Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Homo animam præparat, Deus linguam gubernat, et spiritus ponderat, ac vias hominum dirigit, omnia propter se ipsum operans, cui abominatio est omnis arrogans: misericordia redimuntur peccata: pondus et statera Dei judicia: indignatio et clementia regis: laus sapientiæ, prudentiæ, eruditi, ac dulcis in verbo, et patientis: vituperatur insipiens et perversus: sortes a Domino temperantur.
Textus Vulgatae: Proverbia 16:1-33
1. Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. 2. Omnes viæ hominis patent oculis ejus: spirituum ponderator est Dominus. 3. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. 4. Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum. 5. Abominatio Domini est omnis arrogans: etiam si manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ, facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. 6. Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7. Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. 8. Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. 9. Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. 10. Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus. 11. Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. 12. Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam justitia firmatur solium. 13. Voluntas regum labia justa: qui recta loquitur, diligetur. 14. Indignatio regis, nuntii mortis: et vir sapiens placabit eam. 15. In hilaritate vultus regis, vita: et clementia ejus quasi imber serotinus. 16. Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17. Semita justorum declinat mala: custos animæ suæ servat viam suam. 18. Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. 19. Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. 20. Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est. 21. Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio,
1. HOMINIS EST ANIMAM PRÆPARARE, ET DOMINI GUBERNARE LINGUAM.
Hebraice, homini dispositiones vel ordinationes cordis, a Domino responsio linguæ. Hic versus deest in Septuaginta Complutensium et Roman.; nonnulli tamen alii codices eum sic efferunt: "Homini applicationes cordis, et a Domino responsio linguæ." Unde et Syrus de more sequens Septuaginta sic vertit, ab homine est consilium cordis, a Domino sermo linguæ. Sic et Chaldæus.
Jam ex Hebræo sic recte exponit Aben-Ezra, q. d. Homo in animo suo recte cogitationes ordinat et disponit, sicut dux disponit et ordinat in acie milites; sic enim mente ordinat homo ea quæ dicturus est, sibique dicit: Hoc dicam primo loco, hoc secundo, hoc tertio, etc. (hoc enim significat Hebræum ערך arach, cui per metathesin opponitur עכר achar, id est turbare, confundere); at Dei est ordinare et disponere sermones, ut quod mente concepisti et ordinasti, hoc ordinate, apposite et efficaciter ore proloquaris. Sicut ergo ducis est ordinare milites in acie, sed Dei est dare eis pugnandi animos, robur et victoriam: sic pariter hominis est ordinare ea quæ dicturus est, sed Dei est dictionem dirigere, ut id quod intendit, persuadeat audienti. Et R. Levi: "Licet, ait, ad virum spectet res et verba mente disponere, indiget nihilominus divino auxilio, ut verba sua rite pronuntiare possit; quot enim sunt verba quæ licet scite mente concepta et ordinata essent, in pronuntiatione tamen confusa sunt et perturbata." Huc facit illud S. Augustini, lib. II De Doctrina Christ.: "Sententiam animi verbis assequi mire delectat oratorem; at cum propria verba fugiunt dicentem, et aliena occurrunt, sic cruciatur, quasi legato sapienti et erudito malus eveniat interpres." Et Vatablus: Sensus, ait, est, q. d. id quod vulgo dicitur: "Homo proponit, Deus disponit." Istud in Balaam factum videmus, cujus maledictionem Deus vertit in benedictionem. Cum enim ipse animo destinasset maledicere Israeli, Deus ejus linguam ita flexit, ut eidem benediceret, Num. XXIII.
Minus plene Cajetanus hanc sententiam ex Hebræo arctat ad responsa, q. d. Cum quis interrogatur, præmeditetur quid respondeat; sed tamen præmeditationi suæ non confidat, seseque Deo commendet, quia Dei est linguam dirigere, ut eo modo respondeat, quo menti interrogantis satisfaciat. Verum hæc arctior est interpretatio; nam Hebræi respondere vocant loqui, etiamsi nulla præcesserit interrogatio. Unde Noster generatim vertit, "Domini est gubernare linguam."
Pelagiani hoc loco abutebantur ad suam hæresim, ut probarent initium salutis esse a libero arbitrio; hoc enim bene operando et ornando prævenire et præparare se ad gratiam Dei excipiendam. Hominis ergo esse præparare cor, id est inchoare bonum, sed Dei esse illud complere et perficere. Quem sensum redarguit divus Augustinus, lib. II Contra duas Epistolas Pelagii, VIII, ex illo Christi, Joannis XV, 5: "Sine me nihil potestis facere;" et ex illo Pauli, II Corinth. III, 5: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est." Igitur S. Augustinus per responsionem linguæ accipiens responsum linguæ divinæ, non humanæ, sic explicat, q. d. Hominis, non solius, sed Dei gratia adjuti, est præparare cor suum ad excipiendam Dei loquelam, ut audiat quid in se loquatur Dominus; sed Dei solius est huic hominis præparationi respondere, eique sermones suos satusque divinos inserere.
Sed audi S. Augustinum: "Ideo quippe scriptum est: Hominis est præparare cor, et a Domino responsio linguæ, quia homo præparat cor, non tamen sine adjutorio Dei, qui tangit cor. Homo præparat cor; in responsione autem linguæ, id est, in eo quod præparato cordi lingua divina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a Domino Deo. Nam sicut dictum est: Hominis est præparare cor, et a Domino responsio linguæ; ita etiam dictum est: Aperi os, et implebo illud, Psalm. LXXX. Quamvis enim nisi adjuvante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen os aperimus illius adjumento ex opere nostro. Nam quid est præparare cor et os aperire, nisi voluntatem parare? Et tamen in eisdem litteris legitur: Præparatur voluntas a Domino." Unde aurea hæc sententia construit: "Quapropter multa facit Deus in homine bona quæ non facit homo; nulla vero facit homo quæ non facit Deus ut faciat homo."
Verum hæc expositio potius mystica videtur quam litteralis. Nam ad litteram intelligitur hic lingua hominis, non Dei. Unde Noster pro "a Domino est responsio linguæ," clare vertit, Domini est gubernare linguam, utique non suam, sed hominis. Quocirca sensus planus et simplex est, ait Jansenius, ut Salomon significare velit hominem quidem apud se posse cogitare, et frequenter disponere quid sit locuturus et responsurus; at citra Dei auxilium, quod disposuit, non bene elocuturum, nec quod concepit ad effectum perducere posse; non quod cor se disponere et parare possit ad loquendum sine gratia Dei, sed quod etiam id quod cum Dei gratia loqui disposuit, eloqui bene non valeat, sine nova et singulari Dei gratia, quæ linguam moderetur et gubernet, ut intelligamus doctam utilemque orationem non tribuendam soli meditationi præcedenti, nec sufficere ad bene salubriterque loquendum, ut quis apud se diligenter cogitet quid loquendum sit, sed post omnem nostram industriam pendendum nobis ab adjutorio Dei, qui non tantum memoriæ suggerere debet quod præcogitatum est, sed etiam dicentis linguam moderari, ut bene, utiliter et cum gratia auditorum dicantur, quæ concepta sunt. Simile est in scriptione; idem enim est, sive ore, sive manu et calamo loquaris. Unde Psaltes: "Lingua mea, ait, calamus scribæ velociter scribentis," Psalm. XLIV, 2.
Ubi nota contra Pelagianos de fide esse cordis præparationem ad bonum pertinens ad salutem esse a gratia Dei. Sed Sapiens hic generatim loquitur, etiam de cogitatione et locutione rerum indifferentium, quæ ad salutem non pertinent, ac loquitur juxta hominum morem et experientiam. Videmus enim difficilius esse sensa animi apte exprimere, quam eadem cogitare et concipere. Non ergo excludit gratiam prævenientem et excitantem ad cogitationes salutiferas, sed majorem cum minore comparat, q. d. In rebus salutiferis homo, excitatus communi Dei gratia, potest corde concipere bona; at majori gratia eget, ut eadem apposite eloquatur, præsertim quia inter loquendum surrepit superbia, ira, invidia, item defectus memoriæ, pudor, metus, aliaque plura impedimenta recte loquendi; quæ omnia non nisi per Dei gratiam amovere et superare possumus.
Quare tantum significat magis in nostra potestate esse cogitationem et voluntatem, sive propositum, quam exsecutionem operis, q. d. Non sufficit in naturalibus cum concursu Dei generali, in supernaturalibus etiam cum gratia Dei præmeditari quod dicturus es, nisi Deus postea in ipsa locutione speciali gratia dirigat linguam; ita D. Thomas, I II, Quæst. CXII, art. 2, in corp. Quod hic dicit Salomon de verbis, idem vers. 9 et cap. XX, 24, asserit de factis et operibus: facile enim est cum communi gratia Dei ea mente destinare, sed nova et speciali opus est, ut quæ destinasti, opere exsequaris. Inter operandum enim multa occurrunt difficultates, quæ sine singulari Dei ope vinci nequeunt.
Atque hæc est prima ratio a priori, cur hominis sit disponere cor, Dei autem gubernare linguam, et utrumque, scilicet tam disponere quam gubernare, magis sit opus Dei quam hominis; secunda est, quod in elocutione multæ occurrant circumstantiæ a loquente improvisæ. Cum ergo eas non præviderit homo, ut illis lingua ejus attemperetur, necesse est ut gubernetur a Deo. Adde multas esse secretas conditiones in audiente, æque ac loquente, soli Deo cognitas, quibus ut sermo loquentis congrue aptetur, necesse est ut dirigatur a Deo. Tertia et præcipua est, quod hominis quidem sit exterius loqui et formare verba; sed Dei solius est eis interius dare vim et vigorem ad persuadendum id quod sonant, audienti; alioqui loquens est tantum æs sonans et cymbalum tinniens, ut ait Apostolus, I Cor. XIII. Sicut enim agricola serit semen, sed Deus solus sementi internam indit vim germinandi, seque multiplicandi; sic prorsus fit in verbo, quod velut semen serit loquens, sed Deus ei indit spiritum et efficaciam ad convertendum audientem.
Deus enim inspirat menti audientis id quod proponit loquens, eamque suæ gratiæ luce et impulsu illuminat et inflammat, ut idipsum intelligat, amet et prosequatur. Hoc est quod ait Apostolus: "Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit," I Cor. III, 6; et Christus: "Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me," Joan. VI, 45; et vers. 44: "Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum." Idem passim contra Pelagianos docet S. Augustinus, præsertim lib. De Corrept. et Gratia.
Hæc gnome ubique locum habet, sed maxime in professione fidei et Martyribus tempore persecutionis, de quibus proprie eam explicat Beda, ut idem hic dicat Salomon quod Christus Matt. X, 19: "Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis." Ita Esther pro salute Judæorum, jam per Aman damnatorum ad mortem, intercessura apud Assuerum maritum suum, orat Deum: "Tribue, ait, sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri," Esther XIV, 13. Multæ enim causæ concurrere debent, ut loquens persuadeat audienti quod intendit, ac præsertim cor audientis debet mulceri et flecti, ut iis, quæ audit, afficiatur, ac contrarias affectiones exuat; hoc autem solus potest facere Deus.
Quocirca concionatori, confessario, et cuivis animas salvare satagenti orandus est Deus ut linguam suam ita dirigat, ut feriat mentem audientis, eique persuadeat quod dicitur. Oret ergo cum Psalte: "Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam." Ita S. Augustinus apud Possidonium in Vita ejus narrat se in concione quadam prorsus alia dixisse quam prius mente conceperat, ac postea advertisse id factum a Deo ad convertendum quemdam Manichæum, qui concioni interat. Causam dat S. Jacobus, cap. III, vers. 8: "Linguam autem nullus hominum domare potest." Ubi multa in hanc rem dixi. Ergo necesse est ut eam frenet et domet Deus. Unde S. Chrysostomus, homil. 50 in Matth.: "Regius, ait, equus est lingua: si ei frenum injicias doctrina tua, gradarium effeceris; ascendet in eum rex, et quiescet in ea." Sicut ergo Bucephalum nemo regere poterat, nisi Alexander Magnus; nec ille ullum alium patiebatur sessorem, nisi Alexandrum: sic pariter linguam nemo regere potest, nisi Deus; nec illa alium sessorem patitur, nisi Deum. Quare Hugo de S. Victore libro I De Anima: "Lingua, ait, labilis est, et teneri non potest, sed labitur, et fallit. Labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta."
Denique ex hac gnome: "Domini est gubernare linguam," solerter et caute colligit Franciscus Suarez, tom. I De Gratia, proleg. III, cap. V, num. 7: gratias gratis datas, quas recenset S. Paulus, I Corinth. XII, inter quas prima est sermo sapientiæ, non dari per habitus, sed per actualem Spiritus Sancti motionem, qua ipse directe excitet mentem, facitque ut illi verba apta occurrant, modique loquendi congrui, atque aufert impedimenta quæ mentem distrahere aut perturbare possunt. Id maxime verum est in concionatore, ut dixi, confessario et similibus, qui animas convertunt. Hi ergo crebro orent ut Deus gubernet eorum linguam ad aliorum salutem, scilicet ut faciat eos ita apposite loqui, ut audientes feriant et convertant.
2. OMNES VIÆ HOMINIS PATENT OCULIS EJUS; SPIRITUUM PONDERATOR EST DOMINUS.
Pro patent hebraice est זך zach, id est mundus fuit, purus ab omni labe et vitio, sincerus, clarus, irreprehensibilis. Unde זכוכית zecuchit vocatur vitrum et crystallus, propter munditiem et transparentiam. Pro ponderator hebraice est תכן tochen, quod tria significat: primo, dirigens, disponens; secundo, mensurans; tertio, ponderans. Proprie tochen est, pensitans, penitus perpendens, certo metiens, numerans, dijudicans spiritus, an suæ mensuræ et regulæ, puta legi divinæ, rationi et præscripto virtutis adæquentur, et ad amussim respondeant. Noster vertit, ponderator, id est appendens et examinans an verum virtutis habeant pondus.
Unde Chaldæus vertit, omnes viæ viri mundæ in oculis ejus, et Deus dirigit vias ejus; Syrus, omnes viæ hominis puræ sunt in oculis sui ipsius; Septuaginta, omnia opera humilis manifesta sunt apud eum; impii autem in die mala peribunt. Notant Romani in uno codice Septuaginta sub asterisco hæc haberi: "Homini applicationes cordis, et a Domino responsa linguæ. Quanto major es, humilia teipsum, et coram Domino invenies gratiam. Omnia opera humilis manifesta apud Deum; et firmans ipsos spiritus Dominus. Devolve super Dominum opera tua, et firmabuntur cogitationes tuæ. Omnia opera operatus est Dominus propter seipsum, impii autem in die mala peribunt."
Jam primo, Cajetanus Hebræum zach, quia masculinum et singularis numeri, sic vertit, omnes viæ viri mundæ in oculis ejus, hoc est, ait, omnes actiones externæ viri justi et sinceri patent oculis ejus, cum ipse eas examinat et dijudicat; at vero spiritus et internos instinctus, quibus ad has actiones impulsus fuit, non pervidet: hosce enim solus Deus ponderat, id est appendit, penetrat et mensurat. Verum omnes זך zach vertunt, mundæ, vel patentes et claræ. Apud Hebræos enim crebra est enallage et permutatio generum et personarum. Rursum זך zach accipi potest ut abstractum, q. d. Omnes viæ hominis in oculis ejus videntur mundities, id est omnino mundæ. Huc accedunt Septuaginta, qui hæc arctant ad humilem: "Omnia opera humilis, inquiunt, manifesta apud Deum."
Quocirca Noster Salazar versionem Vulgatam accommodans ad Septuaginta, hæc de solo humili accipit, sicque explicat, q. d. Omnia opera humilis in conspectu ejus sunt vitrea, id est clara et perspicua; quare minimos etiam nævos et defectus suos in illis notat, juxta illud Isidori Pelusiotæ, lib. II, epist. 24: "Hypocrita vitrum ponit loco veri margariti, id est, sua opera vana et nullius meriti pro magnis venditat, et quasi pretiosa ostentat. Humilis vero margaritas æstimat vitrum," id est, sua heroica opera parvi vel nihili facit, eaque æstimat fragilia instar vitri.
At "spirituum ponderator est Dominus; spirituum, id est superborum qui altos gestiunt spiritus; sic enim spiritus sæpe superbiam et fastum significat. Jam 'ponderat' tripliciter explicat: primo, q. d. "Deus ponderat," id est ponderando librat, complanat et adæquat superborum spiritus, dum eos dejicit, ceterisque hominibus abjectis et demissis quasi perpendiculo adæquat; secundo, "ponderat," id est ponderibus degravat, q. d. Deus fastum sublimium imposito aliquo onere tribulationis deponit et deprimit; tertio, proprie "ponderat," id est in statera justi judicii sui appendit, et superborum levitatem, humilium vero pondus et momentum probe cognoscit. Hæc Salazar.
Auctor vero Caten. Græcor.: "Per hoc, ait, quod humilium opera Deo asseruntur manifesta, insinuatur Deum nolle superborum opera aspicere, multo vero minus approbare. Vel manifesta dicuntur, quia sunt velut lux quædam."
Verum זך humilis non est in Hebræo, Chaldæo, Syro et Latino; multo minus זך superborum, quod ne quidem habent ipsi Septuaginta. Quare generatim hanc sententiam, ut sonat, accipiendo de homine quolibet, notandum est cum dicitur: "Omnes viæ hominis patent oculis ejus," pronomen ejus posse vel ad Deum, qui vers. 1, præcessit, vel ad hominem referri. Ad Deum referunt Beda, Lyranus, Aben-Ezra, Hugo et Dionysius, huncque dant sensum: "Vias, id est actiones, omnium, bonorum videlicet et malorum, Dominus videt, ut etiam spiritus singulorum, quid in occulto cogitent, certa lance discernat," ait Beda, q. d. Deo omnes actiones hominis sunt vitreæ et crystallinæ, id est claræ et perspicuæ instar vitri et crystalli, quia Deus earum radicem et fundum, scilicet cor, mentem et spiritum cujusque intime pervidet, illumque appendit et ponderat, an scilicet æquum justumque bonitatis habeat pondus, an vero diminutum, mancum et iniquum.
Unde infert Boetius, lib. V De Consol. prosa 6, sub finem: "Aversamini igitur vitia, colite virtutem; magna vobis indicta est necessitas probitatis, cum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis."
Secundo, simplicius Syrus, Chaldæus, Vatablus, Pagninus, R. Levi, Jansenius et alii pronomen ejus referunt ad hominem, qui immediate præcessit, q. d. Homini patent suæ actiones externæ, ipseque sæpe ex philautia et amore proprio eas probat, censetque esse puras et sanctas; at non raro errat, quia spiritum internum ex quo manant, non pervidet: hujus enim ponderator, id est liberator, examinator, introspector est Deus.
Ubi nota per spiritum hic primo, accipi mentis cogitationem et voluntatem, quam Deus solus ponderat, an sit bona an mala, q. d. Homo videt actionem externam, eamque probat quasi in se bonam et honestam. At Deus videt volitionem internam quæ sæpe vitiosa est, ideoque maculat et vitiat totam actionem externam: quare esto illa homini pura videatur, a Deo tamen impura judicatur. Hunc sensum clarius exprimit Salomon cap. XXI, 2, dicens: "Omnis via viri sibi recta videtur; appendit autem corda Dominus," q. d. Nolite vobis blandiri, quod opera vestra vobis placeant, probaque et justa esse videantur, quia Deus ea ad divini sui judicii trutinam vocabit, in qua subtilissimi spiritus, et abditissimæ cogitationes expenduntur; unde in ea sæpe ut malum reprobatur et damnatur, quod ab homine ut bonum probabatur et laudabatur.
Secundo, spiritus significat intentionem et fundum cordis, q. d. Homo cernit actiones suas, at intentionem et fundum cordis sui non pervidet; sed eum pervidet, imo ponderat et librat Deus; ideoque sæpe condemnat actionem, quæ hominibus recta et justa videtur. Opus enim bonum factum mala intentione malum est, et non bonum; verbi gratia, cum quis dat eleemosynam pauperi, ut eum pertrahat ad luxuriam vel hæresim. Opus vero ex se indifferens, id est, nec bonum, nec malum, bonum fit, si fiat bono fine bonaque intentione. Opus autem in se pravum nequit fieri bonum, etsi ex optima manet intentione. Ecce harum intentionum omnium ponderator est Dominus. Nemo ergo sui sit censor, nemo de suo judicio superbiat, sed de divino contremiscat.
Huc pertinet explicatio nostri Vilalpando, P. II De Templ. lib. III, cap. IX, quæ talis est: "Omnes viæ hominis patent oculis ejus, spirituum ponderator est Dominus, q. d. Opera sunt via, quæ cuique recta videtur ac plana; sed ejus asperitas et exitus homini sibi ipsi plurimum fidenti, et cæco, occulta sunt et invisa; Deo autem patent. Ipse enim spiritus dijudicat, et discernit quo quisque in qualibet suarum ducatur actione."
Tertio, per spiritum accipias affectum, amorem, intentionem, fervorem, zelum, vim, efficaciam, q. d. Homo videt opus externum, illudque magni æstimat, censetque esse valde pium et sanctum; at Deus ponderat spiritum, id est quantitatem affectus, intentionis, amoris et zeli, ex quo opus promanat, juxta illud: "Deus considerat non quantum, sed ex quanto." Opus enim magnum factum parvo spiritu, affectu et amore, coram Deo justo virtutum æstimatore parvi est ponderis et meriti; opus vero parvum factum ex magno spiritu et amore, magni apud Deum est ponderis et pretii. Unde S. Thomas, I part., Quæst. XXI, art. 4, ad 3, ait temerarium esse definire uter sanctior fuerit S. Petrus, an S. Joannes: nam "spirituum ponderator est Dominus."
Quarto, per spiritum accipias quantitatem gratiæ et charitatis, quæ pondus dat operi. Idem enim opus bonum factum ab homine qui magnam habet gratiam et charitatem, ideoque eminenter est sanctus, Deique amicus, longe majoris est ponderis, pretii et meriti apud Deum, quam idem opus æque intense factum ab alio, qui parvum habet gratiæ et charitatis habitum, ideoque parum est Deo gratus et amicus, uti docet Franciscus Suarez, tract. De Gratia, part. III, lib. XII, cap. XXII, num. 2, et alii passim. Hanc autem gratiæ et charitatis quantitatem solus Deus ponderat et mensurat. Unde dicebat S. Franciscus: "Tantus quisque est, quantus est apud Deum, et non amplius." Dei ergo est ponderare opera, an gravia sint an levia, ex spiritu gravi vel levi qui illa producit. Rursum Deus, ait Lyranus, spiritus appendit, ad retribuendum merita et demerita. Unde hebræum tochen Tigurina vertit, disponens: "Dominus, ait, disponit spiritus," hoc est, ait Vatablus, operatur in nobis quæ bona sunt; R. Levi vertit, dirigens, q. d. Deus dirigit, inquit, actiones justorum ut e curvis rectæ fiant; aut, si rectæ sunt, rectæ perdurent, ac ipsi continuo recto virtutis et salutis itinere insistant, itaque ad præmia æterna perveniant; impiorum vero opera prava dirigit ad merita gehennæ supplicia.
Alludit ad Job. cap. XXVIII, 25: "Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura," ubi pro appendit hebraice est תכן tichen; unde tochen, quod Noster hic vertit, "ponderator." Sicut enim Deus ventis, licet levissimis, dat suum pondus, hoc est mensuram, puta a se dimensam et definitam quantitatem, vim et efficaciam; atque aquas, v. g. mare, appendit in mensura, ut, licet intumescat, tamen limites a Deo statutos, sibique commensos, non excedat: sic pariter Deus dat spiritibus jam dictis justum suum pondus et mensuram, atque juxta illam singulos coæquat et mensurat.
Porro pondus spiritus et animæ est amor, juxta illud S. Augustini: "Pondus meum, amor meus; eo feror, quocumque feror." Quantus ergo est amor in anima, quanta charitas, tantum ejus pondus; charitas enim dat pondus, id est dignitatem, valorem et pretium operi et operanti. Tò ergo ponderator dupliciter capi potest: primo, q. d. Ponderis dator; secundo, q. d. Ponderis mensurator. Deus enim omnium actionum tam malarum quam bonarum pondus mensurat; bonarum vero etiam pondus dat, quod scilicet ipse ab æterno per suam prædestinationem æquavit et commensus est tum bono, saluti et gloriæ ipsius operantis; tum bono publico, puta statui et officio quod operanti commisit, ad bonum Ecclesiæ, vel reipublicæ. Homo igitur est corporum ponderator, sed Deus spirituum, adeoque Angelorum, Cherubinorum et Seraphinorum omnium.
Hic sensus apte cohæret versui præcedenti et sequenti, q. d. Sicut Deus in loquendo est gubernator linguæ, sic in operando est ponderator spirituum et intentionum, atque in volendo est cogitationum director, ut sequitur. Ipse ergo est auriga cordis, oris et operis. Unde vers. seq. pro dirigentur hebraice est יכונו iieconu, quod alludit ad tochen. Vere ergo Beda in Prov.: "Sicut, ait, fistula absque inspiratione nullum reddit sonum, sic cor hominis absque inspiratione divina nullum recipit bonum." Hinc S. Michael, quasi vicarius Dei, pingitur libripens, id est in libra appendens animas morientium, earumque merita et demerita æstimans et ponderans. Sic Deus ponderavit spiritum et opera Balthasar regis Babyloniorum, cum in pariete scripsit: "Mane, tekel (quæ vox alludit ad tochen, quod hic est in Hebræo), phares; tekel, appensus es in statera, et inventus es minus habens," Daniel. cap. V, 27, ubi plura de hac Dei statera et ponderatione dixi.
Antistropha Salomoni est illa S. Pauli gnome Hebr. IV, 12: "Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis." Vide quæ ibidem annotavi. Sic vides ubique Salomonem antistrophe respondere Christo et Apostolis. Hic nimirum est consensus legis et Evangelii, hæc harmonia novi et veteris Testamenti.
Moraliter, hic disce quanti faciendus sit spiritus, puta mens et intentio, in qualibet actione nostra. Intentio enim bona operi etiam indifferenti dat bonitatem; ac quo illa est melior, eo melius majorisque meriti est opus. Bona est intentio, si fugias peccatum, et facias bonum ad cavendum pænas gehennæ. Melior, si id facias spe mercedis cœlestis. Optima, si id facias amore virtutis, v. g. ex obedientia, ut impleas legem; ex gratitudine, ut Deo gratias agas; ex pænitentia, ut pro peccatis satisfacias; ex justitia, ut proximo jus suum tribuas; ex religione, ut Deum colas; et maxime ex charitate, ut Deo magis placeas, illique rem gratam præstes. Charitas enim nobilissima est virtutum, earumque princeps et regina; quare actus quos ipsa elicit vel per intentionem imperat, facit divinos et nobilissimos, summique apud Deum meriti. Quocirca Apostolus, I Cor. X, 31: "Sive, ait, manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite."
Quod explicans S. Basilius in Regul. brevior. Reg. 196: "Is nimirum, ait, manducat et bibit ad gloriam Dei, quando divinorum beneficiorum erga se memoriam conservat, et ejusmodi animi affectionem retinet, quæ ex compositione etiam corporis declaretur, ut non tanquam securus omnino manducet, sed ut qui inspectorem habeat Deum, et quando in sumendo cibo illud sibi propositum habet, ut non tanquam ventris mancipium propter voluptatem manducet, sed tanquam operarius Dei, ut in operibus iis, quæ sunt ex mandato Christi, exsequendis firmior esse posset." Et B. Laurentius Justinianus, lib. De Discipl. cap. X: "Omnes Christi servi, ait, Deo placere cupientes, primordia diei et actionum conentur consecrare Altissimo, quatenus cætera secutura opera, a suo non declinent principio; quapropter mox ut somno evigilant, semper cor suum erigere contendant; prima vox, prima cogitatio, primus affectus divinam resonet laudem, ignitam ad Deum dirigat supplicationem, et illi se sincero corde permittat, qui valet potenter de imminentibus periculis liberare."
S. Dorotheus, Doctr. 13: "Si timore gehennæ, ait, benefaciamus, in servili statu sumus: si ut mercedem recipiamus, in mercenarii; si bonum ipsius gratia faciamus, ad filiorum statum transimus."
