autem confidit in Dominum, etc. Pulchrum sane et tutum est confidere in Dominum; si quis tamen bonis operibus instructus fuerit, si quidem talis justi sanctique viri nomen apud illum promerebitur. Frustranea enim et temeraria est spes, quae bonis operibus prorsus destituitur.
Quaeres, cur Septuaginta pro morte substituunt sanctitatem? Respondeo, quia vitam sanctam justi mors sancta consequitur: mors ergo justi sancta est, imo sanctitas, quia justum in sanctitate confirmat, beat et glorificat. Atque haec est causa cur justus speret in morte sua: quia nimirum mors ejus sancta est et consummatio sanctitatis. Si enim mors ejus esset impia et scelerata, utique eam non speraret, sed horreret. Forte etiam Septuaginta Graecum ὁσιότης, id est sanctitas, innovant, novumque ei significatum tribuunt (uti aliis nonnullis vocibus Graecis fecere), ut significet idem quod ὅσια, id est mortuorum exequiae, funerum justa, parentalia, animarum expiatio. Unde ὁσιόω est expio, justa persolvo, item sanctifico, consecro. Sanctitatem ergo non tam vitae quam funeris hic intelligunt, qua scilicet defunctus more fidelium precibus et sacrificiis vivorum expiatus, e poenis Purgatorii liberetur, et transeat in requiem aeternam. Hanc enim moribundi exoptant, suisque commendant, ac in ea spes suas post mortem reponunt.
Tertio, Chaldaeus, in malitia sua repellitur (Syrus, destruitur) impius; et qui confidit se moriturum, justus est; Syrus, qui confidit se peccatis carere, justus est. Qui enim peccatis caret, non timet, sed exspectat mortem veluti januam et transitum ad vitam meliorem. Unde Climachus, gradu 6: Probatus ille est, ait, qui mortem singulis diebus exspectat; sed ille sane sanctus, qui hanc horis singulis desiderat.
Quarto, Jansenius: Pro repelletur, ait, dictio Hebraica magis significat, impelletur aut propelletur, secundum quam significationem convenientissime significabitur impium per suam malitiam impellendum, ita ut nunquam sit securus aut stabilis, sed animo semper sit intranquillo, exagitante illum conscientiae remorsu; ut ad quaevis vitia rapiatur, impellente eum passionum ipsius ac malarum suggestionum flatu, ac divinae justitiae dispositione ex uno infortunio impellatur in aliud. Hoc enim est quod psalmus primus comparat impium pulveri quem projicit ventus a facie terrae. Et alio loco: Fiant, inquit, sicut pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos, Psalm. XXXIV; vel, ut habent Hebraea, impellens eos. Ideo et Isaias impios dicit esse quasi mare fervens, quod quiescere non potest, nec esse impiis pacem, Isaiae LVII. Huic sensui bene convenit quod opponitur: Sperat autem justus in morte sua, hoc est, cum impius per suam malitiam semper impellatur, ut nunquam usquam sit securus; contra justus etiam in morte sua, cum maxime metuere soleant homines, bene confidit et securus est.
Quinto, nervosius Noster Hebraeum יִדָּחֶה iiddache vertit, expelletur, q. d. In malitia, id est a malitia, per malitiam, propter malitiam, ac saepe in ipsa malitia, ipsoque flagranti delicto, impius expellitur e vita, spe, machinatione, felicitate, omnibusque bonis suis, ac truditur in gehennam mancipandus aeternis vinculis, ignibus et tormentis: quare invite, trepide, anxie moritur, imo per vim expellitur e vita; at justus sperat in morte sua, scilicet se per mortem transiturum ad vitam beatam, a terra in coelum, ab hominibus ad Angelos et Deum, a tempore ad felicem aeternitatem; quare libenter, laetus et alacer moritur. Sperat ergo et confidit in morte sua, id est confidenter moritur, imo mortem optat et desiderat quasi finem laborum, dolorum et aerumnarum hujus vitae, et principium gaudiorum ac felicitatis aeternae. Hinc Philosophus, interrogatus qua re pii differrent ab impiis, respondit: Bona spe. Pii enim sperant sortem et vitam meliorem, impii desperant, imo exspectant sortem et vitam miserrimam in inferno. Igitur impius sperat in vita opes, voluptates, honores; sed iis expulsus, spe sua excidit; justus autem nihil sperat in hac vita, nihil in ea exspectat nisi tribulationes; sed sperat in morte, quod scilicet per illam finientur ejus afflictiones, et incipient delectationes. Dicit ergo: Mihi vita est in taedio, mors in desiderio. Ita violenter, pavide et anxie expulsi sunt e vita Antiochus, II Machab. IX, Herodes infanticida, Diocletianus, Valerianus, Maximianus, Valens, etc.
