Cornelius a Lapide

Proverbia XX


Index


Synopsis Capitis

Luxuriosa res vinum; de peccante in regem, et relinquendis contentionibus; piger ob frigus non laborans mendicat; rex justus dissipat omne malum; nemo potest dicere mundum se habere cor. Vitanda sunt pondus et pondus, somnus, panis mendacii, revelatio mysterii, cupido vindictæ, devoratio sanctorum, et festinata hæreditas; sectanda vero lucerna Domini, misericordia, veritas et clementia.


Textus Vulgatae: Proverbia 20:1-30

1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens. 2. Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. 3. Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4. Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. 5. Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud. 6. Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet? 7. Justus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. 8. Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. 9. Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? 10. Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. 11. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. 12. Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. 13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14. Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur. 15. Est aurum, et multitudo gemmarum: et vas pretiosum labia scientiæ. 16. Tolle vestimentum ejus, qui fidejussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17. Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. 18. Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. 19. Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20. Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna ejus in mediis tenebris. 21. Hæreditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22. Ne dicas: Reddam malum; exspecta Dominum, et liberabit te. 23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona. 24. A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? 25. Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. 26. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. 27. Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. 28. Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. 29. Exultatio juvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum, canities. 30. Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.


1. LUXURIOSA RES VINUM, ET TUMULTUOSA EBRIETAS; QUICUMQUE HIS DELECTATUR, NON ERIT SAPIENS.

Pro luxuriosa res est vinum, Hebraice est derisor vel illusor est vinum. Ita Aquila et Theodotion. Quod varii varie explicant.

Primo, Chaldæus vertit, ad illusionem est vinum, Pagninus, derisorem facit vinum: temulenti enim omnes et omnia rident, omniaque jura et sacra in ludos, nugas et jocos vertunt; Vatablus, subsannator est qui vino deditus est, tumultum facit, qui

eam amat; Aben-Ezra, derisor vini, supple, q. d. «Derisor est vir vini, id est, vino addictus.»

Secundo, Tigurina vertit, ludicra res est vinum, quia scilicet facit homines ludicos et ridiculos; dat enim multos spiritus, qui causant effusam lætitiam, quæ solvitur in risus, ludos et jocos. Unde illud Homeri apud Stobæum: «Vinum quemvis sapientissimum cantare, molliter ridere et tripudiare impulit.»

Tertio, Syrus vertit, forte est vinum, et ebrietas probrosa. Vide de vini fortitudine III Esdræ III, vers. 10 et 18. Unde Varro vinum a vi dictum censet, quod vim inferat rationi, menti totique homini.

Quarto, Symmachus et alii vertunt, pestilens est vinum. Sic enim hebræum לץ lets, id est irrisor, Noster et Septuaginta subinde vertunt pestilens, q. d. Vinum est res summe noxia et pestilens, quia rationem, quæ est quasi vita et anima hominis, qua homo est rationalis est, illi eripit, ut homo videatur esse bestia et brutum: unde in omnem licentiam et petulantiam se effundit. Hinc Septuaginta ample et nervose vertunt ἀκόλαστον, quod multa significat: primo, petulantem; secundo, libidinosum et impudicum; tertio, protervum et procacem; quarto, prodigum; quinto, intemperantem et immoderatum; sexto, immodestum, indomitum, effrenem; septimo, improbum, perditum, impium; hæc omnia competunt vino: vinum enim temulentos facit petulantes, impudicos, procaces, prodigos, intemperantes, indomitos, improbos. Proprie ἀκόλαστον dicitur quasi α, id est sine, et κόλασις, id est castigatione, non quæ punitio dicitur, sed quæ cohibitio est appetitionis, q. d. Incastigatus, incoercitus, effrenis, qui suos libidinum et concupiscentiæ impetus, quos vinum excitat, non castigat, nec refrenat. Audi Gellium, lib. XIX, cap. II: «Quæ nimia, ait, ex gustu atque tactu est voluptas, ea, sicut viri sapientes censuerunt, omnium rerum fœdissima est, eosque maxime qui duabus istis belluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Græci appellant ἀκόλαστος vel ἀκρατεῖς; nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes.» Audi S. Basilium, homil. De ebrietate: «Ipsa, ait, incontinentia aperte ex vino velut ex quodam fonte manat, quæ brutorum omnem in feminas insaniam longe superat; siquidem animantia bruta naturæ terminos non excedunt, at hi qui vino obruuntur, in masculis feminam, in femina rursus masculum quærunt.» Et S. Chrysostomus, homil. De ebrietate: «Quid enim non mali facit ebrietas? porcos facit ex hominibus, ac porcis

etiam deteriores; nam porcus quidem in luto volutatur, ac stercore pascitur; illa vero abominabiliori quam illa est mensa vescitur, illicitos concubitus excogitans et exleges amores.»

Noster secutus Septuaginta vertit, luxuriosa res est vinum; ubi luxuriosa idem est quod luxuria. Luxuria enim hic non solam libidinem remque veneream, sed quemlibet luxum significat. Unde huc alludens Apostolus, Ephes. V, 18: «Nolite, ait, inebriari vino, in quo est ἀσωτία,» id est luxus, lascivia, crapula, spurcitia, impudicitia, a luxuria.» S. Ambrosius, lib. II Offic. cap. XXI, legit: «Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas;» prodigum, quia opes consumit et dilapidat. Unde addit S. Ambrosius: «Prodigum est sumptuosis affluere conviviis et vino plurimo. Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes.» Vinum enim animum solvit, facitque effuse lætum et hilarem: quo fit ut sua profundat, faciatque donationes enormes, et omnia sua dissipet, quorum mox, dum sobrius est, eum sera capit pœnitentia. Rursum prodigum, quia temulentos facit profusos in petulantiam, cachinnos, sannas, contumelias, revelationem secretorum, maledicta, crapulam, libidinem: hæc enim prodigalitas, sive luxuria, quemlibet luxum, quo homo in illicita diffluit, significat.

Igitur vinum est res luxuriosa, quia omnem luxum creat; est et tumultuosa, quia tumultus, lites et pugnas ciet. Itaque vinum, ait Jansenius, «luxuriosa res» dicitur, quod ad luxum, prodigalitatem, libidinem ac omnem lasciviam et petulantiam homines provocet. Duo ergo mala vino vel ebrietati tribuit, quorum unum ad immodicas voluptates, alterum ad turbas et iram pertinet; unum ad concupiscibilem, alterum ad irascibilem vim. Unde S. Ambrosius, Exhort. ad virgines: «Ebrietas, inquit, est flagitiorum omnium mater, procella corporis, naufragium castitatis.» Insuper vinum est ἀκόλαστον, id est indomitum, quia dum semel hominem occupat, arcem mentis invadit, ut homo ei resistere nequeat, sed sinat illud sibi dominari, imo ex una ebrietate trahatur ad aliam et aliam: huc enim eum trahit vini dulcedo et consuetudo.

Audi S. Basilium, hom. Contra ebrietatem: «Cum enim multum meri, inquit, infusum fuerit, quasi tyrannus quidam arcem petit, et a summo vertice ingentes tumultus animo præbet, nulli rei nec principi quidem parcens; sed ipsam primum rationem in servitutem adducit, deinde eam dispositionem et ornatum qui doctrina partus est, confundit atque perturbat, risu indecoro, horrenda voce, ira præcipiti, libidine effrenata, æstro ac furore in omnem voluptatem.»

Hoc est quod ait Salomon, cap. XXIII, 29: «Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?»

ET TUMULTUOSA EBRIETAS. — Hebraice, et tumultuans sicera: sicera vocatur omnis potus inebrians; Chaldæus, inebriat sicera; alii, derisorem facit vinum, et turbatorem sicera; Pagninus, tumultuantem efficit sicera. Septuaginta, δεριστικόν μέθη, id est injuriosa, insolens, vel contumeliosa est ebrietas. Sic et Syrus; nam, ut ait S. Chrysostomus, homil. 54 ad Populum: «Sicut hostibus urbem subeuntibus, et obsidione facta, ex perturbatione multus efficitur tumultus: ita fit et in anima subrepente vino.» Idem, homil. 51: «Ubi ebrietas, inquit, ibi diabolus; ubi turpia verba, ubi saturitas, ibi dæmones choreas agunt.» Aben-Ezra arctius: Temulentus, inquit, tumultuatur et exclamat, ut sibi vinum infundant.

Moraliter, tria hic ebrietatis damna notat Salomon: primum, quod temulentos faciat derisores et ridiculos quasi simias; secundum, quod faciat luxuriosos, petulantes et spurcos ut sues; tertium, quod faciat rixosos et pugnaces ut canes et leones.

Hoc ut symbolice repræsentent Gesta Romanorum, fingunt Noe, qui vini fuit inventor, Genes. IX, 20, miscuisse viti et vino sanguinem quatuor animalium, puta simiæ, leonis, porci et agni: nam vinum inebriat, et ebrios alios facit moriones quasi simias; alios pugnaces et crudeles quasi leones; alios lubricos et fœdos quasi porcos; alios mites, blandos et pios quasi agnos.

Audi S. Basilium, homil. 44 In ebrietatem: «Ebrietas, ait, dæmon est voluntarius, ex voluptate animis nostris inditus. Ebrietas malitiæ mater est, virtutis inimica; fortem virum reddit ignavum, ex temperante facit lascivum; justitiam ignorat, prudentiam exstinguit. Sicut enim aqua igni est adversa, sic vinum immodicum rationi, etc. Quid, quæso, sunt ebrii aliud quam Gentium idola? Oculos habent, et non vident.» S. Ambrosius, in lib. De Elia et Jejunio: «Ebrietas fomentum libidinis, ebrietas incentivum insaniæ, ebrietas venenum insipientiæ. Hæc sensus hominum mutat et format; per hanc fiunt ex hominibus equi adhinnientes, etc. Vocem amittunt, colore variantur, oculis ignescunt, ore anhelant, fremunt naribus, in furore ardescunt, sensu excidunt.» S. Hieronymus in cap. V ad Galat.: «Quartum decimum locum inter carnis opera ebrietas apud Apostolum tenet. Ebriosi quippe regnum Dei non possidebunt. Et Dominus ad discipulos: Cavete, ait, ne forte graventur corda vestra vino et crapula. Vino hominis sensus evertitur, pedes corruunt, mens vacillat, libido succenditur, etc. Pulchre quidam non ignobilis orator, cum ebrium de somno describeret excitatum, ait: Nec dormire excitatus, nec vigilare ebrius poterat. Qua sententia expressit quodammodo nec mortuum eum fuisse, nec vivum.» S. Chrysostomus, homil. 57 ad Populum: «Ubi ebrietas, ibi diabolus. Talem habebat mensam dives ille Epulo, propterea ne quidem guttæ aquæ dominus fuit.» Et

iterum, homil. 1: «Ebrius dæmon est voluntarius, mortuus animatus, morbus veniam non habens, ruina excusatione carens, commune generis nostri opprobrium. Non enim in conventibus tantum inutilis ebrius, aut in privatis et publicis negotiis, sed et solo aspectu est omnibus gravissimus, fœtores exhalans teterrimos, eructationes et oscitationes.»