Memorabile est quod Jonvillius gallice scribit in Vita S. Ludovici regis Galliæ, Ivonem (ex præclara S. Dominici familia), cum ab hoc Ludovico ad magnum Damasci Sultanum legatus esset, mulieri cuidam ætatis admodum provectæ fuisse obvium, quæ una manu lebetem ardentibus carbonibus, altera amphoram aqua plenam gestabat. Hoc spectaculo attonitus, eam rogat quem in finem duo hæc secum deferret? Ista hunc in modum respondit: "Paradisum igne hoc exurere, et aqua hac inferni flammas exstinguere animo meo sedet."
Inopinato hoc responso amplius quam prius stupefactus, denuo eam rogat cur id aggredi tentaret? Illa: "Ne in posterum, ait, quispiam virtuti et bonorum operum praxi se dedat spe mercedis, et ne a malo se temperet gehennæ timore, verum pure ob honorem Dei, et quem ei debemus singularem amorem." Ubi hoc intellexit, totus admirabundus hæsit, tanto ingens mulieris hujus pietas et perfectio, magnusque erga Dei honorem zelus, animum ejus stupore concusserat.
S. P. Ignatius, cupidus excitandi suæ professionis alumnos ad hanc perfectionem, loquitur in hunc modum: "Omnes rectam habere intentionem studeant, non solum circa vitæ suæ statum, verum etiam circa res omnes particulares, id semper in eis sincere spectantes, ut serviant et placeant divinæ bonitati propter seipsam, et propter charitatem, et eximia beneficia, quibus prævenit nos, potius quam ob timorem pænarum; vel spem præmiorum (quamvis hinc etiam juvari debeant); et in omnibus quærant Deum, exuentes se, quantum fieri potest, amore omnium creaturarum, ut affectum universum in ipsarum creatorem conferant, eum in omnibus creaturis amando, et omnes in eo, juxta sanctissimam ac divinam ipsius voluntatem."
Quatuor illa animalia, quæ Ezechieli prophetæ cap. I ostensa fuere, extensas suas pennas, et capita sursum erecta habebant, Deo hac visione significante, virtute præditos oportere intentiones suas in sublime extollere, eas nimirum ob Dei honorem exsequendo. Evidenter rex David pure se Dei honorem investigare præ se tulit, cum dicebat: "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam," Psal. CXIII. Hoc est quod vulgo dicitur:
Quidquid agant homines, intentio judicat omnes; quia, ut ait S. Ambrosius, lib. II Offic.: "Affectus tuus operi tuo nomen imponit." Nam uti rami et fructus succum ex ima radice trahunt, ita bonæ actiones præcipuam bonitatem et meritum a bona intentione hauriunt. S. Gregorius, lib. XXVIII Moral. cap. XIII, tanti eam æstimat, ut totius spiritualis ædificii basim eam appellet.
3. REVELA DOMINO OPERA TUA, ET DIRIGENTUR COGITATIONES TUÆ.
Pro revela Noster legit גל gal, a radice גלה gala, id est revelavit. Jam alio puncto legunt גל gol, id est volve, devolve, a radice גלל galal, id est volvit. Unde gilgal vocatur sphæra, puta, cœlum, a volubilitate et rotunditate. Igitur sic vertunt Pagninus, Vatablus, Cajetanus et alii, volve vel devolve, aut verte ad Dominum opera tua, et dirigentur, vel firmabuntur cogitationes tuæ, idque varie exponunt.
Primo, Cajetanus refert ad intentionem et finem, q. d. Opera quæ facere destinas, verte et refer in Deum quasi ad ultimum tuum finem; ita fiet, ut ad suum finem et scopum recta dirigantur cogitationes tuæ. Et Vatablus, perfice, ait, quidquid agis, in honorem Dei, et non frustraberis cogitationibus tuis; et R. Levi, universa, ait, quæ agis, ad divinam servitutem referto, et cogitata tua recte succedent. Deo opem ferente, ut desideriorum tuorum metam attingas.
Secundo, Baynus et Salazar hæc referunt ad gratiarum actionem, q. d. Omnia quæ agis, revolve per gratiarum actionem ad Deum illorum auctorem; quidquid boni feceris, id totum in Deum reflecte, illique quasi omnis boni fonti acceptum referto; ita "dirigentur cogitationes tuæ," nimirum rectissime ferentur, nec aberrabunt. Si enim ex his, quæ bene agis, quidquam tibi ipsi arroges, aberras prorsus; unde Hebraice gol verti potest, instar pilæ reciproca et restitue Deo opera sancta, quæ ipse in te conjecit. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 8, tom. V: "Opera nostra bona in Deum referre debemus, quemadmodum in sphæræ ludo jacit unus, alter vero refert pilam, tam diuque eleganter ludus producitur, quamdiu inter utriusque manus jacta et reciprocata sphæra non excidit." Ergo quidquid beneficii, Deo quasi jaciente, acceperis, ne excidat (ait Salomon), sed id continuo in illius manus revoca, ut inde veluti repercussum iterum ad te redeat, idque non tantum in prosperis, sed et in adversis, q. d. Quidquid boni feceris, aut mali toleraveris, id quidem Deo acceptum refer, et per gratiarum actionem revoca.
Tunc autem peritior eris, cum adversa et infausta ab illo in te jacta, ne dicam excussa prompte atque expedite remiseris. Subdit: "Et dirigentur cogitationes tuæ," hebraice "ordinabuntur, aut stabilientur," q. d. Hoc humili judicio præjacto, "cogitationes," id est consilia tua et rationes, minime nutabunt. Pulchre S. Chrysostomus, hom. 3 De Lazaro, docet quomodo omnia tam adversa, quam prospera, in Deum per gratiarum actionem reflectere debeamus.
Tertio, plenius et aptius ad Vulgatam versionem hæc referas, tam ad spem et invocationem, quam ad laudem et gratiarum actionem. Explicat enim id quod dixit vers. præced.: "Spirituum ponderator est Dominus;" et vers. 1: "Hominis est animam præparare," nimirum revelando et exponendo Deo sua negotia, ac postulando ut ipse ea dirigat, confirmet et prosperet. Sensus ergo est, q. d. Devolve in Deum opera tua, id est illi ea revela, annuntia, offer, commenda, illique ea plane committe, certo confidens quod ipse ea optime diriget firmabitque ad suam gloriam, tuamque et aliorum salutem. Volvimus enim, ait Jansenius, ad Dominum nostra opera, cum Domino acceptum ferimus, si quid a nobis recte fiat, et cum ad honorem ejus omnia nostra opera referimus, et cum ea quæ nobis incumbunt facienda, illi commendamus et committimus, orantes ut ipse ea dirigat, atque ad salutarem effectum perducat.
Tertium horum consulit Sapiens, dum hic dicit: "Volve ad Dominum opera tua." Illi enim convenit quod sequitur: "Et dirigentur," vel, ut alii vertunt, "stabilientur, cogitationes tuæ;" hoc est, Deo prosperante, quæ cogitasti, feliciter procedent et adimplebuntur. Idem ergo hic monet quod Tobias, cap. IV, vers. 20, dicens: "Pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant." Et quod David Psal. XXXVI, 5: "Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet."
Monemur ergo Domino revelare opera nostra, non ut manifestamus ei, quasi ea ignoraret; sed ut in precibus nostris ea illi proponamus, auxilium ejus et favorem implorantes. Unde Beda: "Domino, ait, opera nostra revelamus, quando eum, quem nihil latere novimus, in cunctis quæ agimus, in memoriam reducimus, atque illius in omnibus flagitamus auxilium." Sic et Paulus, Philip. IV: "Nihil, ait, solliciti sitis; sed in omni oratione et obsecratione petitiones vestræ innotescant apud Deum."
Igitur sicut infans revelat matri suæ desideria, illaque in ejus sinum et curam devolvit et resignat, ibique recumbit, indormit et quiescit: sic pariter fidelis omnia sua revelet, resignet et committat Deo, in ejusque paterna providentiæ cura indormiat et conquiescat, juxta illud cap. III, vers. 6: "In omnibus viis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos," ubi plura in hanc rem dixi. Ita R. Salomon: גל gol, ait, id est devolve, projice, q. d. "In Deum devolve omnia quibus opus habes, et quæ cogitas feliciter succedent. Vel etiam: Preces ad Deum funde ob universa quibus indigebis." Et Aben-Ezra: "Cum, ait, Deus omnia effecerit propter virum labe carentem, votis ejusdem annuit; et quando aliquid postulaverit, liberaliter id concedit. Quod si ei tua consilia aperias, quæ expetieris, benevole præbebit." Sic Lyranus, Hugo, Dionysius et alii. Tò volve significat sollicitudinem esse ingens pondus, quod animam solliciti degravet; ipse ergo illud ab anima sua devolvat in sinum Dei, ita liber erit, et securus de felici rei successu.
Denique S. Chrysostomus, hom. 41 ad Popul., hæc refert ad confessionem, q. d. Revela, id est confitere Deo tua peccata et mala opera, sic ipse te diriget ad eorum veniam suamque gratiam, atque ad humilitatem cæterasque virtutes. "Non tibi dico, ait, ostenta teipsum, nec apud alios accusa, sed obedi Prophetæ dicenti: Revela Domino viam tuam, ea coram Deo confitere, coram judice constere peccata tua deprecans, et, si non lingua, saltem memoria, et ita pete tibi misericordiam exhiberi; si peccata jugiter habes in memoria, nunquam in proximum iræ memoriam servabis; non dico: si tibi persuaseris te peccatorem esse. Non ita potest hoc animam humiliare, sicut ipsa per se peccata et per species ruminata. Non eris mali memor, hæc semper in memoria gerens; non irasceris, non conviciaberis, non altum sapies, non rursum in eadem cades, eris ad bona fortior. Vides quot ex peccatorum memoria nascantur bona?"
Simili ratione pulchre noster Alvarez de Paz, lib. IV, part. IV, De effectibus humilitatis, cap. V, hæc adaptat manifestationi conscientiæ, præsertim illi quam Religiosi plerique statis temporibus faciunt suo Superiori, quasi vicario et interpreti Dei: per hanc enim optime a Superiore, imo a Deo diriguntur ad suam aliorumque salutem.
4. UNIVERSA PROPTER SEMETIPSUM OPERATUS EST DOMINUS, IMPIUM QUOQUE AD DIEM MALUM.
Pro propter semetipsum hebraice est למענהו lemaanehu, quod primo verti potest, propter ipsum, scilicet opus; ait Pagninus: Deus enim nulla re indigebat, aut potius propter ipsum, scilicet hominem, qui præcessit, vers. 2 et 1. Unde Chaldæus vertit, omnia opera sunt Dei pro his qui obediunt illi, et impius servatur in diem malum; sicque clara est antithesis inter obedientes et malos sive inobedientes, quod Deus omnia opera sua, ac præsertim cœlum præparaverit obedientibus sibi; inobedientibus vero præparavit malum, id est exitium et gehennam.
Secundo, R. Salomon lemaanehu vertit, ad suum laudem; ענה ana enim significat canere et laudare, juxta illud Ps. CXLVI, 7: "Præcinite (hebraice ענו enu, id est canite) Domino in confessione."
Tertio, idem R. Salomon lemaanehu exponit, ad testimonium sui, hoc est, ut de ipso Deo omnia testimonium perhibrent, quod opera divina testentur Dei fortitudinem et majestatem.
Quarto, optime Noster, Pagninus, Vatablus et alii lemaanehu vertunt, propter semetipsum, quod R. Jona exponit, q. d. Secundum voluntatem et beneplacitum suum. Longe melius alii, q. d. Propter suam gloriam, ut sensus sit: Deus mundum et omnia, quæ in eo sunt, creavit non coacte aliorum serviens utilitati, sed sponte suæ ipsius obsequens gloriæ propter semetipsum, tanquam propter finem ultimum rerum omnium. Ipse enim sicut est prima causa efficiens omnium, sic et omnium est finis et scopus; omnia enim tendunt ad Dei laudem, ut Creatoris sui potentiam, misericordiam, justitiam, sapientiam toto orbe promulgent et celebrent. Hinc Deus in omnibus idem est, suique per omnia similis. "Deus, ait S. Augustinus, nec major est in maximis, nec minor in minimis."
Ubi nota Deum non ex cupiditate gloriæ operatum esse omnia propter se, sed quia rerum natura et ordo id poscit. Creatura enim ex intima totaque essentia sua refertur, respicitque Creatorem, quasi suum finem summumque bonum. Vicissim Creatoris natura et divinitas tantæ est dignitatis et majestatis, ut poscat omnia ad se referri, imo dos una divinitatis propria et essentialis est, quod illa sit ultimus rerum omnium finis. Monet ergo hæc gnome ut omnia nostra opera ad Deum referamus, eaque propter illum operemur, sicut ipse omnia operatus est, ac illa ipsa opera operatur nobiscum propter semetipsum. Cum ergo Deus omnia propter semetipsum operetur, par est ut nos quoque illi cooperantes in eamdem cum ipso intentionem conspiremus, atque omnia nostra operemur ad ejus laudem et gloriam, dicamusque illud S. Ignatii fundatoris Societatis Jesu: "Omnia ad majorem Dei gloriam."
Ad hoc novum stimulum dat versio Chaldæi, quæ sic habet, omnia opera Dei sunt pro his qui obediunt ei; et impius servatur in diem malum, q. d. Deus, etsi ultimate omnia creaverit propter se, proxime tamen et mediate omnia creavit propter justos obedientes sibi, eorumque obsequio solem, lunam, ignem, arbores, fructus omniaque creata addixit; ut ipsi vicissim eadem suaque omnia Dei servitio mancipent. Si enim Deus propter hominem omnia facit, ergo par est ut homo vicissim omnia propter Deum faciat. Si objicias malos quoque et impios uti rebus a Deo creatis, hasque illis servire, respondeo, modicum et breve esse hoc servitium. Nam impius servatur ad diem malum damnationis et gehennæ, quo cœlum, terra, gehenna, omnesque creaturæ in ejus supplicium et tormentum conspirabunt, et quasi conjurabunt.
Unde S. Bernardus, serm. 3 De Pentec.: "Omnia, ait, facit propter semetipsum, gratuita videlicet bonitate; omnia propter electos suos, pro eorum scilicet utilitate, ut illa quidem efficiens causa sit, hæc finis." Vide S. Thomam, I part. Quæst. XLIV, art. 4, ubi docet Deum esse primam causam efficientem, exemplarem, et finalem rerum omnium: quia Deus in earum productione intendit illis communicare suam bonitatem, et illæ intendunt eamdem participare. Finis enim est id quod intenditur ab agente. Verum Deus eas non est operatus propter se ut finem sui ipsius (Deus enim non habet finem sui ipsius, sed ipse omnium est finis), sed ob finem et bonum creaturarum. In Deo enim sapientia, bonitas et operatio sunt unum idemque cum Deo, ac proinde ipse earum finis esse nequit; Deus ergo omnia "operatus est propter se," hoc est, operatus est omnia ad hoc, ut suam bonitatem, sapientiam, potentiam, magnificentiam, gloriam, etc., creaturis ostenderet et communicaret, quod est bonum creaturarum, non Dei. Deus enim ex hac sui communicatione nihil acquisivit, cum nihil ei addi possit (unde et gloria qua eum glorificant homines, Angeli et creaturæ omnes, nihil ei addit, cum ipse in se habeat gloriam increatam et infinitam); sed creaturæ suam essentiam, proprietates, dotes, omneque bonum hauserunt a Deo. Vide S. Thomam et Scholasticos Quæst. citata, et Quæst. LXV, art. 2.
Hoc est quod ait S. Dionysius: "Divinus Dei amor non reliquit eum sine germine esse." Et Christus: "Ego sum α et ω, principium et finis," Apoc. I, 8. Quin et Plato in Timæo, inquirens cur Deus fabricarit mundum, respondet: "Optimus erat; ab optimo porro invidia longe relegata est. Itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici voluit."
Hanc sententiam luculenter docta, profunda et sapida contemplatione explicat noster Alvarez de Paz, lib. III, Parte III, decad. 9, contemplat. 80, "Quod Deus est ultimus finis." Eam hic attexam, quia profunde gnomen hanc explicat, ac pauci auctorem hunc habent et legunt. Primum punctum inquit: O Domine Deus sanctissime, tu es ultimus finis omnium rerum, et universa creata nihil quærunt, ut finem ultimum, præter te. Nam omnia tua potentia creasti, non propter aliquam indigentiam tuam, sed ut ipsa tuam infinitam perfectionem pro suo modulo participarent. Eorum ergo finis est ad te tendere, aliqua ratione tui similitudinem induere, tibique Creatori appropinquare. Et quidem creaturæ rationis expertes in sua natura impellente ad te tanquam ad finem tendunt, quatenus suum proprium bonum quærunt, quod participatio est tuæ bonitatis. Solus miser homo non semel a te peccando separatur, et ad vilitatem creaturæ convertitur. Sed tu qui non utcumque, sed quasi magnes cordis nostri es, nos ad te trahe, et viam rectitudinis intrare compelle.
Secundum: Res universæ in suo fine quiescunt, et ab illo sejunctæ moveri non cessant, quousque ad illum suo modo perlingant. Tu, ergo, Domine, quies nostra es. Tua sola majestas cor nostrum potest implere, tua bonitas et dulcedo satiare. Hanc capacitatem nostram nec dignitates, nec divitiæ, nec voluptates, neque universa bona creata replent; sed unum tantum bonum infinitum et increatum, quod tu ipse es, replere potest et felicem efficere. Tu, Domine, es civitas in quam tendimus; portus in quem navigamus; lectus, in quo quiescimus; baculus, quo sustentamur. Hedera arborem, qua sustentatur, et in altum erigitur, mille ramis quasi brachiis adstringit, quia suam ab illa perfectionem et erectionem accipit. Ego igitur et omni amore, quo possum, te amplecti volo, quoniam sine te nec ad momentum subsisto.
Tertium: Cum igitur te meum ultimum finem possedero, tunc beatus ero. Repatriasse erit hoc, exisse de exilio corporum in regionem spirituum. Ipsa gratia tu es Deus noster, maximus spiritus, maxima mansio spirituum beatorum. Ubi totum veritas est, sapientia est, virtus, æternitas, summum bonum est. Dum a te absumus, et hic sumus, vallis est lacrymarum in qua sensualitas regnat, et consideratio exulat; in qua libere quidem se exerit sensus corporeus, sed intricatus caligat oculus spiritualis. Enitamur igitur, o Deus, ab hoc exilio egredi saltem desideriis et sanctis affectibus, in te summo bono nostro commorari. Amen.
Ex dictis liquet quod, cum dicitur Deum creasse et operari omnia "propter se," hoc est propter gloriam suam, gloria accipi debeat non creata, quam Deus accipit a creaturis; sed increata et infinita, quam Deus ab æterno habuit habetque a seipso et in seipso, quæ est ipse Deus, q. d. Deus creavit et operatur omnia hoc fine, ut immensam suæ essentiæ, bonitatis, potentiæ et sapientiæ gloriam creaturis suis patefaceret, eamque illis quoad fas est communicaret, ut illæ ejus participes fierent. Ex hac tamen increata gloria naturaliter et necessario resultat gloria creata, qua Creatorem suum laudant homines, Angeli omnesque creaturæ: hæc enim gloria ab illis Deo omni jure debetur. Estque hæc gloria vel patens et clara, ut in hominibus et Angelis; vel tacita et muta, uti in creaturis irrationalibus: hæc enim muta voce glorificant Deum, sicut opus glorificat suum opificem, v. g. domus suum architectum, pictura suum celebrat pictorem.
Non potuit tamen hæc gloria creata proprie esse finis Dei, quem scilicet Deus sibi appetierit, ut propter eam assequendam crearit universum, et operetur omnia, tum quia hæc gloria est extra Deum, estque creatum quid et exile; tum quia hæc nihil addit gloriæ increatæ et infinitæ, quam Deus in se habuit, habetque ab æterno; tum quia hæc gloria, sive glorificatio, potius est bonum creaturarum, quam Dei. Creaturarum enim felicitas est, quod suum agnoscat, amet, colat et glorificet Creatorem, juxta illud: "Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te," ut ait S. Augustinus lib. I Confess.
Quare pro responsione et intelligentia hujus loci et similium nota Hebræos sæpe, ac præsertim in carmine et versu, concise loqui, et multa subintelligere, quæ lectori supplenda relinquunt. Igitur cum ait Salomon: "Impium quoque (supple creavit, vel ut Chaldæus et alii vertunt, qui servatur et ordinatur) ad diem malum," repete ex præcedenti hemistichio, "propter semetipsum operatus est Dominus." Hanc enim repetitionem exigit conjunctio quoque, q. d. Omnes res creatæ, adeoque ipsi mali et impii, qui non videbantur facti propter Deum, nec gloriæ ejus subesse et servire, illi tamen revera subsunt et serviunt. Nam Deus qui produxit omnia ad gloriam suam, etiam eos quos prævidit fore impios, si a se crearentur, sibique et gloriæ suæ reluctaturos, creavit tamen et permisit male agere, ut reddita eis pro culpis admissis pæna quam merentur, in eis justitiæ suæ gloriam patefaciat.
Unde Vatablus sic vertit et explicat, et etiam impius decidet in diem afflictionis, id est perditionis, ut scilicet cognoscatur ira Dei. Hoc est quod ait Paulus Roman. IX, 22: "Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam." Tantum autem abest, ut recte colligit Bellarminus, lib. II De Amiss. gratia, cap. XII, ut Salomon dixerit quod vult Calvinus: Deum, ante peccati prævisionem decrevisse aliquos damnare, ut potius contrarium significasse videatur, cum ait Deum omnia operari "propter semetipsum," id est, ut gloriam misericordiæ justitiæve suæ demonstret. Hanc damnationem decernere ob prævisa peccata, justitiæ est: sine prævisione autem peccatorum damnationem decernere, injustitiæ esse videtur. Sic enim loquitur S. Augustinus, lib. III in Julian. cap. XVIII: "Bonus est Deus, justus est Deus, potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia justus est." Et in epist. 106 ad Paulinum: "Quemquam immeritum et nulli peccato obnoxium, si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur." Non potuit igitur Deus ante prævisionem peccati decernere damnationem alicujus, ut justitiam suam ea damnatione monstraret. Justitia enim justæ vindictæ et pænæ præexigit et præsupponit reatum culpæ.
IMPIUM QUOQUE AD DIEM MALUM, scilicet operatus est Deus, ait Calvinus et Beza: Quia, inquiunt, ante omnem culpæ et peccati prævisionem, Deus tanquam absolutus omnium dominus impios prædestinet et creat ad supplicia, ut in iis gloriam justitiæ suæ ostendat; sicut electos ante omnem meritorum prævisionem prædestinat ad præmia, ut in illis clementiam suam demonstret. Verum hic est error. Sic enim pariter Deus prædestinare deberet media ad hæc supplicia, scilicet peccata homini immittere, et facere homines impios (pœna enim essentialiter respicit culpam, ejusque est correlativum: unde nemo punitur nisi culpa reus), quæ est horrenda blasphemia: tollit enim liberum arbitrium, ac pro eo inducit fatum peccati, atque in Deum, qui per essentiam est ipsa sanctitas et bonitas, omnem peccati culpam transcribit, ut jam non peccator, sed Deus ipse culpandus et puniendus veniat Calvino. Quæ sunt blasphemiæ portenta sæculis omnibus inaudita. Vide quæ dixi de obduratione Pharaonis, Exodi VII, 3.
Dico ergo: Deus ex se nullius supplicium, sed omnium salutem, et consequenter beatitudinem vult, cupit et præcipit, ut patet ex I Timoth. II, 4, et Ezech. XXXIII, 11, et ex continuis omnium aliorum Prophetarum adhortationibus et comminationibus.
5. ABOMINATIO DOMINI EST OMNIS ARROGANS: ETIAM SI MANUS AD MANUM FUERIT, NON EST INNOCENS.
Pro arrogans hebraice est גבה לב geba leb, id est, elatus corde: Septuaginta significanter, ὑψηλοκάρδιος, id est, sublimis corde. Secundam partem ita explicant Septuaginta, manui autem manus inferens injuste, non erit innocens; ita Syrus, qui extendit manum suam in proximum suum, non prohibetur a malo; Chaldæus, a malo non mundabitur; Scholiastes, et manus manui miscens, etc.
Sensus est, q. d. Deus abominatur omnia peccata et peccatores, sed maxime arrogantiam et arrogantes; quare etiamsi ipsi multos habeant socios, quibus se tueantur, et per quos junctim manus violentas in alios injiciant, ut peccata peccatis assidue attexant, non tamen erunt innocentes, id est impuniti; sed cito ira Dei in eos desæviet, eorumque fastum sternet. Causa est quod arrogans sit æmulus et antagonista Dei, ut velut alter Lucifer velit se Deo æquare, et cum eo de honore et primatu contendere; illum ergo ut sui honoris æmulum Deus insectatur, siderat et sternit, uti alibi ostendi. Unde S. Gregorius, part. III Pastor. admon. 25, hanc gnomen applicans vanis et superbis prædicatoribus: "Audiant, ait, quod scriptum est: Abominatio Domini est omnis arrogans, quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam quærit, jus dantis invadit, eumque laudi suæ postponere nequaquam metuit, a quo hoc ipsum quod laudatur, accepit."
Aliter Pagninus qui vertit, mox non erit impunitus; et Vatablus, mox non habebitur pro insonte, id est statim punietur, quasi tò manus ad manum idem sit quod cito, illico. Aliter et Cajetanus, q. d. Etiamsi arrogans manu manum fricet, tergat, et abluat, nulla tamen aqua, nulla lustratione absterget suum arrogantiæ scelus; nec erit innocens, id est impunis, sed acriter a Deo punietur. Aliter et R. Levi: "Manus ad manum," id est assiduis malis implicabitur; et R. Salomon: Pœna, inquit, illi per manus infligetur. Aben-Ezra vero vertit, manus Domini propter manum impii, q. d. Manus Domini hunc exterminat, eo quod fraudulenta manu utatur. Vide quæ de hac parœmia dixi cap. XI, 21.
INITIUM VIÆ BONÆ, FACERE JUSTITIAM: ACCEPTA EST AUTEM APUD DEUM MAGIS QUAM IMMOLARE VICTIMAS.
Hic versus non est in Hebræo et Chaldæo; translatus est ex Septuaginta, qui sic habent, initium viæ bonæ facere justa; accepta autem sunt apud Deum magis quam immolare hostiam. Noster Salazar per justitiam accipit misericordiam, quasi dicat, Inter reliquas bene vivendi partes principem locum obtinet misericordia erga pauperes et egenos, atque hanc Deo ipsi gratiorem accidere quam hostias et victimas ingentes, habes Osee cap. VI, 6: "Misericordiam volo, et non sacrificium."
Audi S. Chrysostomum, hom. in Matth. 5: "Vis, ait, corpus Christi honorare? non despicias ipsum nudum; neque hic quidem in Ecclesia sericis pannis induas, foris autem frigore ac nuditate confici negligas. Qui enim dixit: Hoc est corpus meum, et rem simul cum verbo confecit, idem dixit: Esurientem me vidistis, et non cibastis; et in quantum non fecistis uni eorum minimorum, nec mihi fecistis. Hoc certe corpus Christi non amictu, sed anima munda indiget; illud autem multa cura et magna diligentia eget. Utique ad hoc non est opus vasis, sed animis aureis: hoc dico, non quia vitare velim talium vasorum oblationem; sed quia dignum putem ante omnia misericordiæ et benignitati esse incumbendum."
Ex quibus constat Deum, tantum pauperibus deferre, vel potius sibi ipsi in illis, ut, quod attinet ad externa, honestius, liberalius et decentius secum in his agi velit, quam in Eucharistiæ sacramento. Et quidem hæc una ratio antiquos Ecclesiæ proceres permovit, ut in magnis pauperum angustiis sacros calices comminuerint, et pretia eorum pauperibus impenderint.
Addit autem Salomon misericordiam et eleemosynam non solum Deo gratiora esse quam sacrificia et victimas, sed etiam homini utiliora; nam si hostiæ ad mundanda et eluenda peccata potissimum institutæ sunt, "misericordia" quidem "et veritate redimitur iniquitas," etc.