Ex adverso piorum in morte confidentium hae fuere voces. S. Nicolai: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; S. Martini: Sinite me coelum potius quam terram aspicere, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur; S. Ambrosii: Non ita vixi ut pudeat me vivere. Nec mortem timeo, quia bonum habemus Dominum; S. Hieronymi: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus; S. Mariae Aegyptiacae: Nunc dimittis servam tuam, Domine, secundum verbum tuum in pace; Venerabilis Bedae: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; S. Gorgoniae: In pace in idipsum dormiam et requiescam; S. Francisci: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi; B. Petri Alcantarae: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus; S. Mariae Oigniacensis: Quam pulcher es, rex noster Domine! Alleluia; S. Nicolai Tolentinatis: Dominus meus Jesus Christus sanctissimae matri suae et Augustino Patri nostro innixus, dicit mihi: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.
Plura vide apud S. Gregorium, lib. IV Dialog., et Joannem Severanum, qui anno elapso ingens volumen edidit de pretiosa morte Sanctorum.
Maxime autem sperant in morte sua Martyres, quia per martyrium transcunt ad coronas et palmas Martyrum. Unde noster Edmundus Campianus, nobilis fidei pugil in Anglia, ad crucem damnatus prae gaudio cecinit: Te Deum laudamus; quod ante eum fecerat Joannes Fischerus Episcopus Roffensis. Rodolphus vero Sherwinus Campiani in morte socius: Haec dies, ait, quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea. Caeterorum Martyrum similes fuere voces, similes exultationes et jubili: mors enim eis est semen aeternae gloriae summaeque coronae. Quocirca Psaltes iis gratulans occinit: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus, Psalm. CXV; quam scilicet pretiosam facit in Confessoribus vita, in Martyribus causa, quorum anteacta vita tingitur morte perpetua. Hinc Prudentius περὶ στεφάνων:
Pulchra res, ait, ictum sub ense persecutoris pati, Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur.
Ita S. Genesius Arelatensis, ait Eucherius, Christo immolatur, et triumphanti cruore perfunditur, undaque pretiosi sanguinis baptismi Sacramenta complentur. Ac revera pretiosa sunt Martyrum vulnera, quae brevem vitam sub aeternitatis commercio Deo faenerantur. De quibus merito dicas:
Ibat purpureus niveo de pectore sanguis.
Et illud Claudiani in Honorio:
Gaudensque sacris vulneribus leo, Admittit hastam morte superbior.
Quot enim in Martyre sunt vulnera, tot sunt decora. Hinc Tertullianus, lib. De Anima, cap. LV, ait de ipsis cicatricibus corporis gloriari et gaudere eos,
Qui vulnere ferri, Munere martyrii, gemma superba, nitent.
Et Fortunatus De Machabaeis:
Pectora belligero poterant quae vincere ferro, Invitant jugulis vulnera cara suis.