E Philosophis instar omnium sit Seneca, ita ad Lucilium scribens: «Dic quam turpe sit plus sibi ingerere, quam capiat, et stomachi sui non nosse mensuram. Quam multa ebrii faciunt, quibus sobrii erubescant! nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam, etc. Omne vitium ebrietas et intendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam removet. Ubi possedit animum nimia vis vini, quidquid mali latebat emergit.» Et paulo post: «Cogita quas clades ediderit publica ebrietas. Hæc acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit; hæc multorum annorum pertinaci bello defensa mœnia patefecit; hæc contumacissimos, et jugum recusantes in alienum egit arbitrium; hæc invictos acie mero domuit.»

atque illa ex vino nascitur; vinum enim sanguinem accendit, indeque bilem concitat. Quamobrem Nazaræi, quo iræ expertes viverent, a vino abstinere jubebantur: hæc ille.

QUICUMQUE HIS DELECTATUR, NON ERIT SAPIENS. — Pro delectatur hebraice est שגה soge, id est errans; sed errare in vino et amore est iisdem delectari, ut patet ex cap. V, 19; qui enim quapiam re delectatur, in ea totus animo errat et oberrat, hoc est, totus in ea occupatur, hæret et pascitur. Unde Septuaginta vertunt, omnis autem imprudens talibus complicatur; vel, ut Procopius legit, qui commiscetur his, non est sapiens; Complutenses vero, omnis autem qui se perdit (vino se ratione privans, et mentem quasi exuens), non erit sapiens; Chaldæus, quicumque erraverit in ea; Syrus, quicumque ea exarserit. Sensus est, ait Salazar, q. d. Vinum non modo libidinem alit, et iram accendit, sed etiam rationis ac sapientiæ lumen exstinguit, non solum quia in ebrietate ratio ac mens exulat, sed quia bibaces etiam, cum sibi constant, desipere solent. Hinc pervulgatum illud Menandri dictum: «Multum merum pauca cogit sapere.» Causam attingit Galenus: quia vinum merum caput petere solet, ac cerebro immersos sensus nimia humiditate hebetat. Unde est illud Heracliti apud Stobæum, serm. 5 De temperantia: «Homo vinosus vacillat, et ab impubere puero ducitur, animam habens humidam, ignarus quorsum eat; est autem anima sicca sapientissima et optima.» Siccam animam appellat eam, cujus aciem vini humiditas nimia obtusis sensibus non hebetavit.

Rursum vinum excitat passiones appetitus concupiscibilis et irascibilis, qui turbant judicium rationis, ut verum cernere nequeat; ad hoc enim requiritur animus sedatus, et corpus temperatum. Unde Osee cap. IV: «Fornicatio, ait, vinum et ebrietas auferunt cor;» vide ibi dicta.

Denique anima humana, ingurgitans se vino, deprimit se ad res materiales et carnales, fitque similis jumentis et brutis: sapientia enim sita est in rebus spiritualibus a sensu abstractis, uti patet in Angelis. Intemperans ergo hebescit et brutescit ut sus; temperans acuitur, sapit et intelligit ut Angelus. Hinc σωφροσύνη Græcis tam temperantiam quam prudentiam significat; adeoque sobrietas, teste Aristotele, lib. VI Ethic. cap. V, dicitur σωφροσύνη quasi σώζουσα τὴν φρόνησιν, id est servans prudentiam, et, ut ait Socrates apud Platonem, quasi σωτηρία τῆς φρονήσεως, id est salus prudentiæ et sapientiæ. Sobrietas ergo est mater sapientiæ, columna fortitudinis, galea contra lasciviam, oculorum auriga, benevolentiæ custos, cogitationum circumcisio, luxuriæ castratio, animæ corporisque harmonia; opera turpia impedit, continentiam promovet, cor flectit, precibus et votis rationem ceu regulam adhibet. Contraria prorsus facit ebrietas et temperantia.

Hinc quoque Philosophi, ut studio philosophiæ essent apti, a vinolentis, gula, luxuria diligenter abstinuerunt. Atque, ut in Paradiso asserui: «Nequaquam est philosophi circa delectationes gustus et tactus versari.» Unde cum quidam interrogasset Platonem: «Unde tibi sapientia tanta?» respondit: «Quia plus consumpsi olei in lampade, quam vini in calice.» Aristoteles quoque in Problematibus suis fatetur «quod amatores dulcium sunt fatui.» Nec dissonat inde, quod de sapientia scriptum est in Job: «Non invenitur in terra suaviter viventium.»

Hinc, ut ait Dionysius lib. IV Proverb. suorum, cap. V, scribit Cyrillus: «Vinum mel ore est, sed fel capiti venenosum; sanit in ore, ardet in ventre, fumat in capite, contundit sensus, vigorem confundit, imaginationem destruit, tollit mentem, visum obnubilat, nervos laxat, linguam balbificat et inhonestat, manus mobilitat, pectus inflammat, spumat luxuriam, vim gignitivam enervat, gressus inordinat, totumque corpus vastat, ita quod a planta usque ad verticem non est in eo sanitas.» Hæc Dionysius.

Primo, Lyranus, Hugo, Dionysius et alii, per divisiones aquarum accipiunt primigeniam illam separationem aquarum, qua Deus initio mundi divisit aquas superas ab inferis, interponens medium firmamentum. Genes. i, 8, q. d. Sicut Deus primitus divisit aquas superas ab inferis, sic dividit cor regis, nunc illud elevando, ut magna et sublimia cogitet et moliatur; nunc illud deprimendo, ut exilia et humilia cogitet et tractet: imo ipsum regem nunc erigit, ut sit potens; nunc deprimit, ut sit abjectus et plebeius, uti depressit superbum Nabuchodonosorem.


2. SICUT RUGITUS LEONIS, ITA ET TERROR (hebraice אימה ema id est terror) REGIS; QUI PROVOCAT EUM, PECCAT IN ANIMAM SUAM.

Pro leonis hebraice est כפיר kephir, id est leunculi, sive catuli leonis: hic enim præ fame latrante stomacho juvenili magis rugit ad prædam quam leo grandævus. Prius hemistichium hujus versus audivimus et explicuimus cap. præced. vers. 12. Septuaginta vertunt: non differunt minæ regis a furore leonis; qui autem irritat eum, peccat in suam ipsius animam. Pro irritat, Aquila, Symmachus et Theodotion vertunt, ὑπερθαίνων, id est qui insultat; Pagninus, qui irascitur cum eo; Syrus, rugit sicut leo furor regis; qui illum ira inflammat, peccat in animam suam; R. Salomon, qui regi iram ciet. Hebræum מתעבר mitabber, cum sit hitpael, significat actionem in agentem reflexam, sive actionem quæ desinit in passionem, q. d. Transiens in iram, et transire sibi faciens iram, hoc est, ira sua prorumpendo in contumelias et maledicta, provocat in se iram et ultionem regis. Complutenses addunt καὶ ἐπιμιγνύμενος, id est et qui immiscet, scilicet se regis negotiis, ait Auctor Catenæ Græcorum. Unde S. Ambrosius, lib. II Apolog. David, cap. III, legit: «Non distat ira regis ab ira leonis; qui stimulat eum et admiscet, peccat in animam suam,

id est in vitam suam, quia eam objiciens iræ regis, exponit certo mortis et ultionis periculo: uti Clitus, arguens Alexandrum, ab eo occisus est. Secundo, «in animam,» id est in conscientiam, quia eam lædit gravissimo inobedientiæ, irreverentiæ et contemptus scelere, Rom. XIII, 1 et seq. Posset quoque τὸ immiscet vel admiscet sic accipi, q. d. Non solum qui provocat iram regis, peccat in animam suam, sed etiam is qui provocanti se admiscet et associat. Sicut enim ignis non tantum objecta ligna, sed et vicina proserpendo comburit: sic et ira regis non tantum in reos illam provocantes, sed in eorum parentes, amicos et socios grassatur.

Huc facit illud Isai. XXV, vers. 4: «Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem.» Furit interdum et sævit concitatissimus regis spiritus, exsurgit subitus, agit atras minarum nubes, evertit obvia quæque, concitat maria, et firmissimis ædificiis atque antiquissimis roboribus increbrescens minatur; quem sedare et compescere illius est solius, qui «imperat ventis et mari;» nam «in hominis potestate non est prohibere hujusmodi spiritum.»

Addit S. Ambrosius: «Cave ergo ne aliquis stimulet potestatem, ne cassibus anima irretita vitio se non possit exuere,» q. d. Noli provocare regis iram, quia provocando iram stimulas ejus potestatem; ira autem potestate armata est indomabilis: est enim instar retis quod hinc ira, inde potestate animam regis implicat et complicat, ut ab hoc iræ vitio se non possit exuere; illico enim ut vult iram ponere, intervenit potestas et majestas, dictitans se esse læsam, ac vindictam exposcens. Excipe casum, quo rex jubet aliquid contra Deum: tunc enim magis timenda est ira Dei quam ira regis.