Hic sensus appositus est, sed arctior. Quare alii passim justitiam generatim accipiunt, prout sese extendit ad quamlibet virtutem, q. d. Initium ad viam bonam, id est ad virtutem et vitam honestam, est facere justitiam, id est exercere opera virtutum, q. d. Via ad virtutem est, non speculatio, sed actio et exercitium virtutis: sic enim "humiliatio est via ad humilitatem," ait S. Bernardus, "sicut lectio ad scientiam, passio ad patientiam." Dicit autem initium, quia potissima difficultas virtutis est in ejus initio, ut quis eam inchoet, q. d. Inchoa opera virtutis, incipe operari honesta et sancta, ac experieris virtutem non adeo esse arduam, uti eminus tibi, instigante diabolo et mundo, apparebat; imo reipsa disces illam, ejusque apicem continuo sui exercitio facilem esse adeptu. Hic verum est illud Horatii:
Dimidium facti, qui bene cœpit, habet.
Et illud Ausonii, epigr. 83:
Incipe, dimidium facti est cœpisse; supersit Dimidium, rursum hoc incipe, et efficies.
Et alius:
Incipe quidquid agas, pro toto est prima operis pars.
Hinc prudentes, cum quid ardui occurrit, illico illud aggrediuntur, et clausis quasi oculis mentis, ne ejus difficultate aspecta terreantur, manum operi admovent, itaque primam difficultatis apprehensionem superant.
6. MISERICORDIA ET VERITATE REDIMITUR INIQUITAS, ET IN TIMORE DOMINI DECLINATUR A MALO.
Pro redimitur hebr. est יכפר iecupar, id est expiatur, propitiatur; Chaldæus, benignitate et veritate propitiatur peccatum, et timor Dei avertit a malo. Hic versus repetitur: positus enim fuit quoque cap. præced. vers. 27, ubi eum Noster transcripsit ex Septuaginta, hic vero ex Hebræo. Ibidem eum explicui: quare hic plura non addam. Jam si "misericordia et veritate redimitur," et, ut Hebræa habent, expiatur, iniquitas: ergo per earum opera satisfacimus pro pæna peccato quoad culpam remisso, adhuc reliqua et debita, ait Bellarminus, lib. IV De Pænit. cap. VIII. Nam non minus ad justitiam pertinet redemptio quam satisfactio. Et si absurdum esset dicere nostris operibus satisfieri pro peccatis, multo esset absurdius dicere nostris operibus redimi peccata: sicut etiam ipsi hæretici gravius ferunt, si dici velimus aliqua ex parte redemptores quam satisfactores.
7. CUM PLACUERINT DOMINO VIÆ HOMINIS, INIMICOS QUOQUE EJUS CONVERTET AD PACEM.
Hebraice, in volendo Dominum vias viri, etiam inimicos ejus pacificabit cum illo; Vatablus, hostes quoque ejus conciliat ei; Chaldæus, pacificos reddit ei; Syrus vero, in voluntate Domini sunt viæ hominis; etiam ejus inimico pœnas retribuet. Hebræum enim שלם scalam et retribuere et pacificare significat. Septuaginta (qui hic passim multas sententias transponunt, imo diversas addunt) cap. præced. vers. 27, sic habent, acceptæ apud Dominum viæ hominum justorum; per ipsos autem et inimici fiunt amici.
Primo, Baynus sic exponit: Inimicitias et odia inter sese exercent homines, quod Dei non quærant amorem, q. d. Fieri non potest ut fideles inter sese sint amici, qui Deum non amant. Sin Deum amamus, inter nos amicitia facile coibit. Charitas enim qua amamus Deum extendit se ad proximum: facit enim ut propter Deum amemus et proximum quasi Dei imaginem. Igitur si in utraque dissidentium parte excitetur charitas et amor Dei, idem flectet utrosque, ut propter Deum ament sese invicem, pacemque ineant. Sin autem una pars amet Deum, altera obstinate in odio perseveret, prior saltem quæret pacem, satagetque adversam partem pacificare et sibi conciliare quoad poterit, ut sit hypallage, q. d. "Inimicos quoque ejus convertet ad pacem," id est, justus amans Deum pacem suam et amorem convertet quoque ad inimicos, hoc est, diliget inimicos propter Deum, satagetque eos sibi pacificare, ut pacem cum eis ineat et colat.
Quocirca Demosthenes homines justos, æquos et placidos vocabat coagulum civitatis, quia sicut coagulum stringit et unit lac ex se liquidum et fluidum, sic justus omnium tam amicorum quam inimicorum animos pace et concordia stringere atque tam sibi quam inter se unire studet.
Secundo, simplicius et germanius, q. d. Cum quis studet per omnia placere Deo, fit sæpe ut Deus vicissim inimicos ejus placet, et ad pacem convertat, ut cupiant ipsi placere, sicut ipse placet Deo: idque triplici de causa. Prima est, quod inimici videant se non posse prævalere contra eos qui Deum amant, et quos vicissim Deus amat, protegit et propugnat. Secunda, quod virtus et pietas ubique sint amabiles, omnesque etiam hostes rapiant in sui amorem et admirationem: quo fit ut, cum inimici vident suum adversarium virtute præditum, sincerum, sanctum, cogantur eum amare, pacemque cum eo redintegrare. Unde Beda sic explicat: "Tanta est sanctitas, inquit, divinæ religionis, ut eam plerumque etiam qui foris sunt venerationi habeant; et quos perfecte Deo servire perspexerint, cum his pacem habere, quantumvis religione discrepantes incipiant." Tertia, quod Deus in manu sua habeat corda inimicorum, ut ea ad amorem vel odium flectere possit prout vult. Cum ergo justis amicis suis optime velit, flectit corda inimicorum, ut cum amicis suis pacem cupiant et colant. Denique Deus est centrum amoris et amicitiæ: quare sicut in centro coeunt et uniuntur omnes lineæ circulum in duas æquales partes secantes, sic in Deo uniuntur omnes amici æque ac inimici: sicut enim centrum in se unit omnes lineas, licet sibi adversas, sic Deus amicat et conglutinat homines quoslibet, etiam sibi invicem inimicos. Dico sæpe id fieri, non semper: nam videmus justos sæpe ab æmulis continuas persecutiones pati, uti passi sunt fideles et Martyres primis trecentis Ecclesiæ annis a Nerone usque ad Constantinum.
Exemplum hujus sententiæ clarum est in Salomone, cui Deus omnes vicinos reges et populos, etiam hostiles, vel subjecit, vel fœdere sociavit: unde ipse vocatus est Salomon, id est pacificus: quia plenam cum omnibus tam inimicis quam amicis pacem habuit, III Reg. X, 23. Rursum patet istud in Davide, cui Saul aliquoties reconciliatus est, Deo cor illius ob merita Davidis commovente. In Tobia item, qui, quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi gratiam Deus in conspectu Salmanasar regis, ut patet Tobiæ 1. Patet idem in Assuero, coram quo Esther et Mardochæus, et per eos populus Judaicus, invenit gratiam. In Joseph item, Daniele et in tribus pueris. Item in Alexandro Magno et Jaddo sacerdote, cujus historiam videre est apud Josephum, lib. XI De Antiq. Judaic. cap. ult. Sed omnium maxime in populo Christiano, cujus inimicos reges et principes post multas persecutiones Deus tandem pacificavit cum eo, ita ut non tantum a persecutione cessaverint, sed etiam jugo fidei sese submiserint.
Docet ergo hac gnome, primo et ante omnia, fideli quærendum esse amorem et cultum Dei, ut ei per omnia placeat, etiamsi propterea hominibus displiceat, dicatque cum Apostolo: "Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem," tum quia placere Deo longe melius est quam placere hominibus, ac displicere Deo longe deterius et perniciosius est quam displicere hominibus; tum quia Deus facile potest, et sæpe solet amicis suis inimicos convertere ad pacem, uti gentes Christo et Apostolis inimicas convertit ad pacem, fidem et obedientiam. Ac parentes qui initio obsistant filiis Religionem ingredientibus, sæpe convertit ut visa deinde filiorum pietate, profectu et fructu, eosdem præ ceteris liberis ament.
Docet secundo, efficax et optimum medium ad conciliandos hostes esse, si prius nobis conciliemus Deum: Deus enim in manu sua habet corda hostium; quare si ejus benevolentiam nobis conciliemus, facile ipse hostes nobis conciliabit, præsertim si id instanter ab eo flagitemus: Deus etiam facit voluntatem timentium se, et obedientibus sibi quasi obedit, cæteraque omnia, quin et hostes ipsos, facit obedire. Adde Deum in lege veteri peculiariter promisisse Judæis, si legi suæ obedirent, victoriam de inimicis et pacem stabilem. Exod. cap. XXIII, 27, et Levit. XXVI, 6 et seq.
Huc spectat axioma R. Simeon in Pircke Avoth, id est in Apophth. Patrum, cap. II: "Ita voluntati Dei morem gere sicut tuæ, imo relicta voluntate tua, illius arbitrio te submitte; sic enim et alios protinus tuis facies desideriis et voluntatibus inservire." Deus enim, in cujus manu sunt omnium voluntates, eas flectet, tibique faciet obsequentes.
Mystice, q. d. Si per obedientiam subjeceris te plane Deo, ejusque legi et voluntati, ut ei per omnia placeas, fiet ut sensus quoque tui, appetitus, omnesque vires animæ et corporis, ac præsertim cogitationes et tentationes, subdant se menti et voluntati tuæ, ut eas facile supprimas, compescas, eisque domineris, uti dominatus est eis Adam in paradiso, quamdiu obedivit Deo: at ubi Deo rebellavit, mox rebellem sensit carnem et concupiscentiam. Hæc est enim juxta lex talionis, ut si te subdas tuo superiori, subdantur tibi pariter inferiores tui: sin superiori rebelles, sentias pariter rebelles subditos tuos. Unde S. Augustinus, lib. I De Nuptiis et Concupisc. cap. VI: "Injustum enim erat, ait, ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat domino suo." Et lib. II Contra duas epist. Pelag. cap. XXII: "Faciebat quippe hoc ordo justitiæ, ut quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem domino suo, ita illi corpus ejus obediret, atque exhiberet vitæ illi congruum sine ulla resistentia famulatum." Et mox: "Nondum quippe anima rationalis domina carnis, inobediens exstiterat Domino suo, ut pœna reciproca inobedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu quodam confusionis et molestiæ suæ." Et lib. XIV De Civit. cap. XV: "In illius peccati pœna, quid inobedientiæ nisi inobedientia retributa est? Nam quæ hominis est alia miseria, nisi adversus eum ipsum inobedientia ejus ipsius, ut quoniam voluit quod potuit, quod non potest velit?"
Imo Deus magnis Sanctis et amicis suis subjicit summos inimicos, tam suos quam nostros, puta dæmones, juxta illud Christi ad discipulos: "Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit," Luc. X, 19. Sic S. Antonius, S. Hilarius, S. Macarius, S. Franciscus dominabantur dæmonibus, eosque ab energumenis expellebant, sibique subdebant.
8. MELIUS EST PARUM CUM JUSTITIA, QUAM MULTI FRUCTUS CUM INIQUITATE.
Hebraice, quam multi proventus absque judicio. Sed judicium Hebræis sæpe significat æquitatem: unde Noster secutus Septuaginta recte vertit, cum iniquitate. Sic enim habent Septuaginta, et ex iis S. Hieronymus in cap. IV Eccle. legit: "Melior est acceptio parva cum justitia, quam multa genimina cum iniquitate." Pro acceptio græce est ἁλίεσις, id est captura, occupatio, possessio.
Primo, Baynus per justitiam accipit eleemosynam, q. d. Melius est modicum cum justitia, id est cum piis opibus et eleemosynis, quam multitudo fructuum absque judicio, hoc est inique et ex rapina collectorum. Non enim proderunt divitiæ in die iræ, nisi ex illis fiat justitia, id est opera misericordiæ, quibus iniquitas redimitur, uti dixit vers. 6.
Secundo, simplicius et plenius, justitiam generatim accipias pro complexione virtutum, q. d. Satius est habere parvos fructus et opes cum virtute et sanctitate, quam multos cum iniquitate; quod dupliciter exponas: primo, q. d. Satius est parvas opes ex labore justo colligere, quam multas ex injusto, v. g. per usuras, fraudes et illicitos contractus. Unde Vatablus vertit, pusillum quod cum justitia possidet, præstat proventibus immensis inique partis. Secundo, q. d. Satius est modicum cum justa vita, quam multum cum injusta et iniqua.
Causa est prima, quod justitia et sanctitas majus sit bonum quam omnes opes mundi: sanctitas enim est bonum cœleste et divinum, adeoque ipsa est summa participatio Dei et divinitatis. Secunda, quod qui modicum possidet cum justitia, gaudet animi pace, tranquillitate, lætitia, quæ omnibus mundi bonis antecellit, juxta illud Eccle. IV, 6: "Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi." Ubi S. Hieronymus: "Eleganter, ait, justitia requiem habet, iniquitas laborem." Ex adverso, qui multa possidet injuste et inique, perpetuis agitur conscientiæ remorsibus et angoribus, item forensibus litibus et molestiis, quæ omnem opum voluptatem exhauriunt et absorbent.
Tertia, quod Deus efficiat ut justus ex modico commodius, felicius et sæpe lautius vivat quam iniquus ex multo, juxta illud cap. præced. vers. 16: "Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles." Vide ibi dicta. Et illud Psal. XXXVI, 16: "Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas," quo alludit hic Salomon. "Melius ergo est parum cum justitia;" melius, id est felicius, quietius, lætius, ditius, copiosius, uberius est. Hoc est quod ait Christus, Matth. VI, 33: "Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus; et hæc omnia adjicientur vobis." Ubi S. Chrysostomus notat Deum vetuisse nimiam curam temporalium, ut certius eadem a Deo Deique providentia obtineamus: nimia enim sollicitudo nos iis facit indignos; spes vero in Dei providentia reposita efficit dignos. "Jubeo, ait, ista non quæri et non curari, non quidem ne accipias, sed ut abundantius accipias. Nam sollicitudine afflictus, et curarum morsibus sæpe discerptus, hisce bonis te facis indignum."
Mystice Beda: "Beati, ait Dominus, pauperes, quia vestrum est regnum cœlorum." Et iterum: "Væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram." Potest et sic accipi: Quia melius sit in simplici conversatione Deo devote servire, quam multis abundare virtutibus, verbi gratia, eleemosynis, orationibus, jejuniis, doctrina, castitate ac proximorum facta despicere, et de sua quasi sublimitate gloriari.
9. COR HOMINIS DISPONIT VIAM SUAM: SED DOMINI EST DIRIGERE GRESSUS EJUS.
Hebraice, cor hominis cogitabit viam suam, et Dominus diriget vel firmabit gressum ejus. Pro diriget aliqui vertunt, librabit, sed minus recte: nil enim tale significat hebræum יכין iachin. Unde Septuaginta, cor viri cogitat justa ut a Deo dirigantur gressus ejus; S. Cyprianus, tract. De Zelo, sub finem, et a Deo dirigentur gressus ejus. Sed quæ et qualia justa cogitabit justus, ut disponat viam suam? Audi ea tradentem S. Cyprianum ibid.: "Habes, ait, multa quæ cogites, paradisum cogita, quo Cain non redit, qui zelo fratrem peremit. Cogita cœleste regnum, ad quod non nisi concordes atque unanimes Dominus admittit. Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari, qui sint pacifici, qui nativitate cœlesti et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunati. Cogita sub oculis nos Dei stare, spectante ac judicante ipso, conversationis ac vitæ nostræ curricula decurrere; pervenire nos tunc demum posse, ut eum videre contingat, si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratia ejus et indulgentia præbeamus, si placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus."
Sensus Vulgatæ lectionis est, q. d. Homo cum generali Dei concursu cogitat et disponit opera naturalia, cum concursu vero ejusdem supernaturali cogitat et disponit opera virtutum supernaturalia, quæ illi agenda incumbunt: at vero neuter concursus Dei sufficit, ut id quod cogitavit homo opere exsequatur, sed ad hoc opus est novo et singulari Dei gratia, quæ difficultates omnes in exsecutione occurrentes submoveat, vel complanet, vel superet. Significatur ergo hic quod concursus et gratia subsequens major sit, magisque necessaria quam præveniens, juxta illud Apostoli: "Deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate," Philip. II.
Secundo, Tigurina vertit, cor hominis deliberat de via sua; Vatablus, diligenter excogitat viam suam; q. d. Hominis officium est diligenter, prudenter et sollicite præmeditari, quid ei agere conveniat, illudque Deo commendare: quod si id, ut par est, fecerit eo modo, quem paulo ante exposui, sane Deus diriget, id est rite disponet, ac fortunabit et prosperabit actiones ejus: scilicet efficiet primo ut illæ rectæ, prudentes et sanctæ sint; secundo ut felicem sortiantur effectum. Simile est quod de lingua dixit, vers. 1: "Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam." Hinc aliqui Theologi sic exponunt, q. d. Constitutus in gratia Dei potest per liberum arbitrium gratia imbutum proponere, Deum nunquam lethaliter, imo nec venialiter deliberate, offendere, castitatem servare, tentationes omnes superare; sed Domini est dirigere gressus ejus, hoc est, sed id sine novo et quotidiano Dei auxilio præstare non potest. Simile est in lingua: justus potest proponere Deum nunquam verbo otioso aut noxio offendere; sed indiget peculiari Dei auxilio, ut id reipsa præstet, ut scilicet non labatur in lingua, Deumque illo sermone offendat. Significat ergo Salomon gubernationem linguæ et gressuum directionem post propositum cordis esse a solo Deo, quia solius Dei est auferre omnia interna et externa impedimenta, quæ gubernationem linguæ et directionem gressuum impedire solent. Hæc ergo optimo jure dicitur gratia subsequens, qua homo opere ipso confirmatur, et perficitur in bono proposito, et ablatis impedimentis in eo usque ad opus consummatum perseverat. Ita ex S. Augustino Gabriel Vasquez, I II, tom. II, dist. 185, num. 50. Quocirca ita contra Pelagianos orare fideles docet Concilium Arausicanum, can. 2: "Largire, ait, supplicibus tuis, ut cogitemus te inspirante quæ recta sunt, et te gubernante eadem faciamus." Et Ecclesia in Secreta pro iter agentibus orat: "Et viam illorum præcedente gratia tua dirigas, et subsequente comitari digneris." Et S. Hieronymus, dialog. 3 Contra Pelagianos: "Jam, ait, in Domini potestate est ut id quod cupimus, quod laboramus, quod nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus."
Probat idipsum exemplo regis Assueri, qui variis cogitationibus distractus post epulas, quando somnus facilius obrepere solet, dormire tamen non potuit, ita disponente Deo propter redemptionem populi sui. Ubi novam agnoscit gratiam, quoties opere exsequimur id quod desideramus, aut periculis imminentibus liberamur.
10. DIVINATIO IN LABIIS REGIS, IN JUDICIO NON ERRABIT OS EJUS.
Pro errabit hebraice est ימעל iimal, id est, ut vertit Aquila et Theodotion, non prævaricabitur os ejus; Chaldæus, non mentietur; Symmachus, non faciet injuriam. Primo, aliqui hæc exponunt imperative, q. d. Labia regis sint veracia, ita ut in judicio non errent, nec illud in gratiam cujuspiam pervertant; sed responsa et sententiæ ejus ita sint vera et certa, ut videantur esse oracula, ac rex ipse ita sit verax et fidelis neminem fallendo, omnibusque fidem datam præstando, ut videatur ipse esse fatidicus et fata decernens, inquit Aben-Ezra, Isidorus Clarius, et alii. Unde Vatablus sic vertit et explicat, velut divinatio est super labia regis, id est divina quædam loqui debet. Et Lyranus: Divinatio, inquit, id est divinarum rerum lectio, est in oculis et labiis regis. Hoc etymon divinationis ridiculum et alienum est. Res tamen olim fuit vera; sic enim de rege sancit Deus, Deut. cap. XVII, vers. 18: "Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, etc. Legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum."
Secundo, alii priorem partem accipiunt assertive, posteriorem imperative. Unde Tigurina vertit, oracula sunt quæ de labiis regis procedunt dum pronuntiat; ne ergo prævaricetur os ejus.
Tertio, Vatablus rursum sic exponit, q. d. Quando prophetia est in labiis regis, tunc in judicio non solet mentiri os ejus.
Quarto, melius alii passim utramque partem accipiunt assertive et absolute: hoc enim exigit versio Vulgata, Septuaginta, Hebræa, Chaldæa, et cæteri Interpretes. Verum, qua ratione id verum est? Scimus enim Achab, Jeroboam, Manassem aliosque reges impios erroneas et impias dictasse sententias. Respondeo: Salomon loquitur non de tyrannis, nec de regibus infidelibus et impiis, quales fuere jam recensiti, sed de regibus fidelibus, piis, probis et justis, qui æque et sapienter regio munere funguntur, et regnum digne administrant, uti veros reges decet, qui probe regis officium exercent, omnesque regiæ obligationis numeros explent. Hi enim sunt vicarii Dei, et veluti dii quidam terrestres, juxta illud: "Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes," Psalm. LXXXI, 6. Quibus proinde Deus peculiari ope assistit et cooperatur, ut subditos juste et sapienter regant, justas leges sanciendo et veris sententiis lites dirimendo.
Sensus ergo est, q. d. Edicta, placita et sententiæ justi probique regis accipienda sunt ut oracula Dei, cujus loco præest populo, quique ei in Deum et justitiam intento et defixo, velut vicario suo assistit, ne in mandando vel judicando erret. Si enim rex edicta et sententias ferat juxta leges et jura, ac si sapientes consiliarios in consilium adhibeat, eorumque judicium sequatur, utique non errabit, quia semper et ubique conformabit se dictamini legum et sapientum; hoc autem dictamen est prudens, et practice verum certumque. Porro hæc sententia maxime locum habet in rebus et sententiis obscuris, dubiis et perplexis, sive eæ sint facti, sive juris: quædam enim juris decreta adeo obscura sunt, ut videantur esse ænigmata, quæ quasi divinando resolvere et interpretari debet rex vel imperator. In iis ergo si rex sapientum consilio utatur, Deumque invocet, utique is eum diriget, ut veram justamque sententiam proferat: uti astitit Salomoni in judicio meretricum, qui infantem vivum veræ matri assignavit, eo quod solerter in illa viscera amoris materni perspiceret, III Reg. III, 26. Tunc enim sententia regis quandam divinationis speciem habet.
Unde prisci Romani judicium rei obscuræ et incertæ, v. g. uter accusatorum esset deligendus, vocabant divinationem. Causam dat Gellius, lib. II, cap. IV: "Divinatio, inquit, judicium appellatur, quoniam divinare quodam modo judicem oporteat, quam sententiam sese ferre par sit, etc., quod in aliis quidem causis judex ea quæ dicit, quæque argumentis vel testibus demonstrata sunt, sequi solet: in hac autem re cum deligendus accusator est, parva, admodum et exilia sunt, quibus moveri judex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit, quasi divinandum est. » Hinc actio Ciceronis in Verrem vocatur divinatio. Simili modo de doctore quis dicere posset: Divinatio in ore doctoris; in doctrina non errabit os ejus. Et de confessario: Divinatio in ore confessarii; in judicio conscientiæ non errabit os ejus. Idem dicas de consiliariis, jurisconsultis, medicis, ac quarumvis artium professoribus. Si enim quisque artis suæ præscripta et dictamina sequatur, uti debet, in artis suæ exercitio non errabit. Huc spectat illud: «Sacerdotes vivant ut numina, loquantur ut oracula;» et, ut ait Malachias cap. II, 7: «Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.»
Tacite ergo Salomon hac sententia monet reges suæ dignitatis et officii, ut meminerint se Dei esse quasi internuntios et Prophetas, ac proinde summa prudentia, diligentia, moderatione et maturitate in judicando et præcipiendo utantur, ut divinæ videantur esse eorum sententiæ ac sanctiones. Vicissim monet subditos, ut decretis suorum regum et principum non secus quam oraculis divinis obtemperent, candide ea interpretando et benigne amplexando, ac animose ea defendendo et propugnando. Veritas hujus sententiæ liquet ex codice Juris civilis, in quo exstant leges Theodosii, Constantini, Valentiniani, Justiniani, etc., adeo justæ, prudentes et veræ, ut quot sunt decreta, totidem videantur esse oracula. Similia sunt dicta Cyri apud Xenophontem, et Alfonsi regis Aragonum apud Ænæam Sylvium et Panormitanum. Denique talia sunt Apophthegmata regum apud Plutarchum.
Regis ergo vox et sententia vocatur «divinatio,» primo, quia apud omnes rata et firma est, tantæque auctoritatis, ac si esset quasi oraculum, cui refragari est nefas; secundo, quia os regis est quasi os Dei; Deus enim per regem loquitur, leges fert regitque populum. Rursum omnis lex regum derivatur a lege æterna, quæ est in mente Dei. Deus ergo est primus summusque legislator, qui per reges et principes leges et decreta sancit: hinc vocantur sanctiones quasi sancitæ a sancto Deo; tertio, quia rex jubet et ordinat de rebus futuris, sicut divini divinant futura; quarto, quia reges in ferendis legibus et sententiis prævident futura commoda vel incommoda, et juxta ea dicta et decreta sua moderantur: quinto, quia subinde res adeo obscuras et implexas decidunt, ut divinare videantur. Unde lib. X Cod. de Leg. ait Imperator: «Quis legum ænigmata solvere, et omnibus aperire idoneus esse videbitur, nisi is cui soli legislatorem esse concessum est?» Sexto, quia reges et principes sancti subinde fuerunt viri Prophetæ, uti fuit Moses, Josue, Samuel, David, Salomon, quorum proinde oracula exstant in Pentateucho, libro Josue, Judicum, Regum; septimo, quia reges Judæorum, uti paulo ante dixi, debebant ex lege Dei et Deuteronomio judicare et regere populum. Eorum ergo decreta erant oracula Dei; utpote petita ex Deuteronomio. Denique «cor regis in manu Domini; quocumque voluerit, inclinabit illud,» Proverb. XXI, 1.
Sciant ergo reges et principes se, ut bene regant, Deo niti, ab eoque regi debere, juxta illa Prov. cap. VIII, 15: «Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;» ac promiscum Deo per orationes crebras conversari, idque esse familiares assuescant, ut ejus in regendo regno digna sese faciant organa et instrumenta. Orent ergo cum Salomone, Sapient. IX, 4: «Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, etc. ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te; et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.» Quocirca Agapetus Diaconus in Admonitor. Justinianum Imperatorem ita admonet, num. 9: «Sollicitam Imperatoris animam speculi in modum abstergi oportet, ut divini splendoribus semper coruscet, rerumque distincta judicia inde condiscat. Nihil enim adeo facit quæ peragenda sunt conspicere, atque custodire eam perpetuo sinceram.» Hinc Moyses in dubiis omnibus consulebat Deum, eumque ex tabernaculo sibi respondentem audiebat. Eumdem consulebat et audiebat David cæterique reges Israel per pontificem, Urim et Tummim indutum, I Reg. cap. XIV, 27; XXIII, 2, et cap. XXVIII, 15. Hinc gentium legislatores, ut legibus suis pondus darent, finxere se cum diis colloqui, ut Lycurgus Spartanorum cum Apolline, Numa Pompilius Romanorum cum dea Egeria, Minos Cretensium cum Jove, Zoroastres cum Numine, Zamolxis cum Vesta, Menas cum Mercurio, Mahomet cum Angelo. Quare leges et edicta sua asserebant esse divinationes et deorum oracula.
Allegorice hæc sententia verissima est in Christo, qui est Rex regum, et Dominus dominantium, prima veritas, ut in judicio errare nequeat, sed omnia ejus dicta sint divinationes et oracula. Ita Beda: «Illum, ait, significat regem, de quo dictum est Psalm. LXXI, 1: Deus, judicium tuum regi da. Quis est enim regum temporalium, qui nunquam erret in judicio? in cujus labiis est divinatio, quia non suorum solummodo sermones facta dirigit, sed et Gentilium vates, qui vulgo divini appellantur, quid sciscitantibus respondeant, illo intus indicante disponitur.» Rursum Christus hanc dotem communicavit Pontificibus. Nam de Pontifice veteris Testamenti ita sancitum est Deut. XVII, 8: «Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, etc., venies ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore, quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem, etc. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, etc., morietur homo ille.» Unde Caiphas licet impius, tamen quia pontifex, oraculum protulit, quod expedit unum hominem mori pro populo, ut non tota gens pereat, Joan. cap. XI. Multo magis assistit Christus Pontificibus novi Testamenti, ut in decretis fidei et morum non errent, uti docent Orthodoxi. Vide Bellarminum, tract. De Pontifice.
