Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Responsio mollis et lingua sapientis gratia, victima impiorum ingrata, omnia Deo nota, cor gaudens floridum, dies pauperis mali, secura mens bona, vocari ad olera cum charitate, vir iracundus rixosus, laus patientis, iter pigrorum, domus superborum, fide et misericordia purgantur peccata, de abjiciente disciplinam, laus timoris Domini et humilitatis.
Textus Vulgatae: Proverbia 15:1-33
1. Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. 2. Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam. 3. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4. Lingua placabilis, lignum vitae: quae autem immoderata est, conteret spiritum. 5. Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. 6. Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. 7. Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. 8. Victimae impiorum rum abominabiles Domino, vota justorum placabilia. 9. Abominatio est Domino via impii: qui sequitur justitiam, diligitur ab eo. 10. Doctrina mala deserenti viam vitae: qui increpationes odit, morietur. 11. Infernus et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? 12. Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. 13. Cor gaudens exhilarat faciem: in moerore animi dejicitur spiritus. 14. Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. 15. Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi juge convivium. 16. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17. Melius est vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. 18. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas. 19. Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via justorum absque offendiculo. 20. Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21. Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. 22. Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23. Laetatur homo in sententia oris sui; et sermo opportunus est optimus. 24. Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. 25. Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae. 26. Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. 27. Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. 28. Mens justi meditatur obedientiam: os impiorum redundat malis. 29. Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. 30. Lux oculorum laetificat animam: fama bona impinguat ossa. 31. Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. 32. Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. 33. Timor Domini, disciplina sapientiae: et gloriam praecedit humilitas.
1. RESPONSIO MOLLIS FRANGIT IRAM: SERMO DURUS SUSCITAT FUROREM.
1. RESPONSIO MOLLIS FRANGIT IRAM: SERMO DURUS SUSCITAT FUROREM. — Hebraice, responsio tenera reverti facit (reducit, retrahit) iram: verbum doloris (id est pungens, dolore afficiens) ascendere facit furorem; ira enim quasi flamma ex corde et felle, per inflammationem spirituum et sanguinis ascendit in caput et nares, easque accendit; unde Hebraeum אף aph faciem et nares ac iram, quae in naribus et facie emicat, significat. Ita Aben-Ezra. Septuaginta, responsio submissa avertit furorem, sermo autem tristis suscitat iras.
Pro mollis hebraice est רך rach, id est tenera; Septuaginta, submissa; Theodotion, delicata; Tigurina, mitis.
Pro sermo durus, hebraice est verbum doloris; Septuaginta, sermo tristis; Aquila, ἄκομψος, id est durus; Symmachus, θρασύς, id est audax; Theodotion, ὠχρός, id est molestus; Pagninus, dolore afficiens; Tigurina, asper; Vatablus, atrox; Syrus, verbum melle avertit iram; et verbum asperum suscitat furorem; Arabicus, ira perdit sapientes, et responsio bene morata repellit iram; et verbum scindens extollit ambitiones irae.
Sensus est, ait R. Levi, q. d. Molli responso sedabit quis indignationem, qua alter in eum effervescebat; e contrario aspero sermone quis placido bilem movebit, ejusque furorem contra se suscitabit et accendet. Simile est in natura. Sicut enim vis tormenti, puta glandis plumbeae, quam pulvis accensus e sclopo ejaculatur, refringitur, dum molli lana excipitur: ibi enim suam vim ponit, impetumque sedat per mollitiem lanae; et sicut fulmen re molli, ut stipula, exceptum solvitur et evanescit; sin incidat in rem duram, ut in ossa, ferrum, aes, acuitur eaque diffringit: sic pariter ira alterius infringitur responsione leni, dura vero exacerbatur et saevit. Insignis sententia est, ait Jansenius, artem docens qua indomita alioqui fera cicuretur et mansuescat. Et quis, inquit, irato suaviter et benigne respondeat, comiter et honorifice eum compellans, et placidis utens verbis, hujusmodi mollis responsio frangit accensam aut commotam iram. Exemplum habemus in Abigail. Contra, sermo durus, hoc est acerbus, etiam jacentem et sopitam iram sic suscitat, ut furor fiat. Mollis enim responsio minuit irae materiam, e contra sermo durus auget; cujus exemplum habemus in Roboam. Ira enim nascitur ex superbia alterius, aut injuria vera vel reputata. Superbia irati frangitur humilitate humilique responso; injuria pariter submissione mitique responso, qua quis se irato quasi subjicit et substernit, domatur et vincitur. Tunc enim iratus et injuria affectus videtur ultionem peregisse, et honorem suum recuperasse, cum reum vel aemulum sibi subjectum et quasi supplicem aspicit.
Simile pulchrum dat S. Chrysostomus, hom. 3 De Davide et Saule: "Sicut, ait, si infles in scintillam ignis, excitas incendium; si inspuis, exstinguis: idem fit in inimicitia proximi; si inflatos ac vecordes ingeras sermones, excitas ignem; sin mites ac moderatos, iram omnino exstinxeris;" uti iisdem exstinxit iram Heli pontificis Anna mater Samuelis, I Reg. 1, 17; et David iram Saulis, I Reg. xxiv, 9.
Illustre exemplum est apud Sophronium, vel potius Joannem Moschum, in Prato spirit. cap. penult., de Abbate Sergio, qui agricolam injuriantem et furentem humili lenique responso, quo probra in se conjecta agnoscebat, eorumque se reum fatebatur, non tantum pacavit, sed et sibi supplicem, imo monachum effecit. Idem fecisse Abbatem Paemenem cum Diacono suo a daemone ira percito, narrat cap. ultim.
Porro iram hoc modo vincere, ejusque damna praecidere, ingentis est tam virtutis quam gloriae. Nam, ut ait Beda in Proverbiis: "Gloriosus est injuriam tacendo tolerare, quam respondendo vindicare. Melius est bene vinci, quam male vincere." Hic enim, dum tacet, respondet, ac suo quieto lenique silentio docet mansuetudinem, ideoque dum vincitur, vincit, atque iratum quieti restituit, eumque sibi devincit et subjugat.
Mystice hanc gnomen adaptes Deo, q. d. Responsio mollis, id est confessio humilis redarguenti reddita frangit iram Dei, ut patet in Davide, qui Nathan prophetae redarguenti respondens: "Peccavi Domino," mox audire meruit: "Dominus quoque transtulit peccatum tuum," II Reg. xii, 13. Contra sermo durus eorum, qui arguenti resistunt, majorem iram districti judicis provocat, ut patet in Saule, qui Samueli se corripienti duriter respondens: "Imo audivi vocem Domini," etc., audivit se abjectum a regno Israel, I Reg. xv, 20. Ita Beda: "Responsio mollis frangit iram," q. d. inquit: "Qui verba increpantis humiliter recipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit; at qui superbus arguenti resultat, majorem contra se iram districti judicis provocat." Unde Galatinus, lib. VIII De Arcanis fidei, cap. XII, to sermo durus suscitat furorem applicat Judaeis, qui Christum accusantes apud Pilatum dureque conclamantes: "Crucifige, crucifige," provocarunt in se furorem Dei, qui proinde per Titum et Vespasianum Hierosolymam, cum tota Judaeorum gente, funditus vastavit.
Rursum ira habet quid magnanimi et leonini; leones autem, cum vident quem supplicem, iras ponunt eique parcunt, juxta illud:
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni. Et faciles animos mens generosa capit.
Insuper ira excandescens est quasi ignis effervescens, qui exstinguitur injecta leni aqua, hoc est miti mollique responso; et sicut vermis tener sensim erodit lignum, sic et mansuetudo iram.
Convicii ergo vindicta imo victoria sit, aut culpae modesta confessio; aut, si culpae non est sibi conscius, humilis et mansueta responsio. Sic Gedeon fortissimus appetitus verbis asperis a viris Ephraim indignantibus, quod ab eo non fuissent evocati ad praelium, post victos Madianitas, modesta responsione vicit seipsum, vicit et viros Ephraim: "Melior est, inquit, racemus Ephraim vindemiis Abiezer. In manus vestras tradidit Dominus principes Madian, Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis?" Unde effectum subdens Scriptura subjungit: "Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum," Judic. viii, 2.
Praeclare S. Gregorius Nazianzenus in carm. Adversus iram, eam vocat daemonem; sic enim orditur:
Irascor irae, daemoni intus condito.
Ac versus finem irae remedia suggerit: primum, orationem; secundum, signum crucis; tertium, humilitatem; quartum, praesentia nihili ducere; quintum: Probrum, inquit, quod iratus in te conjicit, vel verum est, vel falsum: si verum, agnosce; si falsum, nihili aestima. Objectiones deinde diluens subdit:
At laesit hic me? tu cave hunc laedas item. At reprimetur? forsan hinc crescet furor. At corripit ille? protinus verbis tuis Frangatur, atque moribus blandissimis, Solutus instar fluctuum ad terram illico; Aut ut procella, cum nihil renititur, q. d. Sicut maris insani fluctus ad littoris arenas impacti dissolvuntur, et sorbentur, aut resiliunt: sic irati furor et minae in mitem animum linguamque incurrens, ejus mollitie sorbetur, dissolvitur, infringitur. Et inferius:
An non furentes pateris hos, qui daemone Agitantur, ac vi perciti horrendum latrant? Quid? mente captos non feres? vel ebrios? Quid? rabidus ad te forte si currat canis? Quid? si camelus quispiam ferox tonet, Stabisne pugnax? nonne qui sapit, fugit? post nonnulla:
Ira torridum jocis petas: Adversus iram nam joco nil fortius. Quid rebus cunctis exstat mitius? Deus. Quis fervet ira? carnifex mortalium. O ira, fervor, daemonis domus horridi, Manifesta vultus macula, turbo mentium, Crapula, et asile, tartari ad lacus ferens, Horrenda legio, multiplex labes mali.
2. LINGUA SAPIENTIUM ORNAT SCIENTIAM: OS FATUORUM EBULLIT STULTITIAM.
2. LINGUA SAPIENTIUM ORNAT SCIENTIAM: OS FATUORUM EBULLIT STULTITIAM. — Pro ornat hebraice est תטיב tetib, id est, bonam pulchramque facit, id est ornat; Pagninus, condecorat; Septuaginta vero, bona novit; Tigurina, bene utitur scientia; R. Levi, bonam facit audientium mentem. Pro ebullit hebraice est יביע iabbia, id est, ut Chaldaeus, eructat; Aquila et Symmachus, ἀναθλύζει, id est effundit; Septuaginta, ἀναγγέλλει, id est pronuntiat, nuntiat, enuntiat; Syrus, evomit; alii, scaturit, redundat, manat quasi fons.
Igitur primo, lingua sapientium ornat scientiam, quia ipsa ostendit se sapientia praeditam, ac per eam sese sapientis nomen et decus possidere. Unde Septuaginta vertunt, lingua sapientum bona novit; vel, ut vertit auctor Catenae Graecor., lingua sapientum callet honesta; os autem amentium annuntiat mala.
Secundo et proprie, quia lingua sapientis apte, ordinate et sapienter suo tempore et loco sapientiam eloquitur; hoc enim magnum est sapientiae decus, dum isto discretionis et prudentiae ornamento decoratur; at vero os fatuorum sine discretione loci et temporis, non considerans an hic et nunc opportunum sit loqui talia, vel importunum, instar fontis aqua pleni eructat et ebullit sua stultiloquia. Unde Syrus vertit, evomit maledictionem; Tigurina, lingua sapientum apte et commode utitur scientia; os vero stultorum ebullit stultitiam; Aben-Ezra: "Lingua sapientum opportune utitur scientia; os vero stultorum est quasi torrens scaturiens et redundans, quasi dicas: Stultitia ab illorum ore nunquam cessat, sed perenniter ab eo fluit."
Tertio, quia, ut Vatablus vertit, sermo sapientum est plenus scientiae et eruditione; nam, ut ait Christus, Matth. xii, 34: "Ex abundantia cordis os loquitur."
Quarto, quia, ut R. Levi, sermo sapientum bonam rectamque facit audientium mentem; sermones vero stultorum in causa sunt ut dementia judicetur, ac videatur emanare a scaturigine cordium eorum, ut scilicet stultitiam suam promant, eaque alios aspergant, itaque eos sibi similes, id est stultos, vitiosos et impios efficiant.
Quinto, lingua sapientis ornat, id est commendat et honorat scientiam, scilicet practicam, id est honestatem et virtutem; ornare enim Latinis saepe idem est quod laudare: unde Cicero, De Aruspic. responsione: "Testimoniis, ait, clarissimorum Imperatorum ornatissimus Dejotarus."
Sexto, lingua sapientis est condita gratia, facundia et eloquentia: hoc autem ornat scientiam, q. d. Eloquentia sapientis ornat ejus sapientiam. Sic videmus nonnullos sapientes pollere mira gratia dicendi vel scribendi, ut etiamsi idem dicant quod alii, tamen illorum dicta vel scripta longe magis sapiant, placeant et influant in auditorum mentes, quam aliorum doctorum, qui hac gratia carent. Igitur lingua sapientis ornat, Hebraice, bonam, id est ornatam, gratam, jucundam efficit scientiam, q. d. Sapientis est ornate, eleganter, concinne loqui, et parem animi sensui et scientiae sermonem afferre: e contrario "os fatuorum ebullit stultitiam," id est stultorum uti sensus depravatus est, sic et sermo quoque inornatus et indecorus.
Quocirca Tullius, lib. III De Oratore: "Eloquentia, ait, nihil aliud est quam copiose loquens sapientia." Et inferius: "Hanc cogitandi pronuntiandique rationem, vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant. Hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones; atque ab hac similitudine Coruncani nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt," etc. Absurdum praeterea existimat, inutile et reprehendendum dissidium linguae atque cordis, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Quippe cum ipsum benedicere, sapere sit; nulla vero sapientia perfecta, quae oratione illustri insignique verborum luce destituatur. Atque, ut alibi testatus est: "Eloqui copiose, modo prudenter, melius est, quam vel acutissime sine eloquentia cogitare." Tandemque inutilem "sapientiae thesaurum absconditum," et qui videri atque lucere in oculis mortalium non possit, neque copiosa oratione, aut luculenta inscriptione exornari, hic verbis describere visus est, I Tuscul. Quaest. paulo ab initio: "Mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas neque disponere, neque illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter otio abutentis et litteris."
Porro haec eloquentiae gratia varia est et multiplex, quam proinde in varios Deus varie partitur. Unde Cicero, lib. III De Orat., ejus principes nominans, ostendit pariter in qua ejus dote quisque excelluerit: nimirum suavitas fuit Socratis, subtilitas Lysiae, acumen Hyperidis, sonitus Aeschinis, vis Demosthenis, gravitas Africani, lenitas Laelii, asperitas Galbae, profluentia canora Carbonis, jucunditas Catuli, varietas ac temperatio Caesaris, limata Sulpitii subtilitas, animi impetus et summa contentio Cottae, vehementia, commotio, acrimonia Antonii: constans denique fuit semperque sui similis Ciceronis dictio, in eaque diligens verborum et sententiarum eligendarum cura.
Multo magis lingua et eloquentia varia Doctorum Ecclesiae tam Graecorum, quam Latinorum ornat sapientiam Christianorum. Nam, ut solerter advertit noster Hieronymus Platus, lib. III De Bono status Religios. cap. xi, S. Basilii stylus doctrinam redolet, ac praeceptis sanctitatis mirifica abundat. Profundior ubique Nazianzenus, atque in altissima mysteria sese ultro inferens cum magno verborum ac rerum pondere. Athanasius lenior, sed tamen plenus, ac sermone temperato sibi semper similis, multaque cum auctoritate docens. Epiphanius contra haereses acer. Theodoretus in Scriptura interpretanda diligens et planus. Damascenus doctissimus, atque in difficillimis fidei dogmatibus enodandis aptissimus. Chrysostomus vero, ut suo nomine prae se fert, disertus ac popularis, et in audientium animos influens, atque eleganti verborum copia quasi plene eloquentiae flumine in omnem partem impellens.
Inter Latinos Cypriani oratio pura et copiosa, nihil tamen redundans, plena dignitatis et ponderis; denique, ut de ipso testatur S. Hieronymus, instar fontis purissimi dulcis et placide procedens, ut merito Augustinus quoque eum doctorem suavissimum appellet. Ambrosius autem suum ipsa quoque habet dicendi genus sententiarum ubertate refertum, verbis fluens lectissimis, ac praeterea numeris suis aptissime astrictum, ut plane vel Theologum oratorie, vel oratorem theologice dicentem audire videaris: de cujus dulcedine quid majus dici potest, quam quod ab ipso Deo grandi prodigio praesignificata sit jam tum, ut accepimus, cum infantis in ore apum examen consedit? Hieronymi quoque sermo doctus et antiquitatis exemplis abundans multoque acumine; deinde, quod caput est, ad omnia exprimenda apprime factus, sive Scriptura ad verbum interpretanda, sive praecepta omni vitae praescribenda, sive quidpiam laudandum aut vituperandum sit, sive denique aliquis ad virtutem cohortandus, in quibus omnibus ita valet, ut plane illa coelestis eloquentia videatur. Augustinus autem uberrimus, copiosissimus, lenissimus; idem ad arduas quasvis quaestiones, idem ad populares conciones aptissimus, in quibus multa cum gratia et mentem instruit, et movet voluntatem. Leone vero quis gravior, numerosior, atque, ut sic loquar, rotundior? cujus oratio majestate plena, et quibusdam quasi verborum fulminibus instructa? Gregorius totus ubique moralis, quo in genere mirifice excellit, idemque suavissima quadam exemplorum ac similitudinum copia lectorem retinens, eumque tum ad virtutem doctrina erudiens, tum etiam styli lenitate ac varietate demulcens.
Quid de Bernardo dicamus, quem vere appellare possumus plane mellitum, qui spiritualibus documentis scatens, iisque optimis ac perfectissimis, id etiam praecipuum habet, ut ita Scripturas sacras in suum stylum immisceat et contexat, ut vel ipse Scripturae verbis loqui, vel Scriptura ipsius ore sonare videatur? quae res una cum lepore gravitatem quoque ac vim habet mirabilem.
Denique lingua sapientum, id est piorum ornat scientiam, id est virtutem et probitatem, quia scilicet eorum lingua vitae probae comes est, ac proinde eam ornat, et vicissim ab ea ornatur; quae enim dicunt ore, hoc docent opere; opus ergo ori, et facta verbis ornatum conciliant.
Audi Nazianzenum, orat. De Plaga grandinis: "Ille quidem sapiens est vere, qui pauca quidem de virtute verba facit, caeterum per ea quae agit, multa demonstrat, ac fidem et auctoritatem sermoni suo per vitam conciliat. Venustior enim meo judicio est pulchritudo ea quae oculis cernitur, quam quae sermone solum pingitur; et divitiae quas manus tenent, quam quas somnia effingunt; et sapientia quae per opera demonstratur, quam quae sermone nitet et splendescit." Et D. Augustinus, lib. IV De Doctrina christiana: "Talis doctor qui non contemptibiliter vivit, non solum submisse ac temperate, verum etiam ornate et granditer dicit." Itaque ex vita in orationem ornatus, magnitudo et majestas redundat. Subdit vero: "Si autem hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum praemium comparet, sed etiam praebeat aliis exemplum, et sit ejus quasi copia dicendi forma vivendi: quid pulchrius?"
Nota to ebullit, vel ut Chaldaeus, eructat: stulti enim os velut cacabus ebullit, et velut stomachus plenus stultitia eam eructat. Nam, ut ait S. Basilius in Psal. xliv, sub initium ad illa, Eructavit cor meum verbum bonum: "Ructus est occultus quidam flatus, qui ex fervore alimenti erumpentibus bullis exhalat." Et ut S. Hieronymus: "Est digestio cibi, et concoctarum escarum in ventrem efflatio." Additque: "Juxta qualitatem ciborum e stomacho ructus erumpit, et boni vel mali odoris flatus indicium est: ita interioris hominis cogitationes verba proferunt, et ex abundantia cordis os loquitur." Hinc verba ipsa experimenta hominum vocari possunt, dicente Apostolo II Cor. xiii, 3: "An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus?" juxta id quod scriptum est, Prov. xv, 2: "Os stultorum ebulliet (eructabit et scaturiet tanquam ex fonte) stultitiam." Nam prodit quod intus latet. "Effigies animi, inquit Seneca, sermo est." Ita Pineda De Rebus Salomon. lib. V, cap. iv, et lib. III, cap. xii.
Tales sunt haeretici, caeterique infideles, et impii: "Ut Porphyrius et Julianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant," ait Beda.
3. IN OMNI LOCO OCULI DOMINI CONTEMPLANTUR BONOS ET MALOS.
3. IN OMNI LOCO OCULI DOMINI CONTEMPLANTUR BONOS ET MALOS. — Pro contemplantur hebraice est צופות tsophot, id est, ut Septuaginta, σκοπεύουσιν, id est speculantur: inde enim צפית tsaphit vocatur specula, et צופה tsophe speculator; qualis est Deus, qui ex alta coeli, imo aeternitatis suae specula speculatur omnia quae fiunt in coelo, terra et abysso; omnia praeterita, praesentia et futura; omnia tam patentia, quam secreta et cordis arcana; quem proinde ubique oculis mentis et memoriae vicissim speculari, revereri et colere debemus, juxta illud quod canit Ecclesia in hymno ad Laudes, feria V, ex Prudentio:
Nec lingua mendax, nec manus, Oculi nec peccent lubrici, Nec noxa corpus inquinet: Speculator astat desuper, Qui nos diebus omnibus, Actusque nostros prospicit A luce prima in vesperum.
Porro finem et fructum hujus speculationis oculorum Dei assignat Psaltes, dicens, Psal. xxxiii, 16: "Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum."
Idem fuit sensus omnium veterum, etiam Poetarum et Philosophorum. Unde Victorinus, lib. IV Adversus Arium (exstat tomo V Biblioth. SS. Patrum), docet Deum olim non tantum creditum mundi oculum, sed etiam in mundi vertice constitutum, ut aspectu minime versatili omnia intueretur.
Deus ergo bonos speculatur oculis placidis et benevolis, malos oculis iratis et malevolis; bonos, ut salvet et beet; malos, ut perdat et damnet; utrosque, ut judicet singulorum cogitata, dicta, facta. Vide dicta cap. iii, vers. 6; Eccli. cap. xxiii, 28.
Mystice, oculi Dei sunt providentia, favor, gratia, ac vicissim ira, indignatio, vindicta; horum enim indices, ideoque symbola sunt oculi.
Porro in Hebraeo, ut liquet ex accentu ethnach, haec sententia, aeque ac ceterae, est bimembris, sicque sonat, in omni loco oculi Domini sunt speculantes bonos et malos. Prius hemistichium dat rationem et quasi causam posterioris, q. d. Ideo oculi Domini ubique speculantur bonos et malos, quia ubique et in omni loco sunt per essentiam, praesentiam et potentiam. Oculi enim hic non corporis intelliguntur, sed mentis, puta ipsa mens et intuitus Dei, quae non est aliud quam ipsa deitas. "Deus enim totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui," ait Plinius, lib. ii, cap. vii.
Hunc versum jure sibi attribuit S. Franciscus; cum enim a F. Masseo ad explorandam ejus humilitatem rogaretur: "Unde fit quod totus mundus abeat post te, cum tu non sis nobilis, non dives, non doctus," etc.? Respondit S. Franciscus: "Vis scire unde mihi quod totus mundus abeat post me? hoc mihi est ab illis oculis altissimi Dei sanctissimis, qui in omni loco contemplantur bonos et malos. Hi enim oculi non vident inter malos majorem peccatorem, aut viliorem vel ineptiorem quam me. Et quia ad efficiendum hoc mirabile opus quod intendit facere in terra, creaturam minus idoneam non vidit, propterea me elegit; quia stultum mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et ignobilia et contemptibilia et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (nobiles et magnates et fortes), ut sublimitas virtutis sit ex Deo, et non ex creatura, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus; sed qui gloriatur, in Domino glorietur."
Denique, versum hunc S. Thomas in festo S. Michaelis pro themate concionis proponit, eumque explicat varias intuitus Dei causas, modos, effectus et fructus recensendo.
Tropologice, si oculi Dei in omni loco contemplantur nos, par est ut nos vicissim in omni loco eum contemplemur, nunc orando, nunc psallendo, nunc laudando ac dicendo cum Psalte, Psal. cii: "In omni loco dominationis ejus benedic, anima mea, Domino;" nunc invocando et dona poscendo: quis enim pauper, cum a divite benigne respicitur, oculos ad illum non efferat, ut subsidium suae paupertatis accipiat? Si semper a Domino oculis misericordiae aspiceris, tu, qui pauper et mendicus es, fac ut assidua mentis elevatione in ipsum accipias semper ea quibus a miseriis eripiaris.