Unde S. Chrysostomus, hom. 5 De verbis Isaiæ, laudans Azariam pontificem, qui increpuit Oziam regem volentem contra jus et fas adolere Deo incensum; hoc enim proprium est sacerdotum et pontificum: «Non aspiciebat, ait, principatus fastum; non expendebat quanta res esset animum cupiditate temulentum cohibere; non audiebat illud Salomonis: Minæ regis, sicut ira leonis; sed sublatis oculis ad cœlum, easque pœnas considerans, illudque tribunal, et his cogitationibus sese muniens, impetum fecit in tyrannum. Noverat enim, noverat, inquam, quod comminatio regis similis sit iræ leonis, duntaxat his qui terram spectarent. Verum homini qui cœlum haberet præ oculis, quique sic induxerat animum, ut vitam citius deponeret, quam sacras leges conspiceret violari, quovis cane vilior erat ille. Nihil enim eo imbecillius, qui divinas leges conculcat; et contra nihil potentius eo qui leges divinas defendit. Nam qui peccatum committit, servus est peccati, etiamsi decem millia coronarum habeat in capite. Rursus, si quis facit justitiam, ipso rege regalior est, etiamsi omnium fuerit infimus.»

Apposite hic versus subnectitur præcedenti, quia vinum et ebrietas ebrium faciunt impudentem, iracundum et vesanum, ut quoslibet probris et rixis appetat, nec parcat regi aut principi; quare ejus iram et vindictam in se concitat. Ita Baynus. Apposite quoque rex comparatur leoni, et ira regis rugitui leonis, quia sicut leo eminet in animalibus, eorumque est rex et princeps, sic et rex in populo, et sicut celsitudo acuit iram in leone, sic et majestas læsa acuit furorem in rege. Quare qui regem provocat et stimulat, leonem provocat et stimulat; leo enim, nisi stimuletur, non irascitur, sed stimulatus excandescit, nec sedari potest: sic et rex leonem quasi in corde gerit, ut, si eum stimules, ungues leonis experturus sis.


3. HONOR EST HOMINI QUI SEPARAT SE A CONTENTIONIBUS; OMNES AUTEM STULTI MISCENTUR CONTUMELIIS.

id est contentionibus; hæ enim in probra et contumelias prorumpunt. Hebraice, gloria est homini quiescere (Aquila, supersedere) a lite; quisquis se liti miscet, stultus est; Septuaginta, gloria est viro aversari contumeliam: omnis autem stultus talibus complicatur; Symmachus, gloriosum est separari ab odiosa contentione.

Pro miscetur hebraice est יתגלע vitgala, quod Syrus et Chaldæus vertunt, deridet: Omnis, inquiunt, qui stultus est, deridet, scilicet contentionem, hoc est, contentiones et lites quasi ridens et ludibundus capessit; at postea sentiens earum damna sero pœnitet. R. Salomon vertit, patefiet, q. d. Probra et ignominia stulti, qui se non separat a contentione, revelabuntur et patefient. Irati enim et contendentes sibi mutuo omnia vitia et probra etiam secreta, quæ norunt, objiciunt, et palam exprobrant. Unde et Symmachus vertit, stultus autem revelatur, aut revelat se. Aben-Ezra hunc versum nectit præcedenti, q. d. Rex honorem impendit viro rixoso, quando a rixa quieverit, et se a dissidiis exemerit; illi, inquam, a quo ad iram inflammatus fuerat. Verum hoc arctius est; hæ enim gnomæ generales sunt, ideoque sæpe disparatæ, nec inter se connexæ. Igitur hac sententia, uti et aliis pluribus, dehortatur Salomon a litibus et rixis, occurritque tacitæ objectioni, itaque fontem mali indicat et succidit, q. d. Solent homines, si verbulo asperiori tangantur, lites capessere, atque huic suæ cupiditati prætexunt sui nominis famam et honorem. Dicunt enim: Talis læsit meum honorem; ergo lis illi intendanda est mihi, ut honorem meum ab eo ablatum recuperem. Rursum, si lis sit inchoata, ac in ejus decursu deprehendant eam esse injustam, aut valde molestam et noxiam, nolunt ab ea cessare, nec pedem referre, ne videantur injuste vel temere eam inchoasse, aut parti adversæ victoriam cedere. At errant, quia honor et gloria hominis est litem non inchoare, et si inchoata sit, ab ea cessare.

Ratio est prima, quod lites mille afferant curas, molestias, mœrores, pericula, ignominias, profusionem opum, etc., quæ longe plus damni afferunt quam sperari possit lucri ex lite, etiamsi illa nobis adjudicaretur, quod tamen anceps est et dubium. Sapientis ergo est eam non natam præcidere, vel natam illico succidere.

Secunda, quod lites auferant pacem et charitatem, quæ præstat omnibus mundi bonis. Unde vere dixit Cardinalis Bellarminus: «Melior est uncia pacis et charitatis, libra victoriæ.» Quid honorificentius pace? quid gloriosius charitate?

Tertia, quod lites, nisi succidantur, crescant in immensum, fiantque immortales et irreconciliabiles, juxta illud cap. XVII, 11: «Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.» Et illud cap. XVIII, vers. 6: «Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.» Quare sapientes litem comparant serpenti, qui, cum per foramen caput inseruerit, per illud totum deinde corpus infert, insinuat et irrepit. Hinc lis una serit aliam, et aliam sine fine, sicut fragum unum serit aliud et aliud, ut totum hortum pervadat. Quocirca prudenter Salomon, cap. XVII, vers. 14: «Qui dimittit aquam, inquit, caput est jurgiorum; et antequam patiatur contumeliam, judicium deserit.» Et Ecclesiasticus, cap. XXVIII, vers. 10: «Abstine te a lite.» Vide ibi dicta.

Quarta, quod lis cum proximo pariat litem internam cum animo; anima enim irati et litigantis mille passionibus æstuat perpetim, secum disceptat et litigat, dum ira et cupido vindictæ cum recta ratione illam vetante, decertant et digladiantur. Unde S. Ambrosius, et ex eo Dionysius: «Contentio, ait, est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Melius est cum pace et gratia emigrare, quam cum contentione et discordia cohabitare. Melius est sine lite abire, quam cum jurgio resistere.» Nam, ut ait S. Jacobus, cap. III, vers. 15: «Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.» Fons omnis mali est superbia, indeque odium latens in corde, qua quis non vult proximo cedere, nec reconciliari, multo minus reconciliationem quærere, eamque prior poscere. Hoc enim vile et inglorium æstimant homines sæculi.

Sed errant, quia honorificum est quærere opus heroicæ virtutis, puta reconciliationis et amicitiæ; quare qui prior eam occupat, et partem adversam prævenit poscitque pacem, hic sine dubio magnanimus est, quia iræ et vindictæ victor et dominus, ac proinde ingenti honore et gloria dignus; et quia inimicitias tam in seipso quam in inimicis suis sopit et interficit. Hoc autem est opus heroicum, magnanimum et gloriosum. Id ita esse patet ex more Dei; Deus enim, quem decet omnis honor et gloria, peccatores gratia sua prævenit, monetque ut sibi reconciliari velint, imo ad hoc Christum misit, juxta illud Apostoli: «Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.» Deus ergo hoc opus, ut scilicet quis prior se reconciliet inimico suo, suo exemplo honestavit, decoravit et glorificavit. Quis enim indecorum ibi æstimet, quod decorum sibi duxit Deus?

Audi S. Basilium apud Antonium in Melissa, part. II, cap. LXVIII: «In certaminibus improbitatis miserior est qui vicerit, propterea quod peccatis onustior discedit;» et S. Gregorium Nazianzeum: «Præstat honeste vinci, quam periculose et injuste vincere. Qui ingenio sunt bellicoso, gloriam suam ex publico malo venantur, et de decore suo gloriantur.» Et S. Chrysostomum ibidem: «Quid inter nos temere digladiamur? Quid bellamus alii cum aliis, quibus præceptum est ut eos qui nos oderint, amemus?»

Salomonem secuti Philosophi idem profitentur. Euripides in Andromache: «A pravo initio, ait, lites magnas hominis lingua producit. Hæc vero sapientes cavent, ne quid inter amicos contentionis excitent.» Idem in Protesilao: «Altero duorum colloquentium indignante, is qui se non opponit, plus sapit.» Demosthenes a quodam conviciis lacessitus: «Nolim, ait, tecum in hoc genus certaminis descendere, in quo qui vincitur, ipse victore est melior.» Aristippus contumeliis appetitus a quodam: «Penes te, ait, est maledicere: penes me autem recte audire.» Musonius in serm. An Philosophus actionem injuriarum contra aliquem suscepturus sit: «Satius est, ait, et excelso viro dignius, injuriam vincere quam litem. Magnanimus quisquis est, litem exscindit, et adversario parcit.» Pittacus, cum posset injuriantem ulcisci, pepercit dicens: «Venia ultione melior est. Illa namque mitis est ingenii, hæc ferini.» Pythagoras: «Magnam peritiam, ait, existimato, qua ferre potes aliorum imperitiam.» Theophrastus: «Qui inimicum suo cum malo vindicat, dat potiuspœnam, quam ab illo sumat; non autem ita inimicos ulciscaris, ut tibi magis quam illis obsis.» Plutarchus, tract. De utilitate ex inimicis capienda: «Silentium, ait, in aliorum conviciis nescio quid egregium, Socraticum, aut potius Herculeum præ se fert. Siquidem et ille non quantum muscam odiosa verba curabat.» Seneca: «Turpius nihil est quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter vixeris.» Valerius Maximus: «Plena victoria est ad clamantem tacere, nec respondere provocanti.» Habet enim mercedem et gloriam de sua patientia, et de proximi medela. Quare sicut nihil deformius quam respondere furentibus, sic nihil utilius quam tacere provocatis. Denique sapiens sciens verum esse illud Senecæ: «A malis vituperari, laudari est,» non movetur contumeliæ verbis.