Mystice, auctor libri De Essentia divinitatis, qui exstat tom. IV S. Augustini: «Labia Domini, inquit, utriusque Testamenti consonantia intelliguntur, de quibus duobus testamentis in Proverbiis scriptum est: Divinatio in labiis ejus, in judicio non errabit os ejus.» q. d. Judicium de rebus fidei et morum petitur ex utroque Testamento, novo scilicet et veteri, quæ sunt quasi duo labia Dei; ideoque illud certum est, et instar divinationis atque oraculi. Utrumque enim testamentum est Dei, qui est Rex regum, oraculum.
11. PONDUS ET STATERA JUDICIA DOMINI SUNT: ET OPERA EJUS OMNES LAPIDES SACCULI.
Ita legendum cum Romanis et Hebræo, non sæculi, uti perperam legunt Beda et alii. Antiqui enim, ait Vatablus, designabant pondera lapillis, ideo lapides pro pondere accipiuntur; solebant autem asservari in sacculis. Hebraice, statera et bilances judicii Domino; et opus ejus omnes lapides crumenæ. Pro pondus enim hebraice est פלס peles, id est, æquilibratio stateræ, lingula, amussis, regula in bilance, vel id quod libripens manu tenet, dum libra rem ponderat. Radix enim פלס palas significat æquilibrare, trutinare, rectificare, regulare. Unde aliqui vertunt, regula, vel æquilibrium et bilances judicium Domini. Jam primo, Tigurina sic vertit et explicat, statera, bilanx, judicium Domini sunt; omnia pondera opus ejus sunt, q. d. ait Vatablus: Omnia quæ inventa sunt ad servandam justitiam inter homines, qualia sunt statera, bilanx et pon-
Theodotion, opera ejus omnia pondera marsupii. Quod Auctor Catenæ Græc. sic explicat: «Non quovis modo justus est Deus, sed ita justus et æquus, ut omnia ejus opera ad amussim, et quasi ad libellam sint redacta. Ut illa enim, quæ ad bilancem expenduntur, ad eam rediguntur æqualitatem, ut nullum prorsus excessum aut defectum admittant: ita omnia opera Dei ad justum pondus exaetissime sunt facta.»
Tertio, Syrus vertit, bilances stateræ judicium Domino, omnia opera ejus pondera veritatis; et Noster, pondus et statera judicia Domini sunt. Licet enim in Hebræo sit in genitivo, statera vel bilances judicii Domino sunt, tamen in re hoc idem est quod, pondus et statera judicia Domini sunt. Nam bilances judicii vocantur judicia Dei in statera et bilancibus justitiæ ad amussim librata et examinata, hoc est justissima et æquissima. Ergo bilances judicii, id est justæ, ut vertit Symmachus, sunt ipsa judicia Dei justissima; aut per hypallagen, statera et bilances judicii vocatur judicium stateræ, id est in statera et bilancibus appensum et libratum: tale enim est omne Dei judicium et opus, quod undequaque justa sua habet libramenta. Denique Hebræi subinde per antiptosis sumunt regimen genitivi pro nominativo absoluto, puta statera judicii, pro statera judicium Domini est.
Jam R. Salomon sic exponit, q. d. Judicia Domini sunt pondus, id est, justitia mortalium et crimina a Deo velut pondere et statera justa librantur. R. Levi vero hæc refert ad vers. præced.: «Divinatio in ore regis, in judicio non errabit os ejus.» Mens enim, inquit ipse, est instar regis in homine. Mens ergo erit veluti divina et divinans, ut in judicio non erret, si pondus et statera ejus sint judicia Domini, id est, si recto rationis pondere et libratione examinet et judicet quid coram Deo justum sit: quid scilicet bonum sit, quid malum; quid Deo gratum, quid ingratum, quid temporaneum et vanum, quid æternum et solidum, ut caduca spernat et æterna sectetur. Verum hoc symbolicum est et mysticum.
Igitur ad litteram sensus est, q. d. Dei judicia, sive proprie dicta, sive quæ metonymice vocantur judicia et justificationes, quia æqua et justa, puta ipsa Dei mandata et præcepta, sunt pondus et statera, id est, exaetissima et justissima, perinde ac si ad amussim et æquilibrium in statera appensa forent; sic enim revera appensa et librata sunt in statera judicii, mentis et censuræ divinæ. «Et opera ejus omnes lapides sacculi,» id est, opera Dei paria et similia sunt omnibus lapidibus sacculi, id est, quibusvis ponderibus etiam ad amussim exactis et justis, quæ pondera olim erant lapides qui ad ponderandum servabantur in sacculis: quia scilicet omnia Dei opera ita perfecta et exacta sunt, ut nihil eis addi vel detrahi possit: ita Beda, Lyranus, Hugo, Dionysius et alii passim.
Secundo, Septuaginta vertunt, momenta stateræ justitiæ apud Deum, opera autem ejus pondera justa. Symmachus, pondus et stateræ justæ apud Deum, etc.
Porro judicia Dei proprie dicta sunt varia: Primo, sunt supplicia, quæ juste Deus peccatoribus ad mensuram scelerum admetitur et infligit. Unde Mauritius Imperator ob scelera a Phoca cum filiis occisus, moriens pænitensque exclamabat: «Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.»
Secundo, sunt præmia quæ justis tum in hac vita, tum in futura pro mensura meritorum Deus rependit.
Tertio, sunt variæ conditiones, status et sortes hominum, v. g. quod hic sit pauper, ille dives; quod hic sit æger, ille sanus; quod hic sit felix, ille infelix; quod hic sit rex, ille plebeius; quod hic sit doctor, ille idiota; quod hic ad imum, ille ad medium, iste ad summum gratiæ gradum provehatur, fiatque Apostolus et Martyr, etc. Hæc omnia, si homines spectes, videntur fortuita, sortes et casus; at, si Deum eorum auctorem respicias, sunt judicia, id est justo judicio librata et distributa. Unde mystice Beda legens sæculi, pro sacculi: «Lapides sæculi, inquit, justos et fide fortes appellat; quales esse desiderabat Apostolus Petrus eos, quibus admonens dicit: Et vos tanquam lapides vivi superædificamini in domos spirituales. Nullus igitur ab initio sæculi sua virtute electus, et cœlesti ædificio aptus est; sed ejus potius opere, qui omnia in pondere et mensura et numero constituens, unicuique, sicut voluit, mensuram fidei et gratiarum distribuit.»
Quarto, sunt tentationes et tribulationes: has enim justo judicio ita librat Deus, ut viribus hominis tum naturæ, tum gratiæ congruant et commensæ sint, ut ferendo sint, juxta illud I Cor. X, 13: «Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum.» Rursum, sicut in libra, si in una bilance pondus imponas, altera prius depressa attollitur: sic Deus onus tribulationis corpori et portioni animæ inferiori imponit, ut pars superior et mens prius in terram et terrena depressa, sese elevet et attollat ad Deum et amorem cœlestium. Insuper sicut aurum igne excoctum in libra appenditur; si enim in ea æquale dat pondus, quod habuit ante ignis examen, signum est fuisse purum, nec quidquam habuisse scoriæ: hæc enim igne consumitur, itaque consumpta auri pondus imminuit; sin inæquale et minus reddit pondus, signum est fuisse impurum et scoria mixtum: ignis enim scoriam excoquens quantum scoriæ, tantum et ponderis auro ademit: sic pariter Deus tentatione et tribulatione explorat justorum robur et constantiam: si enim nihil de ea in tentatione justus deperdat, signum est illam fuisse puram et solidam; sin aliquid illi tentatio detrahat, signum est illam fuisse mixtam et infirmam: quantum enim sui roboris deperdidit, tantum infirmitatis et mixturæ amoris carnalis habuit. Unde Job cap. XXXI, 6: «Appendat me, ait, in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam;»
12. ABOMINABILES REGI QUI AGUNT IMPIE: QUONIAM JUSTITIA FIRMATUR SOLIUM.
Hebraice, abominatio regum facere impietatem, quia in justitia firmatur (Chaldæus, dirigitur) solium. Septuaginta, abominatio regi is qui facit mala, cum justitia paratur solium principatus. A Deo descendit ad regem, qui est viva Dei in terris imago, q. d. Rex, qui veri regis munus et decus implet, imitatur Deum; sicut enim Deus in suis judiciis et operibus est justissimus, ita vicissim rex justus et probus abominatur omnem injustitiam et impietatem cum iis qui eam operantur; ac proinde in eos justam exercet vindictam, bonis et vita eos mulctando, ut probos ab eorum injuriis et scandalis defendat et tueatur. Rationem a priori subdit, dicens: «Quoniam justitia firmatur solium;» justitia, id est justa vindicta impiorum, et justis præmiis piorum, quo fit ut omnis injustitia et impietas e regno exulet, ac justitia pietasque dominetur et triumphet. Sic enim et regna et reges in regnis firmantur et prosperantur, tum quia justitia est causa pacis, concordiæ, commerciorum, opum et bonorum omnium; tum quia Deus reges et regna, in quibus viget justitia, roborat, ditat et prosperat. Hinc solium Salomonis gradatim a duodecim leonibus ex auro elaboratis sustentabatur, III Reg. X. Leones enim sunt symbolum fortitudinis, ac robustæ justitiæ et vindictæ in impios. Significabant ergo Salomonem fortitudine justitiæ, perque robustas vindictas impiorum quasi per gradus ascendisse ad regni solium, in eoque confirmari et roborari. Salomon enim initio regni occidit Joab, Semei, Adoniam aliosque, quorum scelera punire nequiverat David, sed eorum vindictam moriens commiserat Salomoni, III Reg. II, juxta illud Proverb. XX, 26: «Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.» De quo ibidem plura. Ex adverso reges, qui non tam regis quam tyranni vitam agentes, amant foventque impios, et sese et regna evertunt, ut patet in omnibus regibus Israel schismaticis a primo rege Jeroboam usque ad ultimum Osee; lege librum IV Regum.
13. VOLUNTAS REGUM LABIA JUSTA: QUI RECTA LOQUITUR, DILIGETUR.
Ita legendum cum Romanis, Hebræis, Græcis; non dirigetur, ut legit Beda et alii, q. d. «Qui recta loquitur, rectis passibus dirigetur in vitam æternam,» ait Beda. Hebraice, beneplacitum (ita Aquila et Theodotion) vel benevolentia regum labia justitiæ, et loquens recta diligetur; vel, ut Vatablus, placent regibus labia justa, et recta loquentem amant; Septuaginta, accepta regi labia justa, et sermones rectos diliget; Chaldæus, se rectorum rectorum diligitur; Syrus, diligit. A factis descendit ad verba, q. d. Sicut rex sapiens et probus odit injusta opera, amat justa: ita pariter odit injustos sermones, justos amat et recta loquentes diligit, colit et exaltat. Describit ideam veri regis; significat enim non quales reges sint, sed quales esse debeant. Multi enim reges et principes in aulis habent adulatores, parasitos et hypocritas, qui, cum improbi sint, simulant se probos, ut palpando et adulando principibus, ab eis ad opes et dignitates evehantur. Hi non justa, nec recta, sed blanda, et ea quæ principum concupiscentiæ et ambitioni jucunda accidere sciunt, loquuntur: quare eos secum trahunt in scelus et ruinam.
Unde Alfonsus Aragonum rex, teste Panormitano, lib. III De ejus Gestis, adulatores comparabat lupis; nam sicut lupi titillando et scalpendo asinos vorare solent, sic adulatores blanditiis suis ac mendaciis perniciem principibus intendunt. Constantinus vero Imperator assentatores et parasitos vocabat tineas et sorices palatii, teste Nicephoro ejusque Scholiaste, lib. VIII, cap. LIV.
Audi Senecam, epist. 21: «Monstrabo tibi cujus rei inopia laborant magna fastigia, et quid omnia possidentibus desit: unum scilicet qui verum dicat, dum nemo ex animi sententia dicit aut suadet, sed adulandi certamen est unum amicorum omnium officium.»
Monet ergo Salomon hic reges, ut adulatores qui blanda, sed noxia suggerunt, quasi pestes devitent; accersant vero sibi viros justos, graves, probos, qui vera, justa, recta consilia suggerant, etiamsi principibus subinde injucunda, severa et molesta accidant. Vicissim subjungens: «Qui recta loquitur, diligetur,» monet consiliarios et aulicos, ut recta et sana, licet austera, principibus dent consilia; esto enim initio eos experituri sint minus benevolos et faventes, tamen comperta tandem eorum sinceritate, fide et veritate, principum amorem sibi conciliabunt, ac prior austeritas in benevolentiam, aversio in gratiam, horror in dilectionem convertetur. Ex adverso, si eis adulando blanda pro salutiferis, ficta pro veris suggerant, cum hæc fictio, ut fit, deprehendetur, eorum indignationem, indeque mortem incurrent. Nam, ut sequitur: «Indignatio regis, nuntii mortis.» Unde Auctor Catenæ Græcorum sic explicat: «Et Christo Domino, et regi cuicumque fideli et probo labia justa sunt accepta. Nam et veritatem fidei habere, et justitiæ incumbere, res sunt quæ ad regis regnique promotionem plurimum faciunt. Si ergo rex es, regem Christum imitare; quod si illum imitari non conaris, utique veri regis nomine non es dignus, neque justum Dei judicium evades. Neque enim privatorum tantum hominum judex est Christus, verum etiam regum et principum.»
Mystice Beda: «Reges, inquit, dicit sanctos, qui vitiis principaliter imperare, et virtutibus animæ quasi obsequentium comitum cuneis stipari consueverunt,
de quibus Dominus: Multi, inquit, prophetæ et reges cupierunt videre quæ vos videtis, et non viderunt, Lucæ X. Alioquin reges terreni multum sæpe labia justa detestantur, ut Herodes Joannis: propter quod eum et capite punivit.»
14. INDIGNATIO REGIS, NUNTII MORTIS: ET VIR SAPIENS PLACABIT EAM.
Hebraice, ira regis legati mortis, et vir sapiens expiabit illam; Septuaginta, furor regis nuntius mortis, et vir sapiens placabit eum; Chaldæus, indignatio regis angeli mortis sunt, et vir sapiens exstinguet eam; R. Salomon, regis indignatio est velut qui ad mortem inferendam a rege mittitur; Aben-Ezra, regis ira est velut Angelorum mortis indignatio, qui impios internecioni dedunt.
R. Levi hanc sententiam nectit præcedenti, q. d. Rex, cum videt se ab adulatore vel hypocrita blanda, sed injusta et noxia suggerente deceptum, eumque falsa pro veris, damnosa pro utilibus suasisse, ob ejusmodi fallaciam vehementer irascitur et indignatur, adeo ut hæc ira sit velut destinatio ad mortem, imo mortis index et nuntius.
Jam primo, noster Salazar mortem regis ipsius indignantis accipit, quasi Salomon reges absterreat ab indignatione, quod illa sibi ipsi mortem præsagiant et accersant, q. d. «Indignatio regis nuntii mortis,» id est rex ille, qui ob leves causas indignari et in suos sævire solet, manifestissimam suæ mortis præsensionem habet; nam subditi sævitiam et difficiles principis mores ægre ferentes illum sæpius aut veneno, aut proditione, aut seditione oborta de medio tollunt.
ET VIR SAPIENS PLACABIT EAM, — id est, cum regem tanto discrimini ira objiciat, utique vir qui ad regnum sapientiam affert, iram suam temperat, atque mitem et facilem et clementem se subditis præbere studet; clementia enim atque facilitas morum ante alia principem tuentur, adeo ut nullum vel copiosius vel fortius satellitium principibus adesse possit, quam humanitas et clementia, ut docet Plato, lib. I, dialogo De Regno, circa medium. Alii passim communi consensu mortem non regis irati, sed ejus cui rex irascitur, intelligunt. Unde, secundo, Hugo censet moneri hic reges, ne indignationem suam in quempiam conceptam exterius ostendant, eo quod hæc ostensio ministris regis illi gratificari volentibus sit occasio et stimulus, ut necem ei, cui rex est iratus, denuntient, imo reipsa inferant; ut deinde eam regi enuntient, itaque ejus gratiam sibi concilient. Exempla dat Hugo: Primo quidem, illius qui Davidi Saulis regis mortem denuntiavit, et alterius qui necem Isboseth eidem detulit: neuter quidem impune. Eorum tamen animus erat regis indignationi obsequi; neque enim mitissimos illius mores noverat. Accedit etiam facinus illud a ministris Henrici II Anglorum regis in D. Thomam Cantuariensem admissum, qui ut regis sui furori obsecundarent, sanctissimum Pontificem crudeliter peremerunt.
Tertio, plane et simpliciter, q. d. «Indignatio regis est nuntii,» id est nuntius (est enallage numeri) «mortis,» ei qui regem offendit, eique indignationem concivit: sicut e contrario hilaritas regis est nuntius et index vitæ lætæ et honoratæ, ut dicitur vers. seq. Salomon enim, sicut vers. præced. ostendit quid regi placeat vel displiceat, sic hoc versu congrue subnectit quanti æstimandum sit regi placere vel displicere, puta quanti æstimanda sit regis indignatio vel benevolentia, nimirum quod hæc vitæ, illa mortis sit causa et prænuntia, ut subditi discant regem timere, colere et observare, ait Auctor Catenæ Græcorum.
Regum enim ira gravis et acerba est, tum quia censent majestatem regiam summe esse colendam: unde, si quis eam vel in minimo lædat, graviter indignantur, et quasi proculcatæ majestatis suæ acrem vindictam parant; tum quia iræ juncta est potestas: habet enim summam potestatem in vitam et necem omnium: potestas ergo acuit iram. Unde Chaldæus et Septuaginta vertunt, ira regis est angelus mortis. Angelus autem mortis in Scriptura dæmonem significat, qui solet mortis esse nuntius, imo carnifex, q. d. «Ira regis angelus mortis,» id est, ira in rege dæmon quidam est voluntarius, illum ad sævitiam et crudelitatem impellens. Et sane multi locum illum I Reg. XIX: «Et factus est spiritus Domini malus in Saul,» de iracundia interpretantur, quæ Saulem tam vehementer concitabat, ut similis arreptitio cuipiam fureret.
Rursum, D. Basilius in hom. De ira: «Neque enim, inquit, ensis, acies, neque ignis, neque horrendum aliquid animum ira intumescentem satis compescere valebit; non magis quam a dæmonibus defendi, a quibus irati nihil nec forma, nec animi affectu differunt.» Et rursus iram «voluntarium dæmonem» appellat.
Sensus ergo, q. d. Indignatio vel furor regis est velut nuntii mortis, quia, ut illi, terrorem magnum incutit, instantemque mortem aut gravem aliquam ultionem portendit, ut Esther cap. VII patet in ira Assueri regis adversus Aman. Sic et postea hic, cap. XIX, 12, comparatur rugitui leonis: «Sicut fremitus, ait, leonis, ita et regis ira;» ubi et subditur per antithesin, quod cum sequenti consentit parabola: «Et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.» Quamvis autem gravis sit et periculosa ira regis, sapientia tamen vinci potest et placari. Unde sequitur: «Et vir sapiens placabit eam,» quia scilicet sapienti suo eloquio, aut solerti aliqua adinventione iram regis contra se, vel alios, conceptam avertit et sedat, ut patet de Joab, II Reg. XIV, qui per solertiam mulieris Thecuitæ sedavit iram David contra Absalom. Ita Jansenius. Huc facit gnome Bedæ in Proverbiis: «Tempestas grandis est indignatio regis.» Et illa Senecæ: «Ubi ira cum potentia habitat, fulmen est.»
Apologus elegans capræ et leonis furentis hanc rem exstat apud Gabriam: Leonem, inquit, caprea ut vidit furentem: O fatum ferarum, ait, miserrimum! Si compos mentis intolerabilis es, leo, Quomodo nunc furens non plena facies lacrymarum? «Affabulatio: quod non oporteat eum, qui potestatem habet, excandescere;» nec prudentis sit eum ad iram provocare, sed illam omnino declinare.
Exemplum est in Domitiano Imperatore, quem ita pingit Plinius in Panegyr. Trajani: «In occursu visuque terribilis, superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa; non adire quisquam, non alloqui audebat, tenebras semper secretumque captantem, nec unquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitudinem faceret; quibus de causis omnibus invisus, a suis tandem domesticis ob nimiam crudelitatem interfectus est. Quocirca Plinius, Domitiano opponens Trajanum, ita ejus humanitatem et benevolentiam dilaudat: «Cui, inquit, ex convictu civium multa voluptas, provocando reddendoque sermones; et cujus non solum datur videre cubiculum, sed ipsum principem cernere in publico.» Quibus officiis ita populum sibi devinxit, ut Optimi titulum ab eo adeptus sit, ac novo Imperatori deinceps quasi fausti ominis gratulatione ab omnibus acclamaretur: «Augusto felicior, Trajano melior.»
Mystice, Beda per regem accipit Christum, cujus in die judicii ira in reprobos erit tanta, ut ipsi dicturi sint «montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus iræ ipsorum, et quis poterit stare?» Apoc. VI, 16. Hæc ergo ira Christi erit reprobis nuntius mortis, cum in eos detonabit sententiam et tonitruum æternæ damnationis, dicens: «Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus,» Matth. XXV, 41. Sed vir sapiens, qui scilicet sapienter prævenit iram et judicium Christi, satagitque ut in hac vita crimina caveat, vel, si quæ commisit, ea per pænitentiam deleat, ac studet per omnia placere Christo, hic utique placabit ejus iram, eumque placidum et hilarem experietur in tremendo illo judicii die; ac audiet optatam illam vitæ sententiam: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi,» Matth. XXV, vers. 34.
15. IN HILARITATE VULTUS REGIS VITA: ET CLEMENTIA EJUS QUASI IMBER SEROTINUS.
Hebraice, in luce facierum regis vita, et benevolentia ejus ut nubes serotinæ pluviæ; Chaldæus, in luce vultus regis vita, et voluntas ejus quasi nubes in serenitate; Syrus, ut nubes serotina; Pagninus clare, cum illuxere facies regis est vita, et benevolentia ejus erit velut nubes serotinæ pluviæ; Vatablus, serenus vultus regis ita est, et gratia illius velut nubes imbris serotini. Septuaginta alio abeunt, uti inferius ostendam. Lux faciei est serenitas, lætitia, hilaritas faciei; horum enim index et symbolum est lux. Pro imber serotinus hebraice est עב מלקוש ab malcosh, id est nubes (in pluviam resolvenda vel resoluta) serotina. Ubi nota in Palæstina duplicem esse pluviam, unam in octobri, cum jaciuntur semina, ut illa humore pluviæ resolvantur, et germinare incipiant; ac proinde hæc pluvia vocatur temporanea vel matutina; alteram in vere, cum maturescunt fruges, ut grana humore pluviæ alantur, grandescant et crassescant, quæ proinde serotina dicitur, estque gratissima, jucundissima et utilissima, qualis est clementia regis. De duplici hac pluvia sæpe dixi in Prophetis minoribus, et Jacob. V, 7. Denique, sicut versu præcedenti mors, sic et hoc vita vel regis ipsius, vel aliorum, cui rex hilarem vultum ostendit, accipi potest.
Unde primo, aliqui uti mortem, sic et vitam regis accipientes sic exponunt, q. d. Sicut rex iratum et truculentum vultum subditis ostendens, eorum vicissim iras in se provocat, ut ei necem machinentur: sic vicissim, si ipse placidum, lætum et benevolum vultum suis exhibeat, omnes sibi conciliat, omnium amorem ad se rapit, ut ejus vitam servare, protegere et propugnare etiam cum vitæ propriæ periculo satagant. Quare regis benevoli vita est in securo; irati vero et sævi vita magno objicitur discrimini. Secundo, et magis genuine, vitam subditorum accipias; hoc enim exigit altera pars hemistichii: «Et clementia ejus quasi imber serotinus,» subditos irrigans et exhilarans.
Sensus ergo est, q. d. Lucidus, id est serenus, lætus hilarisque vultus regis subditos allicit, recreat, exhilarat, adeo ut eis vitam, id est florem lætitiamque vitalem afflare videatur: sicut vice versa vultus iratus vel mæstus regis subditorum animos consternat, pavidos mæstosque efficit, ac velut mortem quamdam mæstitiæ et mæroris eis aspirat. Ratio est, tum quia rex est in populo id quod caput in homine: sicut ergo sanitas et hilaritas, æque ac infirmitas et molestia capitis redundat in membra sibi subjecta, eisque suam qualitatem imprimit: sic pariter hilaritas vel ira et austeritas regis subditos afficit, similemque eis affectum imprimit. Quocirca docet Plutarchus in Politicis, principi regendos esse animi affectus, præsertim iras, metus et mærores, ne subditis eosdem imprimat. Ita fecit Æneas in naufragii periculo, de quo Virgilius, I Æneid.: Spem vultu simulat — premit altum corde dolorem. Secunda, quod a regis amore, vel ira, vel odio pendeat subditorum vita vel mors; reges enim sua potestate possunt et sua voluntate cupiunt his quos amant vitam prorogare, iis vero quos oderunt mortem inferre. Baynus censet esse metaphoram a luce auroræ, q. d. Sicut auroræ jam appetentis lux noctis tenebras discutit: sic etiam jucunda regum facies mœrorem ac metum ex animis pellit, et simile puro atque sereno cœlo imperium efficit. Audi Senecam, lib. De Clementia: «Utrum, inquit, mundi status gratior oculis, pulchriorque est sereno et puro die; an, cum fragoribus crebris omnia quatiuntur, et ignes hinc atque illine micant? Atqui non alia facies est clementis ac moderati imperii, quam sereni cœli atque nitentis. Crudele regnum, turbidum, tenebrisque obscurum est inter trementes, et ad repentinum sonitum expavescentes, nec eo quidem qui omnia conturbat inconcusso.» Hinc de Christo Rege regum dicitur Psalm. CIX: «Tecum principium (Hebraice, nedaboth; Græce ἀρχή, id est principatus) in die virtutis tuæ: ex utero ante luciferum genui te,» Hebraice, ex utero ab aurora tibi est ros adolescentiæ tuæ; Aquila, a vulva, ab aurora oriente sive apparente tibi ros pueritiae tuæ; ubi ros, æque ac aurora, mentis vultusque Christi suavitatem, hilaritatem et dulcedinem significat, ait R. Salomon.
Noster Salazar censet potius metaphoram peti a luce solis; nam ut sol est oculorum, sic cordis lumen est sapientia. Rursum, rex in terra est id quod sol in cœlo et mundo. Rex enim est sol beneficentiæ, hilaritatis et vitæ toti regno, q. d. «In luce vultus regis vita,» id est regis facies serena et benevola solem imitatur, cum candidissime lucet. Sicut enim sol radiis suis cuncta fovet, et rebus omnibus vitam, risum et lætitiam inspirat: sic etiam benevolentia et gratia principis subditos erigit, et jucundam quamdam amænitatem, amœnamque lætitiam illis affert, quos benevole intuetur; contra severus regis vultus est veluti sol deficiens, qui hominibus rebusque omnibus mœrorem, languorem, morbos ipsamque mortem affert. Audi Agapetum Diaconum ad Justinianum Imperatorem, De Officio Principis: «Solis profecto partes sunt illustrare radiis orbem; principis vero virtus est egenorum misereri. Porro sole ipso clarior est imperator qui pius est: ille namque cedit succedenti nocti, hic autem rapacitati pravorum non concedit indulgere quidquam, sed lumine veritatis iniquitatis occulta coarguit.» Et Plutarchus in Moral.: «Ut Deus in cœlo pulcherrimum ac jucundissimum sui simulacrum constituit solem: sic in republica principem, qui prudentia, justitia, benignitate se erga omnes repræsentet.» Hinc Cyrus totius Persidis fuit sol: Cyrus enim Persice solem significat. Vide multas analogias regis et solis, quas recensui Isaiæ cap. XLV, vers. 1.