4. LINGUA PLACABILIS, LIGNUM VITAE: QUAE AUTEM IMMODERATA EST, CONTERET SPIRITUM.
4. LINGUA PLACABILIS, LIGNUM VITAE: QUAE AUTEM IMMODERATA EST, CONTERET SPIRITUM. — "Placabilis," id est placans, placida, leniens iram aut dolorem, ut Hebraeum מרפא marpe derivetur a רפא rapha per ה, id est lenire; litterae enim א et ה saepe apud Hebraeos inter se commutantur. Alioquin si in marpe retineamus ultimum א, vertendum est, sanitas vel medicina linguae, id est sanans et medicans lingua, puta iram aut dolorem, est lignum vitae, id est suavis, grata et accepta instar ligni vitalis paradisi. Unde ex Hebraeo sic ad verbum vertas, medicina linguae lignum vitae est; perversitas (id est perversa lingua, qualis est immoderata et temeraria) in ea, confractio spiritus.
Mirum est Septuaginta pro perversitas et confractio vertere contrarie, sanitas linguae, inquiunt, arbor vitae; qui autem conservat eam, implebitur spiritu; et Syrus, sanitas linguae lignum vitae; et qui de fructibus ejus vescitur, satiabitur ab ea; et Chaldaeus, medicina linguae arbor vitae; et qui comedit ex ea, de fructibus ejus satiabitur; R. Salomon vero posteriorem partem sic vertit, cum quis nefarie lingua utitur, est profligatio in vento, hoc est, perniciem accerset gravissimam, quae vento Orientali comparatur; hic enim constitutus est ad puniendos sceleratos, juxta illud Jerem. xviii, 17: "Sicut ventus urens (Hebraice, orientalis) dispergam vos;" Psal. xlviii, 8: "In spiritu vehementi (Hebraice, orientali) conteres naves Tharsis." Simile est Exodi xiv, 21.
Et R. Levi: "Quies linguae, ait, est lignum vitae, hoc est, cum quis sermonibus parcit, silet et quiescit, sibi vitam pariet: cum enim quis ad damnum ei inferendum insurgit, hujus sermonibus delinietur; qui autem in lingua sua pravitatem vastitatemque collocat, sibimet gravissima inopinataque discrimina gignet, sicut arbor quae venti vehementae confringitur; iram enim adversarii irritabit."
Verum melius Noster, Septuaginta, Chaldaeus, Syrus et alii per רוח ruach accipiunt spiritum, non ventum. Unde Noster vertit, conteret spiritum; Septuaginta vero, satiabitur spiritu, quia Hebraeum שבר scheber et contritionem et escam qua satiamur significat.
Igitur "lingua placabilis," primo, est lingua placida, ac linguae sanitas est lingua in se sana: quae scilicet nullis irae, invidiae, impatientiae morbis laborat; haec proinde instar fructus arboris vitae, primo, ipsummet hominem cujus est, in jugi pace, serenitate, laetitia conservat. Secundo, vitam ejus, tum corporis, tum animae conservat et prorogat; mors enim animae, et saepe corpori, irrogatur per detractiones, calumnias, lites, rixas, aliaque linguae intemperantis crimina, a quibus cavet lingua mitis et placida. Tertio, omnes animae potentias, motus, sensus, affectus, totumque hominem temperat et componit, sublatis irae et concupiscentiae cum ratione dissidiis; qua in re sanitas animae, et consequenter corporis, consistit. Vide quae de ligno vitae dixi cap. iii, 18, et cap. xi, 30, et Genes. ii, 9.
Denique S. Chrysostomus in Psal. cxl, 3, ad illa: "Pone, Domine, custodiam ori meo," docet Adamum et Evam pulsos paradiso, quia linguam non custodierunt, sed cum serpente colloquia miscuerunt: iis enim persuasi pomum vetitum comederunt: quare custodiam linguae esse necessariam, ut felicitatem paradisi, quam loquendo perdidit Adam, quoad licet recuperemus. Hinc per Cherubim gladio igneo custodientem paradisum, mystice accipit custodiam linguae ex cogitatione et terrore judicii divini. "Quaenam autem, inquit, fuerit haec custodia, nisi ratio et cogitatio, quae urget terribiliter habens prae manibus ignem eos usturum, qui ore suo temere usi fuerint?"
Secundo, "lingua placabilis" et sanans est lingua mitis et placida, quae sua lenitate et gratia dolores et aegritudines animi in aliis curat et sanat, sicut lignum vitae curabat omnes corporis alterationes: nimirum iratos sedat, dissidentes conciliat, invidos amicat, superbos facit humiles, pusillanimes erigit, etc. Quae autem "immoderata," Hebraice perversa est, puta immitis, iracunda, aliove vitio infecta et depravata, "conteret spiritum," quia menti alterius infigit aculeos irae, doloris, vindictae, pusillanimitatis, maeroris, angoris, aut imprudentiae et stoliditatis, quibus animi spiritusque pax, sanitas, vigor et robur frangitur et conteritur.
Magna haec linguae est dos et gratia, quam S. Bernardus in Praelatis requirit, serm. 25 in Cant. Explicans enim illud, Nigra sum, sed formosa, filia Jerusalem, ait haec verba esse sponsae, quae, ut aemulas stimulis invidiae contra se agitatas leniret, eas amice vocat filias Jerusalem. Additque: "Omnibus quidem optanda est ista perfectio; proprie autem optimorum forma est Praelatorum. Sciunt quippe boni fidelesque Praepositi languentium sibi creditam animarum curam, non pompam. Cumque internum murmur cujuspiam illarum querulae vocis indicio deprehendunt, etsi in ipsos usque in convicia et contumelias prorumpentis, medicos se et non dominos agnoscentes, parant confestim adversus phrenesim animae non vindictam, sed medicinam. Haec igitur ratio cur sponsa filias Jerusalem dicat eas ipsas, quas malevolas sustinet atque maledicas, videlicet ut in blando sermone deliniat murmurantes, commotionem sedet, sanet livorem. Scriptum est enim: Lingua pacifica compescit lites." Sic enim legit, imo explicat S. Bernardus quod nos legimus: "Lingua placabilis lignum vitae."
Huc facit discrimen iracundi et patientis, quod dat B. Antiochus in Pandectis: "Ramus, inquit, cum viret ac lentus est, difficile frangitur, quia cedit manui; qui autem aridus est, facile confringitur, quia non cedit. Sic item mitis sane vir difficile convellitur, quia cedit et leniter flectitur; at iracundus, flecti nescius, uno tantummodo verbo frangitur."
Porro Septuaginta vertunt, sana lingua est arbor vitae; quisquis eam custodierit, implebitur spiritu, scilicet lenitatis, pacis, charitatis, sicut furnus calefactus, si clausus custodiatur, impletur spiritu caloris. Auctor vero Catenae Graecorum sic Septuaginta explicat: Est, inquit, duplex linguae sanitas: una qua sanat, altera quae sanatur. Ea lingua merito vocatur sana, quae verbo non peccat; morbus enim linguae est peccatum per illam admissum. Impletur autem spiritu, qui lingua non peccat, non quovis, sed sancto. Exhortatur infra quoque Sapiens ad cautam linguae custodiam. Ait enim: "Favus mellis sunt boni sermones; dulcedo autem illius sanitas est animae." Doctrina de rebus utilibus et salutaribus germinat scientiam; haec autem est lignum vitae.
5. STULTUS IRRIDET DISCIPLINAM PATRIS SUI: QUI AUTEM CUSTODIT INCREPATIONES, ASTUTIOR FIET.
5. STULTUS IRRIDET DISCIPLINAM PATRIS SUI: QUI AUTEM CUSTODIT INCREPATIONES, ASTUTIOR FIET. — Syrus, prudens autem custodit increpationes patris; Chaldaeus, et qui sibi cavet ab ejus increpatione, callidus est. Pro irridet hebraice est ינאץ iinats, id est aspernatur; Chaldaeus, reprobat; Septuaginta, subsannat. Sententia clara est, q. d. Stultus, id est insipiens et impius suo judicio suisque concupiscentiis addictus, cum de iis corripitur a patre, correctionem aspernatur: qua in re stultitiam suam ostendit, quia cum correctio haec proficiscatur ex amore paterno, quo pater summe cupit bonum filii, ut scilicet eum doceat sapientiam et virtutem, ipse stulte et bonum hocce suum et amorem paternum spernit, ultroque in vitia, quae eum in ruinam et gehennam ducent, ruit; in dies enim fit stultior, et in stultitia, id est vitiis et iniquitate, obstinatior.
At vero qui custodit increpationes, astutus; Septuaginta, astutior, id est prudentior et sapientior fiet, quia proficiet in omni honestate et virtute quae ei decus et felicitatem praesentem et aeternam conciliabit. Hebraice est יערים iarim, id est astutus, callidus fiet instar serpentis; serpens enim oculos catulorum debiles et palpitantes solet acuere succo feniculi; atque inde tam acer visus in serpente, uti tradit Albertus Magnus, quin et Plinius, lib. xxi, cap. xxiii: "Feniculum, ait, nobilitavere serpentes gustatu senectam exuendo, oculorumque aciem succo ejus reficiendo." Idem vero, lib. viii, cap. xxvii: "Anguis, ait, hyberna latebra visu obscurato marathio herbae sese affricans, oculos inungit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis juniperi se scabit." Simili modo parentes correptione sua acuunt prudentiam et virtutem filiorum. Haec sententia saepius inculcatur a Salomone, quia principium est et causa omnis boni filiorum, ut cap. i, 1, cap. iv, 1, cap. vii, 1, et nominatim cap. xii, 1, cap. xiii, 1. Vide ibi dicta.
IN ABUNDANTI JUSTITIA VIRTUS MAXIMA EST: COGITATIONES AUTEM IMPIORUM ERADICABUNTUR
IN ABUNDANTI JUSTITIA VIRTUS MAXIMA EST: COGITATIONES AUTEM IMPIORUM ERADICABUNTUR. — Hic versus non est in Hebraeo, sed in Septuaginta e quibus eum Noster transcripsit. Pro virtus graece est ἰσχύς, id est robur, fortitudo, q. d. Justus, dum quotidie in justitia proficit, quotidie robur ejus augendo, corroborat pariter seipsum in bonis tam corporis quam animi; quo fit ut omnes tentationes, persecutiones, afflictiones in dies fortius superet, omniaque hujus mundi adversa aeque ac prospera generose transcendat, nec ullis promissis aut minis a justitia et virtute se vel latum unguem abduci sinat, quia in Deo et coelo cor defigens omnia terrena despicit; at cogitationes et desideria impiorum, quia in terrenis opibus, amicis, honoribus collocantur, hinc debiles sunt, caducae et evanidae, ideoque cito radicitus succidentur et interibunt. Videntur Septuaginta hanc sententiam addidisse sequenti, quae exstat in Hebraeo, explicationis gratia; illius enim videtur esse paraphrasis et interpretatio, ut patet utramque conferenti.
Denique, nonnulli justitiam hic accipiunt particularem, quae est virtus jus suum cuique reddens, sicque explicant, q. d. Justitia est maxima virtutum moralium, ut docet Aristoteles, lib. V Ethic. cap. i, et S. Thomas, I II, Quaest. lxvi, art. 4, qui et causam dat, quod justitia sit propinquior rationi, quodque ejus subjectum sit voluntas, objectum vero sint operationes, quibus homo recte et juste ordinatur ad alterum; cum fortitudo sit in appetitu irascibili, temperantia in concupiscibili, ejusque objectum sint cibus, potus et res venereae. Verum pro virtus graece non est ἀρετή, sed ἰσχύς, id est robur, fortitudo, uti dixi.
6. DOMUS JUSTI PLURIMA FORTITUDO: ET IN FRUCTIBUS (Hebraice, proventibus) IMPII CONTURBATIO.
6. DOMUS JUSTI PLURIMA FORTITUDO: ET IN FRUCTIBUS (Hebraice, proventibus) IMPII CONTURBATIO. — Septuaginta, domibus justorum fortitudo multa; fructus autem impiorum peribunt. Pro fortitudo hebraice est חסן chosen, id est robur, fortitudo, item opes et thesaurus reconditus et protectus.
Primo ergo R. Levi sic explicat: Domus justi munita est et firma duplici ratione, tum proprio robore, tum peculiari Dei providentia, qua justum complectitur. Verum, cum illam impius subibit, eadem conturbabitur, et excidium non evadet, aufereturque ab illa tum munimen, tum meritum. Accedit R. Salomon: Domus justi, inquit, est templum a Davide, vel potius a Salomone aedificatum, quod Israelitis tutissimum fuit munimentum et turris fortitudinis. Sed cum in illud Manasses idolum induxit, tunc conturbatum, profanatum et dissipatum fuit.
Secundo, Baynus, q. d. Non opes, sed justitia dat vires ad tolerandas adversitates: quibus proinde domus justi resistit, non impii.
Tertio et genuine, "fortitudo" hic non tam robur, quam opes et thesaurum significat: hic enim directe opponitur fructibus, Hebraice proventibus, impii; et hunc significat Hebraeum chosen, quia fortitudo divitum sunt eorum divitiae, juxta illud cap. x, 15: "Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus."
Unde Pagninus, Vatablus, Cajetanus, Marinus, Aben-Ezra, et alii passim vertunt, domus (vel domui, aut in domo) justi thesaurus multus, id est magnus, q. d. In domo justi multae congregantur et conservantur opes, eaeque manent et durant, quia sunt chosen, id est conditi et protecti a sapientia justitiaque, et a Deo: at fruges et proventus impii conturbantur, id est disturbantur et dissipantur vel grandine et procellis, vel a praedonibus et militibus eas diripientibus, vel ab ipsis domesticis, qui in domo impii solent pariter esse iniqui et rapaces, ut quisque sibi rapiat quod potest; itaque proventus domus et heri dissipantur et pereunt. Cum ex adverso proventus opesque justi Deus tutetur a procellis, a praedonibus, ab omni adversitate; ac domestici justi pariter sint fideles et justi, qui proinde in bonum et opes domus et heri collaborant et conspirant. Rursum justus conservat opes, riteque expendit in suos usus et in eleemosynas, ob quas Deus vicissim ei majores proventus attribuit. At impius bona sua in symposia, ludos, aleas, meretrices effundit et dilapidat: quo enim major ei proventus et annona obvenit, eo liberius peccat, et in luxum diffluit. Unde Baynus: Proverbium hoc docet, inquit, opes justis fore materiam virtutis, impiis vero vitiorum fomenta. Aben-Ezra vero: Justi domus, inquit, est instar munitionis, id est, apothecae justi annona plenae sunt, q. d. In domo justi ampla horrea frugibus referta sunt.
Insuper chosen, id est fortitudo, fortisque thesaurus, significat opes justi justo labore partas recondi, et diu servari in familia justi, et a patre ad filios et nepotes solere transfundi; cum ex adverso opes impii, utpote per rapinam, usuram et iniquos contractus partae adeo non durent, ut domum conturbent, dum de earum possessione et haereditate litigant haeredes, vel inter se, vel cum iis, a quibus injuste ablatae sunt. Denique videmus in domibus piorum vigere pacem, amorem, concordiam; domos vero impiorum assiduis odiis, litibus, rixis conturbari. Unde Tigurina vertit, in domo justi thesauri multi sunt; at in proventibus impii perturbatio; Vatablus, per fructum impii labefactatur, scilicet domus ipsius, puta per opera prava; haec enim sunt fructus impii.
Mystice, haec accipias de thesauris virtutum et bonorum operum, praesertim eleemosynarum, quae cum justo perdurant, imo eum perducent ad regnum coeleste, juxta illud Christi: "Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur," Matth. vi. Cum ex adverso opera impiorum non perdurent, vel quia prava; vel si bona, non sunt stabilia: ille enim impius ad impia relabitur.
Allegorice, Auctor Catenae Graecor.: "Per domos justorum, inquit, accipe Ecclesias, in quibus Dei fortitudo per Spiritus Sancti praesentiam existit: per fructum autem impiorum prava illorum opera, propter quae certo interituri sunt." Et Beda: "Domus justi, ait, est Ecclesia Christi, quae plurimam habet fortitudinem, ita ut pluvia, ventis fluminibusque tentationum frequentium nequaquam possit dirui; et in operibus diaboli conturbatio fervet assidua, quae eamdem Christi domum vel per falsos fratres, vel per apertos adversarios dejicere tentat."
7. LABIA SAPIENTIUM DISSEMINABUNT (Hebr. spargunt; Tigurina, serunt; Symmachus, custodiunt) SCIENTIAM: COR STULTORUM DISSIMILE ERIT.
7. LABIA SAPIENTIUM DISSEMINABUNT (Hebr. spargunt; Tigurina, serunt; Symmachus, custodiunt) SCIENTIAM: COR STULTORUM DISSIMILE ERIT. — Hebraice, cor stultorum non sic; Syrus et Pagninus, non est rectum; Tigurina, non est solidum; R. Salomon, non est verum; Chaldaeus, labia sapientum notam faciunt (Syrus, loquuntur) scientiam, et stultorum non ita; Septuaginta, labia sapientum alligata sunt sensu; corda autem imprudentium non secura; vel, ut auctor Catenae Graecor., sapientum labia judicio et sensu alligantur; stultorum autem corda sunt lubrica et instabilia. Pro dissimile enim hebraice est כן ken, quod est adverbium significans sic, ita; idem est nomen significans rectum, verum; item firmum, solidum.
Pro disseminabunt hebraice est יזרו iezaru, quod primo significat, ventilatione spargent, seminabunt, ut vertit Noster, Vatablus, Pagninus et caeteri; secundo, constringent, cingent, complectentur, alligabunt sibi scientiam, ut vertunt Septuaginta: verbum enim זרה zara est contrariae significationis (qualia plura habent Hebraei), ut non solum spargere, sed et constringere, sive ea quae sparsa et soluta erant, complicare et accingere significet; ut tam litteris (licet transpositis) quam significatione alludat ad אזר azar, id est cinxit, accinxit. Unde R. Salomon vertit, sapientes scientia coronabuntur; זר zer enim coronam significat. Utrumque significatum huic loco congruit, et eodem redit.
Sensus ergo planus est, q. d. Sapientes ita sapientiam et virtutem (haec enim est scientia Sanctorum) cordi suo, et vicissim cor sapientiae alligant, ut ea plene cor imbuant et impleant, quo fit ut cor mentemque habeant fixam et stabilem, atque sapientia pleni, eamdem deinde eructent, et in alios disseminent; at vero cor stultorum dissimile est: nam alligatum est non sapientiae, sed stultitiae; quo fit ut mentem habeant instabilem, vagam et lubricam, qua ab una concupiscentia in aliam volvantur et dilabantur, utque stultitiam, qua pleni sunt, eructent et in alios disseminent. Unde S. Gregorius, III part. Pastor. admonit. 19: "Per istos, inquit, scribitur: Cor stultorum dissimile erit. Cor quippe sapientum sibimetipsis semper est simile, quia dum veris persuasionibus acquiescit, constanter se in bono opere dirigit; cor vero stultorum dissimile est, quia dum mutabilitate se varium exhibet, nunquam idem quod fuerat manet." Quare, ut ait Sixtus philosophus, sapiens semper similis est sibi, insipiens semper dissimilis.
Id videre est in haereticis, qui semper alia et alia, imo prioribus contraria docent. Videatur Lutherus septiceps apud Cochlaeeum.
Igitur Hebraeus iezaru significat sapientes in docenda sapientia, id est virtute, id facere debere, quod faciunt agricolae in seminando semine, juxta parabolam seminantis propositam a Christo, Matth. xiii, 3: nimirum primo quod sicut agricolae iezaru, id est ventilant semen seminandum, ut illud sit purum et a paleis secretum, sic pariter sapiens scientiam et sapientiam quam docet, eventilet purgetque ab omni errore, aeque ac mentem a cupiditate. Secundo, quod sicut agricolae iezaru, id est sibi alligant et astringunt saccum seminis seminandi, sic pariter sapiens astringat sibi scientiam docendam, ut scilicet cordi suo eam penitus imprimat, ut, dum docet, non ex ore, sed ex intimo cordis sensu, affectu et spiritu eam promere et exspirare videatur. Hoc est quod ait Christus: "Exiit qui seminat seminare semen suum," qui scilicet semen, id est verbum Dei, jam facit suum, id est suo cordi intime illud indidit et impressit. Peccant hac in re multi doctores et concionatores, qui conciones a se conscriptas ex memoria ad verbum recitant, perinde ac si recitarent orationem Ciceronis quam didicerunt: quare eorum concio est arida et frigida declamatio; at sapientes magis ex corde quam ex memoria dicta sua promunt, ideoque illa viva sunt, efficacia et ardentia, quibus mentes auditorum accendunt et impellunt quocumque volunt.
Tertio, sicut agricolae iezaru, id est seminant semen liberaliter spe copiosae messis, sic et sapiens sapientiam suam large spargit et disseminat, sciens eam esse semen, et ad seminandum eam sibi a Deo esse datam, qui hujus seminationis exactam ab eo exiget rationem in die judicii, praesertim quia pariter scit suae seminationi amplam a Deo promissam esse mercedem, nimirum lauream doctorum in coelis, et conversionem auditorum in terris. Esto enim auditores illico non convertantur, suo tamen tempore concionis auditae memores, fructum vel in se vel in aliis non paenitenduem producent. Unde S. Chrysostomus, hom. 41 in Gen.: "Agricola quidem, inquit, non pari alacritate seminat, cogitans fructus hactenus fuisse inutiles; nos autem ab hac cura liberi sumus. Nam licet jacto aequali semine ob auditorum ignaviam fructum non capiamus, perfecta tamen nobis futura est messis ac merces." Hinc monet Sapiens, Ecclesiaste xi, vers. 1: "Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies eum." Et vers. 4: "Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet." Et Isaias, cap. xxxii, 20: "Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini." Igitur sicut agricola totum agrum suum serit, nec partem fertiliorem a minus fertili secernit: sic et praedicator nec consideret an multi sint auditores vel pauci, an nobiles vel ignobiles, an docti vel rudes; sed dicat cum Apostolo: "Sapientibus et insipientibus debitor sum," omnique data occasione strenue doceat et praedicet. Sic S. Franciscus, teste S. Bonaventura, eadem mentis alacritate, eodem spiritus fervore concionabatur paucis et multis, divitibus et pauperibus, civibus et rusticis. Tales fuere Apostoli, virique Apostolici, de quibus dicitur Psal. cxxv: "Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos."
Quarto, S. Ambrosius in Psal. xxxvi: "Labia sapientum, ait, alligata sunt sensu, eo quod omnia quae loquuntur vero sensui congruere videantur, et sensus etiam sui prudentia intelligant quae loqui debeant vel tacere, ut quae silenda sint, cohibeant claustro quodam nexuque labiorum; in his autem quae oporteat dici, labiorum vincula resolvant."
Idem in Psal. xxxviii: "Labia sapientis alligata sunt intellectu. Quando ergo vides illudentibus protervis sapientem tacere, dic: Ligavit iste intellectu labia sua, hoc est, prudenter tacet, ne labiorum suorum vinculis alligetur. Posuit ori suo custodiam, sepsit aures suas spinis, vectem adhibuit foribus oris sui; servat thesaurum cordis, et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat, ne quisquam prius fur in cor ejus aut perturbator irrumpat, et ad eos captivum trahat, quibus flagitia sua vendat." Idem, lib. III, epist. ad Constantium: "Labia tua alligata sint sensu, id est, ait, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet et alloquium tuum, atque tractatus aliena non indigeat assertione, sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat. Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera; quam si quis rejicit, desperatam sui prodit salutem. Et ideo circa eos, qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam. Appone malagma, adjunge alligaturam salutaris praecepti, ut vagos et fluctuantes circa fidem vel disciplinae observantiam, nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire." Plura vide apud S. Chrysostomum, S. Ambrosium, Barradium, Salmeronem, et alios interpretes explicantes parabolam seminantis, Matth. xiii, 3.
8. VICTIMAE IMPIORUM ABOMINABILES DOMINO: VOTA JUSTORUM PLACABILIA
8. VICTIMAE IMPIORUM ABOMINABILES DOMINO: VOTA JUSTORUM PLACABILIA — id est grata et accepta sunt Deo, aptaque ad Deum conciliandum et placandum. "Vota" hic significant non promissa Deo facta, sed preces; hebraice enim est תפלה tephilla, id est oratio, preces, supplicationes. Hebraea ergo sic habent, sacrificium impiorum abominatio Domini; et oratio rectorum beneplacitum ejus; Chaldaeus, et in oratione justorum placabitur; Syrus, gratas habet justorum preces; Septuaginta, in Catena Graecorum, Dominus impiorum victimas execratur; ast illorum preces, qui rationem vitae recte instituunt, acceptae sunt apud eum. Sententia est clara. Ratio est, quod olim ante Christum omnia sacrificia Judaeorum et Gentilium totam suam vim merendi, satisfaciendi et impetrandi habebant ex opere operantis, hoc est ex sanctitate et dignitate offerentis. At in lege nova Christus instituit sacrificium Eucharistiae, quod valet non tantum ex opere operantis, sed longe magis ex opere operato, id est per se et vi sua, quia tam offerens, quam victima ejus, est ipse Christus, qui Deo gratissimus est; quare etiamsi offerens, puta sacerdos, sit impius, tamen sacrificium Eucharistiae ab eo oblatum vim suam, quam habet ex opere operato, retinet et conservat, uti docent omnes Theologi. Et S. Augustinus, lib. II Contra Parmen, cap. vi, ipsi caeterisque Donatistis hunc locum Salomonis objicientibus, ex eoque contendentibus baptismum ab haereticis, utpote impiis collatum esse Deo ingratum, ideoque invalidum et reiterandum, respondet negando consequentiam. Objiciunt, inquit: "Sacrificia impiorum, execratio est Domino. Etenim, inquiunt, inique offerunt illa."