4. PROPTER FRIGUS PIGER ARARE NOLUIT: MENDICABIT ERGO ÆSTATE, ET NON DABITUR ILLI.

Hebraice, postulabit in messe et non, supple, accipiet vel inveniet. Pro frigus hebraice est חרף choreph, quod proprie significat probrum vel exprobrationem, ut vertunt Septuaginta. Inde hiemem, quæ cana, horrida et algida est quasi probrum et dedecus totius anni; inde pueritiam et adolescentiam, quæ multa risu et probro digna per imprudentiam committit. Pro arare hebraice est חרש charas, quod significat primo, arare; secundo, fabricare; tertio, silere; quarto, obsurdescere. Pro mendicabit hebraice est שאל schaal, quod primo postulare significat; secundo, mendicare; tertio, commodare; quarto, mutuo accipere vel petere.

Primo, Chaldæus vertit, penuriam sustinet piger, et non tacet; petet in messe, et non habebit; Syrus, deest pigro, postulat in messe, et non est, q. d. Piger dum ex omissione arationis et laboris penuriam sustinet, non tacet, sed penuriam suam passim gemens exponit; unde petit vanum in messe, et nemo ei velut ob pigritiam indigno dare curat.

Secundo, Septuaginta vertunt, exprobratus piger non confunditur; similiter et qui fœnore accipit frumentum in messe, q. d. Piger adeo deses est et torpet, ut, etiamsi quis ei pigritiam indeque penuriam exprobret, non erubescat: malens torpere et mendicare cum pudore, quam victum sibi parare cum labore. Talis est qui, cum in hieme arare noluerit, cogitur in messe frumentum accipere ad usuram, cum non habeat unde restituat. Hic enim mavult onus fœnoris et usuræ cum otio et torpore, quam laboris et arationis suæ fructu gaudere in messe.

Tertio, optime vertit Noster, cui consentit Symmachus dum vertit, propter frigus piger non arabit, et poscet in messe, et non inveniet; et Tigurina, præ frigore non arat piger, sed mendicans in messe nihil auferet; Vatablus, et interrogabit famulum de messe, num pulchra sit? et nulla erit.

Sensus obvius, facilis et planus est, q. d. Piger in hieme fugiens laborem et frigus, negligit colere suum prædium; quare nullam in æstate colliget messem, sed cogetur mendicato petere vel eleemosynam vel mutuum, ut vivat. Sed vix erit qui ei det, tum quia pigritia sua se indignum reddidit, tum quia mutuum nemo ei dabit, cum sciat eum ob inopiam non esse solvendo, nec posse reddere. Huc facit proverbium Apostoli, II Cor. IX, 6: «Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus (id est copiose et largiter), de benedictionibus et metet.» Et: «Si quis non vult operari, nec manducet,» II Thessal. III, 10.

Tropologice et anagogice, Patres hoc referunt ad torporem bonorum operum, præsertim eleemosynæ, quo pigri negligunt bene operari et laborare in hac vita, ob desidiam timentes asperitatem et molestias virtutis, ideoque in altera mendicabunt; sed nemo eis opitulabitur, juxta parabolam virginum petentium oleum veniente sponso, Matth. XXV. Nam, ut ait Apostolus, Galat. VI, 8: «Quæ seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Bonum autem facientes, non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes.» Ita S. Gregorius, III part. Pastor. admonit. 16: «Propter frigus, ait, quippe piger non arat, dum desidia et torpore constrictus, agere quæ debet bona considerat et dissimulat. Propter frigus quippe piger non arat, dum parva ex adverso mala metuit, et operari maxima prætermittit. Bene autem dicitur: Mendicabit æstate, et non dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior ap-

paruerit, quia frustra regni aditum postulat, nihil accipiens æstate mendicat.» Hugo Cardinalis duas alias affert expositiones. Prior est: «Piger (id est tepidus) propter frigus (charitatis) arare noluit,» ideo scilicet inservire in agro seu vinea Ecclesiæ recusavit. «Ea propter mendicabit æstate,» in die videlicet judicii. Posterior: Vir, frigore charitatis intepescens, sui cordis agrum aratro pœnitentiæ proscindere non vult, et bonis operibus conserere. «Mendicabit ergo æstate,» nimirum instante jam morte, morbo ingravescente, et febri exæstuante, postulabit tempus pœnitentiæ, «et non dabitur ei.»

Accedit R. Salomon: «Propter frigus, ait, piger noluit arare, hoc est, algorem timens deses, sedentarius jacet, neque ullum opus præstat, studioque legis non vacat.» Et R. Levi: «Deses, ait, in rei exordio corpus suum arare, id est ad institutionis conformationem recipiendam parare non studebit, atque ideo sapientiam adipisci nequibit, nec in illa ullam operam impendet; ex quo fiet ut mens a Deo indita opportunos fructus non ferat.» Porro apposite præsens vita hiemi, futura in cœlo æstati comparatur, tum quia vita hæc plena est mœroris, asperitatis, ignorantiæ et tenebrarum; tum quia destinata est arationi, id est labori ad proferendas felicitatis et gloriæ fruges. In futura autem et cœlesti, discussa hujus vitæ caligine et frigore, dies æterna Solis divini perpetuo fulgore et calore clarescet, ac messem omnis felicitatis dabit. Hoc est quod dicitur Cant. II, 11: «Jam hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra.» Et Psal. CXXV, 6: «Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.» Huc facit Hebræorum proverbium: «Qui in vespere sabbati non paravit quod comedat die sabbati, non comedet in sabbato,» id est, qui non laborat, ut merita bonorum operum sibi congreget in hac vita, mercedem vitæ et gloriæ sempiternæ non percipiet in futura. Hoc enim sæculum est laboris et meriti, futurum vero quietis et mercedis.


5. SICUT AQUA PROFUNDA, SIC CONSILIUM IN CORDE VIRI, SED HOMO SAPIENS EXHAURIET ILLUD.

Syrus, aquæ profundæ verbum in corde regis. Pro sed hebraice est et; verum et hebraice ponitur pro sed, enim, quanquam, et qualibet alia conjunctione, utpote qua carent Hebræi. Unde hoc loco pro et Septuaginta quoque vertunt sed.

Primo, Aben-Ezra exponit, q. d. Sicut aquæ profundæ, frigidæ pellucidæque sunt; nullius enim pedibus perturbantur: ita sapientia consiliumque, quibus cor prudentia affluit, sincera perspicuaque erunt. «Sed homo sapiens,» etc. q. d. Vir autem, postquam prudentiæ compos factus fuerit, consilium ex corde suo hauriet, id est sibi magister erit, et suamet industria hanc comparabit. Accedit Hugo: Comparatur, inquit, consilium viri profundæ aquæ propter ablutionem, propter irrigationem, propter fecunditatem, propter refrigerationem.

Secundo, R. Salomon, q. d. Doctrina sapientis in animi penetralibus seposita est; sed enim accedat prudens discipulus illum, ex cujus præcordiis expiscabitur et hauriet, q. d. Feminæ sunt similes fontibus supra terram erumpentibus, qui omnem aquam quam recipiunt protinus effundunt: sic enim feminæ quidquid sciunt, effutiunt. At viri cordati et cauti similes sunt puteis profundis, qui doctrinam suam celant, ideoque mentem instar putei, nova semper per meditationem et studium assiduum affluente aqua doctrinæ, eadem augent et adimplent; quocirca vir sapiens assidue ex eis hauriet et discet, ut et ipse mentem suam profundum doctrinæ puteum efficiat.

Tertio, noster Salazar censet esse hypallagen, quare sic esse verba ordinanda: Doctrina in corde viri eruditi est profunda instar putei, quare qui illam exhauriet, utique evadet eritque homo sapiens; sicut enim putei ab imo scaturientes, quo plures ab his aquas extrahunt, eo amplius redundant, nam aquæ ad locum nuper exhaustum sponte decurrunt: sic etiam accidit doctoribus; nam quo plures ab his doctrinam et sapientiam profundam hauriunt, eo major et profundior in ipsis sapientia affluit. Deinde auditores sapientiæ studiosi admonentur non esse obvium ac facile doctrinam parere, sed aquæ adinstar profundissimæ magno labore exhauriri. «Homo exhauriens illud sapiens erit;» optimi auditoris præcipua officia complectitur: silentium scilicet, ne effundat audita; animi demissionem et docilitatem, ut disciplinæ sese adaptet; perseverantiam, ut ad profundissima sapientiæ dogmata pertingat; conatum ac robur, ne languescat; et hæc omnia ad sapientiam comparandam necessaria esse ostendit.

Quarto, proprie et genuine, per «consilium» accipias arcanas viri cordati cautique cogitationes, consilia, intentiones, machinationes: hæ enim profundæ sunt; sed tamen a viro sapiente erui et educi possunt, juxta illud: «Pravum est cor omnium et inscrutabile, quis cognoscet illud?» Jerem. XVII, 9. Unde Lyranus, per consilium accipit secretum. Ita Vatablus, qui vertit, velut aqua profunda est consilium in corde viri; at vir intelligens eliciet illud; sicque explicat, q. d. Difficile est ex mente hominis extrahere consilium. Et R. Levi: Consilium, ait, in corde viri latens non ita facile exploratur, sed tantum post singularem indaginem, cum sit velut aqua profunda, cui quæ subsunt difficile pertingi possunt; verum prudens sedula investigatione, ac diligenti studio consilium ex illius animo hauriet. Et Auctor Catenæ Græcor. ex Septuaginta sic vertit et explicat: et si consilium in corde callidi viri abditum est instar aquæ profundæ, attamen vir prudens exhauriet illud, q. d.

Et si hominis versipellis consilium instar gurgitis vel putei cujusdam sit altum, nihilominus vir prudens exhauriet, et in manifestam lucem proferet illud.» Et Jansenius hæc intelligit de cogitationibus et consiliis, quibus quid agere sapiens aliquis decrevit. Hujusmodi enim consilia et animi decreta is qui vere virilem habet animum, non instar feminarum cuivis facile prodit, sed abscondita servat in penetralibus cordis sui, veluti aquam profundam, ita ut non facile quivis eam expiscari et intelligere possit. Attamen vir prudens, et intelligentia multa præditus, ex profundo cordis alieni eruere novit, et veluti profundam aquam exhaurire, latens in corde consilium; uti enim novit variis rationibus, ut penetret quod erat occultum consilium in corde viri. Adhibet enim multas circumlocutiones et sermones a re remotas, aperit quædam sua, aliaque pleraque facit, quibus quod occultum erat, percipiat.