ET CLEMENTIA EJUS QUASI IMBER SEROTINUS. — Comparavit regis hilaritatem auroræ, et soli omnia illuminanti et vivificanti; nunc clementiam ejus, et, ut Hebraice est, benevolentiam comparat pluviæ vernæ, quæ terram et fruges hiemis rigore squallentes, mœrentes et pene emortuas resuscitat, exhilarat, vivificat, facitque ut terra in germina, frondes et flores erumpat; ac fructus omnis generis suavissimos et plurimos producat. Simili enim modo regis clementia, benevolentia et beneficentia, omnes, tam divites quam pauperes, refovet, recreat, promovet, ac bonis omnibus locupletat, uti fecisse Trajanum, Antoninum, Constantinum, Theodosium, etc., legimus in eorum Panegyricis et Vita. Vide Senecam, lib. De Clementia, ubi lib. I, cap. VIII, celebrat Augusti Cæsaris clementiam, qui L. Cinnam vitæ suæ insidiantem in gratiam recepit: «Vitam tibi, inquit, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidæ. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat. Contendamus utrum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu debeas?» Post hæc detulit ultro consulatum, questus quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, hæres solus fuit illi. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est.» Porro Septuaginta pro בני beni, id est vultus, in suo codice legentes בנו beno, id est filii, sic vertunt, in lumine vitæ regis filius; qui autem valde accepti sunt ei, quasi nubilum serotinum; sic enim legunt Complutenses et Romani, quod Auctor Catenæ Græcorum sic clarius reddit, sicque tropologice exponit: «Filius regis versatur in luce vitæ; quos autem ille recipit, sunt instar nubis serotinæ. Qui in veritatis scientia secundum Christum perfecte edoctus est, regis aut Dei verius filius appellari potest. Qui autem post Christi adventum ad fidem accesserunt, sunt veluti nubes serotinæ, utpote circa seculi consummationem ad Deum tandem adjuncti.» Alius: «Filius regis est discipulus Jesu; assimilatur hic autem nubi serotinæ, quia multis bonis operibus cumulatus est.
Potius mystice accipias hæc de Christo, q. d. Christus Filius regis æterni, puta Dei Patris, ab eo accepit lucem vitæ, primo, divinæ, cum ab eo genitus est ab æterno; secundo, humanæ, cum Verbum caro factum est; tertio, omnis gratiæ in eadem incarnatione; quarto, omnis gloriæ in resurrectione. Hanc vero utramque vitam suis communicat; nam eis «qui valde accepti sunt ei,» ipse est «quasi nubilum serotinum,» id est quasi nubes verna, quæ copiosum gratiæ, ac deinde gloriæ imbrem suis fidelibus et electis irrorat et impluit.
Verum vera et genuina lectio Septuaginta videtur esse ea quam habet Scholiastes, qui sic legit, in luce filii regis vita, etc. Hæc enim lectio respondet Hebræis et Latinis mutato tantum nomine pene, id est vultus, in nomen bene, id est filius. Sic sensus eodem redibit quo Hebræa et Vulgata, si per filium regis accipias ipsum regem, ex phrasi Scripturæ, quæ filios hominum vocat homines, filios regum reges. Sin autem proprie filium regis accipias pro regis nato et futuro hærede, sensus erit quem dat noster Salazar: «In luce filii regis vita,» id est bona felixque gentis fortuna ex bona indole et moribus, quibus filius et hæres regis fulget, omnino pendet: quapropter una omnes illius ingenium et mores observant. «Et qui accepti sunt ei quasi imber serotinus,» id est fortuna quidem et felicitas eorum qui apud ipsum gratiam nacti sunt, similis est imbri serotino, qui licet tardius decidat, tamen uberius terram fecundat. Nam post moras temporis, et diuturnam exspectationem, cum tandem aliquando hæres regno potitur, amicos et familiares suos ingentibus fortunis et honoribus amplificat. Sicut enim vere primo vehementiores et longiores imbres defluere solent, ut observat Philosophus, Problem. sect. 26, sic etiam regis beneficentia in primo regni aditu uberior et copiosior esse solet. Aut, si sic dispungas: «In luce filii, regis vita,» sensus erit, q. d. Sicut ex face fax, ex lucerna una alia accenditur, sic filii vita est quasi lucerna accensa a patre; unde Salomon vocatur lucerna Davidis, III Reg. XV, 4. Sicut ergo cursores olim, decurso stadio demenso sibi assignato, successori tradebant lampadem: sic et parentes, emenso vitæ curriculo, filio quasi successori dant lampada suæ vitæ, virtutis, opum et gloriæ, ut in eo quasi vivere pergant et perennent, juxta illud Lucretii: Et quasi cursores vitai (vitæ) lampada tradunt.
«In luce» ergo «filii regis vita,» id est, rex suam vitam, sapientiam, mores et virtutes in filium transferre debet, ut, sicut una lucerna accenditur ex alia, ita filii vita, indoles et mores accendantur ex institutione et exemplo patris, ac pater moriens vivat nihilominus et resplendeat in filio, quem hæredem sibi similem et quasi alterum se relinquat, quasi lucem ex luce, vel quasi lucernam ex cursu traditam; «qui autem valde accepti sunt ei, quasi nubilum serotinum,» q. d. Qui gratiam inibunt filii regis, his ipse erit quasi nubes verna, quæ sero quidem post longam regni exspectationem, sed copiose in eos opes, dignitates, bonaque omnia impluet et communicabit.
Allegorice, idipsum optime competit verbo incarnato, puta Christo; Christus enim qua Verbum est vita Patris, æque ac Spiritus Sanctus, consequenter et creaturarum omnium, præsertim plantarum, animalium, hominum et Angelorum: per Verbum enim omnes sunt creatæ, ac per Verbum Deus omnibus rebus dat vigere, durare, crescere et propagare se; qua homo, est vita Angelorum et hominum: hi enim omnes vitam gratiæ et gloriæ Christi quasi capitis sibi hauriunt et participant. Unde huc alludens S. Joannes, cap. I, vers. 4: «In ipso, inquit, vita erat, et vita erat lux hominum.» Et vers. 9: «Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» Et vers. 16: «Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.» In Christo ergo velut in fonte est omnis omnium vita. Unde S. Augustinus ibidem sic explicat, q. d. Ipsa Verbi substantia est vita, hæc enim est omnium creaturarum idea; idea autem est ipsa essentia et vita Dei. S. Chrysostomus vero, Cyrillus, Theophylactus et Ammonius, ibid.: «In ipso, inquiunt, erat vita,» id est vigor rerum omnium, duratio et conservatio; erat autem non formaliter, sed causaliter, quia a Verbo et per Verbum causatur et producitur. Unde S. Joannes sæpe Christum vocat lucem, et vitam æternam. Vide dicta epistola I Joannis, cap. I, vers. 2 et seq. virtute et disciplina. Nam vers. præced. dixerant Septuaginta in filio quasi vivere patrem etiam post mortem, nunc apte subjungunt, ut gloriose pater vivat in filio, non probrose, debere filium educare in nidis sapientiæ, ut in illis sapiens et generosus, quasique aquilinus pullus, nimirum dignus patre filius, ac patri sapienti similis, imo sapientior evadat; hos enim nidos sapientiæ præstat filio congerere quam thesauros auri et argenti: hisce enim longe pretiosior est sapientia.
16. POSSIDE SAPIENTIAM, QUIA AURO MELIOR EST: ET ACQUIRE PRUDENTIAM, QUIA PRETIOSIOR EST ARGENTO.
Pro posside hebraice est acquirere, emere, comparare, possidere in imperativo; vel acquirere, emere, possidere in infinitivo; unde Pagninus vertit, acquirere sapientiam multo melius est, quam acquirere aurum pretiosum; et acquirere intelligentiam multo melius est, quam acquirere argentum electum; Chaldæus, qui possidet sapientiam, melior est ei auro conflato; et qui possidet prudentiam, melior est argento electo. Hæc sententia habetur similibus verbis expressa cap. VIII, vers. 10, et cap. IV, vers. 5, ubi eam explicui.
Porro Septuaginta pro קנה keno, aliis punctis legentes קן ken, et per ן paragogicum קנה kinneh, id est nidus, aut certe litteram ה per diastolen referentes ad vocem sequentem החכמ chachma, quasi sit ה articulus, sive ה demonstrativum chochma, id est sapientiæ, aut brevius et verius pro קנה legentes קנת kinnot (ה enim et ת sunt characteres affines), id est nidi, vertunt, nidi sapientiæ magis eligendi auro, et nidi prudentiæ magis eligendi sunt super argentum. Quod primo, S. Chrysostomus in Catena Græcorum sic exponit, q. d. «Divinæ sapientiæ sensa et theoremata multis partibus mundanam sapientiam excedunt. Quemadmodum autem aurum præstantius est argento, ita sapientia quoque nobilior est prudentia. Hæc enim in rerum cognitione præcipue occupatur, illa vero incognitarum dilucidatione et interpretatione.» Alius ibidem: «Nidus duo significat, nempe locum ubi avium pulli conservantur, et ipsos rursum pullos, qui in nido continentur. Per nidum itaque sapiens divina theoremata designat: in his enim sapientia habitat; quæ etiam præstantiora dicit mundana falsive nominis sapientia. Quod si prudentiam sapientiæ affinem alibi docuerit, dicendum est sermonis sapientiam mundi sapientiæ prætulisse. Nam, ut aurum præstantius est argento: ita hæc illi quoque præstat. Aut sapientiæ nidos appellat Christi Ecclesias, aut Sanctorum mansiones; sapientiam autem, Christum ipsum.
Secundo, S. Ambrosius, lib. V Hexam. cap. XVII, magis ad litteram per nidum sapientiæ accipit nidum a sapiente fabricatum, qualem hirundo pro ovis et pullis construit, q. d. Sapientia docet hirundines cæterasque aves nidos construere, in ilisque pullos procreare et educare, ut per illas typum et exemplar det omnibus sapienter procreandi et educandi filios, ac discipulos in omni
Sed audi S. Ambrosium de sapientia nidi hirundinis physice philosophantem: «Habemus aviariæ sobolis erga cultus patrios pietatis exemplum; accipiamus nunc maternæ sedulitatis in filios grande documentum. Hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis affectu, quæ indiga rerum omnium, pretiosiores auro nidos struit, quia sapienter nidificat. Nidus enim sapientiæ pretiosior est auro. Quid enim sapientius, quam ut et volandi vaga libertate potiatur, et hominum domiciliis parvulos suos et tecta commendet, ubi sobolem nullus incurset? Nam et illud est pulchrum, ut a primo ortu pullos suos humanæ usui conversationis assuescat, et præstet ab inimicarum avium insidiis tutiores. Tum illud præclarum, qua gratia domos sibi sine ullo adjutore tanquam artis perita componat. Legit enim festucas ore, easque luto illinit, ut conglutinare possit. Sed quia lutum pedibus non potest deferre, summitatem pennarum aqua infundit, ut facile his pulvis adhæreat, et fiat limus, quo paulatim festucas vel minutos surculos sibi colligat, atque adhærere faciat; eo genere nidi totius fabricam struit, ut quasi pavimenti solo pulli ejus intra ædes suas sine offensione versentur, nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum, aut teneris frigus irrepat. Sed hoc industriæ officium prope commune multis avibus; illud vero singulare, in quo est præclara cura pietatis, et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quædam medicæ artis peritia: quod si qua pulli ejus fuerint cæcitate suffusi oculis, sive compuncti, habet quoddam medendi genus, quo possit eorum lumina intercepto usui reformare,» nimirum, «hirundo, si excæcaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia,» ait Tertullianus, lib. De Pœnit., sub finem. Eadem habet S. Basilius, hom. 8 Hexam., ex quo illa transcripsit S. Ambrosius, sed eleganti pariter Latini sermonis stylo donavit. Igitur nidi sapientiæ filio sunt honesta domi educatio; deinde scholæ, academiæ, seminaria, collegia, monasteria, in quibus juventus instruitur et educatur in sapientia æque ac virtute, ut ibidem efformata, instar pullorum fortiter et sapienter avolet ad prædam, possit et alios sapientia et virtute quam didicit imbuere, imo et nidos sapientiæ suis similes alibi construere et erigere. In animis enim eriguntur nidi sapientiæ, cum animi scientia et disciplina ita componuntur et efformantur, ut se ipsos, quin et alios per omnia sapienter dirigere ac contra cuncta vitiorum scandala tutari sciant et valeant.
17. SEMITA JUSTORUM DECLINAT MALA; CUSTOS ANIMÆ SUÆ SERVAT VIAM SUAM.
Hebraice, rectorum. Chaldæus, semita justorum est declinare a malo; qui cavet animæ suæ, servat viam suam; Tigurina, et qui custodit viam suam (mandatorum Dei, ait Vatablus), custodit animam suam; Septuaginta vero, semitæ vitæ declinant a malis; longitudo autem vitæ viæ justitiæ, nimirum censuere Septuaginta quod custos animæ idem sit quod prolongans vitam, q. d. Justitia sui asseclas facit longævos hic, et in futuro æternos; qui ergo servat vias justitiæ, huic obtinget fausta longitudo vitæ præsentis, et beata æternitas futuræ. Vox semita significat viam et vitam justorum esse rectam, occultam et arctam, ut declinet curva et prava lataque vitiorum diverticula, quæ undique eam circumstant et ambiunt, per quæ impii quasi per vias curules, amplas et liberas spatiantur. Dicitur enim semita latine quasi semi iter, sive via dimidia et arcta. Unde Virgilius, IX Æneid.: Rara per occultos ducebat semita calles. Pro semita hebraice est מסלה mesilla, id est via trita, agger, semita strata et elevata lapidibus, ne viatores per lutum incedere cogantur; unde מסלה mesullam vocatur scala. Via ergo et vita justorum est mesilla, tum quia elevata et terris altior, utpote cœlestis et divina: nam per virtutes quasi per scalas contendunt et ascendunt in cœlum; tum quia continuo longoque bonorum operum virtutumque exercitio calcata est, complanata et trita, ideoque facilis et secura.
Porro Septuaginta sententiam hanc duabus aliis explicant et illustrant, quæ non habentur in Hebræo, nec in Latino. Sunt autem hæ: «Qui recipit disciplinam, bonis omnibus affluet: sic qui observat increpationes, in sapientia progressus faciet. Qui custodit vias suas, custodit animam suam; qui autem vitam suam diligit, ori suo parcat oportet.»
18. CONTRITIONEM PRÆCEDIT SUPERBIA, ET ANTE RUINAM EXALTATUR SPIRITUS.
Hebraice, ante confractionem superbia, et ante impactionem (qua quis in lapidem vel scandalum impingit) elatio spiritus; Syrus, ante morbum exaltatio spiritus; Aquila, ad faciem contritionis superbia; Tigurina, præit comminutionem fastus, et anteit ruinam superbia animi, hoc est, calamitas est comes superbiæ, ait Vatablus; Chaldæus, ante interitum venit superbia, et ante ruinam elevatur spiritus; Septuaginta, ante contritionem præcedit ὕβρις, id est contumelia, vel injuria (Syrus, opprobrium), et ante ruinam κακόφρων, id est mala cogitatio; Complutenses et Romani, immodestia; alii, temeritas, stultitia; κακόφρων enim est insanus, impatiens, mala cogitans, quasi κακά καὶ ἀδόξως φρονών. Sensus ergo est, q. d. Antequam quis malum subeat, quo conteratur, confringatur et evertatur, solet præire illius superbia, qua superbe sese extollat, ut aliis dominari velit: hanc enim Deus sternere et confringere solet. Similiter antequam quis in levius quodpiam malum impingat et ruat, solet præire in eo elatio spiritus, sive fastus aliquis et tumor animi, qui hoc malum mereatur. Porro malum accipe tum pænæ; uti sunt morbi, paupertas, ignominia, persecutiones, exilia, ipsaque mors; tum culpæ: Deus enim culpam minorem et occultam alia majore et aperta castigat. Sic Deus occultam superbiam Adæ, qua intumuit audiens ab Æva promissum serpentis: «Eritis sicut dii,» punivit permittendo lapsum ipsius in apertam et claram inobedientiam, qua pomum vetitum comedens se totumque genus humanum perdidit, uti pulchre ex hoc loco docet S. Augustinus, lib. XIV De Civit. cap. XIII: «Illud, inquit, malum (superbiæ) præcesserat in abdito, ut sequeretur hoc malum, quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur. Illa prorsus ruina, quæ fit in occulto, præcedit ruinam quæ fit in manifesto. Dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum jam sit ibi defectus, quo est relictus excelsus? Quis autem ruinam esse non videat, quando fit mandati evidens atque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione justitiæ. Et ideo audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam sibi placuit, quando præsumpsit. Hoc dicit et sacer Psal. LXXXII: Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine, id est, ut tu eis placeas quærentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quærendo suum.»
Igitur contritionem præcedit superbia. Quam contritionem? omnem. Nunquam enim in peccatum cadimus, nisi per superbiam saltem tacitam, vel interpretativam adversus Deum erigamur. Superbia Deo ipsi adversatur; proximis intolerabilis, et ipsi superbo supra modum nociva reperitur: quia nisi homo reverentiam et subjectionem Deo debitam desereret, et erecto collo adversus eum ejusque mandata superbiret, nunquam in gratiæ dissipationem et peccatorum ruinam incideret.
Versio Septuaginta habet, ante contritionem procedit injuria, et ante ruinam mala cogitatio. Nota hic quam emphatice superbia per antonomasiam dicatur injuria, scilicet Deo inflicta. Tam grave malum est superbia, ut Deum ipsum quasi conviciis et irrisionibus illudat, colaphos in faciem Dei impingat, eam sputis illinat, et velut nolentem ac renuentem in certamen provocet Deum. Quam etiam invenies in illo Apostoli Jacobi IV: «Deus superbis resistit.» Non ait: Obsistit, ut obstanquietos impugnat; sed «resistit,» quasi impugnantibus et lacessentibus Deum superbis, ipse, ut suo consulat honori, pro laribus et focis repugnat, propulsans a se potius injuriam, quam subinferens, defendens se potius quam alios offendens. Quod aliquando S. Augustinus expertus sic dolebat: «Sed ego, Domine, conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem; resistebas ventosæ cervici meæ,» etc., lib. IV Confess. XV. En ventosum caput superbi: tamen stultus sibi de vento blanditur suo.
At cur superbia, sive magna, sive modica, præit et causat pene omnes omnium, etiam Sanctorum, casus, ruinas et contritiones? Primam causam dat Cassianus, Collat. VI, cap. XVII, quod ex minoribus soleat fieri gradus ad majora: «Lapsus vero quispiam, inquit, nequaquam subitanea ruina corruisse credendus est; sed aut pravæ institutionis deceptus exordio, aut per longam mentis incuriam paulatim virtute animi decidente, et per hoc sensim vitiis increscentibus casu miserabili concidisse. Ante contritionem enim præcedit injuria, et ante ruinam mala cogitatio; quemadmodum domus nunquam subitaneo ad ruinam procumbit impulsu, nisi aut antiquo vitio fundamenti, aut longa inhabitantium desidia, stillicidiis primum paucissimis penetrantibus corrupta sensim fuerint munimenta tectorum, quibus per vetustam negligentiam in majorem modum patefactis atque collapsis, rivatim post hæc influit pluviarum imbriumque tempestas.»
Secundam causam dat S. Chrysostomus, lib. V De Incompreh. Dei natura, nimirum superbiæ gravitatem et pondus, quæ tanta est, ut superbum in ima deprimat.
Tertia et potissima causa est Dei vindicta. Deus enim extremo odio prosequitur superbiam et superbos, ideoque eos fulminat et sternit usque ad tartara. Unde Æsopus rogatus a Chilone quid Jupiter faceret, et in quo occuparetur, respondit: «Ut excelsa deprimat, extollat humilia.» Ita Laertius, lib. I, in Chilone. Et Septuaginta Interpretes, interrogati a Ptolemæo Philadelpho quo pacto vitare quis posset superbiam, responderunt: «Si cogitet quod Deus superbos deprimit, mites autem et humiles exaltat.» Hoc est quod superbis minatur Deus per Abdiam, vers. 4: «Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum, inde detraham te.» Et de Nabuchodonosore Baltasari ejus filio ait Daniel, cap. V, 20: «Quando elevatum est cor ejus, etc., depositus est de solio regni sui, et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est.» Est enim hic magnus stimulus ad humilitatem, si cogites per eam te exaltandum; per superbiam, certo certius te deprimendum, et forte usque ad tartara cum superbo Lucifero. Sicut enim signum prædestinationis est humilitas, sic signum reprobationis est superbia. Cum ergo senseris in mente elationem quampiam, tumorem et fastum, scito hoc esse signum instare tibi casum et ruinam; sicut enim fumus signum est proximi incendii, sic elatio signum est proximæ ruinæ. Quare sicut, dum vides attolli fumum, illico accurris, ut aqua injecta illum, et sub eo latentem ignem suffoces et opprimas; ita prorsus dum sentis in animo tumorem, illico eum contunde et confringe, itaque lapsum tibi imminentem discute et averte. Lapsus enim et ruina est individuus comes superbiæ; neminem enim Deus punit ante peccatum, neque peccat aliquis nisi ex superbia quadam, nempe quod coram Deo humiliari nolit. Nunquam enim contemptim et mortaliter transgredimur Dei præcepta, nisi pluris facientes nostram vel voluntatem vel voluptatem quam Dei imperium. Unde bene dicitur Eccli. X, 15: «Initium omnis peccati est superbia.»
Nota: Humiles et sancti subinde nutu Dei affliguntur et deprimuntur, at non ut ruant et conterantur, sed potius ut exaltentur, uti patet in Joseph, Job, David, etc. Eædem ergo calamitates justis sunt merita et coronæ, superbis vero sunt demerita et supplicia, quia illis ad virtutis et gloriæ augmentum, his ad tormentum a Deo irrogantur. Denique quanta est superbia, tanta eam sequitur ruina et contritio; mensura enim pænæ respondet mensuræ culpæ. Sicut ergo qui ex alto ruit, profunde cadit, planeque conteritur: sic quo major est elatio, eo majus est præcipitium, juxta illud Claudiani: Tolluntur in altum, Ut lapsu graviore ruant.
Sic Deus contrivit superbiam Pharaonis per Moysen, Goliæ per Davidem, Pharisæi per Publicanum, Absalomi per Joab, Adoniæ per Salomonem, gigantum per diluvium; quin et præsumptionem Petri asserentis se moriturum cum Christo, per ancillam, quæ eum perculit et impulit ad negandum Christum.
Recentius exemplum valde appositum recenset B. Petrus Damianus, epist. 24, cap. VI, de clerico superbo, qui, dum in Missa legeretur illud Christi: «Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur,» Lucæ XIV, 11, irrisit, fastuque plenus et nimia bellicæ facultatis fiducia in prælium, quasi victor futurus prosiliens, miseroso conflictu misere casus occubuit. Simile narrat S. Antoninus, II part. tit. III, cap. ..., de quodam tyranno, qui radi de libris imperavit ex Deiparæ Cantico: «Dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles;» quod se de sua sede deponi negaret posse. Cum semel post balneum vestes illius Angelus, ipsum referens, induisset, et ad domum cum aulicis venisset, tyrannus nudus a nullo agnosci potuit. Cæterum Masorethæ in hoc versu medium esse lit. notant.
19. MELIUS EST HUMILIARI CUM MITIBUS, QUAM DIVIDERE SPOLIA CUM SUPERBIS.
Chaldæus, melior est humilis spiritu et mansuetus; Syrus, melior est humilis spiritu et oculis dimissis, quam qui dividit prædam cum fortibus; Septuaginta, melior mansuetus cum humiliatione, quam qui dividit spolia cum contumeliosis vel injuriantibus, quia hæc spolia sunt injusta: quare qui spoliorum partem accipit, injuriæ consentit et cooperatur, ac proinde idem cum injuriantibus exitium subibit, ait Aben-Ezra.
Superbi enim solent ex fastu esse aliis injurii, eosque bonis suis spoliare, sociosque et amicos in partem rixæ vel belli ac spoliorum vocare; sed utrosque eadem manet Dei vindicta, idem interitus. Hæc gnome quasi conclusio educitur ex præcedenti: si enim superbia parit contritionem et exaltatio ruinam, uti jam dixit, ergo melius est humiliari spiritu, ut habent Hebræa, hoc est, demittere sese cum humilibus et mitibus (qui enim humiles sunt, sunt et mites), quam cum superbis se supra alios attollere, eosque spoliare ac spoliis eorum se ditare. Alludit Salomon ad illud Davidis patris sui: «Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum,» Psal. LXXXIII, 11.
Unde secundo, sic exponi potest, q. d. Melius est humiliari, id est affligi spiritu, puta animo et mente, cum mitibus, ac patienter ferre injurias et spoliationem superborum, quam cum eis injuriam aliis facere, eorumque spolia injuste dividere. Unde Cajetanus et Baynus sic exponunt, q. d. Superbi homines humilibus nonnunquam inferunt injuriam, bona diripiunt, spolia dividunt; tamen virtus animi est melior quam bona externa, quamlibet bene comparata. Si cum humilibus et mansuetis ambulaveris, si fueris etiam ipse humilis, cœlestem quamdam vitam in terris agis, in pace et tranquillitate animæ. Inter superbos vero semper sunt jurgia: noli igitur vulgi judicio, sed sapientum res æstimare; virtutem vitio, animæ quietem externis bonis præpone.
Tertio, sic exponas: Melius est humiliari, id est depauperari cum mitibus, quam dividere spolia, id est ditari cum superbis, præsertim si quis fiat pauper spiritu, juxta illud Christi: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum,» Matth. V. Ita Vatablus et Auctor Catenæ Græcorum.
Quarto, plenius et profundius, per catachresin ex Septuaginta mitibus intelligas pacem et tranquillam vitam quam parit conversatio cum mitibus: ex eo vero dividere spolia intelligas odia et rixas quas
Mystice, Auctor Catenæ Græcorum, q. d. Melior est exigua cognitio cum humilitate, quam magna scientia cum superbia.
20. ERUDITUS IN VERBO REPERIET BONA: ET QUI SPERAT IN DOMINO, BEATUS EST.
Hebraice, intelligens super verbo inveniet bonum, et qui confidit in Domino, beatitudines illi, scilicet sunt, vel erunt; Chaldæus, qui contemplatur in verbo; Syrus, intelligens verbum; Septuaginta clare, intelligens in negotiis inventor bonorum, et qui fidit in Deo, beatissimus. Verbum enim metonymice significat rem verbo significatam, puta negotium.
Primo, Aben-Ezra hanc gnomen refert ad præcedentem, q. d. Qui humilitatis studio cum mitibus eruditur, ut alta de se non sentiat, bona reperiet: a Deo enim beneficiis cumulabitur; et qui spem in Deo collocat, nequaquam voluptatem capiet spoliis cum superbo partiendis, sed a Deo locupletatus bonis omnibus circumfluens beatus erit.
Secundo, alii sic, q. d. «Eruditus in verbo,» id est potens in sermone, in judicio quidem rem litemque suam peraget, ac obtinebit bona quæ prætendit; sed tamen beatior est, qui fugit lites, et tacens res suas Deo commendat.
Tertio, magis genuine R. Levi exponit, q. d. Intelligens supra rem, id est qui alicui negotio intelligenter incumbit, diligenterque attendit quomodo in unaquaque re se gerere debeat, nec festinanter aut temere sua agit; hic cogitando bona consilia inveniet, quibus feliciter negotium conficiat, ac bona destinata quæ optat, assequatur. Qui autem hisce industria sua peractis, sibi tamen, suo consilio ac causis et rationibus solertia sua apte comparatis non fidit, sed spem omnem rei conficiendæ in Deo collocat, hic beatus erit, quia Deus spem ejus non fallet, sed voti compotem faciet, ac rem ad optatam metam deducet, etiamsi in adminiculorum apparatu forte erraverit. Hæc enim est prudentia Christiana, quam suis verbo et exemplo commendabat S. Ignatius fundator Societatis Jesu, nimirum ut qui rem arduam ad Dei gloriam molitur, omnia humana consilia et media ad rem conficiendam opportuna prudenter et diligenter adhibeat, perinde ac si illis ipsis tota res conficienda foret. Deinde spem omnem collocet in Deo, quasi ab ipso solo res peragenda foret, ut sibi diffidens, fidensque Deo, illum toto corde invocet, illique media rei conficiendæ se inventa offerat, ut ea probet vel improbet, et meliora suggerat, eaque dirigat ac prosperet, atque ab illo uno felicem rei transactionem exspectet. Unde Baynus sic explicat, q. d. Præstat in Domino collocare fiduciam quam in propria prudentia. Aut: Beatus est qui, præter hoc quod cum multa prudentia res singulas administrat, nihilominus omnem fiduciam rei peragendæ in Domino collocat, juxta illud Psal. CXLV, 5: «Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus; spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit cœlum et terram.»