Respondet ad hoc S. Augustinus: "Jam supra responsum est, quia non est iniquus Christus, qui pro nobis seipsum obtulit, et noster in coelo mediator est; quo suam Ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt, qui vel ignorantur, vel pro pace tolerantur, donec ipse veniat, ac separet praemissis messoribus a messe zizania, et ventilabro paleas a frumentis." Et inferius: "Sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt, qui offerunt impie. Nam unum atque idem sacrificium propter nomen Domini quod invocatur, et semper sanctum est, et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat. Non ait, aliis, sed sibi." Orationes tamen et oblationes Christianorum, aeque ac Judaeorum, vim suam habent, non ex opere operato, sed operantis; quare si operans sit in statu peccati mortalis, ideoque Deo ingratus et exosus, parvam vim et pondus apud Deum habet ejus oratio, nisi eum peccati poeniteat, vel poenitere incipiat. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 19 De Verbis Domini: "Deus cor interrogat, non manum," id est corda appendit, non oblationes; sanctitatem aestimat, non munus; intentiones ponderat, non orationes.
Huic sententiae parallela est illa Eccli. xxxiv, 23: "Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis." Vide ibi dicta. Ita hunc locum explicat S. Gregorius, lib. VII Registri, epist. 127 ad Recaredum regem Visigothorum, laudans eum ob munera S. Petro transmissa. Ejus verba translata sunt in Jus Canonicum, et habentur 3, Quaest. vii, cap. v In gravibus, ubi sic dicitur: "In gravibus peccatis quis positus dum suis premitur, aliena non diluit. Cuncti enim liquido novimus, quia cum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus procul dubio ad deteriora provocatur. Scriptum quippe est: Victimae impiorum abominabiles Deo sunt, vota justorum placabilia. Neque enim in omnipotentis Dei judicio, quid, sed a quo datur, inspicitur. Hinc est enim quod scriptum est: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus: ad Cain autem et ad munera ejus non respexit. Dicturus quippe quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. Dona quippe iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes eorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Item: Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet."
Porro Calvinistae ex hisce Salomonis sententiis inferunt sine fide non posse fieri ullum opus bonum, etiam morale duntaxat, ideoque omnia opera infidelium et impiorum esse peccata. Quibus egregie respondet Bellarminus, lib. V De Grat. et libero arbit. cap. x: Multum interest, inquit, inter sacrificia et opera moralia: nam ut fiat bene opus morale, non requiritur ut fiat cum detestatione peccatorum, vel cum conscientia pura, quod tamen requiritur ad sacrificium rite offerendum. Cujus differentiae ratio est, quia sacrificium habet pro fine placare et reconciliare Deum, vel ab illo beneficia aliqua impetrare, aut pro acceptis gratias agere; qui autem Deum sibi reconciliare nititur, et tamen peccata non detestatur, nec relinquit, is pugnat cum ipsa sua actione, nec tam Deum placat, quam ad iracundiam provocat. Sic etiam qui vult a Deo beneficia impetrare, vel ei pro acceptis gratias agere, et tamen cum eo inimicitiam gerit, eumque offendere legem ipsius praevaricando non cessat; is Deum non tam honorat quam irridet. Quare nihil est mirum, si sacrificium ejus Deo non placeat, quippe quod non rite offertur. At opus morale, ut eleemosyna in pauperem, non habet pro fine nisi egenti opem ferre, ad quem finem consequendum nihil pertinet puritas, vel impuritas, vitae et conscientiae ejus qui eleemosynam facit.
9. ABOMINATIO EST DOMINO VIA IMPII: QUI SEQUITUR JUSTITIAM, DILIGITUR AB EO.
9. ABOMINATIO EST DOMINO VIA IMPII: QUI SEQUITUR JUSTITIAM, DILIGITUR AB EO. — Chaldaeus, sequentes autem justitiam diligit. Sententia haec est clara, datque causam praecedentis, q. d. Ideo Deus execratur victimas impiorum, quia execratur eorum viam, id est vivendi agendique rationem; ideo vero preces justorum acceptat, quia eorum via, id est modus vivendi, puta justa eorum opera ipsi placent. Pro qui sequitur hebraice est מרדף meraddeph, id est, qui persequitur justitiam, quo significatur justitiam velut coelestam virginem fugere homines terrenis cupiditatibus plenos, juxta illud Poetae:
Ultima virtutum terras Astraea reliquit.
Quare virtutis studiosos debere eam fugientem insequi, idque ingenti contentione, conatu et studio, ut eam velociter praecurrentem velociori cursu assequi et apprehendere valeant. Igitur quo conatu canis venaticus persequitur leporem, prae illo gressus accelerando et multiplicando, donec leporem assequatur et comprehendat, eodem nos virtutem persequi debemus, nec a cursu continuo cessare, sed eum intendere, donec illam consequamur.
10. DOCTRINA MALA DESERENTI VIAM VITAE: QUI INCREPATIONES ODIT, MORIETUR.
10. DOCTRINA MALA DESERENTI VIAM VITAE: QUI INCREPATIONES ODIT, MORIETUR. — To vitae non est in Hebraeo, sed subintelligitur: via enim vitae est lex Dei, quae ducit ad vitam longaevam hic, et deinde ad aeternam in caelis. Pro doctrina hebraice est מוסר musar, id est castigatio, disciplina, correctio. Sensus ergo est, q. d. Disciplina et correctio impio qui suas cupedias sequens deserit viam vitae, id est legem Dei, est "mala," tum quia ei ingrata est, insuavis et molesta: sic enim bonum saepe sumitur pro jucundo et laeto, malum vero pro tristi et molesto, ut cum ait Christus, Matth. vi: "Sufficit diei malitia sua," id est sua molestia, sua crux, sua afflictio; tum quia lex Dei impio comminatur poenas pessimas tam in hoc saeculo, quam in futuro, illisque, si spernatur, ipsum addicit. "Qui" autem non tantum deserit viam vitae, sed etiam "increpationes odit, morietur," tum morte intempestiva, qua saepe Deus improbos punit; tum morte aeterna in gehenna; unde Septuaginta vertunt, qui autem oderunt increpationes, moriuntur turpiter; tales enim sunt incorrigibiles et quasi desperati, similes phreneticis et lethargicis, qui dormire volunt in suis peccatis, et dormiendo mori.
Ita S. Augustinus, serm. 50 De Verbis Domini: "Prorsus, inquit, tales sunt homines lethargicis similes, qui in lucem oculos intendere pigrescunt, et his qui eos excitare volunt, molesti sunt. Recedite a me, ait lethargicus. Quare? Dormire volo. Sed ille: Morieris. Inde ille amore somni: Mori volo, respondet. Sed charitas desuper: Nolo." Vide dicta vers. 5, et locis ibidem citatis.
Hunc esse sensum liquet ex Hebraeo, qui sic habet, correptio mala relinquenti semitam; et ex Chaldaeo, disciplina mali hominis, inquit, errare facit viam suam; et Tigurina, desertarum semitae gravis castigatio manet; et Vatablus, disciplina est gravis et ingrata homini, qui viam rectam deserit; et Pagninus, flagellum malum est relinquenti semitem Domini; et R. Salomon: "Supplicia gravia, inquit, penaeque constitutae et paratae sunt divinum tramitem transilienti." Sic et Aben-Ezra, R. Levi, Jansenius, Salazar et alii.
Porro Septuaginta contrarie vertunt, disciplina immentis cognoscitur a praetereuntibus; et Syrus, arreptio eorum qui mala nesciunt, manifesta est. Verum in Septuaginta pro ἀκάκου, id est innocentis, videtur corrigendum κακοῦ, id est mali, nocentis: sic enim Hebraeus, Chaldaeus et caeteri jam citati.
Aliter explicat Baynus, q. d. Patris vel doctoris, qui deserit viam vitae, id est legem Dei, doctrina mala est, quia sicut ipse vitiosus est, sic eadem vitia verbis et factis docet, imprimitque filiis et discipulis.
Aliter quoque Hugo, q. d. Male docet qui sola verbi doctrina, id est solo ore, docet, cum opere deserat viam vitae, id est legem Dei; quia, ut ait Beda in Proverb.: "Male vivere et bene docere nihil est aliud quam se sua voce damnare;" et, ut ait Chrysostomus, homil. 47 in Matth.: "Doctrinae ipsius magnis vocibus ipsa facta reclamant." Vide auctorem Imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 9 et 40 in Matth., ubi inter alia ait: "Talis non alterum instruit, sed se ipsum castigat. Nemo enim potest in valle stare, et de monte loqui; sed aut ubi stas, inde loquere; aut unde loqueris, ibi sta. Si in terra est animus tuus, ut quid de coelo loqueris?" Et inferius: "Melius est facere et non docere, quam docere et non facere: quia qui facit, aliquos corrigit suo exemplo; qui autem docet et non facit, non solum neminem corrigit, sed insuper multos scandalizat. Quis enim non movetur ad peccandum, cum viderit ipsos doctores justitiae peccantes?"
11. INFERNUS ET PERDITIO CORAM DOMINO: QUANTO MAGIS CORDA FILIORUM HOMINUM?
11. INFERNUS ET PERDITIO CORAM DOMINO: QUANTO MAGIS CORDA FILIORUM HOMINUM? — Septuaginta, infernus et perditio manifesta coram Domino, quomodo non et corda hominum? Hebraice est אף כי aph ki, quod in comparatione, qualis hic est, significat quanto magis, vel multo magis. Ita Pagninus, Vatablus, Marinus, Baynus, Jansenius et alii. Quare frigide et parum apte nonnulli vertunt, infernus et perditio coram Domino, etiam et corda filiorum hominum. Alludit ad illud Job xxvi, 6: "Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni."
INFERNUS ET PERDITIO. — Hoc est, infernus omnia perdens, ut sit hendiadys; infernus enim dicitur perditio, hebraice אבדון abaddon, id est interitus, consumptio, locus omnino nobis occultus et multa caligine obvolutus, barathrum et praecipitium, in quod cum aliquid descendit, periisse videtur tenebris et oblivionis caligine immersum et obrutum, juxta illud Psal. lxxxvii, 13: "Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis?" Aut simplicius, infernus est locus imus terrae et totius mundi, ac carcer damnatorum; perditio est ipsa mors, gehenna et damnatio aeterna eorumdem.
Rursum perditio sunt ipsi perditi, puta damnati tam homines quam daemones in inferno. Unde Apoc. ix, 11, angelus praeses abyssi vocatur hebraice abaddon, graece ἀπολλύων, latine exterminans, vel perdens. Quare minus probabiliter per infernum Cajetanus et Jansenius accipiunt statum mortuorum; Mercerus, sepulcrum; alii, mortem, q. d. Deus novit statum mortuorum (scilicet ubi sint mortui, quid patiantur), qui hominibus in hac vita videtur abstrusissimus. Ergo multo magis novit corda hominum hic viventium: haec enim hominibus non ita videntur abstrusa, licet a parte rei magis abstrusa, secreta et arcana sint. Verum Hebraeum שאול scheel proprie infernum significat, non mortem, nec sepulcrum, praesertim cum ei addatur אבדון abaddon, id est perditio. Unde Ecclesia damnat Calvinum, qui negat Christum descendisse ad inferos; et per inferos accepit sepulcrum, quasi idem in Symbolo sit: "Descendit ad inferos," quod "et sepultus est." quin et Scholiastes Septuaginta, disciplina, inquit, est malum derelinquenti viam; quod plane consentit cum caeteris jam citatis.
Aben-Ezra et R. Levi hunc versum connectunt cum praecedenti hoc modo: Dominus, in cujus conspectu est infernus et perditio, hoc est, cui nihil est absconditum, probat cogitationes et corda filiorum hominum, qui relinquunt viam disciplinae, et odio habent castigationem, ac dabit illis mercedem, ut moriantur ante diem suum, atque descendant ad infernum et perditionem. Timorem ergo hic Salomon incutit iis qui deserunt vias rectas, quasi possint latere et fallere oculos Dei, qui etiam secretissima clare perspiciunt. Idem facit pater Salomonis David, Psalm. cxxxviii, 7: "Quo ibo, ait, a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades," etc.
Est argumentum a minus difficili ad magis difficile, q. d. Deus cognoscit infernum et damnationem ac damnatos; ergo multo magis cognoscit corda, id est cogitationes et volitiones cordium eorum, qui in terra hac vivunt: illud enim difficilius est, hoc facilius.
Difficultas est, quomodo haec sententia sit vera. Ratio dubitandi est, quod infernus et damnatio sint res physicae, ideoque determinatae ac certae, quae facile sciri possunt; at vero cogitationes et intentiones hominum sunt res liberae, ideoque indeterminatae, secretae et arcanae, ideoque soli Deo cognitae. Unde Angeli, daemones et damnati cognoscunt infernum et poenas damnatorum; non vero cognoscunt secreta cordium.
Respondet primo, Jansenius et Cajetanus, Salomonem loqui de difficultate, quae est non a parte rei, sed in opinione hominum; homines enim putant difficilius esse, imo vere eis difficilius est cognoscere secreta inferni quam secreta cordium, quia illorum nulla habent indicia, horum vero habent per verba, vultum, gestus, facta, etc. Haec responsio est facilis et probabilis. Scriptura enim subinde loquitur ex mente et sensu hominum, ac phrasibus et moribus hominum sese accommodat.
Secundo, R. Levi sic argumentum concinnat: infernus est locus imus, et a Deo remotissimus; cor autem sive mens hominis est Deo vicina, quia ad Dei imaginem creata. Si ergo oculi Dei penetrant usque ad imum inferni a se remotissimum, multo magis penetrabunt corda hominum sibi vicina.
Tertio, Hugo corda hominum limitat ad homines bonos, q. d. Si Deus respicit infernum et damnatos in eo, ut illos pro mensura malorum ab ipsis commissorum puniat, quanto magis respiciet corda bonorum, ut ea pro bonis mente destinatis et opere perfectis praemietur?
Quarto, magis genuine et profunde per infernum et perditionem accipe damnationem et damnatos, praesertim daemones, q. d. Deus cognoscit secreta inferni et damnatorum, praesertim daemonum; ergo multo magis cognoscit secreta hominum viventium. Daemones enim uti naturae subtilitate, sic et mentis profunditate ac celandis secretis superant homines; unde magis versuti, fraudulenti et dolosi sunt quam homines, ut patet ex eorum tentationibus, quibus viros etiam sanctos saepe implicant, seducunt et prosternunt. Rursum Deus novit omnes actus etiam internos et secretos cordium, tam daemonum quam hominum damnatorum, quos habuerunt in via; ideoque cuique inflixit eam poenarum in gehenna mensuram, quam quisque suis actibus meritus est. Insuper Deus novit omnes cogitationes et volitiones daemonum et damnatorum, quas nunc habent, et quas habituri sunt per omnem aeternitatem; ergo multo magis cognoscit cogitationes et volitiones hominum, qui in terra misere et modice vivunt.
Denique to coram Domino non tantum significat Deo nota esse corda hominum, aeque ac daemonum et damnatorum, sed etiam illa esse in manu, potestate et dominio Dei, ut de illis faciat quod lubet, ut cogitationes et volitiones eis immittat quascumque voluerit, ut poenas vel praemia et gaudia eis indat, prout ei placuerit. Corda enim omnium Angelorum, daemonum et damnatorum ita sunt in manu Dei, sicut lutum est in manu figuli, ut ait Jeremias, cap. xviii, vers. 6, et sicut cera est in manu cerarii. Ergo pari, imo potiori ratione eodem modo in manu Dei sunt corda hominum, juxta illud S. Pauli: "Cujus vult miseretur, et quem vult indurat," Rom. ix, 18 et 20. Hinc Deus a S. Augustino et aliis vocatur "rex mentium," quia totus eas penetrat, possidet, occupat, ut eis intime illabi, cogitationesque et volitiones quascumque voluerit, vitaliter indere queat, quod nequit daemon vel angelus.
Recte ergo argumento a magis difficili ad minus difficile argumentatur Salomon. Si Deus sua sapientia penetrat, et sua potentia possidet mentes daemonum et damnatorum in inferno, adeo ut eas igne cruciet et urat, ergo multo magis penetrat et possidet corda hominum adhuc viventium, qui cum daemonibus in versutia et robore comparari nequeunt.
Simili phrasi ait Abraham ad Lot, Genes. cap. xiii, 9: "Ecce universa terra coram te est," id est in tua potestate et arbitrio est ut eligas in ea regionem, quae tibi magis arridet. Et David Deo Psal. xxxvii, 10: "Domine, ante te omne desiderium meum," q. d. In tua manu est ut illud expleas. Isaiae xl, 10: "Opus illius coram illo," id est in illius manu et arbitrio est. Cant. viii, 12: "Vinea mea coram me est," mei juris est et potestatis.
12. NON AMAT PESTILENS (Septuaginta, indisciplinatus, qui disciplinam et correptionem aversatur et excutit) EUM QUI SE CORRIPIT: NEC AD SAPIENTES GRADITUR.
12. NON AMAT PESTILENS (Septuaginta, indisciplinatus, qui disciplinam et correptionem aversatur et excutit) EUM QUI SE CORRIPIT: NEC AD SAPIENTES GRADITUR. — Vatablus, accedit; Septuaginta, cum sapientibus non conversabitur; Syrus, non ambulat; quia enim futurum putat ut ab iis arguatur, idcirco eos fugit, ait Aben-Ezra. Pro pestilens hebraice est לץ lets, id est irrisor, illusor, qui omnia monita irridet et cachinno exsibilat, quales suo contemptu, sannis, jocis et dicteriis pestilentissimi et summe noxii sunt, quia omnia jura tam divina quam humana in jocum vertunt, et risu eludunt; qui proinde ut pestes fidelibus vitandi, et ab eorum coetu velut membra putida ejiciendi et resecandi sunt, quia suo malitiae contagio multos inficiunt, animasque eorum interimunt. Tales sunt haeretici, de quibus proinde ita sancit Apostolus ad Titum iii, 10: "Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, etc., cum sit proprio judicio condemnatus." Nam, ut idem ait II Timoth. cap. ii, vers. 17: "Sermo eorum ut cancer serpit."
13. COR GAUDENS EXHILARAT (Pagninus, decorat) FACIEM: IN MOERORE ANIMI DEJICITUR SPIRITUS.
13. COR GAUDENS EXHILARAT (Pagninus, decorat) FACIEM: IN MOERORE ANIMI DEJICITUR SPIRITUS. — Septuaginta, cordis laeti facies floret (Complutenses, viret; Origenes, hom. 4 in Cant., florida est); in tristitiis autem posita maesta est; Syrus, cor hilare pulchrum reddit corpus, cor triste spiritum dolore afficit; Tigurina, in maerore cordis languescit spiritus; Vatablus, frangitur, obscuratur, aut perit et obsolescit spiritus.
Primo, R. Salomon sic exponit, q. d. Si cordi Dei gaudium afferas, ejus semitam amplectendo, Deus vicissim erga te vultum benevolum et hilarem prae se feret, votis tuis satisfaciens. Sin vero eidem dolendi ansam praebeas, ille vicissim spiritu perturbato erga te se monstrabit, sicut legimus tempore Noe ob scelera hominum Deum tactum dolore cordis intrinsecus dixisse: "Delebo hominem quem creavi," Genes. vi. Hic sensus hoc loco est impertinens: agitur enim hic de gaudio cordis humani, non divini.
Secundo, R. Levi: Cor gaudens, inquit, ad contemplationem mirifice confert. Hac de causa Eliseus psaltem adduci jussit, ut musica exhilaratus ejus animus assurgeret ad divina, spiritumque propheticum acciperet, IV Reg. iii, 13. Vice versa, tradunt Rabbini Jacobum patriarcham ob amissum Joseph filium suum maerentem, spoliatum fuisse Spiritu Sancto, nimirum spiritu laetitiae et hilaritatis, quo gaudet et per quem magna operatur Spiritus Sanctus. Sic et Hugo per spiritum hic accipit Spiritum Sanctum, quem affligit et ex animo tristi pellit tristitia. Quin et B. Antiochus, hom. 25 De Tristitia: "Averte, inquit, a te tristitiam hanc, et ne contristes Spiritum Sanctum qui in te habitat, ne forte interpellet Deum, et recedat a te; Spiritus enim Dei, qui in hanc etiam carnem se effudit, tristitiam non fert, neque animi angustiam." Et iterum: "Tristitia Spiritum Sanctum maestificat, qui homini datus est hilaris. Ut enim acetum vino si immisceatur, nihil affert jucundi gustus: sic etiam tristitia Spiritui Sancto immixta paraclesim ejus reddit inamaenam." Mutuatus est haec B. Antiochus ex lib. Pastoris, sive Hermae, discipuli S. Pauli, qui lib. II, mandato 10, sic ait: "Tristitia omnium spirituum nequissimus est, et pessima servis Dei, et omnium spiritus exterminat, et cruciat Spiritum Sanctum." Ac paulo post subdit: "Aufer ergo tristitiam a te, et noli offendere Spiritum Sanctum, qui in te habitat, ne roget Dominum, et recedat a te. Spiritus enim Domini qui datus est in carnem, tristitiam non sustinet." Et tandem: "Cum ergo mixta fuerit oratio cum tristitia, non patietur orationem mundam ascendere ad altare Dei. Sicut enim vinum aceto mixtum eamdem suavitatem non habet: sic etiam tristitia Spiritu Sancto mixta eamdem orationem mundam non habet."
Tertio et genuine, q. d. Cor gaudens non tantum in seipso gaudet, sed et suum gaudium per naturalem sympathiam in corpus, ac praesertim in faciem transfundit: hanc enim facit hilarem, roseam, decoram, florentem, ut spiritum hilaritatis efflare videatur; vice versa cor, sive animus tristis et maestus tristem maestumque dejicit spiritum, et consequenter faciem et vultum consternat, eumque nubilum, luridum et atrum efficit: spiritus enim in vultu maxime affectus suos patefacere solet. Unde auctor Catenae Graecor. ex Septuaginta sic vertit, quando cor gaudet, facies viret; cum autem in maerore jacet, spiritus tristis ac tetricus incedit; spiritus enim est qui agitat corpus, et in illo se suosque affectus laetitiae vel tristitiae exerit per spiritus vitales et animales, quos corpori praesertim faciei suggerit: hinc spiritus laetus spiritosum et laetum roseumque facit vultum, collum erectum, genas vividas, oculos alacres, corpus agile, pedes veloces, vocem argenteam: vice versa, spiritus tristis tetricum luridumque facit vultum, collum demissum, genas depressas, oculos lividos, corpus grave, pedes plumbeos, vocem tremulam.
Porro vera laetitiae causa est justitia et virtutum studium, ait auctor Catenae Graec., sicut vera tristitiae causa est mala vita et conscientia. Tacite ergo monet Salomon studendum virtuti, ut semper gaudeamus, ac cavendum a peccato, ut evitemus tristitiam. Unde S. Chrysostomus, homil. Quod non datur pariter secundum Deum et secundum mundum gaudere, sic ait: "Justorum laetitia vera est animae pariter ac corporis recreatio, et sempiternae fruitionis praesagium et flos." Quocirca fideles hortatur Apostolus dicens: "Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete," Philip. cap. iv, 4. Vide ibi dicta.
Nota: Pro dejicitur hebraice est נכאה nechea, id est perturbatur, conturbatur, obscuratur spiritus, utpote cui lux gaudii adempta est; Marinus, est maestus; Pagninus, est tristis; Tigurina, languescit; Vatablus, frangitur, perit, obsolescit. Nam, ut ait S. Augustinus, epist. 20 ad Honoratum, cap. xiv, explicans illud Psal. xxi: "Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei": Tristitia quasi solvit cor. Unde dicitur etiam graece λύπη, quod hinc appellata sit λύπη, id est tristitia, eo quod λύει, id est solvat et tabescere faciat cor.
Et B. Antiochus, homil. 25: "Tristitia, ait, os leonis est, quod nullo negotio maerore confectum absorbet." Et S. Nilus, orat. 3 De Tristitia, pulchris et appositis similitudinibus ignis, fumi, aquarum, febris et parturientis idipsum declarat: "Ignis, ait, assiduus plumbum imminuit, et mundi tristitia mentem atterit. Oculorum aciem hebetat fumus, et contemplatricem animi vim obtundit tristitia. Aquae profunditas non admittit solis splendorem, et cor triste non exhilarat lucis contemplatio. Ut gustus vim adimit febris, sic animi sensum aufert tristitia." Et iterum: "Doloribus, inquit, afficitur mater, dum filium parit; sed posteaquam peperit, non dolet amplius. Tristitia vero et in ipso partu dolorem affert, et posteaquam nata est, vehementer excruciat."
S. Gregorius Nazianzenus, Iambico 15, paucis ita laetitiam et tristitiam definit:
Laetitia quidnam? mentis est diffusio; Tristitia? cordis morsus et turbatio.
S. Chrysostomus, epist. 3 ad Olympiad.: "Tristitia, ait, tinea est non ossium tantum, verum etiam mentis, et perpetuus carnifex non latus fodiens, sed animi vires labefactans."