Significat ergo hæc gnome viros cordatos esse profundos et secretos, eosdemque per sapientiam et solertiam varias adinvenire praxes et modos expiscandi aliorum consilia et secreta. Quocirca a pari hæc accipias de consiliis quibuslibet, quibus plenum est cor sapientis, quibusque ipse alios erudit, consulit, instruit, sive in rebus civilibus, sive œconomicis, sive spiritualibus: hæc enim, quia profunda sunt, difficile capiuntur; sed tamen vir prudens assidue ea hauriens, audiens et meditans, tandem percipiet ea. Sic Paulus loquebatur sapientiam in mysterio, I Corinth. II. Sic Christus profundam sapientiam docebat per parabolas, quas ægre auditores capiebant; Apostoli tamen, secreto eum interrogantes, earum sensum et mentem Christo interpretante discebant. Cæteri enim, ut mundani et animales, non capiebant sublimia et profunda consilia Christi: eis enim paradoxa videbantur; qualia sunt: «Qui vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Si vis exaltari, humilia te. Morere, ut vivas. Esto pauper spiritu, ut sis dives in cœlo. Si vis esse beatus, patere persecutionem pro Christo.» At sapientes, puta veri Christiani, spirituales et religiosi hæc capiunt, et practicando exhauriunt.

Septuaginta pro exhauriet vertunt ἐξαντλήσει, id est exantlabit; qua voce significatur ad hauriendum et eruendum consilia viri cordati profunda, opus esse non solum fune et situla, sed et antlia, imo machina tubica (aqua enim in sui profundo adeo arcta est, ut situlam non admittat, sed tubum duntaxat, vel canalem); sicut enim per illam aquæ profundæ per tubos exiguos suctu vel attractu aeris sursum elevantur et adducuntur, sic sagaci et solerti vestigatione sapientis consilium latens in corde viri sursum ad os attrahitur et elicitur. E tubis enim aer in iis latens et arctatus attractu antliæ sursum educitur, ideoque ad impediendum vacuum cogitur aqua e sui profundo ascendere, ad implendum spatium intrinsecum tuborum, quod deseruit aer per antliam sursum attractus, et vacuum reliquit. Sic pariter dum sapientes varias miscent quæstiones et interrogationes, varias audiunt responsiones, e quibus inter se collatis eliciunt secretum latens in corde respondentis, imo cogunt eum idipsum fateri et prodere, ne vacuus mente vel cerebro ac vecors appareat. Sapientes enim ex causis colligunt effectus, ex antecedentibus sequentia, ex signis conjectant de re cujus sunt signa, ex connexis divinant quæ communiter conjungi et comitari solent; dato enim uno connexorum, alterum necesse est ut comitetur et detur. Denique ex locis et argumentis topicis Dialectici multa rimantur, inferunt et colligunt.

Intellige hæc ut plurimum ita se habere. Nam subinde contrarium accidit; sunt enim quidam ita cauti et tecti, ut facilius e pumice aquam, quam ex ore et corde eorum secretum elicias. Quocirca tales in aulis principum magni æstimantur; principes enim, qui sua consilia volunt esse secretissima, non nisi secreti tenacibus ea communicant. Hinc legatis suis hoc primum dant præceptum, ut arcana sui principis celent, aliorum vero expiscentur. In secreto enim consistit vis et nervus rei conficiendæ, uti alias monui. Igitur in aulis videas subinde ingens certamen inter legatos, dum alii aliorum secreta expiscari, alii vero ea studiose occultare conantur; at vincit qui sapientia et calliditate antecellit. Sunt qui ad expiscandum utantur hac praxi: Invitant alios ad convivium, laute habent, vino et propinationibus obruunt, ac cum exhilarati et inebriati fuerint, secreta exquirunt. «In vino enim veritas, et, quod latet in corde sobrii, hoc natat in ore ebrii.»


6. MULTI HOMINES MISERICORDES VOCANTUR, VIRUM AUTEM FIDELEM QUIS INVENIET?

Hebraea ad verbum habent, multitudo hominis vocabit virum misericordiæ, vel gratiæ suæ; et virum אמונים emunim, id est veritatum, vel fidelitatum, firmitatum et constantiarum quis inveniet? Unde

Primo, Aben-Ezra, id est filius Ezræ, sic vertit: Multi homines prædicant suam beneficentiam, ut Pharisæi, qui facturi eleemosynam tubam inflabant, Matth. VI, 2. Verum quis inveniet virum fidelem, qui beneficia conferat, nec eadem prædicet? vel quis ille est qui de se vera loquatur?

Secundo, Pagninus vertit, magni hominis prædicabit unusquisque misericordiam, et virum veracem quis inveniet? Scriptum est enim: «Omnis homo mendax,» Psal. CXV, 11, q. d. Multi inveniuntur misericordes, at pauci veraces. Aut, q. d. Multi ore prædicant, et in cælum evehunt benefactorum suorum beneficentiam: at qui opere fideles sint, id est beneficia beneficiis rependant et compensent, perrari sunt. Ita R. Levi.

Tertio, idem R. Levi explicat, q. d. Multi sunt qui semel iterumve misericordiam exercent: at qui in ea fideles, id est constantes et perpetui sint, perrari sunt.

Quarto, Cajetanus vertit, multi vocantur viri gratiæ, sed virum fidelem quis inveniet? q. d. Multi sunt qui gratuita beneficia libenter acceptant, et gratias agunt; at qui fideliter res alienas suæ fidei commissas curent, perpauci sunt, q. d. Magnificum est gratiam aliis præstare, sed sua alteri administranda committere, intutum et pericolosum est: pauci enim fideles inveniuntur; omnes enim quæ sua sunt, quærunt.

Quinto, Vatablus vertit, multi invocant virum in quem contulerunt beneficia; virum autem fidelem quis inveniet? q. d. Quotus quisque est qui, licet a benefactore suo rogatus et invocatus, invenitur memor beneficii accepti, gratus, et qui rependat? Alii vertunt, multi volunt dici benefici, sed fide non præstant quod dicuntur, parum suo nomini respondentes.

Sexto, noster Salazar, q. d. Multi sunt qui misericorditer sua aliis elargiuntur, et pauci qui sint fideles, id est justi, ut aliena non invadant, aut invasa restituant, q. d. Facilius est exercere misericordiam, quam servare justitiam; facilius est sua impertiri, quam aliena restituere, vel non appetere. Sic enim videmus multos ex rapto facere eleemosynas, imo ea dare templo; at nolle ea dominis suis restituere, ne videantur raptores et injusti.

Septimo, Beda, R. Salomon, Jansenius et alii explicant, q. d. Multi vocantur misericordes, at pauci in misericordia sunt fideles. Multi habent nomen misericordium, at pauci fidem, id est rem et veritatem, quia scilicet in eleemosyna quærunt ostentationem, lucrum aut aliud interesse: unde eam faciunt ficte, non fideliter, id est vere et sincere propter Deum; ut sit antithesis inter vocari misericordem, et esse fidelem, q. d. Multi vocantur misericordes et fideles, at pauci reipsa sunt.

Octavo, ample et adæquate, Scriptura solet jungere misericordiam et fidelitatem, sive veritatem et justitiam, ac per misericordiam intelligit opus virtutis liberale et indebitum, per fidelitatem vero necessarium et debitum, quod multiplex est, sicut multiplices sunt leges æque ac officia, ad quæ quisque se obligavit. Dicit ergo Salomon: Facile est esse misericordem, quia qui per vices ad libitum exercet misericordiam, vocatur misericors, et ut talis ab omnibus laudatur: at virum qui per omnia sit fidelis, id est sincere, integre et fideliter exsequatur omnia ad quæ legibus tenetur, item omnia ad quæ ex officio obligatur, invenire est difficile. Multi enim dant eleemosynas, sed interim rapiunt, fallunt, fraudant alios: multi ergo sunt misericordes, at rari fideles. Fidelis enim omni tempore debet esse fidelis, atque ad plurima ex fide præstanda obligatur, quæ

omnia fideliter præstare est difficile. Unde Lyranus et Dionysius hæc applicant fidelitati correctionis vitiorum, q. d. «Multi homines misericordes vocantur,» qui tamen non sunt secundum veritatem, sed magis pusillanimes, impunita vitia relinquentes, ideo subditur: «Virum autem fidelem» in correctione vitiorum, secundum officium sibi impositum, «quis inveniet?» q. d. Raro invenitur. Propter quod dicitur Luc. XVIII: «Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra,» id est fidelitatem, puta fidelem hominem, qui postposito humano timore et favore justitiam faciat? Hucusque Lyranus. Unde S. Augustinus, serm. 13 De Sanctis, ex nuper inventis: «An non, inquit, sunt in te viscera pietatis Christianæ, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua recessit Deus?» q. d. Rarus vir ita fidelis, amicum suum non palpans, nec veritatem relinquens.

Opponitur enim hic איש חסדו is chasdo, id est vir misericordiæ suæ, id est, suis operibus pietatis, quæ ipsi sua devotio suggerit, addictus, איש אמונים is emunim, id est viro veritatum, fidelitatum, firmitatum, constantiarum, q. d. Qui non semel, sed ubique et semper fidelis est, sui similis et constans instar SS. Constantii et Constantini. Is emunim ergo est, qui sua commoda posthabeat fidei, qui sua munia integra cum fide obit, qui in tentatione ab officio se dimoveri non patitur, qui nec minis, nec promissis, nec donis ab æquo et justo abduci se sinit, qui usque ad mortem et martyrium iniquitati resistit, qui quos ex officio corrigere debet, corrigit, et nemini licet potenti parcit. Virum ergo misericordem facile est invenire, quia ad misericordiam invitat tum benignitas naturæ, tum laus hominum: sed virum fidelem, qui in quavis adversitate Deo et hominibus maneat fidus, qui sibi in quavis virtute ubique constet, qui impiis animose resistat, qui vitam pro fide prodigat, qui cæteris a fide deficientibus solus in fide perstet, instar Tobiæ I, 5, quis inveniet? Utique hic rarus est et difficilis inventu.