Docet ergo nos hæc gnome ita prudenter, instanter et sollicite res nostras agere, quasi illæ a Deo Deique speciali cura non penderent: ac vice versa ita spem omnem in Deum reponere, ac si nostra omnis prudentia et sollicitudo inanis foret, enervis et irrita. Ita Cajetanus, Jansenius, Salazar et alii.
21. QUI SAPIENS EST CORDE, APPELLABITUR PRUDENS: ET QUI DULCIS ELOQUIO, MAJORA PERCIPIET.
Hebraice, et dulcedo labiorum addet acceptionem, quod Noster vertit, majora percipiet; alii per לקח lecach, id est acceptionem, accipiunt doctrinam; hanc enim discipulus a magistro haurit et accipit. Unde Chaldæus, et qui dulcis est labiis suis, addet disciplinam; Syrus, addet scientiam; Septuaginta, sapientes et intelligentes vocant malos; dulces autem in sermone plura audient.
Primo, Beda sic exponit: «Qui sapientiam Catholicæ fidei, quam didicit, illibatam in corde suo custodit, merito prudentis nomen accipit. At qui eamdem etiam docte prædicare et contra hæreticos defendere novit, majora laboris amplioris præmia percipiet.» Addit Hugo: Majus etiam nomen, puta doctoris, accipiet.
Secundo et melius, q. d. Qui in corde suo sibi sapit, hic «appellabitur,» id est revera erit, ut jure vereque appellari possit, prudens, et, ut Hebraice est, intelligens; at qui non sibi soli sapit, sed et aliis, ac sapientiam ex corde in os ad aliorum salutem derivat, ut quæ mente sapienter concepit, sapienti et suavi eloquio proximis instillet, hic utique majora percipiet, quia majorem earum, quæ alios docet, cognitionem accipiet: docendo enim illuminatur et dilatatur intellectus docentis, ut clarius videat ea quæ docet, quam ante ea cognoverit, imo novos conceptus, novas rationes, novas veritates, novas subtilitates mens docendo excitata docenti suggerit, quæ alias nunquam ipsi in animum venissent.
Qui ergo docet alios, docet se ipsum: unde experientia ostendit eos qui profitentur Poesim, Rhetoricam, Philosophiam, Theologiam, Ethicam, docendo insignes et perfectos evadere Poetas, Rhetores, Philosophos, Theologos, Ethicos.
Tertio, genuine et plene, hac gnome docet Salomon veræ prudentiæ et sapientiæ, ac sapientis duo esse munia, duo officia: prius, ut corde sapientiam contineat; posterius, ut eamdem sapienter et suaviter depromat et eloquatur. Itaque sapientiam poscere eloquentiam, ut quæ sibi sapit, eadem aliis cum gratia et fructu proferat. Ideoque sapientiam non esse perfectam, nisi ea quæ intelligit, sciat aliis communicare et persuadere, juxta illud Eccli. XII, 17: «Scientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?» Et S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christ.: «Omnis, inquit, res quæ dando non deficit, dum habetur et non datur, non habetur quomodo habenda est.» Hunc esse sensum liquet ex duobus versibus sequent., ac præsertim ex vers. 23, ubi hanc gnomen alia clariori explicans ait: «Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.»
Sensus ergo est, ait Jansenius, q. d. Qui sapiens est corde, is quoniam per sapientiam in animo reconditam, erudite et prudenter loquitur ore suo (cor enim sapientis erudiet os ejus), ideo appellabitur prudens; idemque dulcis existens per sapientiam in eloquio, addet et in aliis et in se ipso doctrinam, doctior quotidie et eloquentior evadet, aliisque semper magis ac magis sapientiam ingeret. Itaque unicam clausulam continet versus, docens sapientem prudentis nomen obtinere, quoniam eloquentia sua scientiam auget docendo.
Idem videntur voluisse Septuaginta dum vertunt, sapientes et intelligentes vocant malos, dulces autem in sermone plura audient, id est, plura discent audiendo: auditus enim est sensus disciplinæ, ait Aristoteles, unde auditores vocantur discipuli. Porro sapientes vocantur «mali,» græce φαῦλα, id est primo, viles, inutiles, ignavi, quia scilicet sibi soli sapiunt, et detrectant laborem docendi alios; secundo, pravi, invidiosi, maligni, quia invident aliis sapientiam, atque ut ea alios omnes superent, avare eam celant, nec aliis eam communicare volunt; tertio, Auctor Catenæ Græc. sic legit, viros sapientes et prudentes pravi appellant pravos et sceleratos; qui autem blanda utuntur oratione, plura discunt et hauriunt. Sicque explicat, q. d. «Adulatores dulcessuaviter eloquitur, eo plus ei a Deo suggeritur, perinde ac ubera quo magis mulgentur, eo plus lactis recipiunt.
Porro, ut dulcis sit sermo sapientis, multa requiruntur: primo, ut sermo sit refertus sapientia et prudentia: sapientes enim majorem delectationem in sensu quam in sono sermonis percipiunt, ait Dionysius; secundo, ut sermo sit ordinatus, concinnus, perspicuus, facilis intellectu: sunt enim nonnulli viri alias eruditi, qui suos conceptus altos et profundos concinne et clare eloqui nequeunt, eo quod in ipsa elocutione sint inordinati et confusi, vel barbari, vel obscuri et involuti. His manca est sapientia: deest enim eis os, puta eloquentia; tertio, ut sermo sit gratiosus, comis, suavis, hilaris, habens suos sales et lepores, juxta illud Apostoli: «Sermo vester semper in gratia sale sit conditus,» Coloss. IV, 6. Sunt enim nonnulli viri alias docti, sed in loquendo agrestes, rustici, duri, tetrici, ut non verba, sed spinas et saxa loqui videantur, qui proinde ad docendum, monendum et exhortandum parum sunt idonei; quarto et maxime, ut sermo procedat ex corde mansueto, benevolo et amore pleno. Hoc enim verbis suum amorem et dulcorem inspirat, ut quidquid dicat, amorosum et dulce sit, et ut tale ab omnibus avide arripiatur, etiamsi in se terribile vel asperum sit et mordax. Unde S. Augustinus in epist. ad Galat. cap. VI, vers. 1, hanc dotem requirit in eo qui corripit proximum: «Dilige, inquit, et dic quod voles;» qui enim amat, esto acria correptionis verba jaciat, hæc a correpto non ut tela, sed ut pharmaca libenter excipiuntur; vice versa, si blanda quis proloquatur, sed corde non blando, hæc ut amara respuuntur. Anima enim quæ amat amorem suum, imo se ipsam, influit in sua eloquia, ac per ea in corda audientium; quæ proinde ferit, mollit, ignit ac flectit quæcumque vult. Exempla sunt in Confessionibus S. Augustini, ac in S. Bernardo, qui ubique melleus et igneus melleam et igneam lectori aspirat sapientiam. que eorumdem sermones vulgo majori in pretio habentur, quam viri prudentes vereque sapientes.
22. FONS VITÆ ERUDITIO POSSIDENTIS: DOCTRINA STULTORUM FATUITAS.
Hebraice, vena vitarum intelligentia habenti illam (vel hero et domino ejus), et eruditio stultorum stultitia; Septuaginta, fons vitæ cogitatio possidentibus; disciplina autem imprudentium mala. Ita Complutenses et Romani. Pro cogitatio græce est ἔννοια, id est intelligentia, notitia, notio, sensus, sententia, prudentia, cognitio. Unde Aquila vertit, ἐπίγνωσις, id est scientia; Symmachus, ἐπίνοια, id est prudentia.
Explicat quod dixit: «Dulcis eloquio majora percipiet,» quia nimirum ipse est quasi fons sapientiæ; quare sicut fons quo plus dulcis aquæ effluit et effundit, eo plus illi continuo succedit et affluit: sic pariter sapiens quo plus sapientiæ suaviter eloquitur, eo plus ei a Deo suggeritur, perinde ac ubera quo magis mulgentur, eo plus lactis recipiunt.
Jansenius contendit legendum: «Fons vitæ eruditio possidentibus,» uti habent Septuaginta. Sic enim sensus clarus est, q. d. Sapientia sapientibus illam possidentibus est velut fons vitæ, qui quo plus vitalis sapientiæ emanat, eo plus a Deo haurit et recipit. Verum Romani et cæteri codices legunt possidentis; idque significantius est: significat enim primo, quod sapientia in corde sapientis meditando, studendo et orando quasi fons oriatur et ebulliat velut in propria possessione et fundo, ac proinde continue et jugiter scaturiat copiosas sapientiæ aquas quibus non tantum domesticos, sed vicinos circumquaque irriget, vivificet et fecundet, ut bonorum operum sint feraces et fertiles; secundo, τὸ possidentis, vel, ut ex Hebræo vertas, heri aut domini, significat neminem debere docere sapientiam, antequam eam plene didicerit, ut eam quasi herus possideat. «Doctor ergo sit concha, non canalis,» ait S. Bernardus; sit possessor sapientiæ: ita fiet possessor pulpiti, ex quo eam doceat. Tertio, τὸ possidentis significat sapientiam esse fontem vitæ proprium possidentis, id est illius qui eam exercet, eaque utitur docendo et informando alios. Plena enim firmaque rei possessio præter dominium exigit rei possessæ usum et exercitium, ut scilicet facile et expedite re possessa utatur, eamque exerceat. Significat ergo sapientem prius debere cor suum plane imbuere sapientia, ut eam firmiter solideque possideat, ac deinde eam exerceat et eructet docendo tum verbo, tum opere et exemplo. Qui enim sapientiam in se habet, sed eam non exercet, nec alios docet, huic sapientia non est fons vitæ, sed quasi lacus vel aqua stagnans, ideoque putrescens et mortua, juxta illud Christi: «Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet (id est non utitur talento quod habet), et quod habet auferetur ab eo,» Matth. cap. XXV, 29.
Sensus ergo, ait Jansenius, est, q. d. Eruditio, id est sapientia et intelligentia, est illis qui habent eam, fons vitæ, quia velut scaturigo semper profluens, nec unquam deficiens, subministrat eis assidue, unde et ipsi in anima vivant, et alii per eorum doctrinam. At contra doctrina stultorum, qua et se ipsos et alios de agendis rebus aut credendis docent, nihil aliud est quam fatuitas, hoc est, stulta sunt quæcumque quatenus stulti et ex suo corde docent. «Ex abundantia enim cordis os loquitur.»
De stultorum ergo ventre exeunt flumina aquæ mortuæ; de ventre vero sapientium secundum Deum exeunt flumina aquæ vivæ, ait Auctor Imperfecti, homil. 20 in Matth.
Huc quoque faciunt septem gryphi sive enigmata Venerabilis Bedæ in Collectaneis: «Tres infelices in lege leguntur, qui scit et non docet, qui docet et non facit, qui nescit et non interrogat.» Qui sunt qui sani ægrotant? qui aliena negotia curant. Qua ratione homo lassus non fit? lucrum faciendo. Quid est longissimum? spes vel cogitatio. Quid est regi et misero commune? nasci et mori. Quid est optimum et pessimum? verbum. Quid est quod alii placet, alii displicet? vita.
23. COR SAPIENTIS ERUDIET OS EJUS, ET LABIIS EJUS ADDET GRATIAM.
Hebraice, addet acceptionem, id est doctrinam, ut vertit Chaldæus et Syrus, puta gratiam docendi, quod Noster, vers. 21, vertit, majora percipiet, puta majorem doctrinam et docendi gratiam nanciscetur. Pro erudiet hebraice est ישכיל iaskil, id est, ut Pagninus intelligit, intelligens et prudens faciet, prudenter diriget, instruct, erudiet.
Cor trium rerum est symbolum, triaque significat; unde triplex hic emergit sensus. Primo, cor vocatur mens et intellectus; sicut enim a corde vita et spiritus vitales totius corporis procedunt, sic a mente procedit vita et spiritus totius animæ omniumque ejus potentiarum. Sensus ergo est, q. d. Mens sapientis est, quæ dirigit os ejus, illudque docet nil temere effutire, sed præmeditata loqui, ac labiis ejus indit additque gratiam docendi, ut gratum suavemque promant sermonem, qui in animos audientium leniter influat et sapientiam instillet. Mens enim sapientis prius cogitat et meditatur, quid et quomodo debeat loqui, ut auditoribus prosit et persuadeat sapientiam; mens vero stulti nil præmeditatur, sed quidquid in buccam venit, illico eloquitur. Unde Eccli. cap. XXI, vers. 29: «In ore fatuorum, inquit, cor illorum; et in corde sapientium, os illorum.» Vide ibi dicta. Unde et Septuaginta vertunt, cor sapientis cogitabit quæ ab ore proprio, et in labiis suis portabit doctrinam; Syrus, cor sapientis cognoscit sermonem oris sui, etc.; R. Salomon, sapientis os a mente habet, ut recte et eloquenter loquatur; Vatablus, pectus sapientis os illius prudenter moderatur, et labiis ejus addit doctrinam.
Secundo, cor sapientis est ipsa sapientia, sicut cor animalis est ipsa anima; unde cordatus vocatur prudens et sapiens; et Osee VII, 11, dicitur: «Factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor,» id est, insipiens et imprudens. Sensus ergo est, q. d. Sapientia dirigit os sapientis, ut sapienter loquatur. «Labiis ejus addet gratiam,» ut cum gratia sapientiam depromat et proferat; os enim ex se est insipiens, ac non intelligit quid dicat: quare necesse est ut sapientiam hauriat a sapientia cordis. Cor ergo sit doctor oris, ac doceat os sapientiam, puta modum sapienter et prudenter loquendi. Nam verbum mentis sapiens fundit sibi simile verbum oris sapiens. Ita Aben-Ezra: «Sapiens, inquit, sermone suo sapientiam, qua excultus est, prodet, atque ut doctrinam cæteris patefaciat, majorem addet mentis solertiam.» Sapientia enim solers est, multosque modos sapienter loquendi excogitat, ac multas rationes adinvenit, quibus id quod intendit, gratiose eloquatur et auditori persuadeat. Unde explicans subdit: «Favus mellis composita verba,» etc. Vide dicta vers. 21; ille enim versus cum hoc uti verbis, sic et sensu consentit.
Tertio, cor significat affectum, benevolentiam, amorem, q. d. Cor, id est amor, erudit et docet os sapientis, ut omnia tædia, fastidia, molestias, quæ in docendo rudes vel morosos et difficiles occurrunt, generose superet, utique modos dicendi et agendi adinveniat, quibus sapientiam, fidem et virtutem auditoribus persuadeat, uti faciebat Apostolus Galatis dicens, cap. IV, vers. 19: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam.» Unde S. Augustinus, lib. De Catechizandis rudibus, cap. X, docet catechistam debere imitari matrem, quæ ex amore materno rudem infantem sensim docet balbutire et loqui, imo eidem cibum præmandit. Amor enim omnem ruditatem, omne tædium et fastidium superat: «Num, inquit, delectat, nisi amor invitet, decurtata et mutila verba immurmurare? Et tamen optant homines infantes, quibus id exhibeant.» Et inferius: «Suavius est matri minuta mansa inspuere parvulo filio, quam ipsam mandere et devorare grandiora.» Addit deinde novam gallinæ similitudinem: «Non recedat de pectore etiam cogitatio gallinæ illius, quæ languidulis plumis teneros fœtus operit, et susurrantes pullos confracta voce advocat, cujus blandas voces refugientes superbi, præda statim alitibus fiunt. Sicut ergo calor omnes fructus, omnesque cibos concoquendo sapidos dulcesque efficit: sic et amor omnes sermones suaves gratosque reddit tam dicenti quam audienti. Cum ergo quid dicturus es, vel aliquem docturus aut correpturus, dicta tua præeat et promat amor; ita modum recte loquendi et persuadendi docebit te amor. Amor enim e corde ebulliens in os, sermonem sibi similem eructabit et pariet, juxta illud Psalm. XLIV, 1: «Eructavit cor meum verbum bonum.» Vide S. Bernardum, serm. 67 in Cant.
24. FAVUS MELLIS COMPOSITA VERBA: DULCEDO ANIMÆ SANITAS OSSIUM.
Hebraice, favus mellis eloquia pulchritudinis vel elegantiæ, dulcis animæ et medela ossi; Pagninus, et sanitas corpori; Septuaginta, favi mellis sermones boni; dulcedo autem eorum sanitas animæ; Chaldæus, favus mellis verbum suave; Syrus, verbum sapientis; Vatablus, favus mellis est amænus sermo, animi dulcor et ossium medela. Nam mel, inquit ipse, sanat languores corporis. Pro verba composita, hebraice est אמרי נעם imre noam, id est verba pulchritudinis, decoris, amænitatis, elegantiæ. Unde Noemi, socrus Ruth, ita dicta est a specie et decore, Ruth, cap. I, vers. 20. Sicut enim species vultus rapit oculos intuentium, sic species et decor sermonis rapit aures audientium. Hæc sententia cohæret præcedenti; multis enim exaggerat Salomon commoda sermonis prudentis et suavis. Sensus clarus est, q. d. Sicut favus mellis delectat palatum, simulque reficit, nutrit et roborat corpus: sic pariter verba prudenter et suaviter composita et concinnata delectant aures, dulcorant animam, et sanant ossa. Per ossa accipe metaphorice cum Septuaginta intima animæ, aut proprie ossa corporis, q. d. Dulcis sermo non solum animum pascit, sed et corpus, ejusque ossa, in quibus situm est ejus robur, reficit, recreat et firmat.
Apte pulcher dulcisque sermo comparatur favo mellis: primo, quia sicut favus stillat mellis dulcedinem, sic orator stillat sermonis facundiam. Unde de Nestore ait Homerus: «Cujus ab ore melle dulcior fluebat oratio;» secundo, mel est opus et nectar apum, quæ prudentiæ et castitatis sunt exemplar et symbolum. Simili modo dulcedo sermonis manat a mente prudente et casta. Unde in ore S. Ambrosii adhuc pueri lusit examen apum, portendens ejus castitatem et sermonis suavitatem. Idem accidit S. Isidoro, Archiepiscopo Hispalensi; S. Dominico, fundatori Ordinis Prædicatorum; ac ex Gentilibus Platoni et Pindaro. Tertio, apes legunt mel ex floribus et herbis odoratis: sic sapientes legunt mel sermonis ex florilegio S. Scripturæ; quarto, oratoris tria sunt officia, docere, delectare et movere, quæ repræsentantur per mel: mel enim reficit, dulcorat et sanat; refectio repræsentat doctrinam, dulcedo delectationem, salubritas motum et persuasionem. Unde S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christ.: «Dixit, inquit, quidam eloquens et verum dixit, ita dicere debere eloquentem, ut doceat, ut delectet, ut flectat. Docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriæ.» Quinto, R. Levi: Mel, inquit, medicina est leniendis membrorum cruciatibus, cum contusa fuerint, si iis imponatur, atque etiam aliis morbis maxime prodest: sic et suavis sermo confert ad aptam corporis constitutionem conservandam, et ad improborum morum ægritudines depellendas; præsertim vero lenit et discutit animi mærores, angores, iras, amaritudines, invidias, quæ illam discruciant, exedunt et consumunt. Unde Clemens Alexandrinus, lib. I Pædag. cap. II: «Medicina, ait, medetur morbis corporis, sapientia animi perturbationibus.» Sexto, mel est sanitas, id est medulla ossium: mel enim optimam medullam ossibus suggerit, itaque ea languentia sanat et vegetat. Rursum medulla est quasi mel ossium ea nutriens, sanans, oblectans et roborans: simili modo sermo sapiens et suavis nutrit, sanat et firmat ossa, id est, robur animæ et corporis ad agendum et tolerandum fortia. Sic S. Marcus et Marcellianus a suis graviter tentati ad abnegandam in persecutione Christi fidem, cum nutarent, sermone prudenti et suavi S. Sebastiani in eadem confirmati fuere, ac pro illa gloriosum obiere martyrium. Idem fecit Ursicinus medicus, qui in morte cespitans, confirmatus oratione S. Vitalis, alacer cervices carnifici pro Christo præbuit. Idem fecit legio Thebæorum, roborata concione S. Mauritii et S. Exuperii; ac septem fratres Machabæi sub Antiocho corroborati a matre vera viragine; ac septem filii S. Felicitatis, et totidem S. Symphorosæ a matribus accensi ad martyrium. Sic adhortatione egregia Judæ Machabæi milites «convaluerunt animis, non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare,» II Machab. XI, 9. Septimo, sicut favi mellis mira arte et concinnitate construuntur ab apibus, sic vir sapiens magna prudentia, ordine, methodo, elegantia componit et disponit sermones suos, indeque eis tam efficax suavitas et tam suavis efficacia. Exempla Platonis, Ennii, Virgilii, Varronis et Ciceronis recenset Plinius lib. VII, cap. XXX. Hinc apes mella favis condunt et cera incrustant, ne diffluant; favos porro tanta arte struunt, ut domus et palatia affabrefacta videantur. «Struunt, ait Plinius lib. XI, cap. X, orsa ea concameratione alvei, textumque vel usque ad summa tecta deducunt, limitibus binis circa singulos arcus, ut aliis intrent, aliis exeant. Favi superiore parte affixi, et paululum etiam lateribus simul hærent et pendent una. Alveum non contingunt, nunc obliqui, nunc rotundi, qualiter poposcit alveus;» et cap. XI: «Sexangulæ omnes cellæ, a singulorum eæ pedum opere.» Similiter sermones suos construit et componit sapiens.
Unde Esther orat Deum cap. XIV, vers. 13, docens: «Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri.»
Denique audi S. Ambrosium, lib. De Bono mortis, cap. V: «Mortua, inquit, peccata sunt, quæ vitæ suavitatem habere non possunt. Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiore cibo verbis velut pane, et suaviori sermone velut melle curantur quædam vulnera delictorum. Sermones autem cibos esse docet et alibi Salomon, dicens: Favi mellis sermones boni. In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.» Deinde plures utilium sermonum species recenset, dicens: «Est etiam sermo fortior, qui confirmat cor hominis validioribus Scripturæ cœlestis alimentis. Est etiam sermo suasorius dulcis
25. EST VIA QUÆ VIDETUR HOMINI RECTA, ET NOVISSIMA EJUS DUCUNT AD MORTEM.
Hebraice, et novissimum ejus viæ mortis; Chaldæus, et finis ejus sunt viæ mortis; Septuaginta, attamen novissima eorum spectant in fundum inferni; Syrus, viæ ejus mortis semita. Repetit et inculcat hanc gnomen Salomon, quia major hominum pars, ait Jansenius, laborat philautia, nimisque sibi in suis judiciis et sensibus placet; quare ab ea avocat omnes Salomon, dicendo quod multis plus æquo placeant sua sensa et consilia, ac licet revera prava tortaque sint, tamen eis amore sui excæcatis videantur esse recta, ideoque cæci et dormientes tendant ad mortem et gehennam. Jam enim hanc gnomen audivimus cap. XIV, vers. 12, ubi eam explicui.
26. ANIMA LABORANTIS LABORAT SIBI, QUIA COMPULIT EUM OS SUUM. id est, oris sui fames et necessitas. Hebraice, anima laborans laboravit sibi, quia incurvavit se super eum os ejus, q. d. Homo laborat, quia os et fames oris ipsius innititur labori et laboranti, illique incumbit, et ab eo panem quo vescatur, quasi curvus et supplex postulat. Alludit ad Gen. III, vers. 19: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo.» Imo Beda eo arctat hanc gnomen exponitque de Adamo, q. d. Adam peccans damnatus fuit ad laborandum, ut labore manuum sibi victum compararet; inde ad laborem compulit eum os suum, quando scilicet cum serpente locutus est, et ore suo vetitum pomum comedit; quia enim homo contra præceptum Dei intemperanter comedit pomum vetitum, hinc juste hac pæna mulctatus est, ut deinceps non comedat cibum, nisi quem magno labore et sudore comparavit, ait S. Augustinus. Verum alii passim hanc gnomen ample pronuntiatam ample sumunt, et omnibus hominibus adaptant.
Sensus ergo planus et genuinus est, q. d. Homo «laborat sibi,» id est ad suum commodum, ut scilicet vitam sustentet, quia ad laborem compellit eum «os suum,» ut scilicet laborando quærat victum, quo os fame hians et latrans satiet. Per animam enim synecdochice intelligit totum hominem; dicit tamen potius anima quam homo, quia in laborando magis laborat anima quam corpus. Anima enim est quæ in labore corpus movet, agitat, impellit omnemque laborandi vim et robur corpori suggerit. Hinc in labore magis patitur et fatigatur anima quam corpus, præsertim quia animæ est per omnia prudenter dirigere labores, ut sint utiles et fructuosi. Rursum anima est quæ sentit mille angores, curas, sollicitudines in laborando, uti videmus mercatores, opifices, agricolas cæterosque laborantes mille curis, quas parit labor, distendi et cruciari.
Significat ergo hæc gnome, hominis post peccatum sortem et statum esse, ut laboret, ac labore sibi victum paret. «Homo enim nascitur ad laborem, et avis ad volatum,» Job. V, 7. Provida enim Dei sapientia hominem ob peccatum ad laborem continuum damnavit, tum in pænam peccati, ut illius pæna et pænitentia sit labor; tum in concupiscentiæ remedium: ne enim otio diffluens concupiscentiis suis ageretur, Deus eum labori addixit, ut illi intentus de concupiscentiis suis cogitare non posset, aut, si posset, ei non liberet, utpote laboribus fatigato et fracto. Rursum significat Deum ad laborem homini stimulum dedisse, egestatem et famem: hæc enim cogit eum laborare, ut labore sibi alimenta comparet. Si enim non esset hæc necessitas et fames, nemo vellet laborare. Quocirca lex naturæ et Dei sanxit ut qui recusat laborare, cibo privetur, juxta illud S. Pauli: «Si quis non vult operari, nec manducet,» II Thess. III, 10. Ante triginta annos cum in Belgio Lovanii degerem, dux Arschotanus Hevriæ juxta arcem suam curabat vastos circa illam montes exaggerari et transferri. Rogantibus cur in rem parum utilem tantas opes expenderet, respondit: Ut centenos et amplius pauperes hoc opere distineam alamque, ne otientur et furentur, sed ut labore victum parent; qua ratione eleemosynam et spiritualem animæ, et temporalem corpori eorum confero. Denique significat moderandos esse labores, ut non nimios capessamus, qui corpus et animam dejiciant, ad congerendas opes; sed moderatos tantos scilicet, quanti ad victum lucrandum sufficiant, juxta illud Apostoli: «Est autem magnus quæstus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus,» I Timoth. cap. VI, 6.
Salomon sibi succinit in Ecclesiaste dicens: «Omnis labor hominis in ore ejus,» cap. VI; unde R. Levi hanc Salomonis gnomen sic explicat, q. d. «Cum quis assidue desudat ob alimenta comparanda, sibi tantum desudat, cum ab ore suo tantum ad id incurvatus et abjectus fuerit. Est ergo hæc quædam institutio, ut mortalis a supervacanea ciborum copia abstineat, partemque tantum sibi necessariam desumat.»