Quocirca S. Basilius, hom. De Gratiarum actione, docet fidelem debere generoso animo violentas impressiones et assultus tristitiae a sese depellere. "Ingenerosae prorsus, inquit, nec virilis animae, et quae parum constanti spe innitatur Deo, est ad eum modum adversis frangi, rebusque parum laetis succumbere. Ut enim vermes plurimum innasci solent tenerioribus lignis, haud secus angor iste dejectionis animi in os hominum se insinuat, qui molliore sunt nec constanti ingenio."
Et inferius remedium tristitiae assignat spem et cogitationem retributionis aeternae: "Affecit, inquit, te aliquis ignominia? Quin tu ad eam suspice gloriam, quae reposita in caelis est tibi paranda merito patientiae. Jacturam rerum tuarum adiisti? Imo oculos imprime fixius illis coelestibus divitiis, et thesauro incomparabili, quem tibi ipsi pretio bonorum operum seposuisti. Patria ne solo exclusus es? At patriam habes coelestem illam Jerusalem. Periit tibi filius? sed Angelos habes quibuscum in circuitu divini illius throni tripudies, laetitia sempiterna exhilarandus."
Idem, orat. 12 De Maerore: "Nam res adversae, inquit, animum, sicuti ignis aurum, probant, ac sane illis qui recte sunt instituti, calamitates veluti alimenta quaedam athletica atque exercitationes sunt, quae luctatorem ad paternam gloriam deducunt. Nimia autem tristitia auctor peccati esse solet, cum maeror mentem submergat, consilii inopia vertiginem afferat, penuria cogitationis animum ingratum generet. Turpe enim est benedicere vos ob res secundas, silere vero ob adversas; imo tunc vel maxime gratiae nobis agendae essent, cum exploratum habeamus, quod, quem diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Eripit quidem ex miseriis sanctos suos Deus, non tamen absque probatione, sed tolerantiam ipsis tribuit."
Denique Salomonem secutus Siracides: "A tristitia, inquit, festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem," Eccli. xxxviii, 19. Vide ibi dicta.
14. COR SAPIENTIS QUAERIT DOCTRINAM (Hebraice, scientiam), ET OS STULTORUM PASCITUR IMPERITIA.
14. COR SAPIENTIS QUAERIT DOCTRINAM (Hebraice, scientiam), ET OS STULTORUM PASCITUR IMPERITIA. — Hebraice, stultitia; Symmachus, pascit iniquitatem; Septuaginta, correctum quaerit sensum; os autem indisciplinatorum cognoscit mala; Chaldaeus clare, cor intelligens quaerit scientiam, et os stultorum stultitiam. "Sapiens" hic est prudens et justus; "hic quaerit doctrinam" et scientiam, scilicet practicam, puta prudentiam, honestatem et virtutem, ut quotidie in iis crescat et proficiat; stultus autem, id est peccator, vitiis addictus, pascitur stultis concupiscentiae suae cupediis, et gulae vitiorumque illecebris, quibus quotidie magis se implicat et inebriat; unde Syrus vertit, cor justorum quaerit scientiam, os stultorum improba eloquitur; et R. Levi, ore, inquit, stultorum fovetur cordis stultitia, quod a corde ad os sermo progreditur.
Melius Jansenius, q. d. Sapiens avet audire et discere prudentia sapientum dogmata; at stultus ore hiante et patulo avide excipit insulsas et carnales insipientium fabulas, nugas, spurcitias, perinde ac si iis quasi epulis pasceretur. Verum hae epulae non sunt hominum, sed pascua brutorum. Haec enim significat Hebraeum ירעה iire, id est pascitur, quod de brutis dicitur. Optime utrumque jungas, q. d. Cor sapientis quaerit doctrinam audire et discere, ac ubi didicerit, eamdem alios docere; at os stulti pascitur imperitia, quia avet eam audire aeque ac proferre, atque de ea jugiter colloqui et sermocinari, ut eam alios doceat, eosque insipientes, id est carnales et vitiosos, efficiat. Unde Septuaginta vertunt, os indisciplinatorum cognoscit mala, id est, mala audit et eloquetur; et Symmachus, pascit injustitiam vel stultitiam, id est alit, fovet et nutrit improbitatem, tum in animo suo, tum in mentibus aliorum, eam probando, laudando, extollendo, docendo.
Symbolice, Hugo: "Os stultorum, inquit, pascitur imperitia," id est vanitate et falsitate. Quatuor autem sunt animalia, quae totidem elementis victitant, salamandra igne, chamaeleon aere, halec aqua, talpa terra: sic etiam quatuor occurrent stultorum genera, qui ejusmodi rebus pascuntur et vivunt. Invidi et iracundi igne furoris pascuntur; superbi et ambitiosi aere vanae laudis; luxuriosi aqua voluptatis; cupidi et avari terra caducae prosperitatis: haec ille.
15. OMNES DIES PAUPERIS, MALI: SECURA MENS QUASI JUGE CONVIVIUM.
15. OMNES DIES PAUPERIS, MALI: SECURA MENS QUASI JUGE CONVIVIUM. — Hebraice, omnes dies pauperis mali, et bonus corde (vel bonum cor) juge convivium; Chaldaeus, et cujus hilaris est animus, continuum est convivium; Syrus, et jucundi omni tempore sunt quieti. Nota: Bonum cor Hebraeis idem est primo, quod bona, pura et sancta conscientia; secundo, quod quieta, laeta et jucunda mens ac conscientia; haec enim duo sunt connexa: puritas enim conscientiae parit quietem, quies laetitiam conscientiae. Utrumque significavit Noster vertendo "secura mens."
Porro varii varie hunc versum vertunt, et explicant; omnes probabiliter et apposite. Primo, Tigurina vertit, omnes dies afflicti hominis mali sunt; cor autem latum juge convivium est. Hebraeum enim עני ani est pauper, miser, afflictus. Et sic clara est antithesis; opponitur enim afflictus et tristis laeto, quod afflicti dies mali, id est miseri, sint; laeti autem sint felices, perinde ac si in jugi versaretur convivio. Sic et Aben-Ezra: עני ani, inquit, id est pauper et afflictus, hic vocatur, qui maerore se vinci patitur; hic enim opponitur bono corde, id est laeto et jucundo.
Secundo, R. Levi, et ex eo Vatablus, per pauperem accipit insipientem; hic enim pauper et inops est non census, sed sensus et mentis, q. d. Tota vita insipientium, puta impiorum, qui malam habent conscientiam, misera est; at sapientum, id est justorum, vita festa et jucunda est instar perennis convivii. Simili modo conscientiam puram opiparo convivio comparat S. Chrysostomus, hom. 13 in Matth.: "Cum nullis stimulis, inquit, conscientiae animus pungitur, magno semper fruitur gaudio, adeo ut nemo id oratione possit exponere. Quid enim tibi videtur in praesenti vita jucundum atque suave? mensane deliciosa? Sed haec illi voluptati, quae virtutem consequitur, collata, amara et tristitiae plena videtur." Porro Hugo: "Convivae, ait, hujus convivii sunt virtutes, quae omnes propriis ferculis reficientur."
Tertio, R. Salomon censet hic opponi et praeponi divitem pauperi, q. d. Pauper dies agit malos, id est miseros; at dives semper habet bonum, id est laetum cor, quia in perpetuis agit conviviis et deliciis. Verum hic sensus crassus est et Judaicus.
Quarto, alii pauperem proprie accipiunt, ejusque paupertatis bonum, puta securitatem, censent hic commendari, q. d. Vulgus pauperes aestimat malos, id est miseros, et paupertatem esse miseriarum maximam; at ego Salomon aliter sentio, nimirum securam mentem, quam suggerit paupertas, esse quasi juge convivium. Nam, ut ait S. Chrysostomus, homilia 30 in Matth.: "Pauper semper securus est, et omni metu vacat; summa autem potestas sine timore periculi nunquam est." Idem, hom. De recipiendo Severiano: "Paupertas, ait, est tutum asylum, perpetua securitas, portus tranquillus, deliciae periculorum expertes, voluptas sincera." Et Seneca, epist. 2 ad Lucilium: "Honesta res est, ait, laeta paupertas. Imo jam non est paupertas, sed opulentia cordis, si laeta est. Denique non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum illi in horreis jaceat, quantum pascat aut faeneretur, si imminet alieno, si non acquisita, sed acquirenda computet? Quis sit divitiarum modus quaeris? primus, habere quae necesse est; secundus, quod satis est."
Huc accedit Budaeus in Annotationibus reliquis in Pandectas, pag. 18, qui to mali non refert ad to dies pauperis, sed ad secura mens, q. d. Omnes dies pauperis sunt mens secura mali, id est, secura a malo. Sic enim ait: "Absimili Latini sermonis ignoratione, nisi fallor, corruptum est pulcherrimum apophthegma Sapientis, cap. xv Proverb.: Omnes dies pauperis mali; secura mens quasi juge convivium: neque enim mali epithetum est pauperis, ut scholiastae et glossularii intellexerunt; sed est substantivum nomen, hoc sensu: Omnis vita pauperis, animi est constitutio securitate mali praedita." Sic Lucanus ait in V Pharsal.:
O vitae tuta facultas Pauperis angustique laris! o munera nondum Intellecta deum! quibus hoc contingere templis, Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu Caesarea pulsante manu?
Securus enim genitivo jungitur, ut apud Quintilianum in VIII, qui de tautologia loquens: Haec enim, inquit, quanquam non magnopere summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest; in quod saepe incidit Cicero, securus tam parvae observationis. Et apud Virgilium: Securus amorum. Et Lucanus, lib. Pharsal. de leone:
Per ferrum tanti securus vulneris exit.
Securus, id est negligens et contemptor. Verum haec expositio non convenit textui Hebraeo, in quo liquet to mali referri ad dies pauperis, non ad secura, vel, ut Hebraice est, bona mens.
Quinto, noster Salazar censet hic pauperes necessitate opponi pauperibus spiritu, q. d. Pauper, qui paupertatem odit, vitam agit miseriis obrutam; at "secura mens," Hebraice, bonus corde, qui scilicet aequo animo paupertatem acceptat, suaque sorte tenui contentus vivit, hic vivit jucunde, agitque quasi "juge convivium." Unde Seneca, lib. I De Remediis fortunae: "Paupertas, ais, mihi gravis est, imo tu gravior paupertati. Non in paupertate vitium est, sed in paupere: illa expedita est, hilaris, tuta; tu illam opinione gravem reddis." Et epist. 2: "Cui cum paupertate bene convenit, dives est. Non est in paupertate vitium, sed in animo; illud quod paupertatem nobis gravem facit, divitias quoque graves facere potest. Quemadmodum enim nihil differt utrum aegrum in lecto ligneo an in aureo colloces; quocumque illum transtuleris, morbum suum secum transfert: sic nihil refert utrum aegri animus in divitiis, an in paupertate ponatur; malum enim suum sequitur." Hic sensus appositus est, sed arctior; arctat enim securam mentem, quae omnium est piorum et sanctorum, ad pauperes spiritu.
Sexto ergo, adequate et genuine, opponit Salomon paupertatis malo, quod vulgus summum aestimat, bonum securae mentis, quod revera summum est hujus vitae, q. d. Sicut homines summum malum aestimant paupertatem, ita ego ex adverso summum hujus vitae bonum judico securam mentem et conscientiam. Quare hoc remedium pauperibus suggero, ut malum paupertatis depellant, q. d. Omnes dies pauperis mali, id est, laboriosi, molesti, miseri sunt; si tamen curent ut in paupertate adsit eis secura mens, haec omnes paupertatis miserias leniet, imo absorbebit. Secura enim mens facit mentem laetam et hilarem, perinde ac si in jugi versaretur convivio. Unde Pagninus vertit, omnes dies pauperis mali sunt; sed jucundus corde est ac si esset in jugi convivio.
Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 2 in Epist. ad Rom.: "Qui conscientiam puram habet, licet pannosus sit, et cum fame assidua luctetur, tamen beatior et tranquillior est illis qui inter delicias magnopere degunt."
Nota: "Secura mens" hebraice vocatur bonum cor; bonum, tum ethice, id est purum et sanctum; tum physice, id est laetum, hilare, jucundum: tale enim est purum et sanctum: puritatis enim individua comes est laetitia. Hinc securus dicitur quasi seorsim a curis, puta qui vacat perturbationibus animi, ait Budaeus loco jam citato; securitas enim opponitur curae et anxietati, estque animi recta placidaque constitutio, malorum impendentium cura vacans. His ergo Salomonis verbis beata illa securitas significatur, quam Democritus euthymiam appellavit, id est, animi rectam placidamque constitutionem, malorum impendentium cura vacantem, de qua ait Cicero, lib. V De Finibus: "Democriti autem securitas, quae est animi tanquam tranquillitas, quam appellant euthymiam, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia ista animi tranquillitas est ipsa beata vita." Idem in V Tuscul.: "Qui autem illam maxime optatam securitatem (securitatem autem nunc appello vacuitatem aegritudinis, in qua vita beata posita est) habere quisquam possit, cui aut adsit, aut adesse possit multitudo malorum!"
Enim vero securitatis hujus causa est Dei gratia. Quid enim timeat justus, qui scit se Deo curae esse et cordi? Secura ergo est mens justi, hoc est, quieta, serena, tranquilla, confidens, hilaris, magnanima, quia Deo nixa.
Sed Septuaginta pro עני ani, id est pauperis, legentes עיני ene, id est oculi, sic vertunt, ut habet Auctor Catenae Graec., oculi improborum omni tempore hauriunt mala; boni autem semper versantur in pace, et animi tranquillitate. Idem auctor hunc versum connectit praecedenti: "Cor rectum quaerit sensum et intelligentiam; ineruditorum autem os experietur mala;" ac deinde utrumque sic nectit et explicat: "Convenienter, inquit, hoc loco cor cum ore et oculis conjungitur; homines autem mali et indocti subeunt mala, nempe poenam factis suis dignam. At boni, qui a vitiis et peccatis ferias agunt, ab adversis liberi sunt, ideoque quod secundum cordis sui sensum bonum videtur, pacate operantur."
Moraliter, disce hic quantum bonum sit secura mens et conscientia, nimirum quod sit quasi juge convivium, praesertim in lege nova, ubi quotidie in convivio Eucharistiae cum Christo epulatur, juxta illud Ecclesiae ex S. Thoma Aquinate in Festo venerabilis Sacramenti: "O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur!" Ut jam in Christianis impleatur illud Isaiae, cap. lxvi, 23: "Et erit mensis ex mense, sabbatum ex sabbato," id est, festum festo continue succedet, agitabunt Christiani continua festa et convivia; mensis enim hic significat festum Neomeniae, sive novilunii. Adde quod Christiani ex hoc convivio in terris exspectant convivium perenne in coelis, promissum a Christo, Luc. xxii, 29: "Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo."
Quocirca recte S. Ambrosius in Psalm. xlv: "Quis, inquit, puritate et simplicitate pectoris dulcior fructus? quis cibus suavior quam is quem animus bene sibi conscii et mens innocentis epulatur?" Hugo Victorinus, lib. III De Anima, cap. xi: "Conscientia bona, inquit, titulus est religionis, templum Salomonis, ager benedictionis, hortus deliciarum, aureum reclinatorium, gaudium Angelorum, arca foederis, thesaurus regis, aula Dei, habitaculum Spiritus Sancti, liber signatus et clausus, et in die judicii aperiendus." S. Bernardus, lib. De Conscientia: "Nihil, ait, est jucundius, nihil tutius, nihil ditius bona conscientia; premat corpus, trahat mundus, terreat diabolus, illa erit secura. Bona conscientia secura erit cum corpus morietur; secura, cum anima coram Deo praesentabitur; secura, cum utrumque in die judicii ante tribunal terrificum justi Judicis statuetur.
Futurae benedictionis non est utilius remedium, nec certius testimonium bona conscientia. Cum mundus omni volubilitate circumrotetur, ploret, rideat, pereat, transeat, nunquam marcescit bona conscientia. Subjiciatur corpus in poena, in injuriis maceretur, verberibus lanietur, equuleo distendatur, gladio trucidetur, crucis patibulo affigatur, secura erit conscientia." S. Augustinus breviter sed nervose in Sententiis, num. 90: "Non potest, ait, quisquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Aeterna enim exaltatio est, quae bono laetatur aeterno."
Clemens Alexandrinus, lib. VII Stromatum: "Universa, ait, vita justi est quidam celebris ac sanctus dies festus." Et S. Ambrosius, lib. II Offic. i: "Vitam beatam, ait, efficient tranquillitas conscientiae et securitas innocentiae." Quin et Plutarchus in Moral.: "Ut nepenthes, inquit, herba ab Homero praedicata, addita poculis omnem convivii tristitiam discutit: ita bona mens indita nobis omnem vitae sollicitudinem abolet."
Praeclare S. Cyprianus, De Oratione Dominica: "Quis, ait, ei de saeculo metus est, cui in saeculo Deus tutor est?" Idem, De Exhort. Martyr., asserit: "timendas non esse injurias et poenas persecutionum, quia major est Dominus ad protegendum quam diabolus ad impugnandum." Quin et Cicero ad Torquatum: "Conscientia, ait, rectae voluntatis, maxima rerum incommodarum est consolatio." Quocirca sapienter S. Basilius, homil. De Gratiarum actione: "Nulla, inquit, quamlibet splendida ac luculenta humanarum rerum conditio animae tuae ingerat gaudium, quod immoderatum sit; nullae res afflictivae aut tristes illam dejiciant de gradu suae celsitudinis, et maturae gravitatis, maerore aut calamitate contractam." Plura vide apud S. Gregorium, lib. VIII, epist. 45, et lib. IX, epist. 49, et apud S. Chrysostomum, homil. 14, 15, 16, 17, 18 et 19 in Epist. ad Roman.
Euge ergo, o anima sancta et in sanctitate de Deo tuo secura: "Sufficis tu Deo tuo, sufficiat tibi Deus tuus;" non est quod praeter eum requiras, et requirendo doleas, perdasque beatae mentis tuae gaudia. Illi soli conjungere, illo fruere, cum illo epulare; ille jugis tibi erit conviva, ille et juge convivium. Dic ergo: "Dilectus meus mihi, et ego illi qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae," Cant. ii, 16.
16. MELIUS EST PARUM CUM TIMORE DOMINI, QUAM THESAURI MAGNI ET INSATIABILES.
16. MELIUS EST PARUM CUM TIMORE DOMINI, QUAM THESAURI MAGNI ET INSATIABILES. — Hebraice, pro thesauro multo et tumultus in eo; Chaldaeus, quam thesauri multiplicationis in quibus est turbatio; Vatablus, contritio, id est in quibus sit afflictio et tribulatio quaedam; Syrus, quam thesauri iniquorum; Septuaginta, quam thesauri magni sine timore. Noster solerter vertit insatiabiles: ideo enim thesauri sunt insatiabiles, id est, non satiant appetitum divitis et avari, quia eum turbant, affligunt, molestant cura et anxietate sui, tum augendi, tum conservandi: quot enim molestiis, laboribus, angoribus, curis lancinatur animus divitis, ut opes suas tueatur et adaugeat? Dicuntur ergo thesauri insatiabiles active, id est insatiativi, ait Dionysius, quia appetitum non satiant, sed irritant.
Igitur hujus sententiae ratio est, prima, quod timor Dei majus sit bonum quam omnes thesauri; quare qui eum habet, opulentior est omnibus divitibus qui thesauris abundant. Unde S. Chrysostomus, homil. 26 in epist. ad Hebr.: "Adsit, inquit, timor Dei, et nihil erit molestum, sive dixeris paupertatem, sive morbum, sive captivitatem, sive servitutem, sive quidvis aliud molestum; sed et ipsa nobis opem afferent ad contraria. Scilicet paupertas divitiis honestior, morbus sanitate firmior, captivitas denique et servitus libertate gloriosior ac potior erit." Unde tanta timoris Dei vis ad commutandas malorum vices? Paulo post addit: "Timor Dei concupiscentias exstirpat." Sane cupiditas malorum omnium radix est; hanc vero radicem timor Dei stirpitus eruit: qua eruta, mala omnia in bonum permutantur, paupertas transit in divitias, morbi in valetudinem, captivitas in libertatem.
Secunda, quod timor Dei faciat mentem quietam, et sua sorte a Deo sibi admensa contentam, laetam et hilarem, juxta id quod praecessit: "Secura mens quasi juge convivium;" haec autem mentis quies et laetitia potior est omnibus opibus.
Tertia, quod timor Dei expleat satietque mentem, quia eam unit Deo; qui autem Deum habet, quid amplius desideret? Cui Deus non sufficit, quid sufficiet? Thesauri autem cupiditatem non satiant, sed accendunt; cupiditas enim est quasi hydrops, qui semper sitiens quo plus bibit, eo plus bibere gestit, juxta illud:
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Quarta, quod thesauri multas afferant turbationes, puta curas, labores, angores, lites, rixas, tristitias, etc., quae omne opum commodum et gaudium siccant et exsorbent.
Quinta, quod parva substantia justi sit secura et utilior quam magna injusti. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 26, legit: "Melior est exigua pars cum securitate, quam magna cum infirmitate et incertitudine." Huc facit illud Pindari in Nemeis, ode 8: "A Deo satae divitiae hominibus durabiliores."
Sexta, quod modicae opes faciant modestos, humiles, sobrios; immodicae faciant audaces, superbos, deliciosos; unde Auctor Catenae Graecorum vertit, melior est exigua portio cum timore Domini, quam thesauri magni cum praefracta audacia; ἀδεεία enim significat securitatem, audaciam, animum timoris nescium, et, ut Complutenses vertunt, intrepiditatem. Idem auctor citat similem Hesiodi sententiam: "Humana amicitia facit subinde ut parva suavius sapiant, animumque magis oblectent quam magna, praesertim male parta. Neque enim gloria genuina, aut voluptas, in magno censu aut sumptu consistit, sed contra in genuina voluptate et gratia magnus census et sumptus sese ostendit." Denique R. Levi: Longe praestant, inquit, tenues facultates cum Dei timore et juste comparatae thesauris maximis, congestis strepitu et clamore ob eorum lacrymas, qui vi fraudeque circumventi sunt: nam tenues divitiae ad felicitatem et diuturnitatem spectant; ingentes vero perniciem damnaque extrema afferunt.
Mystice idem Auctor Catenae Graecor. sic explicat, q. d. "Melior est exigua scientia cum justa operatione, quam tota, vel cumulata scientia cum iniqua actione."
17. MELIUS EST VOCARI AD OLERA CUM CHARITATE, QUAM AD VITULUM SAGINATUM CUM ODIO.
17. MELIUS EST VOCARI AD OLERA CUM CHARITATE, QUAM AD VITULUM SAGINATUM CUM ODIO. — Hebraice, bona est esca oleris et dilectio illic, prae bove praesepii (id est in praesepio saginato), et odium illic; Chaldaeus, melius est prandium oleris ubi est charitas, quam boves pingues ubi est odium; Septuaginta, melior est hospitalitas cum oleribus ad amicitiam et gratiam, quam appositio vitulorum cum inimicitia; Theodotion, super bovem saginatum.
Primo, noster Salazar charitatem et odium hic accipit Dei, non hominum, quasi hic causa detur vers. praeced. q. d. Melius est parum cum timore Dei, quam thesauri magni sine timore Dei, quia Deus optimus maximus plerumque ex charitate et amore amicis suis immittit paupertatem, nec nisi oleribus eos pascit; divitias vero ex odio tribuit suis inimicis, ut vitulis saginentur, quia divitiae omnium peccatorum, litium et malorum sunt occasio, fomentum et causa.
Secundo, S. Chrysostomus, homil. I in epist. ad Coloss., odiosas esse docet divitum mensas, licet opiparas; pauperum vero licet tenues, amabiles et optabiles, ut has amare et ambire, illas odisse et fugere conveniat; eo quod mensae pauperum in tribus, scilicet in honore, voluptate et libertate superent mensas divitum, ac proinde amicae sint, benevolae et charitatis plenae; cum divitum saepe sint superbae, superciliosae, malevolae, ideoque magis odio quam amore dignae: "In tribus, inquit, illos superamus, scilicet voluptate, honore, libertate et gratia. Nam ego malim quidem solum panem sumere cum gratia, quam innumerabiles cibos cum servitute; et melius reor esse vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio."
Tertio, plane et genuine, R. Salomon: "Melius est, inquit, convivium oleris indigenti exhibitum cum benevolentiae significatione, cum scilicet hilari benevoloque vultu excipitur, quam cum eidem edendae praebentur carnes pingues cum jurgio et ira." Et Aben-Ezra: "Melius est, inquit, amicitiae donum vitulo saginato; praestat esui bovis altilis ut quis ab altero ametur, quam ut saginato bove vescatur, et tamen alter alterum odio prosequatur."
Sensus ergo genuinus est, q. d. Satius est majorisque voluptatis et utilitatis excipi oleribus cum charitate, amicitia et benevolentia, quam magno apparatu vitulorum et epularum cum odio, inimicitia aut malevolentia; quare illa potius quam haec sunt adeunda, praesertim cum quis ad illa invitatur. Rursum Hugo, q. d. "Gratius est modicum quod datur cum hilaritate, quae est signum amoris, quam multum quod datur cum tristitia, quae est signum odii." Unde Eccli. xxxv: "In omni dato, ait, hilarem fac vultum tuum, et cum exultatione sanctifica decimas tuas."