S. Leo, serm. De S. Laurentio: Omnia tormenta, ait, ad gloriam Martyrum reperta, quando in honorem triumphi transierunt instrumenta supplicii. S. Cyprianus, lib. II, epist. 6: Fluebat sanguis, ait, qui incendium persecutionis exstingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore superaret; et in Exhortatione ad Martyres: Pretiosa mors haec est quae emit immortalitatem pretio sui sanguinis, quae accepit coronam in consummatione virtutis. Sic apud Eucherium: Filios Machabaeos mater, gloriosis luctibus honorabilis, in gremium divinae adoptionis invidenda morte transfudit. Et Arnulphus Lexoviensis, serm. in Concilio Turonensi: Felices, ait, qui impretiabilem sanguinem Christo suo indigno et corruptibili sanguine compensarunt! Pulchrum est nobis (ait Tertullianus, cap. XXXIX Apol.) quod provocamur ad tribunalia, vincimus cum caedimur; haec palmeta vestis, hoc curru triumphamus: sanguis Martyrum semen Christianorum; nam tale damnum lux rependit largiter, hoc genus mortis decorum est. Prudentius: Triumphus Domini passio est Martyrum, et pro Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia.
Versus 33: In Corde Prudentis Requiescit Sapientia
Hebraice, in corde intelligentis quiescit sapientia, et in medio stultorum cognoscitur, dum scilicet prudens et intelligens sapientiam suam promit inter stultos, id est improbos, ut eorum stultitiam et impietatem compescat, eosque doceat prudentiam et probitatem, q. d. Sapientia in corde sapientis, id est prudentis et probi, velut in thalamo et throno suo considens conquiescit, illumque omni suo splendore, decore et gloria ornat, illustrat et condecorat, adeo ut et stultos et impios illuminet et immutet, eosque faciat sapientes et pios. Tanta est vis sapientiae et virtutis. Tantus vicissim zelus et ardor sapientis et sancti, qui sciens sapientiam et sanctitatem sibi datam non pro se duntaxat, sed veluti bonum universale, aliis omnibus, praesertim insipientibus, eamdem impertit et communicat: quare adeo de sapientia sua nihil deperdit, ut eam magnis graduum incrementis adaugeat: perinde ut ignis vicinis stipulis se insinuans, ardorem suum non minuit, sed amplificat; et sol radios suos diffundens, lucem suam non evacuat, sed multiplicat; et Deus creans Angelos, homines, mundum, iisque suas dotes communicans, eas non imminuit, sed longe lateque dilatat: divinitatis enim proprium est se suaque creaturis communicare sine ullo sui damno, imo cum magno gloriae suae incremento. Deum ergo imitetur sapiens et sanctus, ut quasi sol inter stultos incedat, omnibusque radios suae sapientiae aspiret:
Velut ambulans in terra Deus, Et sanctus in carne Angelus.
Porro Septuaginta, Aquila et Theodotion vertunt contrarie, in corde bono viri requiescit sapientia; in corde autem imprudentium non dignoscitur, q. d. Sapientia et virtus habitat in corde sapienti et sancto; in corde autem insipienti et pravo habitat, non sapientia, sed insipientia et malitia, juxta illud Sapient. I, 4: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Videntur ergo olim variasse codices Hebraei: nam ii quibus usi sunt Septuaginta, Aquila et Theodotion, habuerunt negationem non; ea vero caruerunt codices quibus usus est Noster et Chaldaeus, uti eadem carent hodie omnes passim codices Hebraei et Latini: et utrique lectioni suus verus congruusque constat sensus, uti patet ex dictis.
Versus 34: Justitia Elevat Gentem
Justitiam hic tum generalem accipe pro qualibet virtute, tum specialem quae est virtus cuique jus suum tribuens: haec enim maxime exaltat et elevat reges, regna et respublicas, sicut ex adverso rapinae, tyrannides, omnesque reliquae injustitiae et impietates, regum et regnorum sunt ruinae et pernicies. Pro miseros facit Hebraice est duplex lectio. Aliqui enim codices legunt חסר cheser, id est defectus, imminutio, egestas, miseria. Ita legerunt Septuaginta. Unde vertunt, peccata autem tribus et familias diminuunt. Sic quoque videtur legisse Noster.