Rara avis in terris, nigroque simillima cygno.

Is emunim fuit Abraham, qui Deo fidelis exstitit usque ad immolationem filii sui Isaac. Is emunim fuit Joseph, qui hero suo fidelem se præbuit usque ad calumniam et carcerem. Unde Mathathias moriturus, Judam cæterosque filios suos Machabæos exhortans ad fidelitatem præstandam Deo in persecutione Antiochi: «Nunc, ait, confortata est superbia et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis; nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis; et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum. Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti. Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. Jesus, dum implevit verbum, factus est dux in Israel.» Et Judith. VIII, 22, exhortans suos ad constantiam in obsidione Holofernis: «Memores, ait, esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem qui tribulationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Deum protulerunt, exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.» Sic Mosen a fide laudat Deus, Num. XII, 7: «At non talis, ait, servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est.» Unde et præmium subdit: «Ore enim ad os loquor ei; et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt.» Et Apostolos a fide commendat et præmiat Christus: «Vos, ait, estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et (idcirco) ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo,» Lucæ XXII, 28.

Porro Septuaginta hebr. רב rab, id est multus vel multitudo, vertentes magnus vel magnitudo, sic transferunt: magnum homo, et pretiosum vir misericors; hominem autem fidelem opus est invenire. Citat hanc Salomonis gnomen S. Chrysostomus, homil. 4 in epist. ad Philipp., ad finem. Verba ejus quæ a nonnullis male citantur sic præcise habent: «Magnum quid est homo, propter quid? et pretiosum, ait, vir misericors. Istud enim est homo misericors: imo misereri est Deum esse. Vides quanta sit misericordia Dei potentia? illa omnia fecit, illa mundum operata est, illa Angelos fecit propter solam bonitatem. Propterea et gehennam minatus est, ut regnum consequamur: regnum vero consequamur per misericordiam. Quanam ratione, cum solus esset, tot ac tanta fecit? an non propter bonitatem? an non propter benignitatem?»

Nota quod ait: «Imo misereri est Deum esse,» q. d. Deo et divinitati propria dos est se communicare, benefacere, et misereri miserorum, adeo ut hæc ejus videatur propria esse indoles et natura, utque Deus videatur esse Deus per beneficentiam et misericordiam. Quare qui eam imitantur divini fiunt, et quasi dii quidam terrestres, juxta illud S. Gregorii Nazianzeni, De Cura pauperum: «Este calamitoso Deus.»

Porro Auctor Catenæ Græc. ex Septuaginta sic legit et explicat: «Res magna homo, quippe qui secundum Dei imaginem et similitudinem conditus sit. Porro autem si homo misericordiam secundum usum, reliquasque virtutes complexus fuerit, ex magno pretiosus evadit. Interim quempiam ex hominum numero invenire, qui ob Dei

honorem et ex fide officium faciat, perrarum, magnæque difficultatis res est: siquidem τὸ opus est idem est hoc loco, quod arduum vel difficile est talem aliquem invenire.» Et S. Ambrosius, in Psal. CXVIII, octonario 18: «Magnum sane munus, si se ipse cognoscat, et quædam forma justitiæ, mundo magis quam sibi nasci. Unde Salomon ait: Grande homo et pretiosum vir misericors; virum autem fidelem opus est invenire. Et vere magnus est qui divini operis interpres est, et imitator Dei. Homo est enim qui potuit dicere: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Terram excolit, mari tanquam possessione utitur, cæli ornamenta grandis miratur assertor. Evanerat rerum natura, nisi qui ea uteretur divina providentia esset adjectus. Denique postquam fecit Deus cœlum et terram et maria, posteaquam omnia reptilia, volatilia, animantia protulit, hominem fecit, quem animantibus viventibus anteferret. De quo non immerito cœlestis sententia resultavit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.» Idem S. Ambrosius, conc. 3 in funere Theodosii Imperatoris, tom. V, hanc sententiam adaptat Theodosio, ejusque misericordiam et fidem celebrat.

Denique D. Hilarius in Psal. CXVIII, littera iod: «Grande, ait, homo, et pretiosum vir misericors; virum vero fidelem opus est invenire. Quid enim tam difficile est, quidve tam ardui operis est, quam invenire eum qui meminerit secundum imaginem et similitudinem Dei se esse factum, divinorum eloquiorum studio intentus, rationem animæ suæ corporisque cognoverit, et originem utriusque generis naturamque perceperit, ad quem denique finem hæc institutio sua ortusque contendat? Atque ob id magnum quiddam est homo. Hoc enim nomen, ubi rerum superius commemoratarum cognitione neglecta in vitia deciderit, amittit, indignus scilicet jam judicatus homo nuncupari. Et cum secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, secundum exprobrationes Propheticas et Evangelicas, aut serpens, aut progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est, et proprietas ei nominis sui, ubi de innocentia exciderit, auferetur.»

Igitur magnum quid est homo misericors, sed necessarium homo fidelis; ubique enim opus est fidelitate et fidelibus officialibus ac ministris, quibus nos et nostra credamus, præsertim res conscientiæ et salutis. Talis fuit S. Paulus, qui proinde, I Timoth. I, 12: «Gratias, ait, ago ei qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio.» Tales ministros, puta Sacerdotes et Episcopos, quæsivit, et in Ecclesia quærendos docuit Christus, Matth. cap. XXIV, 45: «Quis, putas, ait, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus quem, cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.» Et Christus scribens Episcopo Smyrnæ, Apocal. II, 10: «Esto fidelis, inquit, usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.» Et vers. 13: «Antipas, inquit, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos.» Et cap. I, vers. 3, Christus ipse vocatur «testis fidelis.» Et cap. XIX, vers. 11: «Ecce, ait, equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verus, et cum justitia judicat et pugnat.» Fidelis Deo et Ecclesiæ fuit Archidiaconus S. Laurentius, qui ad ignem assatus: «In craticula, inquit, te Deum non negavi, et ad ignem applicatus te Christum confessus sum. Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti (acri utique examine), et non est inventa in me iniquitas.»


7. JUSTUS, QUI AMBULAT IN SIMPLICITATE SUA, BEATOS POST SE FILIOS DERELINQUET.

Pro in simplicitate hebraice est בתומו betummo, id est in integritate sua; Pagninus, in perfectione sua. Sic Job, I, 1, et passim alibi, justus et sanctus vocatur simplex, id est integer vitæ scelerisque purus. Arctius ergo Lyranus: In simplicitate, hoc est, inquit, sine falsitatis plica. Plenius dixisset, sine iniquitatis vel peccati plica. Quare ex Hebræo sic ad verbum vertit Vatablus, ambulantis in probitate sua justi felices sunt filii post ipsum; Chaldæus, qui ambulat in simplicitate sua justus est, et beati filii ejus post eum; Septuaginta, qui conversatur sine vituperatione, id est inculpate in justitia, beatos filios suos derelinquet, hoc est, inquit Auctor Catenæ Græcor.: «Qui justitiam coram Deo et hominibus exercet, et seipsum et alios quoque qui ipsum audiunt, salvat.» R. Levi: Probus, inquit, integritatis æquitatisque semitam capessens, non ipse solum a calamitatibus servatur, sed etiam ejus soboles divinæ providentiæ maxime cordi est ob parentis merita; quin eadem, cum a parente suo honeste informata fuerit ad cultum divinum, id sibi demeretur, ut peculiarem providentiam Dei propitiam experiatur.

Nota τὸ ambulat, id est, continue progreditur et proficit. Unde S. Bernardus, serm. 49 in Cant.: «Ambulare, inquit, proficere est. Ambulabat Apostolus qui dicebat, Philip. III: Non arbitror me comprehendisse; et addit: Unum autem quæ retro sunt obliviscens, ad ea quæ ante sunt me extendo, etc. Ergo non ambulantem, sed sedentem a mortis tenebris comprehendi periculum est. Et quis sedens, nisi qui non curat proficere?» Pro beatos hebraice est אשרי asre, id est beatitudines filiis ejus post ipsum, q. d. Non una, sed multiplex, imo omnimoda beatitudo dabitur filiis justi.

Prima est ipsa justitia. Justus enim ambulans in simplicitate, id est justitia et probitate, in eadem educat filios eosque facit sibi similes, simplices, id est justos et probos. Ad hoc enim obligat eum simplicitas, id est justitia et officium parentis: hujus enim est in probitate vivere, in eaque filios educare. Hic est fons cæterarum beatitudinum: quia enim justus ad justitiam efformat suos filios, hinc Deus tam illi quam ipsis benedicit, omnique bono cumulat et beat. Hoc enim promisit, Exodi XX, 5, dicens: «Ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans (id est puniens) iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me; et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.»

Ratio physica est, quod filii sint portio et quasi membra parentum. Quare dum pater bene vel male agit, punitur vel præmiatur non tantum in se, sed et in filiis, tanquam in sui partibus et membris. Sic Adam peccans, tam culpam quam pœnam transcripsit in omnes posteros, utpote sui partes et propagines. Ethica est, ut hoc frenum Deus daret parentibus, quo eos a peccato cohiberet, et in officio suique cultu contineret, scilicet minando se eorum male facta puniturum etiam in filiis, et promittendo se benefacta eorum præmiaturum in posteris. Magna enim est in parentibus cura et sollicitudo filiorum, ac propter eos beandos multa agunt, quæ non agerent pro seipsis.

Secunda ergo beatitudo, qua Deus beat filios justorum, est hominum favor et benedictio. Omnes enim probis proborum parentum filiis applaudunt et benedicunt, ut contigit Tobiæ juniori, cui Raguel socer ait: «Benedictio sit tibi, fili, quia boni et optimi viri filius es,» Tobiæ VII, 7. Ita Aben-Ezra: Qui integritatis, inquit, semitæ insistit, justus vocabitur, et beatos post se filios relinquet. Hi enim propter parentum integritatem a cæteris honore afficientur, ita ut etiam beati prædicentur. Beatitatem ergo ex parentum æquitate assequimur. Sic et Lyranus.