Significatur ergo hic primo, ei qui quaerit hospitium vel prandium, quaerendum esse potius hospitem, qui sit hospitalis, id est animo hospitali praeditus. Commendatur igitur hic virtus hospitalitatis, quam docet Salomon non tam in epulis, quam in animo benevolo et officioso consistere. Sunt enim multi qui ob avaritiam nolunt esse hospitales; hosce hic docet Salomon, ut, si magno sumptu nolint aut non possint, saltem animo et frugali mensa sint hospitales. Ita S. Ambrosius, lib. II Offic. cap. xxi: "Inde, inquit, se immersit avaritia, velut quaedam bonorum ariditas officiorum, ut hominis damnum putent, quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferri possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus; et infra: Melior panis in suavitate cum pace. Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales."
Secundo, docetur is qui convivium instruit, ut illud magis amore quam epulis instruat: nam si illud livore et rancore condiat, non tam convivium faciet quam convicium, ut ait Ausonius in Ephemeride. Finis enim, imo forma et anima convivii est amor, charitas, benevolentia, ut patet in convivio Eucharistiae quod Christus instituit, ut fideles omnes tam sibi quam inter se per charitatem uniret. Atque hac de causa post illud olim Christiani instruebant convivium escarum vulgarium, ad quod invitabant omnes fideles etiam pauperes in symbolum charitatis, ideoque illud vocabant Agapen, id est charitatem, uti dixi I Corinth. xi. Quare maligni sunt, qui in convivio discordias, lites, rixas exercent, imo perfidi et proditores, qui hostes ad epulas invitant ut occidant, uti inter eas occisus est Simon Machabaeus cum filiis a Ptolemaeo, I Machab. xvi, 16; et Amnon invitatus ad convivium ab Absalomo, ab eodem in eo trucidatus est, II Reg. xiii, 28. Et Christus in ultima coena proditus, et ad necem Judaeis traditus fuit a Juda; quod proinde ingenti doloris stimulo Christum pupugit, adeo ut Psalm. liv, 13, graviter de eo queratur: "Quoniam, inquit, si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu," q. d. Tu, o Juda, qui eras mihi conviva, factus es mihi proditor; hoc me pungit, hoc cruciat.
Mystice primo, Auctor Catenae Graecor. sic explicat, q. d. Satius est pauca scire cum charitate, quam magnam scientiam vindicare et cum pace pugnare. Secundo, satius est exigua beneficia conferre ex magna charitate, quam magna ex parva vel aegra: beneficium enim maxime aestimatur ex animo conferentis. Tertio, satius est parva virtutum officia exercere ex magno amore Dei, quam magna sine eo. Unde vidua Evangelica offerens duo minuta in gazophylacium, plus caeteris omnibus obtulisse judicatur a Christo, Luca xxi, 3.
Hoc autem maxime locum habet in convivio Eucharistiae; qui enim in eo oleribus paenitentiae et compunctionis vescitur ex charitate, longe praestat illo qui in eodem vitulo saginato superbae sapientiae et contemplationis pascitur sine amore, existens in peccato mortali. Talis enim "judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini," I Corinth. xi. Aut simpliciter, ait Hugo: "Melius est cum charitate comedere olera, quam cum odio accedere ad Eucharistiam; Christus enim in Eucharistia est vitulus saginatus, de cujus plenitudine omnes accepimus," Joan. i.
Quarto, Glossa: "Multo utilius est, inquit, simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, quam virtutum exterius fulgere miraculis, et interiora mentis ab odiorum sordibus non purgare." Quinto, Hugo per olera accipit mandata, per vitulum saginatum consilia Evangelica, q. d. "Melius est cum charitate servare mandata, quam cum odio implere consilia."
18. VIR IRACUNDUS (Hebraice, vir excandescentiae) PROVOCAT RIXAS; QUI PATIENS EST, MITIGAT (Syrus, exstinguit) SUSCITATAS.
18. VIR IRACUNDUS (Hebraice, vir excandescentiae) PROVOCAT RIXAS; QUI PATIENS EST, MITIGAT (Syrus, exstinguit) SUSCITATAS. — Septuaginta, vir animosus parat (male aliqui legunt parit) rixas; longanimis autem et eam quae futura erat mitigat. Iidem replicando subdunt: "Longanimis vir exstinguet judicia (lites, quae in judiciis et tribunalibus agitantur); impius autem suscitat magis." Vatablus, vir iracundus excitat contentionem; at longanimis sedat litem.
Pro provocat hebraice est יגרה igera, id est trahit, attrahit; unde מגרה megra vocatur serra, quasi traha, a trahendo. Sicut ergo serra assidui tractus reciprocatione secat saxa etiam durissima, sic qui lingua repetit et reciprocat injurias, secat amores etiam maximos, ac inter amicissimos concitat rixas. Rursus gera, id est gutture trahit, gargarizat, ruminat et ruminando provocat. Unde גרון garon vocatur guttur, quo cibum trahimus et ruminamus. Significat ergo quod, sicut guttur in animalibus attrahit rumen, id est cibum e stomacho, eumque rursus masticat et ruminat: sic quoque iracundus, id est propensus ad iram, alterius dicta vel facta in sui contemptum, assidue in memoriam revocat, indeque lingua ea volvit, crebro de iis loquendo eaque exaggerando, quo fit ut iras et rixas tam in se quam in aliis suscitet. Sicut ergo gargarizatione provocantur phlegmata, sic ruminatione injuriarum provocantur rixae.
Patiens autem, quia injurias non ruminat, nec in mentem aut linguam revocat, sed potius eas oblivione sopit et sepelit, aut certe extenuat, mitigat et sedat, quoad potest, hinc pariter mitigat et sedat rixas. Patiens igitur validum habet mentis stomachum, qui omnia dura illico concoquit; iracundus vero stomachum mentis habet bile infectum, quae assidue injurias sibi factas ruminat et eructat, itaque lites suscitat.
Ita Cassianus, lib. VIII De Instit. renunt. cap. 1, ubi ex hoc et aliis Proverb. locis docet iram homini eripere tria decora: primum, gravitatem; secundum, consilium; tertium, pacem: "Quia, inquit, ira viri justitiam Dei non operatur. Ipsam quoque honestatis gravitatem, quae etiam viris saeculi hujus solet familiaris existere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogativa putemur, quia vir iracundus inhonestus est. Consilii etiam maturitatem nullatenus valebimus obtinere, quamvis graves et summa scientia praediti videamur, quia vir iracundus agit sine consilio. Sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia vir animosus parat rixas, vir autem iracundus effodit peccata."
Sapienter Seneca in Proverb.: "Semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio." Et Thucydides: "Duo sunt adversissima rectae menti, celeritas et ira." Huic Salomonis sententiae subalterna est illa ejusdem, vers. 1: "Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem."
Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 19: "Nihil, ait, persecutorem ita superat, ut patiens alacritas." Et S. Chrysostomus, hom. 6 in Acta: "Neque ferrum ignitum, inquit, aqua intinctum illico calorem amittit, sicut si incidat in animam longanimem vir iracundus." Idem, hom. 19 in epist. ad Hebr.: "Arbores, ait, quo magis ventilantur et agitantur a ventis, eo fiunt fortiores et densiores. Et nos quoque, si sumus lenes et patientes, erimus etiam fortes ac validi." Et hom. 22: "Adeo excelsus est lenis et patiens, ut ne plagam quidem a plaga accipiat." S. Valerianus, hom. 12: "Infinita virtus est, inquit, odia vicisse beneficiis; nam ille inter caeteros palmam perfectae virtutis obtinet, qui ad vicem veneni pocula dulci melle componit." Huc spectat versus Comici:
Multa tropaea vis eripit, plura sed patientia. Impeccabilis esse quaeris? sis patiens, sis continens. Nil sic contumeliosos urit ut patientia. Quidquid emendare non est, lenias patientia. Adamanta quisquis verberat, se verberat. Rupes ferendo vincit assultus maris. Regina rerum omnium patientia.
Denique S. Bernardus, epist. 87 ad Ogeram: "Humiliatio, inquit, via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam." Idem in Sententiis, sub initium: "Patientes, ait, possident animam suam, quibus dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras," Matth. v. Pacifici possident non solum suam, sed etiam aliorum in quibus faciunt pacem; unde merito filii Dei vocantur, etc. Sed etiam volentes pacem auferre diligunt, sicut scriptum est Psal. cxix: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus. Ecce isti sunt, in quibus requiescit, et mansionem Deus facit." Unde idem alibi hortatur, dicens: "Et tu tanquam Angelus pacis sollicitus esto auferre scandala, turbationes sedare, dissidentes et litigantes pacificare. Angeli enim affectu benigni, religione pii, castimonia integri, unanimitate sunt individui, pace securi, a Deo conditi, divinis laudibus et obsequiis dediti," ait idem, lib. V De Considerat. cap. iv.
19. ITER PIGRORUM QUASI SEPES SPINARUM; VIA JUSTORUM ABSQUE OFFENDICULO.
19. ITER PIGRORUM QUASI SEPES SPINARUM; VIA JUSTORUM ABSQUE OFFENDICULO. — Hebraice, via pigri velut senticetum spinarum; et semita rectorum strata, vel complanata; Chaldaeus, via pigrorum tribuli et spinae; et via rectorum munda et pura; Septuaginta, viae otiosorum stratae spinis, fortium vero tritae.
Alludit ad hortos et paradisos sepibus spinarum obseptos et circumdatos; sicut enim viator, qui vult fructibus hortorum gaudere, necesse est ut sepes illorum spinosas penetret: sic qui vult fructibus virtutum frui, oportet ut sepes tentationum et difficultatum praevias perrumpat. Unde pro sepes hebraice est משכה mescucha, id est senticetum, vepretum, dumetum, spinetum. Igitur sicut in spineto vel dumeto, primo, est spinarum multitudo; secundo, densitas; tertio, aculeus; quarto, implexio: una enim alteri continue innectitur et implectitur; sic et difficultates, quae virtutem obsident et circumdant, primo, sunt multae; secundo, densae; tertio, aculeatae et pungentes; quarto, implexae, ut, si unam evellas vel superes, mox in aliam et aliam incurras, quae res facit pigros et pusillanimes desperare; sed justi fortes et strenui sensim et patienter unam post aliam carpunt et superant, itaque tandem omnes evellunt et vincunt, uti suadebat Abbas ille in Vitis Patrum.
Jam primo, Tigurina vertit, via pigri velut sentibus obsita squalet; via autem rectorum complanata est. Unde noster Salazar sic exponit: Salomon, ait, illos pungit his verbis, qui ex incuria et inertia praedia sua et fundos nec visunt, nec excolunt. Itaque ait: "Iter pigrorum, quasi sepes spinarum," id est via eorum in praedia et in fundos spinis ac tribulis horret, perinde ac sepes hirsutis vepribus implicata, nimirum quia inertia domi jacentes illam non exterunt, non calcant; nam quae non calcantur viae enatis vepribus citius silvescunt, horridae atque immeabiles sunt. "Via justorum absque offendiculo;" Chaldaeus, via justorum trita. Nomine justorum impigros et strenuos intelligit Salazar, qui assiduo transitum et negotiorum procuratione vias ad sua praedia complanatas et tritas habent. Hic sensus litteralis est et genuinus.
Secundo, tropologice, ait Baynus: Pigri, puta desidiosi et peccatores, difficultates sibi in via virtutis ubique fingunt; semper enim pigritia excusationes et impedimenta quaerit: via autem justorum absque offendiculo, quia justi in via virtutis ubique sibi viam facilitant, eamque planum et complanatum iter compererunt. Unde Septuaginta vertunt, fortium vero tritae, scilicet viae. Sicut enim viatores crebro itinere viam terunt et complanant, sic pariter justi, id est strenui, crebra virtutis exercitatione eam sibi facilem, imo jucundam reddunt.
Tertio, alia ratio est quare via pigrorum quasi sepes spinarum: quia nimirum piger et otiosus, sicut praedia et agros suos desertos et incultos sinit, sic et animam suam spiritualiter a vitiis incultam relinquit; hinc vitiorum spinae in anima ejus excrescunt, eumque pungunt et cruentant; at justus et strenuus, sicut agros suos a spinis repurgat, sic et animam suam a vitiis expurgat, atque virtutibus excolit et exornat; hinc ejus via recta et complanata est, in qua ambulat sine offendiculo, id est sine peccato. posse formidant; de quibus bene Salomon ait: Iter pigrorum quasi sepes spinarum. Nam cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obstantium sepium, sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt; quod quia electos praepedire non solet, bene illic secutus adjungit: Via justorum absque offendiculo.
Et Cassianus, Collat. XXIV, cap. xxiv: «Via, ait, secundum sententiam Salomonis, nihil operantium stratae sunt spinis, fortium vero tritae sunt; et ita ab itinere regio deviantes ad illam metropolim, ubi noster cursus indeclinabiliter semper debet esse directus, non poterunt pervenire. Quod etiam Ecclesiastes satis significanter expressit: Labor, inquiens, stultorum affliget eos qui non noverunt ire in civitatem, illam scilicet Jerusalem caelestem, quae est mater omnium nostrum.»
Vide proprietates et discrimina pigri et seduli sive ferventis, quas ex S. Bernardo, serm. 6 De Ascensione Domini, recensui Rom. XII, 11, ad illud: «Spiritu ferventes.» Idem Bernardus, serm. De Triplici custodia manus, linguae et cordis, pigris acrem dat stimulum ad spinas omnes in via virtutis occurrentes animose disjiciendas: «Nemo, ait, nostrum, fratres, parvi aestimet tempus quod in verbis consumitur otiosis. Siquidem tempus acceptabile est, et dies salutis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Libet confabulari, aiunt, donec hora praetereat. O donec pertranseat hora, o donec pertranseat tempus! Donec hora praetereat quam tibi ad agendam paenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad gloriam promerendam miseratio Conditoris indulget. Donec transeat tempus, quo divinam tibi repropitiare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam haereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam voluntatem, flere commissam iniquitatem.» Vide sequentia. Idem, serm. De Multiplici utilitate verbi Dei, pigritiae remedium assignat audire vel legere et ruminare verbum Dei. «Sermo enim quem loquitur, ait, spiritus et vita est. Si cor tuum induratum est, memento Scripturae dicentis: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea, Psal. CXLVII; et item: Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est, Cant. v. Si tepidus es, et evomi jam formidas, non discedas ab eloquio Domini: et inflammabit te, quia eloquium ejus ignitum valde.» Proprium enim acediae et pigritiae remedium est amor Dei: ubi enim est amor, ibi non est labor, nec tepor aut torpor; sed ardor et fervor, juxta illud:
Non ita disruptis flammas vomit Aetna caminis, Aestuat ut quis amans ictus amore Dei.
Strenuos intelligo, quia pigris opponuntur. Unde Septuaginta vertunt, viae fortium, seu strenuorum, tritae; viae nimirum ad praedia et fundos eorum sunt tritissimae, quia dum ad illa invisenda et excolenda eunt redeuntque, semitam proterunt atque calcant. Et Vulgata: «Viae justorum absque offendiculo,» id est semita eorum expedita est ac purgata, quia cum saepius per illam pergant, omnia impedimenta atque obices inde pellunt. Hac autem paraphrasi Salomon significat pigrorum et inertium agros ac praedia inculta silvescere, at sollicitorum fundos accuratissime coli et tractari.
Secundo, Auctor Catenae Graecorum ex Septuaginta sic vertit, ignavorum hominum viae quasi spinis obsitae sunt asperae; fortium vero semitae sunt planae atque protritae. Quod sic explicat, q. d. Ut ignavi sibi et aliis obsunt, ita contra studiosi sibi et aliis prosunt.
Tertio, alii hunc versum nectentes praecedenti per pigros intelligunt insipientes, puta iracundos, quos vers. praeced. Salomon dixit suscitare rixas, cujus rei causam hic assignat, quod sint spinosi et aculeati: aculeis enim et spinis suae dicacitatis ita pungunt alios, ut rixas suscitent. Huc facit R. Agadae adagium, quod citat hic R. Salomon: «Via Esau est tanquam spina floccis lanae implicita, quam si inde removeas, aliunde emerget.» q. d. Improborum manus nemo evadit nisi pecuniarum ope: quia si hac parte contra illorum insultus te munias, alia te pungent et affligent.
Quarto et genuine, q. d. Iter ad honestas virtutum actiones pigris, ob cupiditatem et pigritiam torpentibus, videtur durum nimis, arduum, implexum et impervium, perinde ac si spinis obsitum et obseptum foret: via autem justorum qui impigre et strenue progrediuntur in via justitiae, justis ipsis ob assuetudinem studiumque et desiderium virtutis videtur, ut revera est, «absque offendiculo,» id est complanata, facilis et trita: esto enim in ea tentationes et difficultates occurrant, tamen justi generose eas superant et transcendunt, cum pigri et impii eis territi animum despondeant, cedant et succumbant, juxta illud cap. xxii, vers. 13: «Dicit piger: Leo est fortis, medio platearum occidendus sum.»
Ita Beda, Hugo, R. Salomon, R. Levi, Cajetanus, Baynus, Arboreus et alii. Unde Vatablus sic vertit et explicat, via pigri est quasi sepes spinosa; at via rectorum est elevata, hoc est, «insipiens, id est impius, est piger, quasi esset septus spinis: sapiens vero est diligens, quasi incederet per viam stratam lapidibus.» Sic et Aben-Ezra ac Pagninus.
Quin et S. Gregorius, lib. XXX Moral. cap. xiii: «Multos, ait, saepe videmus vitam quidem sanctae conversationis appetere, sed ne hanc assequi valeant, modo irruentes casus, modo futura adversa formidare: qui incerta mala, dum quasi cauti prospiciunt, in peccatorum suorum vinculis detinentur. Multa enim ante oculos ponunt, quae si es in conversatione eveniant, subsistere se non
Mystice Hugo: Iter pigrorum, inquit, est vita praesentis voluptatis, quae sui amore implicatos detinet, pigrosque facit ad omne bonum. Sepes spinarum sunt spinosa et pungentia desideria pigrorum. Unde sicut sepes spinarum non transitur absque laesione pedum, sic nec praesens voluptas absque punctione affectuum. Quod autem deliciae praesentis vitae spinae sint, dicit Job xxx: «Esse sub sentibus delicias computabant.» Unde rusticus in luna fascem spinarum onustus, quid aliud est, quam homo in mutabilitate praesentis vitae sub onere praesentium voluptatum? Unde Nahum I, 10, dicitur: «Sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.» Via justorum absque offendiculo, quia recta, quia plana, quia lucida, quia secura: nam quidquid adversitatis vel difficultatis acciderit, aequo ferunt animo, juxta illud cap. xii: «Non contristabit justum quidquid ei acciderit.» Ideo semper procurrent justi in via sua, quousque perveniant ad patriam, juxta illud Isaiae xl: «Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.» E converso via impiorum plena est spinis avaritiae, quae suffocant semen, Matth. cap. xiii, et gladiis detractionis, juxta illud cap. xxiii: «Arma et gladii in via superbi.» Item laqueis adulationis, juxta illud Eccli. cap. ix: «Communionem mortis scito quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super arma dolentium ambulabis.» Item lapidibus contentionis et objurgationis, juxta illud Eccl. cap. xxi: «Via peccantium complanata lapidibus.»
Denique S. Ephrem, Serm. Ascet. ad imit. Prov.: «Propria proditio, ait, est negligentia; negligentia autem gravis ac dira est captivitas; at vigilantia captivam etiam ducentes captivitatem capit et apprehendit.»
20. FILIUS SAPIENS LAETIFICAT PATREM: ET STULTUS HOMO DESPICIT MATREM SUAM.
Hebraice, spernit; Symmachus, vilipendit; Septuaginta, subsannat, vel deridet matrem suam; Syrus vero, confusio est matris suae; ut to despicit idem sit quod despici facit, et ut R. Salomon explicat, «in causa est ut a caeteris illa despiciatur.» Sub patre matrem, et sub matre patrem intellige. Sed laetitiam tribuit patri, despectum matri, quia patres, utpote majoris animi et ingenii, pluris aestimant sapientiam, indeque laetitiam majorem de filiis sapientibus, id est probis, concipiunt: matres vero, quia minoris animi, et sexu ac natura sunt infirmiores, facilius a filiis protervis despiciuntur, indeque tristantur et dolent, quia tenerius diligunt filios quam patres, eo quod plus tribuerint filiis: filius enim a matre in utero totam pene materiam et substantiam accipit, eamque mater format, organizzat et quasi animat; ac deinde jam natum lactat, fasciat, educat, instituit, etc.: quare hac parte plus debet filius matri quam patri, ac consequenter si eam despiciat, graviorem ei facit injuriam.
Antithesis exigebat ut diceret: «Contristat matrem suam.» Sed more suo Salomon causam contristandi assignat, nimirum despectum. Sicuti ergo filius sapiens sua obedientia, probitate et virtute laetificat parentes: sic insipiens sua proterva improbitate, gula, libidine et vitiis contristat eosdem, praesertim matrem; qua in re ille suam sapientiam, hic suam insipientiam ostendit, tum quia sicut sapientiae est colere virtutes, ita insipientiae est mancipare se vitiis, ut eorum se faciat vile mancipium; tum quia sicut sapientiae est colere et exhilarare parentes, sic insipientiae est eosdem despicere et contristare. Quid enim charius, quid vicinius, quid conjunctius filio quam parentes? quare qui eos colit vel despicit, colit vel despicit seipsum, imo Deum ipsum; parentes enim sunt vicarii Dei, ejusque viva quasi imago et simulacrum. Unde Plato eos quasi deos quosdam terrestres, ac deorum simulacra a filiis colendos esse docet, lib. XI De Legibus: «Censendum est, ait, nullum apud deos magis venerandum simulacrum nos habere debere, quam patres senio confectos matresque simul, quibus honorandis Deus gaudet.» Hinc Deus filiis honorantibus parentes promisit vitam longaevam suamque benedictionem; inhonorantibus vero comminatur mortem et maledictionem. Vide dicta cap. x, vers. 1, et Eccli. iii, 1 et seq., ubi fuse egi de honore parentum.
Tropologice Auctor Catenae Graecorum: «Filius sapiens, inquit, est honestum cogitatum, quod parentem suum, nempe mentem, laetificat; stultus autem quod proprio sensu recte uti nesciat, et seipsum et alios quoque confundit.»
21. STULTITIA GAUDIUM STULTO; ET VIR PRUDENS DIRIGIT GRESSUS SUOS.
Hebraice, stultitia gaudium est ei qui deficit corde (vecordi, excordi), et vir intelligentiae rectum facit seipsum in eundo; Chaldaeus, et vir prudens recte graditur; Septuaginta, dementis semitae indigentes mente, vir autem prudens recta tendens vadit, vel dirigens ambulat; Syrus, demens excors est, prudens recta ambulat; Aben-Ezra, prudens rectum iter quaerit, quod ineat.
Sensus planus et clarus est, q. d. Stultus gaudet de sua stultitia, id est de suis stultis cogitationibus, sermonibus, operibus: at vero prudens gaudet de sua prudentia, quod scilicet prudenter dirigat et rectos faciat gressus, id est actiones suas. Stultus instar vituli petulantis gaudet vitulari, lascivire, huc illuc incondite et insulse saltare: at prudens recto et composito gressu incedit. Ita R. Salomon: «Ipsamet vecordia, ait, apud vecordes gaudii loco ducitur;» sic et R. Levi.
Accedit Auctor Catenae Graecorum qui ex Septuaginta sic vertit, amentis semitae judicio et mente carent; vir autem prudens non absque cautione per viam incedit; sicque explicat: «Amentis semitae recte vocantur fatuae; nam cum ejusmodi homines mentis judicio sint destituti, nihil faciunt cum ratione, sed temere et inconsulte omnia.»
Potest secundo, per anastrophen sic exponi: Gaudium est stultitia stulto, q. d. Stultitia stulti est suum gaudium, scilicet quod nesciat moderari et dirigere sua gaudia: stulti enim effundunt sese in ineptam laetitiam, risus et cachinnos.
Unde ex Hebraeo sic vertas cum Cajetano et aliis, stultitia gaudii carenti corde; quod primo, Cajetanus sic explicat, q. d. Gaudium nimium et effusum testatur stultitiam et vecordiam: stultus enim nescit temperare sua gaudia, uti nec suos maerores. Secundo, Vatablus, q. d. Gaudet stultus rebus secundis; at justus recte ambulat, quia moderatus est et constans in adversis aeque ac secundis. Tertio, Salazar, q. d. Stultitia gaudii carenti corde, nimirum laetitia effusior et intemperans hominem, qui cor suum moderari nescit, ad pleraque stulta fatuaque facienda compellit: nam vecors animus laetitia laxatus inordinatissime se gerit. Vir autem prudens dirigit gressus suos, videlicet in laetitia et gaudio non desipit et immoderate agit, sed actiones suas prudenter cauteque disponit. Itaque verba illa Vulgatae: «Stultitia gaudium stulto,» non ita capienda sunt, quasi dicant fatuum ex stultitia gaudere, sed potius stultum ex gaudio prorsus desipere et stultius agere; ut sensus sit: Gaudium stultitia est stulto, non vicissim stultitia gaudium vel gaudio est stulto.