Secundo, Hebræum עמל amal, et Latinum laborare, subinde idem est quod affligi, ac labor vocatur molestia et afflictio. Sic sensus erit, q. d. Homo afflictus, sibi, id est sua culpa, affligitur: quia os suum ad talem afflictionem eum compulit, et causa illi fuit miseriarum. Multi enim sunt intemperantis linguæ, ac multa effutiunt, quæ alios lædunt, offendunt, cruciant: quare ab eisdem vicissim læduntur et cruciantur. Tales sunt qui alios rident, vexant, subsannant, calumniantur, detrahunt, fraudant, decipiunt, expilant, etc. Huic sensui favet Chaldæus, qui sic vertit, anima laborantis laborem sustinebit, quia ex ore suo veniet ei humiliatio vel incurvatio. Tertio, Aben-Ezra Hebræum אכה achaph, id est curvavit, compulit, vertit, in causa fuit, q. d. « Quod quis perpetuus sit in laboribus, efficitur ab ejus ore, eo quod sermonum suavitatem non didicerit, ut e contra sapientia excultis eadem vitam affert: qui enim os et aures claudunt sapientiæ, manibus laborent oportet, ut victum sibi parent. » Quarto, Septuaginta vertunt, vir in laboribus laborat sibi, et vim facit in interitum suum. Ita Romani. Græce ἐκβιάζεται αὐτοῦ τὴν ἀπώλειαν, quod primo, Complutenses vertunt, vim facit suæ perditioni; et Auctor Catenæ Græcor. sic vertit, vir honesto labori insistens sibi insistit, suamque perditionem vi propellit; sicque explicat, q. d. Qui virtutis viam serio aggreditur, sibi, non alteri, laborat; profligat autem interitum, servatque seipsum per pænitentiam. Unde per antithesin subdunt Septuaginta, at perversus in ore suo fert perditionem.
Egregie hanc lectionem explicat Cassianus, Collat. XXIV, cap. ult.: « Regnum cœlorum, ait, secundum sententiam Domini vim patitur, et violenti diripiunt illud, Matth. XI. Isti profecto sunt laudabiles violenti, qui vim faciunt perditioni suæ. Homo enim, ut scriptum est, in laboribus laborat sibi, et vim facit perditioni suæ. Perditio nostra est oblectatio vitæ præsentis, et (ut expressius dicam) executio desideriorum voluntatumque nostrarum; quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificaverit, gloriosam profecto et utilem perditioni suæ vim facit, abnegans duntaxat ei jucundissimas voluntates, quas per Prophetam sermo divinus sæpe incusat, dicens: Quia in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra, » Isaiæ cap. LVIII.
Secundo, alii in ἐκβιάζεται contrarie vertunt, vim facit in interitum. Ita Romana. Unde Theodotion vertit, qui in laboribus laborat immodice, attrahit mortem sibi, q. d. Avari qui laboribus nimiis se vexant, ut opes coacervent, hi sæpe iisdem se conficiunt et enecant. Et Syrus, anima doloribus vexata sibi exerciatur, et ab ore ejusdem perditio eidem adducitur.
Sic et Beda hæc accipit de impiis, præsertim hæreticis, de quibus dicitur Jerem. IX: « Ut inique agerent laboraverunt, » ut scilicet depravarent S. Scripturas, isque suas hæreses stabilirent.
Mystice, S. Gregorius hanc gnomen applicat doctoribus, qui coguntur facere quod docent, ne pudefiant. Sic enim ait lib. II, homil. 18 Ezech.: « Sed cum bonorum auditorum vitam considerant, eamque profecisse suis exhortationibus pensant, erubescunt tales non esse, quales auctor Deo per se conspiciunt alios factos esse; et tanto se in mente stabiliunt, quanto pene in culpam labebantur. Nam cum ipsa sua doctoribus verba ad memoriam redeunt, erubescunt non servare quod dicunt. Unde per Salomonem quoque dicitur: Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. Os enim nostrum nos compellit ad laborem, quando per hoc quod dicimus a vitiis refrenamur; quia turpe nimis est ibi nos negligendo cadere, unde prædicando conati sumus alios levare. »
Rursus R. Levi sic explicat: « Anima laborantis sibi laborabit, quia labores subit, cum os incurvarit et demiserit, id est cum ab edendi cupiditate, potusque jucunditate os coercuerit, ita ut a sapientiæ studio, laboribusque ob eamdem ferendis ab ejusmodi cupiditatibus non avocetur.
Denique Dionysius Carthusianus moraliter sic exponit: «Anima laborantis laborat sibi, id est, anima exercitandis bonis operibus, sive corporalibus sive spiritualibus, ea facit ad suum commodum vel profectum, et ad necessitates corporis vel animæ. Unde Apostolus admonet: Labora sicut bonus miles Christi. Et rursus: Labor vester non erit inanis in Domino. Item: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, quia compulit eum os suum, id est verbum quo se obligavit ad bene agendum in fonte Baptismi, in receptione sacrorum Ordinum, vel in monastica professione, vel in foro confessionis, vel in actu prædicationis, quia obligatus est facere quod alios docet.»
27. VIR IMPIUS FODIT MALUM, ET IN LABIIS ILLIUS IGNIS ARDESCIT.
Hebraice est, vir Belial (id est, ut Aquila, vir apostasiæ et rebellionis, hoc est apostata et rebellis; Symmachus, vir intolerabilis. De Belial fuse dixi cap. VI, vers. 12) fodit malum, et super labiis suis velut ignis ardens; Septuaginta, vir imprudens fodit sibi mala, et in labiis suis ignem condit; S. Cyprianus, ignem thesaurizat (Græce enim est, θησαυρίζει); Theodotion, tanquam ignis ardescens; Syrus, vir impius machinatur malum, et ab ore ejus accenditur ignis; Chaldæus, vir calumniator fodit malum, et in labiis ejus ignis dat scintillas; R. Salomon, labia testis falsi et perjuri sunt velut ignis comburens, et consumens proximum. Generalius et plenius R. Levi sic exponit: « Vir Belial animo suo nefanda molitur; quod autem ab animo ad labia derivatur, argumentum est, quo malum corde latens cognoscitur, quod quidem tanquam ignis exurens perniciem affert; atque id perinde est, ac si dixisset graviora damna illius ore inferri, quam animo destinasset: sermones enim suos ita diserte promit, ut ex illis acerbissima damna consequantur. »
Vox fodit dupliciter accipi potest: Primo, fodit mente, id est animo vestigat malum, et scrutatur modos et rationes, quibus noceat proximo. Sicut enim fossor fodiendo scrutatur mineralia sub terra latentia, ut sulphur, carbones, metalla: sic impius scrutatur, versat et excogitat calumnias, fraudes artesque nocendi. Secundo, fodit lingua et manu foveam, qua alii cadant, id est malum, quod mente fodit et excogitavit, hoc reipsa effodit, et infert lingua calumniando, detrahendo, susurrando, decipiendo, etc. Rursum directe fodit malum aliis, sed indirecte sibi ipsi, ut vertunt Septuaginta, quia malum in suum redit reciditque auctorem; juxta illud Eccli. XXVII, 29: « Qui foveam fodit, incidet in eam; et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo; et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. » Tertio, Rabbini nonnulli in Glossa magna vertunt, vir belial per malitiam suam egraminans, id est gramina effodiens: terra enim gramine vestita difficilius effoditur, quia graminum stirpibus et radicibus implicatur, constringitur, et quasi compingitur, ut in unam glebam continuam coalescat; sic susurro qui amicitias, quasi gramina quædam implexa, inter se connexas et longo tempore coalitas effodere, scindere et dissociare satagit, sane valde laboret oportet, multasque prisci temporis injurias oblivione sepultas effodiat necesse est. Quarto, nonnulli censent alludi ad milites, qui castrum vel urbem suffodiunt, ac subvecto pulvere tormentario accensoque disrumpunt, in altum dejiciunt et evertunt: ad eumdem enim modum calumniator et susurro mente quidem fodit malum, id est, cuniculos et fossam profundam agit simulatione et secreto; ubi vero amicorum fædera alte suffodit, lingua quidem sua ignem supponit: nimirum ea dicit, quibus amicos inflammandos et concitandos esse novit; atque hoc dolo firmissimas paces et amicitias disturbat, domos et urbes nonnunquam etiam regna et imperia funditus evertit.
Ergo Salomon apposite ait: « Vir impius fodit malum. »
ET IN LABIIS ILLIUS IGNIS ARDESCIT. — Nam, ut ait S. Jacobus, cap. III, vers. 6: « Lingua ignis est, universitas iniquitatis, etc., quæ inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. » Ubi multa de hoc linguæ incendio dixi. Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, orat. 3 Contra Julianum Apost., linguam maledicam, qualis fuit Juliani, comparat Ætnæ, quæ primo ignes tegit et colligit, ac deinde collectos conglobatosque velut infernus evomit et ejaculatur, quibus agros, oppida et provincias etiam longe dissitas exedit et vastat.
28. HOMO PERVERSUS SUSCITAT LITES, ET VERBOSUS SEPARAT PRINCIPES.
Hebraice, vir versionum, vel inversionum, vel perversitatum (id est versutus et perversus, qui omnia vertit, invertit, pervertit), mittit contentionem, et susurrator dividet principem; Symmachus, et qui calumniatur, diffamat ducem; Chaldæus, et susurro divellit a se amicum suum; Syrus, vanus insectatur amicos suos; Septuaginta, vir perversus transmittit mala, et facem doli accendit malis, et disjungit amicos; Vatablus, vir perversus occasiones contentionis injicit, et delator sæpe inter magnates dissidia concitat.
Sententia clara est, q. d. Homo perversus, qui scilicet omnia pervertit, atque in malam partem rapit, aliterque rem atque verba refert, quam se habent; item qui alterius rebus benefactis vel certe indifferentibus malam intentionem affingit, eaque quasi subdolo et hostili animo in contemptum alterius facta depravat: hic suscitat lites et rixas; « et verbosus, » id est, ut Hebræa, delator, circulator et susurro, seminat discordias, separatque non tantum privatos, sed et principes, atque inter eos facem doli, ut vertunt Septuaginta, ac belli succendit. Faces doli sunt suspiciones, diffidentiæ, ambitiones, invidiæ, quas inter principes suscitant susurrones cum magno subditorum dispendio et clade, uti faciunt politici et hæretici, qui proinde sunt seditionum folles, ac titiones gehennæ, ut ait S. Jacobus, cap. III, vers. 6, imo quasi dæmones incarnati.
29. VIR INIQUUS LACTAT AMICUM SUUM, ET DUCIT EUM PER VIAM NON BONAM.
Hebraice, vir violentiæ; Chaldæus, vir raptor; Vatablus, vir violentus seducit amicum vel proximum suum, et facit eum ambulare in via non bona. Pro lactat hebraice est יפתה iephatte, id est illicit, lactat, seducit; Aquila et Symmachus, decipit; Septuaginta ἀποπειράται, id est, ut Complutenses, tentat; Romana, palpat. Hæc sententia clara est, ac primo, aptari potest prædonibus et latronibus, qui viatores et quoslibet alios adoriuntur quasi amici blandis sermonibus, ac sensim deducunt eos in avias silvas vel speluncas, ubi eos spoliant et subinde occidunt; secundo, fraudatoribus qui speciosis promissis proximos inducunt in contractus, fædera, obligationes, etc., quæ sibi commoda, proximis noxia fore sciunt; tertio, lenonibus et scortatoribus, qui pueros et puellas simplices donis inescant et seducunt, ut suæ vel aliorum libidini serviant; quarto, hæreticis et prava dogmata seminantibus, qui, ut ait Apostolus, Rom. XVI, « per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, » itaque eos pertrahunt in hæresim, errorem et exitium.
30. QUI ATTONITIS OCULIS COGITAT PRAVA, MORDENS LABIA SUA PERFICIT MALUM.
Ita Romana; sed Jansenius et alii legunt, perficiet mala. Legendo perficit, ait Jansenius, sensus est, q. d. Non is tantum perficit malum coram Deo, qui opera perpetrat, sed et qui attonitis oculis, hoc est, fixo animo cogitat prava; item qui ex indignatione mordet labia. Si autem legatur perficiet, tum significatur malum aliquod metuendum ab eo qui cogitat intento animo prava; item ab eo qui mordet labia sua præ ira et vindictæ cupiditate. Indicat enim hæc parabola conditiones quasdam et signa exteriora hominis, qui alteri machinatur malum, ut ex his illum observantes, nobis ab illo caveamus.
Sed eodem redit sensus, sive legas perficit, sive perficiet; sæpe enim præsens ponitur pro futuro, præsertim ubi significatur rei mos sive consuetudo: perficit ergo, id est perficiet, hoc est, perficere solet.
Pro qui attonitis oculis, hebraice est עצה otse, quod Septuaginta vertunt, qui obfirmat oculos; alii, qui obstinatos habet oculos; Noster, attonitos. Attoniti enim dicuntur, qui quasi stupefacti ita sæpe rem aliquam intuentur vel cogitant, ut præsentes et præsentia non advertant, juxta illud Job. XV, 12: « Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? » Attonitus enim derivatur a verbo prisco attono: attonare autem est tonando stupefacere; inde attonitus est quasi ad tonitru perculsus et stupefactus. Unde Ovidius, epist. 4: Aut quas semideæ Dryades, Faunique bicornes Numine contactas attonuere suo. Et Celsus, lib. III, cap. XXVI: « Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ἀποπληξίαν hunc Græci appellant. » Denique Virgilius, lib. III Æneid.: Talibus attonitus visis, ac voce deorum. Ubi Servius: « Hoc est, talibus deorum vultibus; unde sequitur: ac voce deorum. Nam et voce se dicit attonitum et visis. Attonitus vero est stupefactus: nam proprie attonitus dicitur, cui casus vicini fulminis, et sonitus tonitruum dant stuporem. »
Verum, quia quis attonitis oculis potest cogitare et contemplari sancta et cœlestia, hinc Noster attonitos oculos nectit cum cogitatione prava. Unde Chaldæus vertit, qui annuit oculis suis, et cogitat perversa, annuens labiis suis perficit malum; et Syrus, innuit oculis suis, et prava cogitat, et labiis suis machinatur et perficit malum. Aben-Ezra vertit, qui claudit oculos, ut nefaria machinetur: opturat enim oculos ne mens post oculos distrahatur, quo libere scelera meditari et machinari queat. Sic et R. Levi, Pagninus, Vatablus et Baynus, qui claudit oculos, ait, ad cogitandum perversitates; Marinus in Lexico, agitans oculos cogitando perversa.
Dantur ergo hic duo signa perversitatis perfectæque malitiæ. Prius est, si attonitis, firmis vel clausis oculis quis cogitet prava. Hoc enim est signum illum ita intentum esse cogitationi pravæ, ut in ea mentem et voluntatem absorberi sinat, nec de re alia bona cogitare possit: imo ab ea animum avocare et distrahere nequeat. Quare talis similis est diabolo, ait Auctor Catenæ Græc., qui sæpe considerat quo quisque vitio laboret, ut per illud eum præcipitet. Secundum, si post cogitationem pravam et attonitos oculos, mordeat labia. Hebraice קרץ corets, quod Noster vertit mordens; Vatablus, agitans; Tigurina, contrahens; R. Levi, patefaciens; melius Marinus et alii in Lexico, incidens vel nictans. Incidere enim oculis, est oculis nictare: incidere vero labiis, est labiis nictare, vel potius mordere, qui gestus est malum alteri machinantis, quasi eodem modo eum incidere et discerpere velit, sicut incidit et mordet sua labra. Unde Horatius, lib. I Carm.: Impressit memorem dente labris notam.
Ex imaginatione enim perficiendi malum quod cogitat, aut ex indignatione moventur dentes ad hujusmodi morsum labiorum, quasi gestientis nocere ei cui male volunt. Maxime autem hæc spectant ad iratos: hi enim mordent labia, quasi minitantes aliis similem morsum. Unde Aristophanes in Vespis: « Comedens labra, ait, præ iracundia. » Et Homerus, Iliad. V: Ast hi labra suis presserunt dentibus omnes. Sic pulli equini indomiti ferocientes mordent frenum. Sic Itali mordendo pollicem dextræ malum minitantur. Sic Georgius Castriotus Turcarum terror et fulmen, adeo ut ab eis nuncupatus sit Scanderberg, id est Alexander Magnus, ubi labra momorderat, imo mordendo quasi diffiderat, præceps in prælium ruebat. Estque hic gestus naturæ consonus; fere enim animalia omnia, ac præsertim serpentes, morsu pugnant et necant. Unde Lucanus, Pharsal. IX: Morsu virus habent, et fatum in dente minantur.
Denique Septuaginta luculenter sic uno spiritu totam sententiam efferunt, qui obfirmat oculos suos, cogitat perversa, et statuit vel definit, et decidit omnia mala labiis suis, hic fornax est malitiæ; qui enim hæc omnia, quæ signa sunt ingentis malitiæ, junctim habet, instar fornacis igni et malitia æstuantis maledictorum, rixarum, pugnarum, etc., globos et incendia assidue ejaculatur, nec ullis blandimentis, promissis vel minis restingui potest, sed his omnibus potius magis accenditur et exæstuat. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 46 in Matth.: « Sicut incendium aqua injecta magis succenditur, ita accidere solet in magna ira: quidquid aliquis dixerit, contingit pabulum hujus efficitur incendii. »
31. CORONA DIGNITATIS SENECTUS, QUÆ IN VIIS JUSTITIÆ REPERIETUR.
Hebraice, corona gloriæ canities, in via justitiæ invenietur. Quod primo, Jansenius sic exponit, q. d. Per justitiam pervenitur ad extremam senectutem, cum impii fere ante diem suum moriantur, juxta illud Psalm. LIV: « Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. » Ita R. Salomon. Secundo, q. d. In via justitiæ constituta est senectus, juxta illud Sapient. cap. IV: « Cani sunt sensus, et ætas senectutis vita immaculata. » Tertio, q. d. Esto juvenes aliquando libere et impure vivant, tamen cum ad senectutem veniunt, sæpe sapiunt et pænitent. Verum Noster optime vertit subaudiendo more Hebræo pronomen quæ. Unde et Septuaginta, corona gloriationis (Complutenses, exultationis; Chaldæus, pulchritudinis) senectus, in viis autem justitiæ reperitur; Syrus, diadema laudationis senectus, et in via justitiæ laudatur; Vatablus, senectus, si eam in viam justitiæ reperias, corona ornatissima est.
Pro dignitatis enim Hebraice est תפארת tipheret, id est decoris, pulchritudinis, gloriæ, magnificentiæ. Sententia est clara, q. d. Senectus seni est quasi corona speciosa et magnifica, si tamen juste et inculpate vivat, ac justitiæ, id est virtutum quarumlibet, actibus ornetur: quocirca talis senectus omnibus est venerabilis et laudabilis. Porro multiplex est corona senum et senectutis.
Prima est corona canitiei: cana enim coma instar albentis coronæ ornat caput senum. Unde Phocylides: « Venerare, ait, canis redimita, seu coronata tempora habentes, cedendo senibus in sedendo et in officiis omnibus. » Et Philo, Legat. ad Caium: « Ætas ipsa senum quasi defunctum laboribus, et emeritum militem canis coronat. Quid enim aliud canities, nisi populeum aut floridum sertum? » Sic Plinius, in Panegyr. Trajani, capillum Trajani albescentem vocat non quidem coronatum, sed, quod tantidem est, ornatum.
Secunda est corona ætatis et antiquitatis. Unde Aben-Ezra sic explicat, q. d. Senectus est quasi gloriosum diadema viri capiti impositum. Senes enim multis annis, v. gr. 70, 80, 90, quibus vixere, quasi totidem floribus coronantur. Unde Philo apud Antonium in Melissa, part. I, serm. 17: « Juvenili vitæ, ait, succedit senilis ætas præstantissima et sacratissima, cui quasi summo gubernatori Deus gubernacula in manus tradidit tanquam idoneo, qui possit rerum terrenarum gubernacula tenere. » Audi Carolum Paschalium, lib. I De Coronis, cap. V: Apud Anacreontem, inquit, cani coronant caput, id est honestant: quin et proprie senes et canos olim coronis decorabant, ut patet ex illo Euripidis: « Canam coronis caput canum coronatum. » Quomodo lex, inquit Plutarchus loco mox citando, diadema et coronam, sic canitiem natura honoratum præcipuæ dignitatis symbolum imponit.
Tertia est corona propaginis et filiorum. Corona enim senum sunt nepotes, id est filii filiorum, juxta illud: « Filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ, » Psal. CXXVII, 3. Item corona senum sunt juvenes: hi enim instar coronæ senem sapientem cingunt, auscultant, honorant, venerantur. Hoc est quod dicitur Proverb. XVII, 6: « Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. » Sic fideles sunt corona Christi, et vicissim Christus est corona et gloria totius Ecclesiæ.
Quarta est corona sapientiæ, puta experientiæ et prudentiæ; in senibus enim viget mens, ratio, consilium, judicium, prudentia. Ita S. Gregorius Nazianzenus, orat. De plaga grandinis, citans hæc Salomonis verba, per coronam accipit sapientiæ præstantiam, quæ senibus ad docendum et consulendum dignitatem conciliat. Sic et R. Levi, et S. Ambrosius, lib. I Hexam. cap. VIII: « Senectus ipsa, ait, in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundæ mortis paratior, ad reprimendas libidines firmior; infirmitas quoque corporis, sobrietas mentis est. Unde Apostolus: Cum infirmor, tunc potens sum, » II Corinth. XII.
Quinta est corona gradus et status. Seniores enim solent reipublicæ præfici, eamque gubernare. Hinc a senio dictus est senatus, quasi concilium senum, ait Festus. Audi Plutarchum, tract. An seni sit gerenda respublica: « Nam ad parendum, ait, juvenilis, ad imperandum senilis ætas accommodata est: ac maxime salva est civitas, ubi consilium senum et juvenum arma obtinent; laudaturque majorem in modum istud Iliad.: Primum ætate graves, et forti pectore claros, Nestoream ad navim conductos dicere jussit, Consiliumque dare. atque ideo optimatum magistratum Spartanæ civitatis regibus adjunctum Apollo presbygenas, id est magno natu præditos, Lycurgus diserte Gerontes, id est senes, nominavit. Et Romanorum senatus in hunc usque diem a senio nomen gerit. Atque ut lex coronam ac diadema, ita canos natura venerabile dignitatis et principatus signum fecit. Et γέρας, quod eximium honorem, et γεραίρειν, quod venerari significat, a senectute ejusque præstantia Græcis retinentur. »
Quare sub finem addit: « Lycurgus assuefecit adolescentes ut cuivis seni tanquam legislatori constanter obtemperarent. Unde Spartæ senes non rempublicam modo inspectant, sed singula etiam singulorum adolescentum facta, idque non obiter, sed ita ut et peccantibus sint terrori, et probi eos revereantur ac desiderent, » eo quod senes doceant juvenes, eorumque indolem exacuant. Sic ubivis terrarum seniores filii, puta primogeniti, patri principi vel regi in principatu vel regno succedunt. Hinc senior idem est quod dominus: sicut nunc Hispani dicunt señor, Itali signore, Galli seigneur; licet Joachimus Perionius, tract. De linguæ Gallicæ cum Græca cognatione, malit dici a κύριος.
Unde Sire et Sieur, vel potius Cyre et Cyeur, ac non ita vetere proferendi ratione Cyour, denique per nonnullam mutationem Seigneur: « Nec enim, ait, nisi ridicule Deum appellantes Seigneur, eum nos profiteremur ut senem venerari. » Verumtamen et antiquum dierum Daniel veneratus est Deum, et essent ridendi Latini, quos certum est multis retro seculis usurpasse seniorem pro principe dominoque. Porro Chilon dicebat honorem a junioribus habendum senectuti, ut ipsi facti senes ab aliis habeantur in pretio. Ea res geminam habebat utilitatem. Siquidem ut senum auctoritas ac reverentia temperabat ætatem lascivam a peccando, ita senes cavebant ne quid committerent, quo juvenibus vel ob ineptiam ludibrio possent esse, vel ob turpitudinem perniciosi; sed inter omnes juvenes omnesque senes ea esset reverentia, quæ inter parentes ac liberos. Ita Laertius, lib. I, cap. IV.
Sexta est corona vitæ quasi militiæ jam emeritæ, quod scilicet senex omnes hujus vitæ casus et labores superaverit, et ad ultimam vitæ metam superstes, quasi victor pervenerit. Unde Elias Cretensis in orat. 19 Nazianzeni: « Sicut, ait, in certaminibus, qui coronam accepit, jam in tuto est: sic etiam senex tuto gloriatur, ut qui mutationem jam non pertimescat. » Et S. Ambrosius, lib. II De Jacob., cap. VIII: « Beatus quidem est juvenis, ait, qui bene vivit; sed magis beatus est senex qui bene vixit. Quod enim juvenis sperat, adeptus est senior; quod senex fuit, optat hoc esse qui juvenis est. Certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente, jactatur fluctibus; senex vero sicut in portu, ita in statione est senectutis. » Et cap. X: « Senectus portus debet esse, non vitæ superioris naufragium. »
Septima et præstantissima corona, qua senes hic donat Salomon, est justitiæ et virtutis. Si enim Hercules devictis domitisque monstris, scilicet Leone, Caco, Lernea Hydra, Cerbero et Gerione tricorpore, populeam sibi imposuit coronam, multo magis eamdem merebitur senex, qui velut athleta justitiæ cupiditatum suarum monstra perdomuit, scilicet Leonem iræ, Cacum avaritiæ, Lernam luxuriæ, Cerberum gulæ, Gerionem superbiæ. Unde S. Augustinus, in Psalm. CXII: « Sit, ait, senectus vestra puerilis, et sit pueritia senilis, hoc est, ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum ex hoc et usque in sæculum. » Hoc est quod ait Sapiens, cap. IV, 8: « Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata; cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. » Ita viginti quatuor seniores (qui fuere justi primarii tam novi quam veteris Testamenti) coronatos, coronasque suas Agno offerentes vidit S. Joannes, Apoc. IV, 11, ubi multa de iisdem dixi.
Ita nuper hic illo me Gregorius XV Pontifex, cum inviseret Cardinalem Bellarminum pene octogenarium, ultima infirmitate decumbentem, et ab eo multos annos, imo omnes suos, sibi apprecari audiret, sapienter respondit: « Ego, ait, opto tuis non annis, sed annorum virtutibus cumulari et coronari. » Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. III: « Senectus venerabilis est, non annis cana, sed moribus. » Et lib. III, epist. 24, ad Anisium: « Vere, ait, senectus illa venerabilis, quæ non canis, sed meritis albescit. Ea est enim reverenda canities, quæ est canities animæ, in sanctis cogitationibus et operibus effulgens. Quæ est enim vere ætas senectutis, nisi vita immaculata, quæ non diebus aut mensibus, sed sæculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longævitas? Quo enim diuturnior, eo fortior; et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit. » Denique Synesius, tract. De Laude calvitii, caput calvum vocat « prudentiæ domicilium, divinitatis templum. »
Mystice, S. Hieronymus in cap. XVI Ezech.: « Corona gloriæ senectus: Eorum videlicet, ait, qui destruxerunt ea quæ parvulorum sunt, et post ætatem perfecti viri venerunt ad senectutem et ad patrum nomina, quibus scribit Joannes, epist. I, cap. II, vers. 13, post pueros et juvenes, qui possunt dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, destruxi ea quæ parvuli sunt, » I Corinth. XIII.
32. MELIOR EST PATIENS VIRO FORTI; ET QUI DOMINATUR ANIMO SUO, EXPUGNATORE URBIUM.
Hebraice, bonus longus naribus præ forti, et dominans in spiritum suum præ capiente urbem; Chaldæus, melior est lentus ira animi quam fortis, et qui dominatur sibi ipsi magis quam ille qui capit provinciam; Septuaginta, melior est vir longanimis forti, et qui continet iracundiam, melior quam qui urbem capit. Complutenses addunt, et vir prudentiam habens agro, vel agricola, vel potius agricolatione (hanc enim significat Græcum γεωργίου) magna. Sed hæc verba cum non exstent in Hebræo, Chaldæo, Syro et Latino, transcripta videntur ex cap. XXIV, ut notant Romani. S. Cyprianus, lib. III Testim. num. 8, legit: « Melior est patiens forti; qui enim iracundiam continet, melior est quam qui urbem capit, » quasi posterius hemistichium causam det prioris.
Huc facit problema quadruplex R. Barzoma in Pirke Avoth, id est in Sententiis Patrum, cap. IV: « Quis potens? ille qui fortiter tentationi resistit. Ait enim Scriptura: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Quis sapiens? ille qui se semper et ab omnibus doceri desiderat. Quis dives? qui suis contentus est, nec aliena appetit. Quis honoratus et in pretio? qui alios honorat, observat, et colit debita reverentia juxta regulam in Scriptura fixam: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles, » I Reg. II, 30. Syrus, melior est patiens gigante; et qui conculcat (subjicit) animam suam, illo qui tenet civitatem.