Tertia est abundantia rerum hujus vitæ, prosperitas, potentia, gloria. Hæc enim Judæis promiserat Deus, si juste viverent, se daturum tam ipsis quam filiis eorum, juxta illud Psal. CXI: «Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus (Chaldæus, fortes in lege erunt filii ejus), generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiæ in domo ejus.»

Quarta et summa beatitudo promissa justis justorumque filiis est gloria et felicitas sempiterna: hæc enim certo et semper eis obtingit, cum temporalis sæpe denegetur, atque hæc maxime pendet a bona institutione parentum. Certum enim signum divinæ prædestinationis filiorum est bona educatio parentum, sicut reprobis est mala. Unde Tobias moriturus hoc ultimum filio dedit monitum, cap. IV, 23: «Noli timere, fili mi; pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.»

Citat hanc gnomen S. Cyprianus, tract. De Opere et Eleemosyna, de eaque illam explicat, q. d. Pater qui justitiam, id est eleemosynam facit, filios divites et beatos efficit. Simplicitas enim vocatur simplex et candida liberalitas eleemosynarii. Unde Apostolus ait, II Corinth. IX, 11: «Ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem,» id est eleemosynam. Sed audi S. Cyprianum: «Si ergo vere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem charitatis, operari magis debes, ut filios tuos Deo justa operatione commendes. Nec eum liberis tuis cogites patrem, qui et temporarius et infirmus est; sed illum pares, qui æternus et firmus filiorum spiritualium pater est. Illi assigna facultates tuas, quas hæredibus servas; ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes injurias sæculares divina majestate protector. Patrimonium Deo creditum nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit. In tuto hæreditas ponitur, quæ Deo custode servatur.» Probat deinde idipsum ex Scriptura, dicens: «Hoc est charis pignoribus in posterum providere; hoc est futuris hæredibus paterna pietate consulere, secundum fidem Scripturæ sanctæ dicentis: Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane. Tota die miseretur et fænerat: et semen ejus in benedictione est. Et iterum: Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos post se filios relinquit. Prævaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conservandis eis religiosa et vera pietate prospicias: qui studes terreno magis quam cœlesti patrimonio, filios tuos diabolo magis commendare quam Christo, bis delinquis, et geminum ac duplex crimen admittis; et quod non præparas filiis tuis Dei Patris auxilium, et quod doces filios patrimonium plus amare quam Christum.»

Illustre hac de re exemplum exstat apud Joannem Moschum in Prato spirit. cap. CCI, de filio Constantinopolitano, cui pater, omnia sua expendens in pauperes, non aliam hæreditatem quam Christum curatorem reliquit; qui proinde ei unicam viri nobilis et divitis filiam uxorem, et cum ea totam ejus hæreditatem procuravit.


8. REX, QUI SEDET IN SOLIO JUDICII, DISSIPAT OMNE MALUM INTUITU SUO.

Vatablus, intuendo; Chaldæus, a facie sua omnes impios; Septuaginta, cum rex justus sederit super thronum, non adversatur (id est, non objicit se, Scholiastes, non subsistit) omne malum in oculis ejus; Auctor Catenæ Græcor., nullum malum in oculis illius se ingerit.

Sensus est, q. d. Rex qui ex alto celsitudinis suæ throno regnum suum circumlustrat, gubernat, regit et judicat, solo hoc sui intuitu omnia scelera et scelestos fugat et dissipat: omnes enim male sibi conscii, verentes regis judicium, iram et vindictam, diffugiunt, et sese abscondunt; quique scelus aliquod machinabantur vel machinaturi erant, regis acrimoniam metuentes, mentem manusque a scelere cohibent. Vident enim regem non esse desidem, nec otiari, sed vigilem et acrem suum capessere solium, id est usurpare suam auctoritatem, officio regali perfungi, et strenue potestatem sibi a Deo creditam exercere, ut bonis se patrem et tutorem, malis se terribilem et vindicem exhibeat, illisque ampla præmia, his acria supplicia irroget. Docet ergo hæc gnome quantum valeat auctoritas ac vigilantia regum et principum, cum suum munus strenue obeunt; ac quantum valeant eorum decreta et judicia, quando cum æquitate et auctoritate tractantur, ac fortiter exsecutioni mandantur. Vere Perses apud Aristotelem in Œconom.: «Ut oculo domini, inquit, equus pinguescit, sic sane coram oculis principis jus viget.»

Nota: τὸ qui sedet in solio judicii multa involvit et complectitur. Primo enim significat regem debere esse rectum et acrem, ut e solio judicii justum judicium proferat, ac pios præmiet, impios castiget; secundo, eum debere esse sapientem, ut bonum a malo secernat, justos ab injustis dijudicet; tertio, eum habere amplissimam judicandi potestatem; quarto, debere per se judicare, nec credere omnia suis consiliariis, prætoribus, judicibus, quin potius debere eis invigilare, eosque judicare, an sinceri sint, an muneribus sinant se corrumpi, an per gratiam et favorem jus dicant, etc. Sic enim omnes continet in officio, dissipatque sua vigilia suoque intuitu omne malum. Unde Ptolemæus Philadelphus septuaginta S. Scripturæ Interpretibus, uti refert Aristæas, singulis singulas quæstiones politicas proponens, hanc ei, qui ordine erat decimus quintus, proposuit: «Quid in regno potissimum observandum?» Ad quam ille: «Conservare, inquit, se a muneribus incorruptum, et magnam vitæ partem invigilare, justitiamque ante omnia colere, et hujusmodi amicos sibi comparare. Justos enim Deus amat.» Quinquagesimo quarto deinde hanc proposuit: «Quid regnum conservet?» Ad quam ille: «Cura, inquit, et meditatio, ne quid a rerum præpositis male agatur committaturque in plebem, quemadmodum facis cum tibi Deus præstantem intellectum præbeat.»

Hac de causa S. Ludovicus, inclytus Franciæ rex, singulis hebdomadis bis pro tribunali sedebat, ut causas viduarum et miserorum a senatoribus neglectas cognosceret, et decideret pari justitia ac clementia. Idem moriens Philippo filio inter alia monita hoc reliquit: «In administranda justitia esto severus et rectus, ut facias quæ leges decernunt, nec ab iis declines ad dexteram vel sinistram. Diligenter ausculta querelas pauperum, et satage ut veritatem intelligas. Non tibi sufficiat elegisse in judices meliores regni viros, sed insuper iis invigila et investiga, qua ratione officio suo fungantur.» Rex enim, qui omnia suis consiliariis vel officialibus credit, iis solium suum cedit, ac scabellum sibi diligit, in quo quasi puer vel pupillus sedens, ab illis se et regnum regi sinit: quæ res ipsi vituperium, officialibus invidiam, toti reipublicæ odium et indignationem creat.

Quarto, significat hæc phrasis regem, dum sic sedet in solio judicii quasi vicarius Dei, ab eo peculiariter illustrari, dirigi, corroborari ad dissipandum omne malum, juxta illud cap. XVI, vers. 10: «Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus.» Vide ibi dicta.

The king, therefore, is like the sun, whence the first king of the Persians was called Cyrus, that is, "sun" — for in Persian, Cyrus means this. First, just as the rising sun, gloriously seated in its chariot and throne, puts to flight the darkness and wild beasts, and indeed thieves, murderers, adulterers, and all other criminals who, fleeing the light, seek darkness to conceal their crimes, so likewise a just and wise king, by his gaze as if by sunlight, scatters all the shadows and darkness of sinners. Second, just as the sun traverses and illuminates each region of the earth in succession, to enlighten, warm, and fertilize them, so let the king from time to time visit his provinces; for by his presence he will scatter many crimes, settle many disputes and difficulties, refresh his subjects, hear them, comfort them, remove excessive burdens from them, and confer great benefits. "Princes should visit the distant parts of their empire more often. How often do we recall that the divine Augustus traveled to the West and East with Livia as his companion?" says Tacitus, Annals book 3. Indeed, if the King of Spain, at the beginning of the Belgian tumults, had gone to Belgium, as Charles V had done, or had been able to go, he would have quieted those disturbances which have lasted until now and are almost incurable. Diotogenes says excellently in Stobaeus, sermon 48 On Kingship: "To judge and distribute to each his due is the proper work of a king, who is as it were a god in the world." More divinely, St. Thomas, book 3 of On the Government of Princes, chapter 3, compares the king to the highest angel, who is enlightened by God in order to enlighten others.

Third, the sun places its throne, as it were, at the meridian: for there it shines more brilliantly and hurls its most powerful rays to all parts of the world, filling all things with its light and heat. So let the king place the throne of his judgment in the capital, so that situated in the middle of the kingdom as in a center, he may survey all the provinces of his kingdom as the circumference of his circle, and judge, and kindle them with zeal for justice and virtue. Fourth, just as the sun is pleasant, agreeable, and cheerful to strong eyes, but appears like lightning, disagreeable, and harmful to weak eyes, so the face of the king is joyful to the good and terrible to the wicked, so that by his very aspect alone they are struck and flee. What is said of the king, understand of any prince, prelate, rector, pastor, bishop, governor, indeed of any head of a household — for he is like a king in his own home and family.

Symbolice Auctor Catenæ Græcor.: Rex, inquit, sedens in solio judicii est Deus, qui in curia cœlesti residens inde omne malum prospicit, corrigit et dissipat. Rursum rex hic est Christus, qui in die judicii mala et malos omnes, quantumvis occulta et occultos, suo aspectu, voce et sententia auferet a terra, et relegabit in tartara. Ita Beda, Salonius et Hugo.