22. DISSIPANTUR COGITATIONES UBI NON EST CONSILIUM: UBI VERO SUNT PLURES CONSILIARII, CONFIRMANTUR.
Pro dissipantur hebraice est הפר hapher, id est irrita, frange, dissipa, vel irritare, frangere, dissipare, hoc est irritat, frangit, dissipat cogitationes defectus consilii: Hebraei enim infinitivo utuntur pro indicativo et alio quolibet modo; vel infinitivus sumitur pro nomine, q. d. Dissipare, id est dissipatio cogitationum est, ubi non est consilium. Rursum pro consilium hebraice est סוד sod, id est secretum indeque consilium: hoc enim solet esse arcanum et secretum.
Igitur primo, Chaldaeus sic vertit, franguntur vel dissipantur cogitationes, ubi non est secretum; et in multitudine consiliariorum consilium confirmatur, q. d. Ad res magnas perficiendas duobus opus est, scilicet secreto et consilio. Secreto, ne, si res in vulgus emanet, multi se ei opponant, eamque vel clam vel palam impediant. Consilio, ne imprudenter quid fiat; consilium autem petendum a multis consiliariis: jam, si multis secretum communices, periculum est ne secretum non maneat, sed ab aliquo eorum propaletur. Quare prudentis est haec duo ita associare, ut nec secretum careat consilio, nec consilium propalet secretum. Id fiet, si fidi consiliarii deligantur, iique duntaxat necessarii, qui consilium sibi communicatum, vel a se datum, secretum servent. Quin vero, si res sit manifesta, nec consultatione egeat, quisque secretum sibi soli servet, nec cum consiliariis, vel certe non nisi cum paucis communicet. Saepe enim totus nervus rei consistit in secreto. Memini, cum in Belgio agerem, Alexandrum Farnesium ducem Parmensem, inclytum Belgii gubernatorem, communicasse duobus consiliariis secretum ingens de recuperanda urbe maximi momenti, cumque illud deinde proditum rem evertisset, se vocasse utrumque ac dixisse: Aut ego, aut alteruter vestrum proditor est. Ego scio me non prodidisse: ergo alteruter vestrum proditor sit oportet; uterque id pernegavit: unde uter prodidisset sciri non potuit.
Secundo, Septuaginta vertunt, differunt cogitationes, qui non honorant consessus, vel consilia; in cordibus autem consultantium manet consilium. Vel clarius, ut vertit Auctor Catenae Graecorum, qui prudentium consensum pro nihilo ducunt, cogitatus suos de die in diem transferunt; in corde autem deliberantium salutare existit consilium, q. d. Principes et quivis alii, qui suo judicio praefidentes nolunt alios consulere, hi cogitationes suas de die in diem differunt, dum novas menti suae difficultates objici sentiunt, quas per se expedire et resolvere nequeunt: quo fit ut occasiones opportunas rei conficiendae e manibus elabi sinant, et rem vel nunquam vel tempore importuno, ideoque in cassum et frustra aggrediantur; qui autem alios consulunt, cum iisque deliberant, hi illico sanum accipiunt consilium: quo fit ut opportuno tempore rem exsequantur, ac prudenter et saepe feliciter eam conficiant. Idem credo voluisse Syrum, qui sequi solet Septuaginta; quare mendose in eo legi: Irritas reddunt cogitationes, qui honorem deferunt consessui; deest enim negatio non, quam habent Septuaginta, Hebraea, Chaldaeus et caeteri omnes. Unde sic in eo videtur legendum: Irritas reddunt cogitationes, qui honorem consessui non deferunt, id est, qui consiliarios non consulunt, uti jam explicui.
Tertio, nonnulli sic vertunt: Dissipa cogitationes, quando non est consilium; et in multitudine consiliariorum confirmaberis, sicque explicant, q. d. Dissipa, id est sparge in vulgus, id quod agere destinas, cum consiliarios sufficientes non habes quos consulas; sic enim audies multorum etiam sapientum judicia et consilia, quae te docebunt quid facto sit opus. Nam, vel confirmabunt id quod destinas, vel certe quid melius suggerent.
Ita facere solent principes astuti et solertes, idque faciendum suadet Aristoteles, lib. III Polit. Nam si res facienda spargatur, vulgus vel probabit id quod princeps destinat, et tunc secure idipsum exsequi poterit; vel si non probet, causam cur non probet indicabit, quam cognitam princeps vel sequi debebit, vel certe amoliri. Durum enim et periculosum est principi, si quid contra populi sensum tentare vel aggredi velit; hoc enim est omnes irritare, omnium odia in se concitare, et quasi contra stimulum calcitrare. Verum Hebraeum הפר hapher, id est dissipa, non significat, sparge in vulgus, sed frange, rumpe, irrita et cassum redde.
Quarto, optime Noster vertit, dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur; Hebraice, et in multitudine consiliariorum stabit; Aquila, Symmachus et Theodotion, confirmabitur, scilicet consilium; Vatablus, frustrantur cogitationes, etc. Sensus est, q. d. Ubi consultatio non intercedit, cogitata optatum exitum non sortientur; cum autem multos mature consulentes in consilium adhibemus, qua ratione id quod optamus perfici possit, res ipsa respondet cogitationi de re efficienda susceptae. Multi enim multa sana congruaque suggerunt consilia, quibus res rite conficitur, et ad optatum finem perducitur. Ita R. Salomon, R. Levi et Aben-Ezra. Tunc ergo cogitata «confirmantur,» id est a multorum consiliis robur et firmitatem accipiunt. Rursum, «dissipantur cogitationes» initae sine consilio, quia qui diu eas mente versat, in eis invenit plures difficultates et pericula, ob quae eas refutat, aliasque meliores sese offerentes capessit; quae vero a pluribus consiliariis difficultates omnes proponentibus et discutientibus mature suggeruntur, hae «confirmantur,» id est firmatae sunt, solidae et securae.
23. LAETATUR HOMO IN SENTENTIA ORIS SUI: ET SERMO OPPORTUNUS EST OPTIMUS.
Docet haec sententia neminem suo judicio praesidere debere, praesertim in rebus propriis, in quibus amor proprius, cupiditas et philautia quemlibet excaecant, sed alios consulere oportere, eorumque consiliis acquiescere. Quocirca inter tria documenta quae S. Bernardus moriens suis testamento reliquit, hoc fuit secundum: «In primis, ait, nemini in vita mea scandalum dare volui, et si aliquando incidit, sedavi ut potui. Secundo, minus semper sensui meo credidi, quam alterius. Tertio, laesus nunquam vindictam expetivi.» Ecce hominis charitatem, humilitatem et patientiam. Ita habet Vita ipsius.
Hebraice, laetitia est viro in responsione oris sui; et verbum in tempore suo quam bonum! Chaldaeus, gaudium est viro in verbo oris sui; et verbum in tempore suo dictum quam bonum! Syrus, qui loquitur in tempore, bonum est ei. Igitur «sermo opportunus» est qui profertur tempore opportuno, id est, congruo, commodo, utili et apposito. Opportunus enim dicitur ab ob et portus, quia sicut navigantibus portus maxime utilis est et appositus, sic res opportuna vel sermo opportunus audientibus maxime est utilis et commodus. Sensus ergo est, q. d. Laetatur quisque in sua sententia, quam rogatus ore profert: quisque enim gaudet suo judicio et sensu, eumque aliorum judicio praefert; cuique enim suum videtur pulchrum, cuique suum perplacet: attamen non omnis sententia, sed opportuna duntaxat, quae scilicet suo tempore et loco profertur, est optima, id est gratissima, commodissima et utilissima.
Docet ergo hoc proverbium prudentiam in dicenda sententia, sive in consilio, sive extra illud, servandam, nimirum ut sententiam accommodemus tempori. Saepe enim quod in se est bonum et utile, hoc tempore non est bonum, sed malum et noxium. Quare prudens vitat sententiam importunam, captatque opportunam, id est tempori congruam. Prudentia enim dicendi et agendi consistit in particulari, imo in individua rerum peristasi et circumstantia; prudens enim actio vel sermo est, qui utilis et appositus est huic loco et tempori, et hisce personis; imprudens, qui, esto in se sit prudens, huic tamen loco vel tempori, aut hisce personis est incongruus et inutilis, vel etiam noxius. Unde illud cap. xxv, vers. 11: «Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.»
Aliter paulo noster Salazar: «Sermo opportunus, ait, non est sermo opportune et tempestive dictus, sed qui opportuna et accommodata enuntiat et consulit,» quasi dicas: Non est fides adhibenda cuivis consulenti et consilio, quia quisque consulens suam sententiam et consilium aliis praefert, censetque esse optimam; sed fides adhibenda est sermoni et consilio opportuno, quod scilicet accommodatum est ad rem de qua agitur conficiendam. Monet ergo Salomon eum qui consilio opus habet, q. d. Consilia, non quae tibi jucundissima visa fuerint, quia tua, sed quae optima et maxime apposita ad rem conficiendam, etiamsi aliorum sint, praeferto ac sequitor, juxta illud Solonis: «Consule non quae jucundissima, sed quae sunt optima.» Aut certe, ait Salazar, sermo opportunus est, qui id quod animus sentit, accommodatis et appositis verbis enuntiat, juxta illud S. Augustini, lib. II De Doctrina Christiana: «Sententiam animi verbis assequi mire delectat oratorem; at, cum propria verba fugiunt dicentem, et aliena occurrunt, sic cruciatur, quasi legato sapienti et erudito malus eveniat interpres.»
Mystice Galatinus, lib. III De Arcanis fidei, cap. xxix, per sermonem vel verbum opportunum accipit Verbum congruo tempore a Deo destinato incarnatum, ut hominibus eructaret Dei arcana abscondita a constitutione mundi. Unde ait Apostolus, Galat. IV, 4: «At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.»
Denique, Septuaginta haec versui praecedenti nectentes alio abeunt. Cum enim versu praecedenti dixissent: «In manibus consultantium manet consilium,» hoc versu subjungunt, uti vertit Auctor Catenae Graecorum: «Verum mali ita comparati sunt, ut neque facile illi obtemperent, neque aliquid quod opportunum, aut e re communi sit, in medium afferant,» Quo significant, ei qui optat consilium, cavendum esse a malis et improbis; hi enim bona bonorum consilia refutant, ac pro eis mala et improba, quae eis mens improba suggerit, substituunt.
24. SEMITA VITAE SUPER ERUDITUM, UT DECLINET DE INFERNO NOVISSIMO.
Hebraice, via vitae super intelligentem, ut declinet ab inferno infimo; Chaldaeus, via vitae sursum est intelligenti, ut declinet ab inferno inferiori; Syrus, via vitae est ascensus intelligenti. Pro super hebraice est למעלה lemaala, id est superna, sursum, superior, supra.
Significat ergo primo, viam virtutis, quae ducit ad vitam beatam quam eruditus, id est prudens, init et capessit, esse ipso longe superiorem, utpote altam, elevatam, caelestem, ut semper sursum in caelum scandendum sit; ac proinde secundo, viam hanc esse arduam et difficilem, ac vires naturae hominis superantem, quia ex diametro recedere debet ab inferno, imo in caelorum summum conscendere, cum impiorum via voluptatis sit prona et facilis, sed quae descendat in infernum. Hoc est quod canit Virgilius, VI Aeneid.:
Facilis descensus Averni, Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est; pauci quos aequus amavit Jupiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, Dis geniti potuere.
Sapiens ergo semper sursum habet cor, os et manus, dicitque cum Apostolo: «Nostra conversatio in caelis est,» Philipp. iii, 20. Et illud: «Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens.» Huc spectat ingens elevatio et distantia caeli a terra, quae facit ut homo contendens in caelum magnis passibus sursum assidue tendere debeat, si in caelum pervenire velit. Mathematici enim docent concavum firmamenti, sive caeli stellati, octoginta millionibus milliarium distare, et elevatum esse super terram. Quare, si quis bis mille annis viveret, et quotidie directe in altum ascenderet ad centum milliaria, idque continuo, post bis mille annos necdum perveniret ad concavum firmamenti. Rursum, post alios bis mille annos tantumdem quotidie ascendens, non perveniret a concavo ad convexum firmamenti: quando ergo a convexo firmamenti ad caelum empyreum, quod longe magis distat et elevatum est, perveniret? Vide dicta Genes. I, vers. 14. Hinc Deus sanxit ut passibus non corporis, sed mentis tanta spatia transmittamus, ut nimirum eamus de virtute in virtutem, donec videamus Deum deorum in Sion. Hunc sensum exigit antithesis, qua vox lemaala, id est super, opponitur inferno novissimo, Hebraice, qui est infra vel deorsum, id est qui est imus vel ima pars mundi.
Ubi nota ex hoc loco et similibus liquere quod Judaeis in veteri Testamento non tantum fuerint promissa bona terrae, sed promissum fuerit et caelum, ejusque gloria et felicitas, ac vicissim comminata eis fuerit gehenna inferni, si Dei leges violarent. Hinc et Septuaginta, ut habet Auctor Catenae Graecorum, vertunt, viri prudentis cogitatae sunt viae vitae; praestant namque ut salvus evadat ab inferno. Prudentes enim non aliud cogitant quam quomodo fugiant infernum, et conscendant in caelum; et Aben-Ezra: Semita vitae, ait, למעלה lemaala, id est superna est intelligenti, q. d. «Sapiens laborat ut conditoris sui voluntati obtemperet, quo iter carpere possit vitae quae superna est, hoc est animae, quae desiderio flagrat redeundi ad Deum, inferni sedibus devitatis in ima sede constitutis;» et R. Levi: «Via vitae, inquit, longe superior est erudito. Quamobrem in suis contemplationibus ad sublimiora et nobiliora provehetur.» Ista ergo vocantur a Salomone למעלה lemaala, id est sublimiora, quae dignitate praestant. Quanto enim quidque in hac mundi machina est sublimius, tanto est nobilius et praestantius. Unde caelum praestantius est elementis; et inter elementa quanto quodque est altius, tanto est praestantius: unde ignis praestat aeri, aer aquae, aqua terrae. Cor igitur justi est praestantissimum, quia altissimum, utpote fixum in caelo empyreo, ipsoque Deo. Conemur itaque semper sursum ascendere per caelestes cogitationes, orationes et actiones: quo magis ascenderimus, eo magis recedemus ab inferno, et accedemus ad Deum, et ad securitatem salutis aeternae.
Sic Simeon Stylites gradatim columnam ascendit, altius sensim et altius, ut pedetentim remotior a terra vicinior fieret caelo. «Primum enim, inquit Theodoretus in Historia SS. Patrum, jussit aedificari columnam sex cubitorum, deinde duodecim, postea viginti duorum, nunc autem sex et triginta. Cupit enim in caelum evolare, et ab hac terrena liberari conversatione.» Quocirca idem bis quotidie ad populum, turmatim ejus visendi causa confluentem, concionabatur, «jubens in caelum suspicere et evolare, et a terra discedere, et regnum quod exspectatur visione apprehendere, et gehennae poenas timere, et terrena contemnere, et futura exspectare.» Quin et in columna stans mortuus est; «corpus autem ne sic quidem cadere sustinuit, sed rectum stetit in loco certaminum (caelum suspiciens) tanquam invictus Christi athleta, nulla parte membrorum volens terram tangere.» Hucusque Theodoretus. Sic et S. Franciscus et vita et voce non aliud praedicabat quam: «Sursum corda, ad caelum, ad caelum.» Unde hoc ejus erat apophthegma: «Militaturis Deo nihil mundanorum esse reservandum, sed eos sese omnibus debere exuere,» et, ut ipse aiebat, «expropriare.» Plura citabo vers. 26, sub finem. Age ergo, o fidelis, o Christiane, o Sacerdos, o Religiose, qui a Deo ante tempora saecularia conscriptus es civis domus Dei, et haeres caeli, cohaeres Christi, mundana despice, superna respice, altiorem terris vitam age, cum Angelis conversare, eorum vitam aemulare, brevi in beata aeternitate eorum consors futurus.
Hinc tertio, Beda: Via vitae, inquit, est super eruditum, id est, via vitae transcendit vires naturae hominis; quare caelesti eget lumine et gratia a Deo aspirata, ut iter virtutis, quod ad caelum ducit, ineat. Fides enim, spes, charitas, caeteraeque virtutes Christianae, sunt supernaturales, ac proinde caelitus infusae, quibus ad gloriam caelestem, inferni periculis devitatis, tendimus et pervenimus.
Aliter Dionysius et Arboreus, q. d. Semita vitae est lex Dei, quae est super hominem justum: illi enim justus se subdere et obedire debet, si velit declinare ab inferno, et viam ad vitam beatam inire; lex ergo superior est justo, illi mandans et imperans, cui proinde justus sponte se subjicit et obtemperat.
Denique infernus vocatur novissimus, quia est ultima et infima pars mundi, ac proinde opponitur caelo, quod est prima et summa. Galatinus, lib. VI De Arcanis fidei, cap. ix, docet veteres Hebraeos credidisse duo esse animarum post mortem receptacula, unum bonorum, alterum improborum: utrumque tamen vocari infernum; sed primum vocari infernum superiorem, sive Limbum Patrum, alterum infernum inferiorem, sive gehennam damnatorum.
25. DOMUM SUPERBORUM DEMOLIETUR DOMINUS: ET FIRMOS FACIET (Hebraice, statuet, vel stabiliet) TERMINOS VIDUAE.
Pro superborum Septuaginta vertunt ὑβριστῶν, id est injuriosorum, contumeliosorum; Syrus, stultorum. Pro demolietur hebraice est יסח issach, id est everret, sicut scopis everrimus sordes domus: superbi enim sunt sordes mundi, idcirco Deus eos everrit; Septuaginta, diruit; Syrus, eradicabit; alii, extirpabit, id est stirpitus evellet et evertet; R. Levi, solo aequabit.
Sensus planus est, q. d. Deus superborum hostis et antagonista, eorum domos, id est familias, resque ac opes et praedia, sternet et evertet; eriget vero et stabiliet domos, id est familias et praedia humilium et afflictorum, quales imprimis sunt viduae. Viduae enim quasi desolatae, et ab omnibus derelictae, specialiter Deo sunt curae, juxta illud Psalm. CXLV: «Pupillum et viduam suscipiet.» Celebre est illud Aesopi Mythologi, qui rogatus «quid Deus faceret,» respondit: «Superbos humiliat, humiles exaltat.» Addit S. Ambrosius, lib. De Viduis, alias duas hujus curae divinae causas. Prior est, ut conjugatae sint univirae, ut scilicet contentae uno matrimonio, mortuo marito alium non quaerant, scientes se, si viduae maneant, in Dei curam et patrocinium transire. Unde addit: «In divinis judiciis nullo peccato Judaei Dominum laesisse produntur, quam quod viduae gratiam minorumque jura violarunt; haec propheticis causa vocibus conclamatur; haec sola causa delicti invidiam mitigatura memoratur, si honoretur vidua in honoribus, eique justitia deferatur. Sic enim habes Isaiae I: Judicate pupillo, et justificate viduam et venite disputemus, dicit Dominus.» Posterior est, quod vidua repraesentet Ecclesiam, cujus sponsus Christus mortuus abiit in caelum; ipsa ergo remanet vidua. Ait ergo S. Ambrosius Deum curare viduas, quia ipsae «Ecclesiae referunt viduitatem quae Christum virum suum amisit secundum corporis passionem, de qua dictum est illud apud Isaiam: Quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum.»
Unde mystice Beda per superbos accipit haereticos, quos quasi sordes Ecclesia ex ea everrere solet Deus; per viduam vero accipit Ecclesiam, cujus terminos firmare et propagare idem solet. Auctor autem Catenae Graecorum per superbos accipit Synagogam superborum Judaeorum, qui Christum occiderunt, ideoque excisi sunt; per viduam vero Ecclesiam Gentium, quam Deus Synagogae praetulit et stabilivit.
Tertiam causam addit idem S. Ambrosius, Adhort. ad virgines, quod viduae exemplum castitatis illustre praebeant non solum conjugatis, sed etiam virginibus; facilius enim est virgini non expertae carnales illecebras servare virginitatem, quam viduae eas expertae, servare viduitatem: «Exemplum viduitatis, inquit, et virginitatis magisterium est.» Dum enim videt virgo viduam intactam servare viduitatem, incitatur et ipsa ut illibatam servet virginitatem.
26. ABOMINATIO DOMINI COGITATIONES MALAE: ET PURUS SERMO PULCHERRIMUS FIRMABITUR AB EO.
To firmabitur ab eo non est in Hebraeo, Graeco et Chaldaeo, nec in Latinis Complutensium, sed intelligitur ex antithesi; Hebraea enim ad verbum sic habent, cogitationes mali, id est rei malae (Vatablus, mali, scilicet viri) abominatio sunt Domini; et pura eloquia pulchritudinis, id est pura eloquia pulchrescunt, repele Domino, q. d. Sicut Deus abominatur cogitationes malas, sic puros sermones, gratos pulchrosque habet, iisque quasi decoratur et pulchrescit; quare eos suo assensu et cooperatione firmat, id est affirmat et confirmat: ita Vatablus. Septuaginta, abominatio Domino cogitatio injusta; castorum autem locutiones ἁγναί, id est graves, purae, honestae; Symmachus, ἁγναί, id est castae; Theodotion, καθαραί, id est mundae; Chaldaeus, et puri sermones suaves sunt; Vatablus, jucundi sunt; alii, puri sunt sermones decoris vel pulchritudinis; Syrus, pura verba delectabilia sunt; Aben-Ezra, puri sincerique sermones reputantur ut argentum ab omni scoria segregatum, quibus delectatur Deus. Cogitationibus malis opponit purum sermonem, hoc est puram cogitationem: ex hac enim sequitur purus sermo: ex abundantia enim cordis os loquitur. Est metalepsis crebra Salomoni. Sensus ergo est, q. d. Deus abominatur cogitationes malas, indeque prodeuntes malos sermones; vice versa, amat puras cogitationes, indeque prodeuntes puros sermones, qui in oculis Dei aeque ac hominum pulcherrimi sunt, ideoque ei perplacent, ab eoque diriguntur et confirmantur. Unde R. Levi ex Hebraeo sic vertit et explicat: Detestatur Deus improbi cogitationes, quod semper in improbitate volutentur, quae vero animo versant puri et mundi, nihil aliud sunt quam sermones qui Deo jucundi sunt.
Tangit hic radicem omnis mali et boni, nimirum cogitationes malas et bonas. Ex mala cogitatione enim mentis naturaliter oritur delectatio in voluptate, ex delectatione appetitus, ex appetitu consensus, ex consensu opus, ex opere consuetudo, ex consuetudine obstinatio, ex obstinatione gehenna. Vice versa ex cogitatione bona haec eadem, sed bona oriuntur, ac tandem caelestis gloria et felicitas. Vide hic prosapiam cogitationis bonae et malae, ejusque filios, nepotes et pronepotes. Quare summa homini cura adhibenda est circa cogitationes, ut non nisi bonas animo verset, et malas vel a daemone, vel a concupiscentia, vel ab hominibus immissas statim excludat, et velut ova aspidum exterminet. Qui enim semper bonas cogitationes mente versat, non nisi bonum appetere potest; voluntas enim sequitur intellectum et cogitationem. Hoc est quod ait Christus, Matth. xv, 19: «De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem.» Vide ut Evangelium legi, Christus verus Salomon prisco Salomoni astipuletur. Huc facit illud Sixti philosophi:
Bona mens (quae bona cogitat) chorus est Dei; mala mens (quae mala cogitat) chorus est daemonum. Templum sanctum est Deo mens pii, et altare optimum est ei cor mundum.
Rursum cogitationes bonas vel malas amplectitur, vel abominatur Deus, quia ipsae sunt indices et effectus amoris boni vel mali, quem Deus amplectitur vel abominatur, juxta illud S. Augustini: «Amor meus pondus meum; eo feror, quocumque feror.» Voluntas enim quasi domina movet intellectum, ut cogitet de re sibi cara, ejusque pulchritudinem sibi repraesentet, ut ea se oblectet. Vis scire quid ames? vide quid saepe cogites; hoc enim amas. Igitur ex cogitatione Deus metitur amorem, in quo tota hominis bonitas vel malitia moralis consistit. Denique docet hic Salomon cogitationes morosas, quibus voluntas plene vel semiplene consentit, esse peccata, etiamsi in opus non exeant, juxta illud Christi: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.» Prohibitae enim sunt nono Decalogi praecepto: «Non concupisces,» ut ostendi Deuter. v, 21, et Rom. vii, 7.
Audi S. Gregorium, XXI Moral. cap. 11: «Per Moysen, ait, luxuria perpetrata, per auctorem vero munditiae luxuria cogitata damnatur. Hinc enim est quod discipulis primus Ecclesiae pastor dicit: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti, etc. Lumbos enim carnis succingere, est luxuriam ab effectu refrenare; lumbos vero mentis succingere, est hanc etiam a cogitatione restringere. Callidus namque adversarius noster est, et dum exterius ab effectu operis expellitur, secreto polluere cogitationem molitur. Unde serpenti a Domino dicitur: Pectore et ventre repes. Serpens nimirum ventre repit, quando hostis lubricus per humana membra sibi subacta usque ad expletionem operis pervenit; serpens autem repit pectore, quando eos quos in opere luxuriae non valet, polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad explenda opera pervenitur, recte serpens prius pectore, et deinde serpere ventre describitur.»