Quæritur hic quo sensu vera sit hæc sententia? Nam D. Thomas, II II, Quæst. CXXXVI, art. 2, in corpore, videtur contrarium docere. Dicit enim fortitudinem majorem esse virtutem quam sit patientia: « Quia plus, ait, retrahunt a bono pericula mortis, circa quæ est fortitudo, quam quævis adversa, circa quæ est patientia. »
Respondeo primo, non agi hic de fortitudine, quæ est virtus animi, sed de fortitudine quæ est robur corporis; Hebræum enim גבור gibbor significat robustum, fortem, validum viribus, qui suis copiis et robore urbes expugnat, ut sequitur, q. d. Ex omnibus virtutibus corporis fortitudo maximam habet laudem apud homines. Nulli enim magis celebrantur quam in bello præclari duces, qui hostes vicerunt, urbes et provincias subjugarunt; et tamen præstantior est qui unicam ex concupiscentiis suis, nempe iram, vincit, et impetum spiritus sui ratione moderatur, quam qui urbes aut provincias superat. Præstantior, inquam, non solum quia magis laudandus, sed etiam quia revera fortior illo, juxta illud Poetæ: Fortior est qui se, quam qui fortissima vincit Oppida, nec virtus altius ire potest. Et idem: Ardua res, vicisse alios; victoria major Est animi fluctus composuisse sui.
Et Philosophus: « Rex eris, ait, si te tuosque affectus rexeris. Rex eris, si te ratio regat, non passio. »
Respondeo secundo: S. Thomas loco citato stricte sumit patientiam, uti est virtus quæ moderatur tristitias manantes ex adversis communibus, quæ quotidie occurrunt; hæc inferior est virtute fortitudinis. Nam patientia generatim accepta, quæ firmat animum adversus timores et dolores mortis et malorum mortem inferentium, qualis enituit maxime in Martyribus, est pars fortitudinis integralis, eaque præcipua, vel est ipsa virtus fortitudinis inadæquate concepta. Duæ enim sunt partes fortitudinis, una in aggrediendo fortia, altera in sustinendo, quæ est patientia; eaque priori prævalut, quia difficilius est dura sustinere patiendo, quam eadem aggrediendo aliis inferre; uti docet S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XLI, et S. Chrysostomus, homil. 85 in Matth., ubi inter cætera ait: « In bellis ostensio belli est, si miles occiderit; illa fulgentissima victoria est, qua inferentem injurias patiendo superasti, etc. Deus eas tibi vires concessit, non ut consertione manuum, sed ut patientia vincas. Sic B. Joseph, qui magno animo injurias tulit, ubique victor prædicatur. Nam et fratres et Ægyptiam illam mulierem insidiantes æquo animo ferendo superavit. » Sic et S. Thomas, Quæst. citata, art. 4, qui et citat S. Gregorium et Ciceronem idem asserentes. Igitur sic exponas: Melior est patiens viro forti, hoc est, fortior est patiens, qui fortiter patitur adversa, quam fortis qui fortiter aggreditur ardua, v. gr. qui oppugnat et expugnat urbes. Sic Job patientia sua superans omnes dæmones, Ismaelitarum, uxoris, amicorum, morborum, pauperitatis, ærumnarum insultus, fortior fuit Samsone Philistæos expugnante. Sic Joseph fortiter sustinens fratrum odia, exilium, calumniam, carcerem, fortior fuit se ipso, cum Pharaonem sua sapientia animique vigore sibi subjugavit, totique dominatus est Ægypto. Sic David sua mansuetudine vincens invidiam Saulis fortior fuit se ipso dum duellum cum Goliath iniit, eumque obtruncavit, uti communis habet sapientum et recte judicantium sensus.
Respondeo tertio: Pro patiens hebraice est ארך erech appaim, id est longus naribus, id est tardus ad iram, placidus, iræ potens; hic autem melior, id est præstantior, illustrior, fortior, potentior, laudabilior, est viro forti, qui expugnat urbes. Ratio est, quod ira in homine sit passio vehementissima quæ omnia miscet et turbat. Eam ergo domare per mentis placiditatem, mansuetudinem et patientiam, eximiæ est virtutis et fortitudinis. Quare explicans subdit: « Et qui dominatur animo suo, » id est animositati suæ; unde Septuaginta vertunt, et qui dominatur iræ, melior (id est potior et fortior est) expugnatore urbium. Omnium enim passionum ira est vehementissima et superatu difficillima, a qua fortissimi quique secundum corpus frequenter aliis citius superantur. Civitates plurimas, totam pene Asiam et Africam vicit Alexander ille Magnus; et tamen iræ et furoris belluam in se suffocare non potuit; sed iracundia victus charissimos amicos, Parmenionem, Philotam, Clitum et Callisthenem trucidavit, ut alii taceantur urbium domitores, qui suos non potuerunt domare affectus.
Porro pro animo hebraice est רוח ruach, id est spiritus, q. d. Qui dominatur spiritui suo, hoc est suis affectibus et passionibus, uti timori, tristitiæ, pusillanimitati, audaciæ, superbiæ, ac præsertim iræ, hic melior, id est major, potentior et laudabilior, ait R. Levi, est principe qui armis urbes expugnat. Quomodo enim ratione alteri imperabit, qui in animum suum imperium exercere non potest? Significat ergo eum, qui dominatur iræ et passionibus, fortiorem esse et magis dominari, majusque habere dominium et imperium, quam habeat rex, qui armis urbes et regna sibi subjugat: quia scilicet dominatur omnibus animæ affectibus, cogitationibus, sensibus, potentiis et viribus, item toti vitiorum et peccatorum regno, cui utique amplus est dominatus, ac imperium quovis regno majus et præstantius. Quocirca Horatius, lib. II, ode 2, sic canit: Latius regnes, avidum domando Spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus jungas, et uterque Pœnus Serviat uni.
Et Boetius, lib. III De Consol. metro 5: Qui se volet esse potentem, Animos domet ille feroces. Et Claudianus in Panegyr. Theodosii: Tu licet extremos late dominere per Indos, Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent. Si metuis, si prava cupis, si duceris ira, Servitii patiere jugum, tolerabis iniquas Interius leges; tunc omnia jure tenebis, Cum poteris rex esse tui.
Ita hunc locum explicat S. Gregorius, part. III Pastor. admonit. 10: « Audiant, inquit, impatientes quod scriptum est: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Minor enim est victoria urbium, quia extra sunt quæ subiguntur, valde autem majus est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia intra se frenari compellit. Audiant impatientes quod electis suis Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras, Luc. XXI. Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animæ a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. »
Et S. Ambrosius, ad illa verba Psal. CXVIII: Anima mea in manibus meis semper, sic ait: « Quicumque proprium corpus subegerit, nec ab ira et aliis passionibus turbari animam suam rectorum retentaret; sed in eo est præclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. Nam in quo vexari frangique adversitatibus creditur, in eo potius corroboratur, et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. A passionibus enim et sustentatione patientiam dici nullus ignorat; ideoque constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quæ sibi fuerint irrogata, absque indignatione toleraverit. Et ideo non immerito ita a Salomone laudatur: Melior vir patiens forti, et qui continet iram, capiente urbem. »
Rursum enim agit per modum naturæ. Unde quod aliquid absque præmeditatione faciat ea quæ sunt virtutis, cum necessitas imminet propter repentina pericula, hoc maxime manifestat, quod sit fortitudo habitualis in anima confirmata.
Porro Abbas Chæremon apud Cassianum, Collat. XII, cap. VI, hunc locum, et hoc patientis et mansuetudinem non tantum iræ, sed et luxuriæ, cæterisque vitiis omnibus dominantis imperium, ita particulatim describit: « Per quod evidentissime ostenditur, ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam, secundum illud Salomonis: Mansuetus vir cordis est medicus; ut non solum iræ, tristitiæ, acediæ, cenodoxiæ, superbiæ, verum etiam libidinis omniumque pariter exstirpet fomitem vitiorum. In longanimitate enim (ut ait Salomon) prosperitas regis. Nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiæ perturbatione succenditur, nec acediæ atque tristitiæ angore consumitur, nec cenodoxiæ vanitate distenditur, nec superbiæ tumore sustollitur; pax enim multa diligentibus nomen Domini, et non est illis scandalum, Psal. CXVIII. Et ideo non immerito pronuntiatur melior vir patiens forti, et qui continet iram, capiente urbem. »
Rursum Abbas Piamon, Collat. XVIII, cap. XIII, docet amplum hoc patientiæ dominium per humilitatem, quæ omnibus se substernens, omnia placide tolerat, acquiri: « Non enim, ait, esset laudabilis, nec admiranda patientia, si nullis injuriis et inimicorum jaculis impetitæ tranquillitatis propositum retentaret; sed in eo est præclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. »
Majoris enim fortitudinis opus esse dura pati, quam fortia agere, triplici ratione a priori docet D. Thomas, II II, Quæst. CXXIII, art. 6, ad 1: « Ad primum, inquit, dicendum, quod sustinere est difficilius quam aggredi, triplici ratione: Primo quidem, quia sustinere videtur aliquis ab aliquo fortiori invadente; qui autem aggreditur, invadit per modum fortioris. Difficilius autem est pugnare cum fortiori quam cum debiliori. Secundo, quia ille qui sustinet, jam sentit pericula: ille autem qui aggreditur, habet ea ut futura. Difficilius autem est non moveri a præsentibus quam a futuris. Tertio, quia sustinere importat diuturnitatem temporis; sed aggredi potest aliquis ex subito motu. Difficilius autem est diu manere immobilem, quam subito motu moveri ad aliquod arduum. Unde Philosophus dicit in III Ethic., quod quidam sunt prævolantes ante pericula, in ipsis autem discedunt: fortes autem e contrario se habent. » Et ibidem, cap. IX, ait, quod in sustinendo tristia maxime quis dicitur fortis. Rursum D. Thomas, II II, Quæst. CXXIII, art. 9: « Fortitudo, ait, maxime est circa repentina, quia secundum Philosophum, lib. III Ethic., cap. VIII, in repentinis periculis maxime manifestatur habitus fortitudinis. Habitus enim agit per modum naturæ. Unde quod aliquid absque præmeditatione faciat ea quæ sunt virtutis, cum necessitas imminet propter repentina pericula, hoc maxime manifestat, quod sit fortitudo habitualis in anima confirmata. »
Insuper sicut urbes, licet munitæ, facile expugnantur consilio et celeritate (quibus duobus proinde omnia sua tam feliciter confecit Julius Cæsar), si videlicet præoccupentur antequam milite, consilio, commeatu cæterisque rebus ad obsidionem sustinendam necessariis, instruere se possint: sic pariter ira maxime vincitur consilio et celeritate, si nimirum mox ut oritur, imo antequam oriatur, mens præoccupetur prudenti consideratione rerum quæ iram avertere vel lenire et sopire possint. Ita Plutarchus in Moral.: « Sicut, ait, qui urbem aliquam expugnare parant, priusquam cives hostis adventum præsentiant, securos et inopinantes invadit, adeo ut omnibus capiendi arma copiam non faciat: ad eumdem modum ira præoccupanda est, et prius superanda quam arma ceperit. » Hinc S. Hilarius, cap. IV S. Matth., ait, quod Christus per mansuetudinem habitet in mentibus nostris; Christus autem est Rex regum, qui omnes iræ motus prospicit et præoccupat, efficitque ut mens in mansuetudine persistens, omnibus passionum flatibus inconcussa resistat, jugique animi pace, serenitate, celsitudine et gaudio perfruatur. Et anonymus in Catena Græcor. hanc Salomonis gnomen sic explicat: « Nihil æque forte est atque patientia. Patiens enim nihil grave, nihil molestum a quoquam pati potest; est enim secundum animam impatibilis. Sunt qui in bellis ira opus esse putant; verum si usquam alibi, hic passionum compressione vel maxime opus est: quippe cum hæc res multo facilius conficiatur per prudentiam et sapientiam, quam manibus aut corporis viribus. Sine patientia autem nulla est profectio. »
Xenophon Lacrænam patientem Herculi comparavit anteponit. Sic enim ex Cicerone, orat. pro Marcello, scribit, lib. I Divinar. institut., cap. IX: « Nulla enim est (ut ait Orator) tanta vis, quæ non ferro ac viribus debilitari frangique possit: at animum vincere, iracundiam cohibere, fortissimi est; quæ ille nec fecit unquam nec potuit. Hire qui faciat, non modo ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum Deo judico. Velim adjecisset de libidine, luxuria, cupiditate, insolentia, ut virtutem ejus impleret, quem similem Deo judicabat. Non enim fortior judicandus est, qui leonem quam qui violentam in seipso inclusam feram superat iracundiam; aut qui rapacissimas volucres dejicit, quam qui cupiditates avidissimas coercet; aut qui Amazonem bellatricem, quam qui libidinem vincit pudoris ac famæ debellatricem; aut qui fimum de stabulo, quam qui vitia de corde suo egerit: quæ magis sunt perniciosa, quia domestica, et propria mala sunt, quam illa quæ et vitari poterant et caveri. Ex quo fit ut ille solus vir fortis debeat judicari, qui temperans est, et moderatus, et justus. »
Porro patientia vincit dæmones, utpote superbos et impatientes. Patientia enim est filia humilitatis; per hanc enim patiens humiliter se submittit persecutori, calumniatori, infirmitati cæterisque adversis. Ita legimus apud Cassianum, Collat. XVIII, cap. XV, adolescentem, qui Abbatem Paphnutium de furto diffamaverat, sed falso, a dæmone possessum, nec ab eo liberari potuisse, esto varios Anachoretas, qui dæmones expellendi vi et gratia pollebant, ad id adhiberet; sed a solo Paphnutio, qui calumniam hanc patienter tulerat, liberatum fuisse. Nimirum Christus hanc gloriam patienti Paphnutio reservabat, ut adolescens energumenus illius tantum, cui insidiatus fuerat, orationibus purgaretur; et cujus laudi invidus aliquid decerpere se posse crediderat, ejus nomen proclamans delicti sui veniam, et finem supplicii præsentis acciperet. Sic Isaac ille patientia sua obsessum a dæmone liberavit, et omnem populum in sui venerationem excitavit, uti narrat S. Gregorius, lib. III Dialog. cap. XIV. Sic humilis monachus ab energumeno alapa percussus, cum ex præcepto Christi alteram ei maxillam præberet, ab eo dæmonem expulit, dicentem et clamantem: « O violentia mandatorum Christi expellit me! » Unde Patres eo audito dixerunt: « Consuetudo est diabolicæ superbiæ, humilitate mandatorum Dei ruere. » Ita refertur in Pœnitent. Patr., lib. De Humilit. num. 5. Ibidem, pala. 4, simile exemplum refertur, cujus hæc est clausula: « Humilitas solvit omnem virtutem inimici, sicut ego audivi loquentes dicendo: Quando perturbamus monachos, convertitur unus ex eis, et agens pænitentiam, destruit omnem virtutem nostram, » qua inter eos lites et jurgia seminare conamur. Sic puella falso diffamans S. Marinam de stupro sibi illato (Marina enim vestem virilem induerat, ut inter viros et monachos habitans videretur esse vir et monachus), a dæmone correpta et diu torta, non nisi Marina defuncta, cum ejus sexus et innocentia omnibus ad oculum pateret, ad ejus funus occurrens, ac calumniæ veniam poscens, a dæmone liberata est. Ita habet Vita S. Marinæ.
33. SORTES MITTUNTUR IN SINUM, SED A DOMINO TEMPERANTUR.
« Sortes » hic vocantur calculi, quibus fit sors, sive chartulæ, quibus sortes variæ inscribuntur, similesve sortium indices et notæ. Hæ enim olim jaciebantur in sinum vel urnam, ac a militibus in galeam, ex qua deinde quisque sortito calculum vel chartulam, etc., educebat, et quod illa continebatur, educenti cedebat in sortem. Sic judices calculis dabant sententiarum sortes: cum enim reum condemnabant, in urnam mittebant calculum atrum; cum vero absolvebant, calculum candidum. Jam
Primo, Aben-Ezra et R. Levi hanc gnomen connectunt præcedenti: « Melior est patiens viro forti. » Aben-Ezra hoc modo, q. d. Quando sortes in sinum mittuntur, qua ratione casuræ sint, ad divinum spectat judicium, atque eadem ratione a Deo quis habet, ut animi impetus temperare possit. Breviter, q. d. Sicut Dei est moderari sortes, sic ejusdem est moderari iræ impetus; hi enim sine ratione, quasi sorte et casu nunc huc, nunc illuc erumpunt, nec viribus naturæ, sed gratia Dei domandi sunt. R. Levi vero censet hac gnome probari præcedentem, qua dixit: « Melior est patiens viro forti, » etc., q. d. Expugnatio urbium, quæ est opus viri fortis, sæpe sortis est et fortunæ. Alii enim in bellis sunt felices, et omnia expugnant; alii infelices, qui nihil expugnant, sed potius expugnantur. Quod autem hi sunt felices, illi infelices, sortes sunt cuique a Deo dispensæ: quod vero quis sit patiens, et dominetur animo suo, non est sortis, quæ incerta est, varia et instabilis, sed virtutis quæ fit ex certa electione, ideoque constans est et stabilis. Ergo melior est conditio patientis quam fortis; illius enim conditio pendet a virtute, hujus a sorte.
Secundo, Septuaginta Complutenses vertunt, in sinus veniunt omnia justis; a Domino autem omnia justa, q. d. Justo Dei judicio fit ut omnia prospere succedant justis, et quasi in sinum sponte veniant, ultroque in manus incurrant. Id enim justitia sua merentur justi; Domini autem, qui judex est justissimus, est justos justo prosperitatis præmio remunerari. Prosperitas enim temporalis promissa fuit justis in veteri Testamento, spiritualis vero in novo. Ita Auctor Catenæ Græcorum. Verum Septuaginta Romani pro justis habent injustis: Injustis, inquiunt, omnia veniunt in sinus; a Domino autem omnia justa. Et Syrus, in sinum impii cadit sors, et a Deo egreditur judicium ejus; et Arabicus, ad oppressorum sinus veniunt omnes res, et a Deo omnes res justæ, q. d. Injustis sæpe omnia ex animi sententia cadunt acciduntque prospere, justis vero adversæ; quocirca simplices et plebeii subinde turbantur, et murmurant incusando Numinis providentiam, quod injustos fortunet, justos adversis premat. Verum sciant hi a Numine justissimo nihil nisi æquum et justum procedere. Deus ergo injustos prosperat, ut pauca bona quæ fecerunt, prosperitate temporali remunerando, injusta eorum facta et scelera plectat deinde maledictione et supplicio gehennæ æternæ. Justos vero affligit, ut mala quæ perpetrarunt, temporali adversitate castigando, justa deinde eorum facta et merita præmiet benedictione et gloria in cœlis æterna, juxta illud Luc. VI: « Mensuram bonam dabunt in sinum vestrum. »
Aliter quoque sic exponas, q. d. Injustis omnia eorum scelera redeunt in sinum, dum ob ea puniuntur a Deo; tunc enim scelera, id est scelerum pœnæ, in caput noxium redeunt, uti poscit justitia, cujus arbiter est Deus: a Domino enim omnia justa.
Verum quia ita variant vel contrariantur sibi invicem codices Græci, verisimile est 70 justis et injustis in versionem Septuaginta irrepsisse, ut notant Romani; neutrum enim est in Hebræo, Chaldæo et Latino; ac utroque dempto Septuaginta plane Hebræo et Latino consentiunt.
Tertio ergo et genuine Noster vertit: « Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur; » Hebræa, a Domino omne judicium ejus, q. d. Sortes videntur sortito et casu jaci, vel educi et cadere; attamen Deus occulta sua æquitate eas disponit et temperat, ac cuique suam attribuit. Temperare enim a tempore deductum, primo, significat habere rationem temporis, moderari, tempori accommodare, rem suo ordine ac mensura administrare. Secundo, temperare significat regere. Sic Cicero, IV Academ., ait Lucullum summa æquitate temperasse, id est rexisse, civitates Asiæ. Et Horatius, lib. I Carmin., ode 12, de Jove: Variisque mundum Temperat horis. Sic Deus temperat, id est regit sortes. Tertio, temperat Deus sortes, cum facit ne sint nimis felices vel infelices; sed felices infelicibus miscet et temperat, sicut vinum aqua diluitur et temperatur.
Docet hæc gnome, nihil in humanis rebus geri sine nutu et dispensatione divina, ut ne sortes quidem quæ cæcæ fortunæ tribui solent ab hominibus, et sine ratione putantur cadere, aliter eveniant quam pro moderatione divina. Unde dicitur Psalm. XXX: « In manibus tuis sortes meæ. »
Apparet autem olim morem fuisse, ut sortes in sinum alicujus colligerentur, unde postea cuique sua educeretur, sicut apud nos colliguntur in ollam aut vas quodlibet. Vel certe sinus vocatur urna, aut vas cavum et sinuatum in quod sortes jaciebantur. Hoc enim significat Hebræum חיק chec. Unde Chaldæus vertit, in sinum consilii cadit sors; et a Deo egreditur judicium ejus. Sensus ergo est, q. d. Omnia, etiam fortuita, a Deo reguntur; omnia enim subjacent Dei curæ et providentiæ. Quare ab ea quemque pendere convenit, ut si in sortitione pars nobis opima aut secus obvenerit, id non casui vel fortunæ cum vulgo, sed Deo acceptum feramus. Vulgus enim pleraque tribuit fortunæ; unde eam veteres fecere deam, quæ fortuitos eventus felices vel infelices cuique tribueret. Quocirca quisque ut felices a fortuna obtineret, multis eam precibus, votis et victimis fatigabat, ut dixi Isaiæ LXV, 11.
Refellit ergo hoc Salomon, docetque fortunam nihil esse, nec fortuito quidquam accidere, sed omnia fieri provido Dei judicio et consilio. Esto enim respectu causarum secundarum, quæ contingentes sunt, liberæ et incertæ, multa fiant casu et fortuito; tamen respectu causæ primæ, puta divinæ providentiæ, nihil est fortuitum, quia omnia etiam fortuita ab ea sunt prævisa et decreta, vel permissa, et in rectum finem ordinata. Unde S. Augustinus, Quæst. XCI in Genes.: « Fortuna, ait, intelligenda est pro his rebus quæ fortuito videntur accidere, non quia numen aliquod sit, cum hæc ipsa tamen, quæ fortuita videntur, causis occultis divinitus dentur. » Idem, I Retract., taxat pessimam, ut ipse ait, hominum consuetudinem, qui pro eo ut dicant: « Hoc Deus voluit, » dicunt: « Hoc voluit fortuna. » Nam, ut idem ait in Psalm. XXXI: « Si casibus reguntur homines, nulla providentia aliquid geritur, » q. d. Fortunam et casum tollit providentia. Si ergo fortunam astruis, tollis providentiam. Idem, lib. V De Civit. cap. IX: « Nos eas causas quæ dicuntur fortuitæ, unde etiam fortunæ nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed latentes, easque tribuimus vel Dei veri, vel quorumlibet spirituum voluntati. » Deus ergo est moderator sortium, arbiter casuum, auriga fortunæ, imo fortunans fortunam. Nam fortuna Gentium dea sæpe inventa est adversam habuisse fortunam, ut loquitur S. Augustinus, lib. V De Civitate III. Hoc est quod ait Boetius: « In regno Providentiæ nihil licet casui, nihil temeritati. »
Ulterius significat hic Salomon sortes præ reliquis rebus naturalibus certis et definitis subjacere peculiari curæ Dei, Deumque sortes peculiari providentia regere et disponere, intra terminos tamen providentiæ ordinariæ. Ratio est, quia causa prima debet supplere defectum secundarum. Cum ergo causæ secundæ nequeant certo dirigere eventus contingentes et fortuitos, necesse est ut defectum hunc suppleat Deus, ac fortuitos certo dirigat, ne quid temere fiat in mundo, fiatque magna rerum confusio et perturbatio. Sic reges et prælati peculiari cura advigilant in rebus lubricis, dubiis, periculosis, ne regimen vel disciplina laxetur; pari modo maxime advigilat Dei providentia in fortuitis, ac in iis maxime elucet et resplendet. Quis enim tot tantosque hominum rerumque omnium eventus dubios, et ancipites sortes tam fixo statoque ordine regit, nisi summe provida Numinis summi mens et pervigil oculus? Fortuiti ergo successus et sortium casus peculiariter Deo, ejusque providentiæ adscribenda sunt.
Id maxime videre est in contingentibus liberis. Deus enim actus liberos sanctosque justorum sua gratia peculiari prævenit, et dirigit ad justitiam, perfectionem, indeque ad præmia gloriæ cœlestis; actus vero liberos, sed pravos, impiorum peculiari cura dirigit, ne nimis exorbitent, et in multorum damna grassentur, sed limitibus a Deo definitis constringantur; dirigit deinde eos vel ad pœnitentiam, vel ad justam vindictam, sive in hac vita, sive in gehenna. Unde S. Augustinus, lib. V De Civit. cap. IX: « In ejus (Dei) voluntate summa potestas est, ait, qui creatorum spirituum voluntates bonas adjuvat, malas judicat, omnes ordinat. » Sic Deus peculiarem habet curam, teste Scriptura, pauperum, pupillorum, viduarum, orphanorum, puerorum, stultorum, cæcorum, afflictorum, quia cum ipsi sese regere nequeant, et hominum ope consilioque sæpe destituantur, necesse est ut Deus illorum curam sibi arroget, juxta illud: « Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. »
Quare significat hic Salomon in rebus fortuitis recurrendum esse ad Deum, illiusque opem assidue implorandam, ut ipse eas regat et dirigat ad suam gloriam nostrumque bonum. Multæ enim res sunt quæ non nisi sorte transigi queunt, uti sunt divisiones hæreditatum, præmiorum, officiorum, beneficiorum, cum æque digni illa ambiunt. Sic S. Augustinus, epist. 180, ait sorte eligendum sacerdotem qui tempore pestis vel persecutionis in urbe maneat, et fidelibus res sacras et Sacramenta conferat. Idem, lib. VIII Confess. cap. XII, Dei instinctu sorte aperiens librum, cum in eo primo occurrisset illud Apostoli: « Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, sed induite Dominum Jesum Christum, » hoc ipsum quasi regulam vitæ suæ accepit. Denique, summe specialem et singularissimam habet Deus providentiam sortium, quæ ab ipso imperantur vel consuluntur. Subinde enim Deus voluntatem suam patefacit per sortes, tuncque eas sigillatim dirigit, ut cadant in eum quem Deus vult et eligit. Sic sorte Matthiam elegit et designavit Apostolum, Actor. I, 26. Sic Josue VII, sorte a Deo præcepta deprehendit furtum Achan. Idem terram Chanaan duodecim tribubus sorte distribuit. Sic Saul sorte divina electus fuit in regem, I Reg. X, 20. Idem sorte deprehendit violatum jejunium a Jonathan filio, I Reg. XIV.
Mystice Beda: « Sicut sortes, ait, palam in sinum mittuntur, at clausæ in sinu continentur; divini autem est judicii, cujus sors elata palmam teneat: sic hominum facta, in præsenti quidem vita latent; sed cujus sint meriti palescet in futuro, prolato videlicet fine et manifesto judicio singulorum, quasi de sinu examinis divini. » Sic et Hugo ac Dionysius, q. d. Sicut sortes quamdiu in sinu vel urna sunt, incertæ sunt et ancipites quoad extrahuntur et electionem perficiunt; ita etiam cujuscumque hominis sors et electio ad felicitatem æternam in hac vita obscura est, ambigua et anceps, donec mors sortes educit, et prædestinatorum electiones aperit. Plura de sortibus dixi Jonæ I, 7, et Actorum I, 26. Hoc est quod ait Psaltes, Psal. XXX, 16: « In manibus tuis sortes meæ, » q. d. Casus, eventus, status rerum mearum, ut divitiæ et paupertas, servitus et principatus, pax et bellum, ait Theodotion, non a fortuna, sed a certa Dei providentia et gubernatione regitur. Sic Apostolus ait quod Deus vocavit et « dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, » Coloss. I, 12. Quia electio ad hunc gratiæ ordinem, ad quem prævidebat Deus venturum S. Petrum, non venturum Judam, non est ex merito S. Petri, sed est sors, id est, Petro est fortuita et gratuita; at Deo est propositum et destinatum consilium.