Jam pro חסר cheser legunt חסד chesed, id est pietas; affines enim et vicinae sunt litterae ר et ד; to autem chesed varii varie vertunt et explicant. Primo aliqui, q. d. At pietas populorum est peccatum, hoc est, religio et pietas gentium est peccatum idololatriae: ipsorum enim religio est cultus idolorum, non Dei veri. Alii, q. d. Quidquid Gentes idololatrae sine fide faciunt, est peccatum. Verum hic est error, qui pugnat cum dictis S. Pauli Rom. II, 14; Matth. V, 47; Daniel. cap. IV, vers. 24. Vide dicta Roman. XIV, 23, ad illa: Omne quod non est ex fide, peccatum est.
Secundo, alii, q. d. Chesed, id est pietas seu misericordia, populis est peccatum, id est sacrificium pro peccato, quo scilicet populus peccata sua expiet, juxta illud Daniel. IV: Peccata tua eleemosynis redime. Peccatum enim in Scriptura non raro per metonymiam significat hostiam pro peccato. Unde Vatablus vertit, beneficentia autem populis est expiatorium sacrificium.
Tertio, et magis apposite, chesed hic, ut et Levit. XX, vers. 17 et 25, accipi potest pro probro, q. d. Justitia gentem gloriosam facit: at peccatum eamdem facit probrosam et miseram, ut vertit Noster. Unde et Chaldaeus, opprobrium populi peccatum; Syrus, viles facit peccatum.
Quarto, apposite etiam Noster Salazar chesed, id est misericordiam, metonymice sumit pro miseria, quae est objectum misericordiae, q. d. Misericordia populorum est peccatum, id est peccatum populos miseratione et misericordia dignos reddit, scilicet propter miseriam eorum; cum vice versa justitia populos laude et gloria afficiat, ac proinde eos non miseratione, sed aemulatione usque ad invidiam dignos efficiat.
Porro justitia exaltat reges et populos, tum opibus, celebritate et gloria; tum dilatando eorum regna, fines et terminos; tum per omnia eos secundando; tum denique ornando eos omni virtute et gratia in hac vita, ac gloria in futura, qui est finis omnis reipublicae, nimirum ut populos per virtutes dirigat ad felicitatem et gloriam coelestem. Vice versa, miseria quam populis invehit peccatum, est multiplex, puta fames, pestis, bellum, seditiones, rapinae, doli, fraudes, ignominia, crimina, ac denique gehenna. Exempla sunt in tribu Benjamin, quae ob stuprum commissum in uxorem Levitae plane accisa, et pene excisa est, Judic. XX, 47. Item in familiis Jeroboam, Jehu et omnium regum Israel, quae vicissim a successoribus funditus deletae sunt; cum ex adverso sub Davide, Salomone, Ezechia et Josia, quando justitia et pietas floruit, tam eorum familia, quam populus eis subditus fuerit potens, dives, felix et gloriosus. Idem hodie videre est in regibus et regnis justis et piis. Sane Ferdinandum II Imperatorem tot victoriis, terris et regnis exaltat ditatque Deus, ut a multis centenis annis nullus Imperatorum eo fuerit potentior, felicior, gloriosior, ipseque videatur esse suorum temporum, imo plurium saeculorum justa felicitas, ac felix justitia: justitia enim parit exaltationem, exaltatio felicitatem. Equidem hisce diebus quibus haec scribo, justitiam et pietatem suam ostendit insigni et regio apophthegmate. Cum enim princeps quidam haereticus posceret ab eo libertatem religionis, prudenter aeque ac juste, imo religiose respondit, libertatem hanc non esse sui juris et fori, illamque non a Caesare, sed a Pontifice postulandam. Vide Thomam Bozium De Signis Ecclesiae, ubi fideliam et piorum in omni genere rerum felicitatem, infidelium vero et impiorum infelicitatem enarrat et demonstrat.
Versus 35: Acceptus Est Regi Minister Intelligens
Inutilis hic vocatur insipiens et imprudens, ideoque damnosus et noxius, utpote regem pudefaciens. Hic enim opponitur intelligenti.