Porro cogitationes malae, primo, sunt machinationes malae, quibus quis alii malum molitur; secundo, simulationes, doli et fraudes, de quibus hunc locum sic explicat noster Salazar: «Abominatio Domini cogitationes malae,» id est, Deus vehementi odio prosequitur dolos et insidias, quas impii ad proximorum perniciem assumunt. «Purus autem sermo pulcherrimus firmatur ab eo,» sermo videlicet sincerus et doli expers ab ipso pulcherrimus asseritur et existimatur: hic scilicet ipsi probatur et arridet. Homines enim ea verba pulchra magis, lepida et salsa esse existimant, quae technas aliquas aut dolos aut simulationes continent; Deo autem nullus vel pulchrior vel lepidus magis ac salsus videtur sermo, quam sincerus et candidus, cui nihil doli aut deceptionis subest, nihil falsitatis aut simulationis.
Tertio, cogitationes malae sunt obscenae et luxuriosae: his enim directe opponitur cogitatio et «sermo purus;» Symmachus, castus; Theodotion, mundus. Prae caeteris enim cogitationibus malae sunt, Deoque displicent cogitationes venereae, tum quia summe contrariantur divinae puritati et sanctitati; tum quia illecebrosae sunt, facileque voluntatem illiciunt trahuntque ad consensum, saltem imperfectum, vel tacitum et implicitum, idque ob concupiscentiam nobis innatam, quae in rebus venereis est vehementissima; sicut ergo qui tangit picem, inquinatur ab ea, et qui tractatur cum sordibus et stercore, ab eo sordidatur, juxta illud: «Vinco vel vincor, semper ego maculor;» sic pariter qui disputat et luctatur cum cogitationibus impudicis, iisdem inquinatur. Quare caeterorum vitiorum cogitationes resistendo, luxuriae vero fugiendo vincuntur, juxta illud Apostoli: «Fugite fornicationem.» Ita Cassianus, Climachus, Dorotheus, et S. Augustinus, serm. 250 De Tempore: «Inter omnia, ait, Christianorum certamina sola duriora sunt praelia castitatis, ubi quotidiana est pugna, et rara victoria.
Gravem castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur et timetur. Et ideo nemo se falsa securitate decipiat, nemo de suis viribus periculose praesumat, sed audiat Apostolum dicentem: Fugite fornicationem,» 1 Corinth. cap. vi. Probat id exemplo Joseph, qui fugiendo heram se tentantem vicit; et Davidis, qui non fugiendo tentationi succubuit, et adulterium commisit.
Quarto, per cogitationes malas accipe vitiosas quaslibet, uti superbiae, irae, invidiae, gulae, acediae, etc. Omnes enim has abominatur Dominus; atque anima, ut Deo placeat, ab omnibus sese expurget oportet, ut in conspectu ejus pura et nitida sit instar tersi speculi, imo angeli.
Antistrophae huic Salomonis sententiae sunt apophthegmata priscorum Patrum. Hyperichii dicentis: «Cogitatio tua semper sit in regno caelorum, et cito in haereditatem accipies illud.» Ita habetur in Vitis Patrum, lib. V, libello xi, num. 35; ibidem in meditationibus duodecim Anachoretarum ordine quartus: «Ego sic sum, ait, ac si in monte Olivarum sedens cum Domino et discipulis ejus. Et dixit mihi: Nullum agnoscas secundum carnem; sed esto semper caelestis conversationis imitator, sicut bona Maria Magdalena ad pedes Jesu sedens, et verba ejus audiens. Efficiamini sancti et perfecti, sicut et Pater vester qui in caelis est. Et: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Ordine vero nonus ait: «Ego quotidie Ecclesiam intellectualium virtutum exspecto, Dominum gloriae in medio eorum video super omnes splendentem, quando autem abscedo ab eo, ascendo in caelum, exspectans admirandas pulchritudines Angelorum, ut quos emittunt hymnos incessabiliter Deo et dulces eorum cantilenas audiam, differorque sonis et vocibus et suavitate, ut libeat reminisci quod scriptum est: Caeli enarrant gloriam Dei, etc. Et omnia quae super terram sunt, sicut cinerem et stercora opinor.» Ecce hae sunt cogitationes bonae et sermones puri, qui Deum et Angelos oblectant, sicut impuri delectant Luciferum et daemones. Quocirca Barlaam ad Josaphat apud Damascenum in Hist. cap. xix, instanter adhortatur eum ad cogitationum puritatem et curam: «Non enim, ait, actiones duntaxat, verum etiam cogitationes nostrae apud Deum in numerato sunt, coronasque aut supplicia nobis conciliant. Siquidem Christum simul cum Patre ac Spiritu Sancto, in puris cordibus habitare perspectum habemus. Ac rursum illud non ignoramus, quod, quemadmodum fumus apes, eodem modo pravae cogitationes divini Spiritus gratiam a nobis propellunt. Quamobrem summo studio in hoc enitere, ut omni vitiosa cogitatione ex animo tuo exstincta et deleta, optimas quasque cogitationes in eo inseras, templumque Spiritus Sancti teipsum efficias. Siquidem per cogitationes ad actiones ipsas venimus; atque omne opus a cogitatione animique agitatione progrediens parvum primo initium arripit, ac deinde tacitis incrementis augescens ingens ad extremum efficitur.»
Abbas Joannes in Vitis Patr. lib. III, apud Ruffinum, num. 208 et 209, docet cogitationes pravas oratione superandas: «Quandocumque, ait, cogitatio turpis succensa fuerit ab inimico, tunc aquam orationis effundat, et exstinguat illam.» Syncletica ibidem, lib. V, libello IV, de continentia, num. 42: «Sicut, inquit, venenosa animalia acriora medicamenta a se expellunt: ita sordidam cogitationem jejunium cum oratione expellit ab anima.» Ibidem, lib. VI, sub finem, num. 25, senior quidam ait: «Qui in anima sua memoriam malitiae ligat, similis est ignem inter paleas occultanti.» Ibidem, lib. V, libello xi, num. 53, alius senior ait: «Timor Dei velut ignis comburit arundinetum cogitationum.» Et libello x, num. 83, cuidam roganti: «Quid faciam, quia cogitationes sollicitant me, et nescio quomodo repugnem eis?» hoc remedium suggerit senior: «Non repugnes contra omnes, sed contra unam; omnes enim cogitationes monachorum unum habent caput; necessarium ergo est considerare quae et qualis sit (capitalis), et adversus illam reniti; ita enim et residuae cogitationes humiliantur.» Victa enim cogitatione radicali et capitali reliquae omnes, quae quasi fibrae ex ea pullulant, vincuntur et succiduntur. Radix ergo cogitationum cuique solerter examinanda et vestiganda, qua cognita securis mortificationum illi adhibenda; illa enim amputata reliquae ex ea manantes amputantur, uti docent rerum spiritualium magistri. Abbas Macarius ibidem, lib. V, libello xviii, num. 9, Theoctisto tentato: «Si tibi, ait, ascenderit cogitatio mala, nunquam deorsum aspicias, sed semper sursum, et statim te Dominus adjuvabit.» Joannes Moschus in Prato spirit. cap. LXIX, refert illud Palladii Abbatis apophthegma: «Cogitationum observatio est medicamentum salutis.» Ibidem Abbas Pastor cuidam variis cogitationibus aestuanti jussit apprehendere ventum; cumque ille diceret se id facere non posse, subintulit: «Sic nec potes cogitationes prohibere ne introeant, sed tuum est eis resistere.» Denique vetus ille in Religionibus mos est, ut novitii cogitationes et tentationes suas pandant Superiori; quo fit ut tum merito humilitatis, tum Superioris prudentia et consilio cito eis liberentur.
27. CONTURBAT DOMUM SUAM QUI SECTATUR AVARITIAM; QUI AUTEM ODIT MUNERA, VIVET.
Chaldaeus, perdit domum suam, qui congregat mamonam iniquitatis; et qui odit munus gratiae (datum), vivet. Avarus conturbat domum suam, primo, quia ut avaritiae suae satisfaciat, cogit domesticos, servos et ancillas plus aequo laborare etiam diebus festis et vetitis, ac honesto victu et vestitu eos defraudat, misereque, dure et acerbe eos tractat; quo fit ut illi contra eum murmurent, litigent, et inter se rixentur, dum quisque onus et laborem a se excutere, et in alium rejicere satagit; secundo, avarus per fraudes, usuras et injustos contractus solet se ditare, ob quos lites vel illi vel haeredibus ejus intentantur, quae magna ipsis damna afferunt, et subinde bonis spoliant; tertio, quia Deus avaros solet punire privatione opum avare et perperam congestarum, ut in quo peccaverunt, in eo et puniantur. Pro conturbat hebraice est עוכר ocher, qua voce alludit ad Achan, qui avare suffurans pallium ex spoliis Jericho contra praeceptum Dei, conturbavit domum suam, imo totum Israelem, qui propterea caesus fuit a Chananaeis. Unde Achan lapidatus a Josue in valle, quae inde dicta est Achor, id est turbationis, audivit: «Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac,» Josue vii, 25. Sic et Giezi avare et simoniace accipiens munera a Naaman, quem Eliseus herus ejus curaverat a lepra, eamdem sibi et domui suae, id est toti suae posteritati, accersivit, IV Regum v, 27.
QUI AUTEM ODIT MUNERA, VIVET. — Antithesis aeque exigebat ut diceret: «Qui autem odit avaritiam, vivet.» Verum Salomon more suo ponit speciem magis usitatam pro toto genere avaritiae, atque ex specie totum genus per synecdochen intelligit, q. d. Judex, consiliarius, et quivis officialis qui in ferenda sententia, vel dando consilio, in distribuendis beneficiis, vel officiis publicis, etc., non sinit se corrumpi muneribus, sed ab iis abstinet, ut aequam pro justitia ferat sententiam, ut sanum sincerumque det consilium, ut officium vel beneficium magis dignis aptisque conferat; hic utique Deo dante «vivet,» id est aget vitam quietam, felicem, longaevam in hoc saeculo, et aeternam in futuro. Quod autem dico de odiente munera, idem a pari vel simili intelligo de odiente usuram, simoniam et quamlibet avaritiam. Nam ex una specie acceptionis munerum totum genus avaritiae intelligo.
Hinc et Septuaginta, ut priorem partem posteriori per antithesin adaequarent, pro genere avaritiae speciem eamdem ponentes, sic vertunt, disperdet seipsum acceptor munerum; qui autem odit munerum acceptiones salvatur. Sic et Syrus.
Noster Salazar per odientem munera accipit odientem usuras; usura enim, cum non sit debita, utique est donum et munus, quod usurarius a petente mutuum injuste deposcit et exigit. Verum ut hoc sit verum, usura est species duntaxat avaritiae; unde totum ejus genus non adaequat; quare non aequa, sed manca remanet antithesis.
Porro Jansenius recte advertit hanc sententiam maxime competere Ecclesiasticis, qui avare se et suos ditare satagunt; hi enim primo, peccant, animamque suam coinquinant avaritia, puta pluralitate beneficiorum et pensionum (taceo de simonia, usuris, etc.), quae in eis gravior est quam in laicis: ipsorum enim professio est vacare Deo et caelestibus, ac fastidire temporalia. Unde dum fiunt clerici, dicunt cum Levitis: «Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei.» Si Dominus eis est pars, cur partes terrae ambiunt? Secundo, conturbant domos et familias suas multis curis, laboribus, litibus, quas secum vehit cupiditas, imo domos suas et suorum, quas per avaritiam ditare volunt, hoc ipso depauperant et evertunt. Experientia enim docet bona Ecclesiastica, cum ad laicorum domos transferuntur, eas earumque opes consumere et devorare, perinde ac pennae aquilarum aliarum avium pennis immixtae eas consumere perhibentur. Tertio, scandalizant Ecclesiam Dei; dicit enim populus fidelis: Si clerici caeliberes Deoque sacrati inhiant bonis terrenis, multo magis nos, qui liberos habemus, ea accumulare debemus. Unde ex Climacho Dionysius: «Avarus, ait, est Evangelii subsannator; quoniam terrenorum contemptum Christus exemplo et verbo praecipue commendavit.» E contrario Pastores et Ecclesiastici, qui bona terrena contemnunt, eaque largiter in pauperes dispensant, vivent per gloriam in caelis ac per memoriam, famam et gloriam in terris, uti vivit S. Gregorius Magnus, qui sibi pauper, aliis dives, egenos omnes non solum Romae, sed et per totam Italiam, imo et per Hispaniam, Galliam, Palaestinam totumque orbem aluit; ac nostro saeculo S. Carolus Borromaeus, cujus paupertatem opumque contemptum ac liberalitatem utinam legant et imitentur omnes Praelati et Clerici! Vide dicta Ezechiel. xxxiv, 3.
Hanc gnomen apologo simiae et vulpis exornat Cyrillus, lib. III Apolog. moral. cap. XII: Simia, ait, ab histrione favum mellis pro munere accipiens, illi se in famulam ad joculares ludos populo exhibendos obtulit; quare ab eo, ne fugeret, catenula alligata, ac in ludibrium populo exposita, sero captivitatis ac miseriae, duraeque sortis paenitere caepit; unde munus acceptum damnans exclamavit: «O subornatum deceptivae cupiditatis hamum, lethiferum munus, munerum naturalium adoptivum, gravissimum obligationis pignus, stulti et sapientis commercium minimum, maximum emptionis pretium, servitutis jugum, iniquitatis fermentum, captivitatis indicium, fermentum discordiarum, subversio civilitatum, omnium seminarium malorum, amatum venenum!» Profert deinde exempla philosophorum, qui quod munera regum spreverint, regibus fuere superiores: «Quantis enim gloriae titulis effertur ille Diogenes, quod calcatis regiis opibus per medias Alexandri Macedonis gazas, corporis cultu pauper, sed virtute opulentus incessit? Siquidem hoc locupletior majorque splenduit, quo plus fuit hoc ipsum, quod accipere noluit, quam id quod ille dare disposuit. Quantis laudationibus morum cultor Socrates attollitur, cum Archelai regis satis magnis petebatur muneribus honorandus? et respondit nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Liber quippe esse voluit, dum ante reddere, quam suscipere cogitavit. Quantis similiter praeconiis exornatur Fabricius virtute ditissimus, dum munus sibi viro pauperi a Pyrrho oblatum renuit, magis eligens honestate civis liberi, quam muneribus empti regis gloriositate potiri? Qua profecto in re multo magis emicuit, dum rex admiratus spectabilem virum super solem erexit, dicens: Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam sol a rectitudine cursus sui averti potest.»
PER MISERICORDIAM ET FIDEM PURGANTUR PECCATA; PER TIMOREM AUTEM DOMINI DECLINAT OMNIS A MALO. — Hic versus transcriptus est ex Septuaginta. Nam in Hebraeo non exstat hoc loco, sed cap. seq. vers. 6, ubi pro fidem hebraice est non emeth, id est veritas. Veritas autem cum opponitur misericordiae, idem est quod justitia, et significat opus debitum, sicut misericordia significat opus indebitum gratuitum et liberale. Sensus ergo est, q. d. Per opera virtutis eleemosynae gratuita, et per opera virtutis justitiae quoquo modo debita purgantur peccata, quia per haec opera facta in gratia Dei satisfacimus pro poena peccatis debita; quin et si in culpa ac peccato simus, illud per illa abolemus, si adsit vera mentis contritio, si nimirum ex corde contrito pro expiatione culpae illa Deo offeramus. «Per timorem Domini» vero quis «declinat a malo,» q. d. Eleemosyna expiat peccatum jam commissum; timor Dei vero praeservat a committendo. Fac ergo eleemosynam, ut expies praeterita, ac indue timorem Dei, ut caveas futura: sic purum te a peccato servabis, tuamque salutem in securo constitues.
Unde S. Cyprianus, vel quisquis est auctor tract. De Opere et Eleemosyna, docet Deum statuisse duo peccati lavacra, scilicet baptismum ad eluenda crimina ante illum perpetrata, et eleemosynam ad expianda peccata post illum commissa: «Coarctati, ait, eramus, et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens justitiae et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis abluamus. Loquitur in Scripturis Spiritus Sanctus et dicit: Eleemosynis et fide delicta purgantur; non utique illa delicta, quae fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur. Item denuo dicit: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum. Hic quoque ostenditur et probatur, quia sicut lavacro aquae salutaris gehennae ignis exstinguitur, ita eleemosynis atque operibus justis delictorum flamma sopitur. Et quia semel in baptismo remissio peccatorum datur, assidua et jugis operatio, baptismi instar imitata, Dei rursus indulgentiam largitur.» Salomoni adstipulatur Christus, Luc. XI, 41: «Quod superest, ait, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.» Eleemosyna ergo remittit peccata venialia et poenam mortalium; ad haec disponit ad remissionem culpae mortalis, eamque de facto abolet, si fiat ex contritione. Vide Origenem, S. Ambrosium, Bedam, Toletum et alios in Lucae xi, 14. Vide et quae dixi Daniel. iv, 24, ad illa: «Peccata tua eleemosynis redime.»
28. MENS JUSTI MEDITATUR OBEDIENTIAM; OS IMPIORUM REDUNDAT MALIS.
Glossa et alii pro obedientiam legunt sapientiam. Unde discas veram sapientiam esse obedientiam, si scilicet quis obediat Deo et Superioribus quasi vicariis Dei, praesertim quia obedientia debet condiri sapientia ut sapiat Deo, ait S. Bernardus; Hebraice est לענות laanoth, quod duo significat: primo, respondere, secundo, humiliari. Addit tertio, R. Levi et R. David, significare negotiari.
Unde primo Pagninus, Tigurina, Clarius, R. Salomon et alii vertunt, cor justi meditatur quod respondeat; os vero impiorum eructat vel effutit mala, q. d. Justus interrogatus non illico respondet, ne praecipiti responso quid dicat quod impium sit in Deum, aut injurium proximo, sed meditatur quid sapienter respondeat, juxta illud S. Bernardi: «Verba bis ad limam, antequam semel ad linguam;» at vero impius sine praemeditatione mala quae corde gerit, ore effutit, et quidquid in buccam venit, eructat, instar fontis omnem aquam, tam puram quam sordidam, a se receptam ebullientis. Unde aliqui vertunt, evomit mala. Sicut enim vomitu ejicitur crapula, phlegmata et sordes stomachi: sic impius maledicentiam, calumniam, petulantiam, fastum, iram, etc., quae corde gerit, ore evomit. Aben-Ezra haec refert ad vers. 27, qui in Hebraeo immediate praecedit, q. d. Judex incorruptus, qui odit munera, vivet; ideoque mens ejus, auditis partibus inter se litigantibus meditatur quid respondeat, ut ad justitiae normam jus dicat. Verum alii ad judicem haec non arctant, sed generaliter ut sonant accipiunt. Huc facit illud Demosthenis, cui, cum objiceretur quod elaborata pronuntiaret, respondit, «se non modo scripta, sed etiam sculpta dicturum esse,» si posset. Addiditque: «Ego civem improbum duco, qui sine meditatione audet reipublicae consilium dare.»
Secundo, R. Levi, Vatablus et R. David hebr. laanoth censent idem esse quod לענין leinian, id est negotium. Unde vertunt, cor justi meditabitur negotium aut negotiari, q. d. Justi mens semper intenta est cogitationi rei et negotii ex quo emolumentum capiat. Aut, q. d. Cor justi meditatur loqui cum negotio et rerum pondere, cum decore et amoenitate rerum, ac cum fructu: e contrario os impii leviter, indecore, temere et sine fructu omnia quae cogitat, effutit. Notatur ergo loquacitas insipientis, et commendatur gravitas loquendi sapientis.
Tertio, Noster optime vertit: «Mens justi meditatur obedientiam,» puta humilitatem, subjectionem, mansuetudinem, q. d. Cum justo quid praecipitur quantumvis durum et arduum, a lege, a Deo aut Superiore, imo cum ipse ab eodem vel alio aequali, aut inferiori, de vitiis et defectibus suis admonetur, illico mentem humiliter et mansuete instar agni subjicit praecepto et obedientiae, vel admonitioni et admonenti; at vero impius cum quid displicens praecipitur, aut cum de vitiis arguitur, recalcitrat, obmurmurat, et mille impatientiae verba eructat, estque instar fluminis exundantis, quod omnia vicina aquarum copia opplet: sic enim et ipse ex abundantia cordis maledicentiae profluvium continue ebullit, eoque omnes onerat et obruit.
Hoc videntur voluisse Septuaginta dum vertunt, corda justorum meditantur fidem, et os impiorum respondet mala; et Chaldaeus, cor justi meditatur in fide, et os impiorum eructat mala. Per fidem enim intelligunt fidelitatem, ut explicat Syrus, quam inferior debet suo Superiori, puta obedientiam.
Porro justus meditatur obedientiam, primo, meditando obedientiae praestantiam, utilitatem, fructum et necessitatem, praesertim praecepti vel voti, si illam voverit. Nam, ut ait Climachus, Gradu 4: «Obedientia est perfecta abnegatio propriae animae et corporis, mors voluntaria, vita sine sollicitudine, navigatio sine damno, sepultura voluntatis; est iter facere dormiendo sub onere aliis imposito, et super aliorum ulnas ne mergaris natare.» Secundo, meditando rationes, quae eum flectant ad obediendum, ac praecepti rigorem temperent mitigentque, ut, cum Superior vocat, vel quid arduum jubet, illico cum Samuele dicat: «Ecce ego;» et cum S. Paulo: «Domine, quid me vis facere?» ac praesertim meditando obedientiam Christi, qui factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut nos per inobedientiam Adae perditos sua obedientia exemplo restauraret, doceretque obedire, q. d. Inspice, et fac, obedique secundum exemplar, quod tibi in monte Calvariae ostendi. Tertio, meditando gradus obedientiae, ut eos sensim ascendat. Hi gradus sunt tres: primus et infimus est facere opus praeceptum; secundus, velle opus praeceptum, illudque amare, ac libenter, prompte et alacriter capessere; tertius, non tantum velle, sed et judicare opus praeceptum melius esse quam quodvis aliud, ita ut non tantum voluntatem, sed et judicium suum Superiori submittat, credatque melius esse id quod Superior praecipit, quam quod ipsi mens propria vel quivis alius suggerit. Quarto, meditando modos dextere exequendi id quod praeceptum est.
Unde S. Bernardus, serm. De Virtute obedientiae: «Fidelis obediens, inquit, nescit moras, fugit crastinum, ignorat tarditatem, praeripit praecipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes, totum se colligit ut imperantis colligat voluntatem.» Et S. Hieronymus, epist. ad Rusticum: «Credas salutare quidquid monasterii Praepositus praeceperit, nec de majorum sententia judices, cujus officii est obedire et implere quae jussa sunt, dicente Moyse: Audi, Israel, et tace.» Cassianus, lib. IV Institutionum: «Aegyptii monachi universa complere quaecumque fuerint a Praeposito suo praecepta, tanquam si a Deo caelitus sint edita, sine ulla discussione festinant.» Et S. Gregorius, lib. II in I Regum: «Nescit judicare quisquis perfecte didicit obedire.» S. Basilius, in Constit. Monast. cap. xxiii: «Apostoli, inquit, submissa mentis cervice obedientiae jugum subierunt, alacrique animo in fora, in contumelias, in lapidationes, in ignominias, in cruces, in varias neces processere. Hanc obedientiam is qui secundum Deum vere est monachus, Antistiti suo praestet oportet.» Rursum S. Bernardus in serm. De Virtute obedientiae: «Tertius, ait, gradus obedientiae est hilariter obedire. Non ex tristitia, inquit Apostolus, aut ex necessitate. Serenitas in vultu, dulcedo in sermonibus multum colorant obedientiam obsequentis.» Unde et Gentilis ille Poeta ait sic:
Super omnia vultus Accessere boni.
«Quis enim locus obedientiae, ubi tristitiae cernitur aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile est ut vultum non mustent qui mutant voluntatem.»
Talis fuit obedientia Abrahae, qui proinde fuit pater fidelium et patriarcha obedientium, de quo Apostolus, Hebr. xi, 8: «Fide, inquit, qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem; et exiit, nesciens quo iret.» Major fuit ejusdem obedientia in immolatione filii Isaac; ex quo jam ante Deus illi promiserat posteritatem plurimam instar stellarum caeli: quare tunc «in spem contra spem credidit, etc., plenissime sciens, quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere;» nimirum credidit Abraham, quod si immolando occideret filium, Deus illum a morte suscitaret, ut promissam sibi ex eo posteritatem praestaret. Idem S. Bernardus tract. De Dispensat. et praecepto: «Perfecta obedientia, ait, legem nescit, terminis non arctatur, neque contenta angustiis professionis largiori fertur voluntate in latitudinem charitatis, et ad omne quod injungitur spontaneo vigore liberalis alacrisque animi, modum non considerans, in infinitatem extenditur.»