Intelligens ergo regis minister est, qui in consiliis est prudens, in inveniendo solers, in conversando versatilis, in tractando dexter, in exsequendo efficax, in maturando celer, denique in omni actione sapiens et fortis, aeque ac fidus et probus; itaque utilis est regi, ad omnia ejus negotia sapienter et feliciter conficienda. Hic ergo acceptus est regi, imo est quasi os, manus et anima regis. Quocirca Sixtus, non Pontifex, sed Philosophus, in Sententiis, num. 180: Cole, inquit, virum sapientem, tanquam imaginem Dei viventis. Et num. 137: Sapientis mentem Deus inhabitat.
Hebraea, Symmachus, Aquila et Theodotion habent, beneplacitum vel gratia regis erga servum intelligentem, et ira vel furor ejus erit confundens, id est pudore afficiens; Chaldaeus, in ira vel offensa ejus erit pudefaciens; Syrus, in sapientia sua aboletur iniquus; Pagninus, amor regis est ad servum intelligentem, et ira ejus erit contra eum qui pudore eum afficit; Tigurina, at ignominiosus iram ejus accendit. Regimen reipublicae et populorum res est summe difficilis et ardua: unde summam poscit prudentiam et sapientiam. Quocirca reges et principes seligunt sibi consiliarios et administros sapientia pollentes, eosque valde caros, imo quasi magistros et gubernatores habent, amant et colunt; ex adverso oderunt imprudentes et insipientes, qui vel imprudentia suggerunt consilia, vel prudenter a se constituta imprudenter exsequuntur, quales sunt temerarii, imperiti, inexperti, praecipites, indiscreti, iracundi et similes. Hi enim tam se quam regem, cujus sunt administri, pudore et probro afficiunt, eique dedecus et ignominiam conflant. Eorum enim imprudentia et fatuitas regi, qui eos destinavit, adscribitur et imputatur: sicut vice versa, prudentia et sapientia legati vel ministri regi tribuitur; talis enim aestimatur rex, qualis est ejus legatus, consiliarius, administer. Ille ergo decus, vel dedecus sui regis, in ore et manu sua portat.
Sic sapiens minister Saulis fuit David, eique in deliciis, donec caeso ab eo Goliath, audiens Saul illum sibi anteferri a populo occinente: Percussit Saul mille, et David decem millia, invidia motus eum persecutus est. Sic sapiens Arcadii minister, imo magister fuit Arsenius, postea Anachoreta; Justiniano Belisarius, Theodorico Cassiodorus, Henrico VIII Angliae regi Thomas Morus, non papas, sed sapiens: cui quamdiu se credidit Henricus, tamdiu sapuit; ast ubi libidine abreptus ejus sana consilia respuit, desipuit, ideoque Thomam occidit; in cujus nece non tam Thomae, quam sibi ipsi, totique Angliae caput amputavit. Insipientes ministri fuere Eusebius Constantino, Valens et Ursatius Ariani Constantio, Eutropius Arcadio, Maximus Juliano, Wolszeus Henrico VIII Angliae regi, qui proinde iram regum incurrerunt, misereque perierunt.
Memorabilis est sententia Homulii Senatoris Romani dicentis, optare se potius malum principem, qui bonos haberet consiliarios ac amicos, quam bonum, qui malos haberet, quibus administrationem committeret. Haec enim magis ab iis quasi administris pendet, quam ab ipso principe: hi quoque, si boni sunt, principem bonum efficient. Ita Fulgosius, lib. VII, cap. II. Alfonsus Aragonum rex dictabat, regum consiliarios ut reges esse, aut regum animos habere oportere. Idem suadentibus Cathalanis, ut Alfonso filio adolescentulo septem daret gubernatores sapientes, justos et integros, respondit: Si horum non dico septem, sed unum tantum dederitis, tantum illi et regimen et regnum ipse facile concesserim. Ita Aeneas Sylvius et Panormitanus, lib. II De Gestis Alfonsi.