Post hunc versum et sententiam hanc subjungunt Septuaginta: «Acceptabiles apud Dominum sunt viae justorum; per eos autem et inimici amici redduntur,» quae non exstat in Hebraeo nec in Latino; posterior tamen pars exstat in utroque cap. seq. vers. 7, ubi eam explicabo. Causam dat Auctor Catenae Graecorum hic: Cum enim, inquit, justi Dei voluntatem indefesse expleant, fit ut ex inimicis quoque amicos facere queant. Nam cum Deo semel se dedicaverint et consecraverint, pro aliis quoque intercedunt, eosdemque, si inimici erant, Deo conciliant, amicosque reddunt.
Simili modo Septuaginta transponunt versus proxime sequentes, eosque alio loco et ordine collocant, quam sint in Hebraeo et Latino.
29. LONGE EST DOMINUS AB IMPIIS: ET ORATIONES JUSTORUM EXAUDIET.
Deus ubique et in omnibus est realiter et personaliter per essentiam, praesentiam et potentiam; longe tamen abest ab impiis per favorem et opem, quia eos odit, eosque suam opem implorantes non exaudit; sic vero vicinus est justis, scilicet per amorem et beneficentiam, utpote quos protegit, dirigit, et se invocantes exaudit. Est solita metalepsis et metonymia: ex elongatione enim Dei intelligitur ejus non exauditio, quia apud homines elongatio, et magna intercapedo ac distantia, causa est cur quis clamantem non audiat. Hanc intercapedinem et distantiam mystice et spiritaliter inter Deum et peccatorem facit superbia, libido caeteraque peccata. Ab impiis ergo longe abest Deus per odium: odit enim eos et detestatur, eo quod ipsi elongent se a Deo per scelera quae Deo summe exosa sunt et adversantur. Rursum Deus exaudit justos orantes, quia ipsi audiunt Deum praecipientem, eique obediunt: quia ergo ipsi faciunt voluntatem Dei, hinc vicissim Deus facit voluntatem eorum, eisque talionem reddit. Vice versa, impii non faciunt voluntatem Dei, sed diaboli; hinc pariter Deus non facit voluntatem eorum.
Tertiam causam dat Psaltes, quod impii non invocent Deum in veritate, id est vero et sincero corde et amore, uti faciunt justi. Sic enim ait Psal. CXLIV, vers. 18: «Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos.» Vis ergo ut Deus te exaudiat, tu prior exaudi Deum pulsantem et vocantem. Vis ut Deus faciat voluntatem tuam, tu prior fac voluntatem Dei. Vis ut Deus sincero corde amet te, benevelit et benefaciat tibi, tu prior sincero corde ama Deum. Ita Auctor Catenae Graecorum: Non abest, inquit, Deus loco ab impiis, sed animo, hoc est favore et gratia, aut more certe et vitae instituto, juxta illud:
Quantum distat caelum a terra, tantum distant viae meae a viis vestris, ait Dominus.
Et Polythronius ibidem: «Non spatii intercapedine abest Deus, inquit, sed sententiae diversitate; siquidem contraria plurimum a se invicem dissidere solent. Ut autem justi Deo sunt vicini (certum est autem id ad locum non referri), ita facili quoque momento ab illo audiuntur.»
Hoc est quod ait Psaltes, Psal. xxxvi: «Delectare in Domino. Et dabit tibi petitiones cordis tui.» Quocirca S. Chrysostomus, homil. 41 in Genes., docet homines justos et sanctos non tantum sibi, sed et saepe toti civitati ac reipublicae salutem precibus suis afferre. «Cum igitur videris, inquit, virum externo habitu amictum vili, virtute vero intrinsecus vestitum, noli id quod apparet despicere, sed contemplare animae divitias, internamque gloriam. Talis erat B. Elias, qui melotem tantum habebat: at purpuratus Achab illius melote indigebat. Vide Achab inopiam, Eliae autem divitias.»
30. LUX OCULORUM LAETIFICAT ANIMAM (Hebraice, cor); FAMA BONA IMPINGUAT OSSA.
Hebraice, os; Septuaginta, oculus contemplans pulchra laetificat cor: fama autem bona impinguat ossa. Pro fama hebraice est שמועה scemua, id est auditio, nuntius, rumor, fama.
Unde primo, Aben-Ezra haec referens ad tres versus seqq., per scemua, id est auditionem, accipit correptionem quam quis audit, de qua versu sequent. q. d. Lux, quae oculis hauritur, cordi voluptatem affert: cum vero objurgationem quis auscultarit, in quo vita sita est, et inter sapientes commoratus fuerit, tunc increpationes majus incrementum afferent, quam si bonum quodpiam nuntium audivisset. Pari modo per scemua accipias auditiones S. Scripturae, legis, doctrinae sacrae, librorum piorum, etc.; horum enim lectio, vel auditio, mire impinguat ossa, id est animae intima, eaque implet medulla sanctarum cogitationum et desideriorum, quibus totus hominis spiritus in Dei amore incalescit et corroboratur.
Secundo, alii per scemua, id est auditionem, accipiunt famam virtutum, operum et exemplorum sanctorum, qua quis apud alios bene audit, q. d. Sicut lux mire recreat oculos, indeque cor et animam intuentis: ita fama virtutum et exemplorum recreat auditum, indeque mentem audientis, ejusque ossa et robur ad similia audienda corroborat: ossa enim saepe significant vires et robur animae, ait S. Hieronymus in cap. lviii Isaiae, juxta illud Psalm. xxxiv, 10: «Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?» Unde Christus, Matth. v: «Sic, ait, luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.» Ubi S. Chrysostomus: «Nihil, inquit, est quod hominem sic efficiat insignem, atque conspicuum, etiamsi magno ambitu optet latere, ut splendor iste virtutis; sicut enim ipso sole circumdatus, ita utique homo justus clarius refulget; nec in terram solummodo lucis radios emittit, sed supra ipsum etiam caelum proprio fulgore radiat.»
Porro fama virtutum impinguat ossa animae non solum audientium, qui incitantur ut eas aemulentur, ut jam dixi ex S. Chrysostomo et Origene, sed etiam ipsius virtute praediti, de quo est fama. Hic enim advertens hanc bonam de se opinionem parere admirationem et imitationem in animis audientium, exhilaratur, incitatur et corroboratur, ut opera virtutum, quae tanto aliis sunt splendori et exemplo, multiplicet et adaugeat.
Tertio et magis genuine, per scemua accipias famam, rumorem et nuntium bonum, q. d. Sicut lux solis post longas noctis vel hiemis tenebras, mane vel in vere exoriens, orbique irradians mire intuentium oculos, indeque cor et animam illuminat, laetificat, vegetat, roborat et vivificat, sic pariter nuntium bonum: cum scilicet quid laeti nuntiatur, non tantum aures mulcet, sed et per aures penetrat usque ad cor et mentem ejusque ossa, id est intimas ejus medullas pervadit, exhilarat, vivificat et corroborat; quin et ipsa corporis ossa recreat, irrigat et vegetat. Comparat enim hic duos primarios sensus, scilicet visum et auditum, quod, sicut res visae, praesertim lux, animum oblectant, ita pariter res auditae, puta nuntii rerum laetarum oblectent animum, et consequenter corpus et ossa per naturalem sympathiam, qua affectus, v. g. laetitia vel tristitia animi, derivatur et transit in corpus animae cohaerens; laetitia enim vehemens adeo afficit animum, ut redundet et exuberet in corpus. Ossa ergo tum metaphorice pro intimis animae, tum proprie pro ossibus corporis accipias; sicut enim nuntium triste contrahit, dejicit et timore ac maerore consternat animum et corpus; sic e contrario nuntium laetum praesertim valde desideratum, laetitiam, vitam et vigorem instillat et inspirat tum animae, tum corpori audientium; uti jam laeta nuntia de fide toto terrarum orbe, praesertim in Germania, Gallia, Aethiopia, Tartaria triumphante mire Catholicos recreant, animant, roborant.
Quocirca apud veteres, nuntii bonorum significati fuere per milvos, qui veris vernaeque hilaritatis sunt nuntii, quos proinde prisci adorabant; mos enim fuit apud nonnullos populos milvos adorare, quod illi post rigentis hiemis inclementiam vernae tempestatis fideles nuntii apparerent. Unde adagium: «Provolvitur ad milvum.»
Talis fuit S. Joannes Baptista, nuntius Evangelii, paranymphus, imo index Christi; hic enim pacem et caelestis veris clementiam praenuntiavit, mirum adesse jam Salvatorem et salutem. Unde vox ejus mirifica laetitiae jucunditate aures omnium perfudit: «Appropinquavit, ait, regnum caelorum. Parate viam Domini.» Ita noster Causinus, lib. VI Parabol. hist. cap. LXXV. Tales nuntii laeti fuere Apostoli caeterique praecones Evangelii. Evangelium enim graece idem est quod latine bonum laetumque nuntium, juxta id quod Angelus nuntians pastoribus Christi ortum, dixit:
«Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus,» Lucae ii, 10. Tales nuntii fuere Prophetae, ac praesertim Isaias qui de Christo ejusque passione et redemptione non tam prophetiam quam historiam texuit, nec tam Propheta quam Evangelista fuit, teste S. Hieronymo. Unde de Apostolis ait, cap. lii, vers. 7: «Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!» Et cap. liii, 1: «Quis credidit auditui (hebraice שמועה scemua, eadem vox quae hic) nostro? et brachium Domini cui revelatum est?» etc.
Denique Basilius in Catena Graecorum, partim mystice, partim litteraliter, hunc versum sic exponit: «Oculus, ait, tum demum contemplatur bona, quando earum rerum, quae sub aspectum veniunt, contemplatione et comprehensione non laeditur, sed perficitur. Siquidem rerum conditarum contemplatio animae vires corroborare nata est. Fama autem bona aut ea est, quam quis de alio audit; aut ea certe quam aliquis per virtutem et eruditionem sibi comparavit; aut oculum bona contemplantem omnem omnino justum, qui mentem in mandatorum Christi observationem semper intentam habet, appellat. Talis enim laetificat Deum. Fama denique et vox ea apprime grata oppidoque jucunda erit, quam olim audituri sunt justi, nempe illa Christi: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum. Haec enim justos, quos ob fidei firmitatem ossa vocat, mirifice recreabit et impinguabit.»
Sane qui nuntium accipit suae praedestinationis, electionis et felicitatis aeternae, est quod gaudeat, est quod totis animae ossiumque medullis exultet, quia nuntius hic affert ei beatitudinis omnisque boni securitatem. Quocirca S. Franciscus, cum in exstasi de sua praedestinatione certior factus esset, ut sibi redditus est, exclamavit statim: «Laudetur Dominus meus, ipsi gloria et honor sine fine;» quin etiam proximos octo dies sic transegit, ut nec ulla de re loqui, ac ne Horas quidem canonicas recitare posset, sed hoc solum in ore haberet, idque semper repeteret: «Laudetur Dominus,» tanta ejus animus laetitia atque exultatione, et quidem jure ac merito gestiebat.
S. Maria Oigniacensis, accepto simili praedestinationis suae nuntio, extra se quasi rapta, jubilando ingeminabat: «Ibimus in Sancta sanctorum. Et quid sunt Sancta sanctorum?» Ita refert Cardinalis Jacobus de Vitriaco in ejus Vita. B. Petrus Alcantara, nuper data certa spe salutis, in morte cum Psalte cecinit: «Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus.»
31. AURIS QUAE AUDIT INCREPATIONES VITAE, IN MEDIO SAPIENTIUM COMMORABITUR.
«Increpationes vitae,» ait Jansenius, Hebraica phrasi vocat increpationes vitales, hoc est salutares et vivificatrices, quae et doceant hic recte vivere, et ad aeternam vitam perducant. Hujusmodi increpationes qui libenter audit, dicitur commoraturus in medio sapientium, hoc est inter sapientes, sive quia inter illos gaudebit adesse, quaerens illorum consortium, a quibus possit moneri et corripi; sive quia dignus efficietur, qui et ipse inter sapientes honoretur, sapientisque nomen et locum obtineat.
Ita Beda: «Discipulus, ait, qui increpationibus docentium obedienter annuit, plerumque proficiendo ad cathedram usque doctoris ascendit. Denique Paulus, qui increpationi sui conditoris sese humiliter substravit, ad sedem postmodum Apostolicae dignitatis sublimiter pervenit.» Huc facit illud Climachi: «Omni die objurgationes quasi aquam vitae bibe.»
32. QUI ABJICIT DISCIPLINAM, DESPICIT ANIMAM SUAM; QUI AUTEM ACQUIESCIT INCREPATIONIBUS, POSSESSOR EST CORDIS.
Septuaginta, qui expellit (Chaldaeus, deserit) disciplinam, odit seipsum; qui autem servat correptionem, diligit animam suam. Sententia est clara. Ejus ratio est, quod disciplina, id est institutio, correctio et castigatio vitiorum, sit summum animae bonum; illa enim illuminat, purgat, ornat, omnique virtute decorat et perficit. Quare qui disciplinam despicit et odit, animam suam despicit et odit, perinde ac aeger, qui odit medicinam et medicum, odit sanitatem suam: ad hanc enim medicina dirigitur. Sic qui negligit aratro proscindere et sarculo sarrire agrum suum, eum ejusque bonum despicit, quia impedit fruges quas ager produceret, quibusque seipsum ornaret, ac herum suum ditaret. Quod enim est aratrum agro, sarculus horto, lima ferro, lixivium panno, fornax auro, pecten capiti, carminatio lino, tritura tritico, frenum equo, cauterium vulneri, pharmacum febri, virga puero, hoc est disciplina homini carnali et vitiis addicto.
QUI AUTEM ACQUIESCIT INCREPATIONIBUS, POSSESSOR EST CORDIS. — Hebraice קונה kone, id est acquisitor, emptor, possessor est cordis, q. d. Qui acquiescit correptioni, acquirit dominium cordis, ejusque fit possessor, tum quia non sinit illud pro libito vagari, et sese dedere suae libertati et concupiscentiae; tum quia ejus superbiae, irae, impatientiae caterisque affectibus et passionibus dominatur, easque frenat et sub jugum rationis et correptionis mittit; tum denique quia illud flectit et regit ad libitum. Ex adverso, qui non acquiescit increpationibus, non possidet cor, sed possidetur a cordis superbia, ira, impatientia, inobedientia, suarum passionum est servus et mancipium. Igitur qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis, et sui ipsius est dominus.
Talis ergo primo cor possidet per humilitatem, qua illud sibi, puta rationi et disciplinae, humiliat et subjugat. Secundo, per mansuetudinem, quia mansuetudine excipit nitrum correptionis, juxta illud Christi: «Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram,» Matth. v. Tertio, per patientiam, qua patienter tolerat increpationes aliorum, sinitque se de vitiis admoneri et castigari, juxta illud Christi: «In patientia vestra possidebitis animas vestras.» Quarto, per obedientiam, qua cor obedire facit corripienti, sive is Superior sit, sive quis alius. Quinto, per sapientiam et prudentiam, quia sapienter et prudenter defectus, de quibus arguitur, emendat, et virtutes contrarias capessit. Unde Chaldaeus vertit, et qui audit increpationem, possidet (Syrus, comparat) sapientiam, aut mentem. «Talis enim, ait Dionysius, rite advertit quod increpatio sit opus misericordiae, eleemosyna spiritualis, medela salubris, charitatis indicium, dilectionis internae ac justitiae sanctae effectus.» Igitur sicut herus emens mancipium, vel bovem, illius dominium acquirit, illumque omni jure possidet, ut de eo quodlibet agere ei liceat: sic pariter qui cor subjicit correctioni et disciplinae, illud sibi mancipat servumque efficit, ut illud quasi mancipium possideat, ac quocumque voluerit flectere et vertere possit. Verum haec servitus cordis veram ei dat libertatem, quia facit ut regatur a sapientia, disciplina, lege et a Deo ipso; servire autem Deo, regnare est. Sicut ergo caeli, inquit Philo, cum careant mente et prudentia, sinunt se regi et moveri ab assistente intelligentia, hocque eorum et totius universi bonum est: sic pariter juniores ceterique quibus parum est experientiae et prudentiae, si sapiunt, sinant se regi, doceri, gubernari a viro sapiente; sic enim sapientiam, quam ex se non habent, ab eo discent, omniaque sua sapienter peragent.
Hinc sexto, talis cor possidet per amorem, quia cogit illud amare Deum, ac amore Dei subdere se legi et correctioni. Unde Septuaginta vertunt, qui autem servat correctiones, diligit animum suum, q. d. Qui odit correptionem et corripientem, non tam ipsum quam seipsum suumque bonum (tale enim est vitiorum correptio) odit; at vero qui correctiones et corripientem amat et observat, non tam illum quam se suumque bonum amat et servat, quia per illas discit odio prosequi vitia, amare virtutes, Deum colere et revereri.
33. TIMOR DOMINI, DISCIPLINA SAPIENTIAE; ET GLORIAM PRAECEDIT HUMILITAS.
Hebraice, ante gloriam vel coram gloria humilitas; Syrus, timor Domini fons vitae, et laus humilis graditur ante ipsum, q. d. Timor Dei per disciplinam castigando vitia docet veram sapientiam, id est honestatem et virtutem, quae est summa hominis dignitas et gloria; quare ut quis hanc gloriam nanciscatur, necesse est ut praeeat humilitas, qua ex timore Dei humiliter se disciplinae et correptioni subjiciat. Quocirca hoc est iter ad gloriam, nimirum: timor Dei ducit ad disciplinam, disciplina ad sapientiam, sapientia ad gloriam, tum praesentem, tum aeternam. Unde Septuaginta, principium, vel potius principatus (utrumque enim est ἀρχή) gloriae respondebit ei, q. d. Timor Dei et disciplina initio dura, molesta, humilia et abjecta videntur; at ne terrearis, o fidelis timens Deum, quia tandem pro fructu, mercede et praemio afferent tibi gloriae principatum. Hinc et tales ad gubernacula, ad dignitates et praelaturas, tam saeculares quam Ecclesiasticas, seligi et promoveri videmus. Addunt Complutenses: «Praecedit autem humiles gloria.» Quae verba, ut notant Romani, videntur esse altera interpretatio praedictae sententiae; unde ipsi cum Procopio ea delent. Porro Auctor Catenae Graecorum sic Septuaginta vertit, timor Domini parit disciplinam et sapientiam; utraque autem principium est gloriae quam humilitas antegreditur, q. d. Nulla res mentem hominis, quae libera est et sui juris, posset legibus disciplinae quasi vinculis constringere, nisi timor Dei. Hic ergo parit disciplinam, et per eam sapientiam ac gloriam, quam proinde humilitas disciplinae antegreditur. Hinc et Arabicus Septuaginta de more secutus, vertit, principium nobilitatis est responsio ejus, et gloria deambulat, vel decurrit ante humiles.
Pro humilitas hebraice est ענוה anava, id est humilitas, mititas, modestia; item humiliatio, oppressio, afflictio. Unde primo, Symmachus et Theodotion vertunt, ante gloriam modestia, aut mansuetudo; et Cajetanus, in facie honoris (vel coram honore et gloria) mansuetudo, q. d. «Per mansuetudinem homines elevantur ad statum honorabilem. Amantur enim mansueti, et idonei censentur ad gubernandum, tanquam alieni a passionibus animi. Aut coram honore, id est coram viro honoris floret mansuetudo, quoniam talis delectatur in mansuetudine tam sua quam aliorum.» Hucusque Cajetanus.
Secundo, alii vertunt, timor Domini castigatio sapientiae, et ante gloriam afflictio; quod S. Petrus, epist. I, cap. I, vers. 11, παθήματα reddit, id est afflictiones, passiones, cum ait: «Praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias.» Vide ibi dicta.
Tertio, Vatablus vertit, ante gloriam est dejectio, q. d. Deus, antequam quem glorificet, prius eum dejicit, sternit et humiliat; quod Noster optime vertit, gloriam praecedit humilitas, juxta sensum initio assignatum. Nimirum aeterna lege sancitum est, ut per humilitatis viam tendatur et ascendatur ad gloriam. Haec est via, et non est alia. Hoc est quod ait Christus: «Omnis qui se humiliat, exaltabitur.» Et de Christo ait Paulus: «Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum,» Phil. ii, 9. Vice versa, de superbia ait Salomon, cap. seq. vers. 18: «Contritionem praecedit superbia.»
Quarto, ex eo quod ad verbum Hebraea habent coram gloria humilitas, Septuaginta Complutenses contrarie vertunt, praecedit autem humiles gloria; quod secutus Syrus vertit, laus humilis graditur ante eum; Chaldaeus, qui gloriosus est, sit humilis. Utrumque ergo verum est, et quod gloriam praecedat humilitas; et vice versa, quod humilitatem praecedat gloria: nimirum humilitas praecedit gloriam, quasi gloriae meritum; vicissim gloria praecedit humilitatem, quasi humilitatis spes corona et praemium; sicut ergo meritum in ratione meriti praecedit praemium in genere causae meritoriae, sic pariter humilitas praecedit gloriam; et sicut praemium in ratione praemii praecedit meritum in genere causae finalis (unde laboranti et certanti ante laborem et certamen proponi solet praemium), sic pariter gloria praecedit humilitatem. Haec ergo duo sunt connexa, et unum ex altero sequitur: nimirum ex eo quod humilitas praecedat gloriam in ratione meriti, necessario sequitur quod gloria praecedat humilitatem in ratione praemii. Sic Christus, ait Apostolus, Hebr. xii, 2, a proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta.» Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 3: «Gloriam praecedit humilitas, hoc est, ait, sicut calamitas insolentiam, ita splendor et gloria humilitatem comitatur. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam: atque contraria contrariis vicissim inducit, qui omnia juste admetitur.»
Huc faciunt axiomata et paradoxa S. Augustini de humilitate: Primum: «Deus, cum omnium sit excellentissimus, non elatione, sed humilitate contingitur:» ita ipse, homilia ultima inter 50; secundum: «Excelsus est Dominus, et humilia respicit, et excelsa a longe cognoscit, Psal. CXXXVII. Excelsa posuit pro superbis; illa ergo respicit ut attollat, ista cognoscit ut deprimat et dejiciat,» ibid.; tertium: «Scit serpens nos non posse redire (ad Deum) nisi per humilitatem, qui per superbiam lapsi sumus. Dux nobis ipse fuit ad superbiam, modo ad humilitatem ducem Christum sequamur,» ibid. hom. 12; quartum: «Humilitatis passibus ad caeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur, discamus humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus:» ita ipse serm. 213 De Temp.; quintum: «Per superbiam mirabilis Angelorum creatura cecidit de caelo: per humilitatem Dei fragilitas humanae naturae ascendit in caelum,» ibidem; sextum: «Quantum cor humilitate inclinatur ad ima, tantum proficit in excelso: qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria,» ibidem; septimum: «Quanto quis humilior erit de seipso, tanto major erit in conspectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit ante Deum: qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat,» ibidem; octavum: «Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris: qui enim sibi vilis videtur esse, ante Deum pulcher est: qui sibi displicent, Deo placent: esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei,» ibidem; nonum: «In summo honore summa tibi sit humilitas. Honoris laus est, humilitatis virtus,» ibidem; decimum: «Superbia ex Angelis daemones fecit, humilitas homines similes Angelis constituit.» Ita Auctor serm. ad Fratres in eremo, apud S. Augustinum, tom. X, serm. 12.
Huc quoque spectant gnomae S. Cyrilli et S. Ambrosii, quas citat hic Dionysius Carthusianus. Cyrilli: «Crede mihi, quia maxime se vilificat qui magnum se reputat. Sicut qui se judicat sapientem, fit amens. Lux quidem luce confunditur, et altitudo altitudine incurvatur. Ubi ergo profunda humilitas, ibi excelsa est dignitas, et ubi ex te ipso dejectio magna, ibi ex virtute dignificatio maxima: dumque mundanis cardinibus nos judicamus indignos, sempiternis atque caelestibus mansionibus reddit humilitas mox nos dignos.» S. Ambrosius: «Quisquis cupit divinitatis tenere fastigia, humilitatis ima sectetur; quicumque vult fratrem suum praevenire regnando in caelis, prius illum praeveniat obsequendo in terris, sicut ait Apostolus: Honore invicem praevenientes; vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate.»
Gradus ergo ad gloriam est humilitas et humiliatio. E contra gradus ad ruinam est superbia et elata sui exaltatio. Quare sapienter S. Bernardus, serm. 34 in Cantica: «Necesse est, ait, de se humilia sentire altiora tendenti, ne dum se supra se extollit, a se cadat.» Et paulo post: «Absque humilitatis merito maxima minime obtinentur.» Et S. Augustinus in Sententiis, num. 88: «Non accedit, ait, ad celsitudinem Dei, nisi per humilitatem; prope admittitur submissus, longe propellitur elatus.» Rursum, ut idem ait ibidem, num. 83: «Vera humilitas fidelis est de nullo superbire, de nullo murmurare; nec ingratum nec querulum esse; sed in omnibus Dei judiciis gratias agere Deo et Deum laudare, cujus omne opus aut justum est, aut benignum.» Salomoni suo more concinit Siracides, cap. xi, 1: «Sapientia, ait, humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.» Vide ibi dicta.