Pyrrhus Epiri rex, ait Plutarchus in ejus Vita, profitebatur urbes plures per Cineam oratione, quam armis a se subactas. Habebat eum in honore, ejusque utebatur maximis in rebus opera, juxta illud Euripidis: Omne id expugnare verba compta, ferrum quod minax possit. Hic est ille Cineas qui, praemissus a Pyrrho, sermone suo sapienti
Porro Auctor Catenae Graecorum εὐστροφίαν hanc mystice refert ad poenitentiam, qua poenitens et resipiscens a peccato convertitur ad Deum, ejusque exempla dat SS. Petrum et Paulum: Talis εὐστροφίας, inquit, hoc est facilis felicisque conversionis, minister erat Paulus; siquidem zelum quo flagrabat, sed non secundum scientiam, coelesti Numine tactus repente permutavit in eum qui erat secundum scientiam. Talis etiam minister erat Petrus; nam Dominum ter inficiatus, toto animo rursum ad poenitentiam conversus, a foeda illa negationis labe non modo sese expedivit, verum etiam illustrior, Deoque quam antea erat carior evasit.
Pro posteriore autem versus parte sive antithesi Septuaginta vertunt, ira perdit etiam prudentes, quasi ad verbum ex Hebraeo vertant, ira est pudefaciens, id est perdens, sapientes; nec enim stulti pudefiunt, utpote qui probris rebusque pudendis pleni, frontem perfricuerunt ac pudere dedidicerunt; imo in pudoris sensu dedoluerunt.
Tropologice, si rex quaerit ministros intelligentes, et odit insipientes, quanto magis Deus qui est Rex regum? Unde S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 6: Plurimarum, inquit, operationum solertes ministros habet. Iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt atque messores. Hi sunt Apostoli Apostolicique doctores et praedicatores, qui omnem solertiam adhibere debent in captandis animis, quam piscatores adhibent in capiendis piscibus, venatores in capiendis avibus et feris, messores in messe colligenda, uti pulchre docet S. Basilius, homil. in illud, Attende tibi. et diserto populos quoslibet Pyrrho devinciebat et subjiciebat, qui tandem Pyrrhi dominandi libidinem sapienter et modeste redarguens: Quid, ait, faciemus, o Pyrrhe, capta Italia? Siciliam invademus, ait Pyrrhus. Quid post captam Siciliam? infert Cineas: Africam et Carthaginem tentabimus, ait Pyrrhus. Quid post Africam? regerit Cineas. Ubi rerum potiti erimus, quid jam? Subridens Pyrrhus: In otio, inquit, vivemus, bone vir, compotabimus quotidie, et mutuis inter nos sermonibus oblectabimur. Tum opportune Cineas: Et nunc, inquit, quid obstat quominus compotemus, et otium inter nos traducamus, cum jam teneamus haec, et citra negotium ad manum sint, quae per sanguinem, per multos sudores, per discrimina petituri sumus, multasque calamitates allaturi aliis et accepturi? Annon hoc sapiens consilium? felix fuisset Pyrrhus, si illi obsecundasset; sed libido regnandi eum transversum egit et perdidit, ut Romanis praeda factus sit.
Porro Septuaginta explicant quis sit intelligens minister, dum addunt: Acceptus est regi minister intelligens, sua autem agilitate aufert ignominiam, q. d. Intelligens minister ideo gratus est regi, quia sua agilitate, id est sedulitate, solertia, gratia, celeritate illico expedit, quod ei a rege demandatum est. Unde auctor Catenae Graec. legit: Sua namque versutia et agilitate e medio tollit ignominiam. Graece enim est εὐστροφία, id est versutia, agilitas, qua se quis in omnes partes vertit et versat, ut rem conficiat. Unde εὔστροφος est bene retortus, tortilis, volubilis, agilis, versatilis, itaque errorem illico corrigens; qualis fuit Ulysses, qui se in omnes hominum formas et mores transformabat. Unde ab Homero vocatur πολύτροπος, id est multiformis, multimodus, multivarius; et tales debent esse legati et ministri principum, ut pro re nata sciant se vertere in omnes formas et rationes, pro loco, personis et tempore opportunas, quibus negotia sibi commissa transigant, et errores commissos corrigant.