Mystice S. Augustinus, lib. De Corrept. et Gratia, cap. XIII, et alii: Rex, inquiunt, est Christus, qui jam ad dexteram Dei sedens, inde radiis gratiæ suæ illustrat mentes peccatorum, ab iisque omnia mala et peccata abigit, et ad Dei gratiam omnemque virtutem traducit, juxta illud Psalm. XLIV: «Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.» Ubi S. Augustinus: «Rex, inquit, a regendo dicitur: non autem regit, qui non corrigit. Ad hoc est Rex noster rectorum rex; quomodo et sacerdos a sanctificando nos, sic et rex a regendo nos.» Et paulo ante: «Sagittæ tuæ acutæ, Potentissime; populi sub te cadent in corda inimicorum regis.» Ubi S. Augustinus: «Occisus est inimicus Christi, ut vivat discipulus Christi; de cœlo emissa est sagitta, corde percussus est Saulus, etc. O sagittam acutam potentissimam, qua accepta cecidit Saulus, ut esset Paulus!»

Tropologice, Rex sedens in solio judicii est mens et ratio, quæ, dum in homine solium regni et judicii occupat, fugat et dissipat omne malum errorum et vitiorum, quod sensus et potentiæ cæteræ, præsertim concupiscentia, et appetitus tum concupiscibilis, tum irascibilis suggerit. Hinc rex dicitur quasi recte agens, ait Isidorus. Mens ergo dum recte agit, et cæteras potentias recte agere cogit, rex est. Quare qui sapit, menti dat suum regimen, non appetitui, non concupiscentiæ: mentem ergo in throno regali judicii collocet, ut illa cæteris potentiis imperet, illasque menti obedire compellat. Hac ratione regnum animæ quietum, nobile, sanctum et gloriosum nanciscitur. Ita R. Levi. Hinc illud: «Rex eris, si ratio te rexerit.» Audi S. Gregorium in Psalm. V Pœnit. vers. 23: «In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino: Per reges, ait, eos intelliges, qui animorum suorum motus secundum Dei voluntatem dirigunt, eisque regum more dominantur, dum in rationis eminentia quasi solio regali præsidentes, repugnantia quæque servituti subjiciunt, et pacatis omnibus, æquitatis leges et innocentiæ jura in seipsis disponunt.»

Salomoni succinunt cæteri Theologi et Philosophi. Antonius in Melissa, part. II, cap. I, citat S. Irenæum dicentem: «Rex omnis justus sacerdotalem obtinet ordinem,» id est auctoritatem, jus et officium, ut profana dissipet, sancta sanctificet; et Democritum dicentem: «Principem in rerum opportunitatibus uti decet ratione, adversus hostes audacia, benevolentia autem erga subjectos;» et Isocratem dicentem: «Gravis et metuendus fac videare, nihil eorum quæ fiunt inexploratum relinquendo; clemens autem leviora delictis supplicia statuendo;» et Diodorum dicentem: «Regem bene fungentem suo munere decet justum et magnanimum et veracem et liberalem in largiendo esse, ac quavis cupiditate majorem: supplicia leviora delicto, gratiam autem beneficio majorem referre, tum subjectis, tum amicis.» Et cap. VI, citat S. Chrysostomum dicentem: «Non in pretiosa veste et zona, nec in præconis voce cernitur princeps; sed in eo quod collapsa reficiat, quæ male constituta sunt, corrigat, ac in universos animadvertat, nec patiatur a potentioribus jus auferri.» Agapetus Diaconus Justinianum Imperatorem in Admonitorio ita commonefacit, num. 2: «Ceu gubernator vigilat perpetuo Imperatoris oculatissimus intellectus, continens tuto æquitatis clavos, atque expellens fortiter impetuosos iniquitatis fluctus, ut ne cymba mundanæ reipublicæ illidatur fluctibus iniquitatis.» Et num. 9: «Sollicitam Imperatoris animam speculi in modum abstergi oportet, ut divinis splendoribus semper coruscet, rerumque distincta judicia inde condiscat; nihil enim adeo facit, quæ peragenda sunt, conspicere, atque custodire eam perpetuo sinceram.» Et num. 27: «Tibi ipsi custodiendi leges impone necessitatem, cum non habeas in terris, qui te possit cogere. Sic enim tum legum præ te feres cultum ipse, ante alios eas reverendo; tum subditis constabit legum prævaricationem periculis non esse immunem.» Et num. 28: «Peccare et non cohibere peccantes juxta æstima. Si quis enim in ci-

vitate vitam quidem ipse traducat juste, toleret autem viventes inique, socius malorum apud Deum judicatur. Quod si velis bifariam approbari, ut pulcherrima quæque gerentes honora, ita teterrima patrantibus succense.» Et num. 30: «Terrarum orbis a Deo cum creditum tibi sit regnum, cave ne aliquo utaris ex pravis ad rerum administrationes. Quæ enim illi perperam fecerint, eorum rationem reddet Deo, qui peccandi facultatem ipsis indulserit. Magna igitur et diligenti cum perscrutatione magistratuum promotiones fiant oportet.» Et num. 36: «Ut dominium imperii tui facias decantabile, quantam habes adversus subditos peccantes iram, tantam habendam esse tibi adversus teipsum peccantem censeto. Nemo enim valet tanta pollentem potestate corrigere, nisi ratio propria, quæ ex ipso peccante moveatur.» Et num. 42: «Intenta mente auscultari debent rerum judices. Difficilis namque captu est justi inventio, facileque effugere solet non admodum attendentes. Quod si prætermissa dicentium eloquentia, dictorumque neglecta verisimilitudine, ad penitissimam intentionum profunditatem penetraverint, sic demum haurient quod ab ipsis quæritur; geminique insontes erunt delicti, neque ipsi honestum prodendo, neque aliis id, ut committant, concedendo.» Et num. 46: «Sicut oculus innatus est corpori, ita Imperator mundo adaptatus est, a Deo datus pro administratione rerum quæ usui sunt. Oportet igitur eum omnibus hominibus quasi propriis membris prospicere, ut proficiant in bonis, neu malorum offensaculo illidantur.» Et num. 48: «Esto subditis, piissime Imperator, et formidabilis ob excellentiam potestatis, et amabilis ob largitionem beneficentiæ; neque formidinem contemnent propter amorem, nec item amorem negligent ob formidinem; sed tam mansuetudinem præ te ferens haud aspernabilem, quam aspernabilem familiaritatem immiti severitate castigans.» Euripidis in Syleo aurea de principe vox est: «Justis sit æquus et justus; malis vero omnium maximus hostis in terra.» Et Isaiæ: Qui puniunt injustos, ii reliquis injuriam fieri prohibent.» Et Hyperidis: «Incipientibus malis obstruendæ sunt viæ.» Et Pythagoræ: «Qui de malis pœnas non sumunt, bonos affici volunt injuriis.»


9. QUIS POTEST DICERE: MUNDUM EST COR MEUM, PURUS SUM A PECCATO?

Hebraice, quis dicet: Mundavi cor meum, purus sum a peccato meo? Ita Symmachus; Septuaginta, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis libere dicere audeat (hoc est enim παῤῥησιάσεται, uti legunt Complutenses, S. Chrysostomus, S. Hieronymus, lib. I Contra Pelag., qui vertit, quis confidit, pro quo Romani et S. Augustinus repetunt καυχήσεται, id est gloriabitur) se mundum esse a peccatis? Unde liquet Septuaginta æque ac Nostrum pro זכיתי zickiti in piel, id est mundavi, legisse זכיתי zachiti in cal, id est, mundus sum corde meo; atque מהטאתי mechattati, id est a peccato meo, accepisse pro מחטאת mechattat, id est a peccato, ut iod non sit pronomen affixum, sed paragogicum, uti est alias sæpe.

Calvinus, lib. III Institut. cap. XIII, § 3, ex hoc loco et similibus contendit neminem in hac vita vere esse justum, ut cor habeat intrinsecus purum a peccato, sed illud semper infectum esse et inordinatum aliqua avaritia, sive aliquo pravo motu superbiæ, luxuriæ, similisve concupiscentiæ. Quare omnes ejus actus esse peccata: ac proinde non habere justitiam sibi intrinsecam, sed justificari per extrinsecam Christi justitiam sibi imputatam. Verum hæc est hæresis damnata ab Ecclesia et Concilio Tridentino, sess. VI, imo a S. Scriptura, in qua Christus ait: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt,» Matth. V, 8. Et David, Psalm. L, 12: «Cor mundum, ait, crea in me, Deus.» Et Psalm. CXVIII, 4: «Beati immaculati in via.» Et Paulus, Ephes. I, 4: «Ut essemus, ait, sancti et immaculati in conspectu ejus.»

Therefore interpreters explain this proverb of Solomon in various ways, all aptly, so that it may not seem to contradict the other sentences of Sacred Scripture already cited. First, Cajetan responds that in the Hebrew we have: "Who can say: I have cleansed my heart and purified myself from my sin?" As if to say: Who should proudly arrogate to himself and to his own powers justice and cleanness from sin, when this is the work of God, not of man, of grace, not of nature? Let him say therefore: God has cleansed my heart, not I. Second, St. John Chrysostom on Psalm 142, on the words of verse 2: "Do not enter into judgment with Your servant"; Gabriel Vasquez, II-II, disputation 200, chapter 4; and Salazar explain it thus: Who says, that is, who dares to say and boast that he is pure from sin? Hence the Septuagint translates: "who shall boast," that is, who shall boastfully proclaim that he has a chaste heart? What is censured here, therefore, is not a simple affirmation, but pride, boastfulness, and vainglory — because some, like the Pharisee in the Gospel, boast of their innocence or justice, and ascribe it to themselves, not to God. For even though some are just and clean of heart, they ought not to boast of it or vaunt themselves, both because this cleanness is not their own work but God's, and because he who is just today may become unjust tomorrow, and fall into sins through innate frailty, as most do fall.

Tertio, S. Augustinus in Psalm. CXLIX, Beda, Jansenius, Baynus et Bellarminus, lib. III De Justificat. cap. IV, hæc exponunt de incertitudine gratiæ, eamque hinc probant contra Hæreticos et Catharinum, qui volunt justos certo scire se esse justos et puros a peccato. Ut sit sensus, q. d. Nemo, quantumvis justus, certo scit se esse justum, hoc est, se esse in gratia et amicitia Dei: non enim habent testimonium infallibile suæ gratiæ et justitiæ, ac multa latent in fundo cordis occulta, quæ homo ipse non videt, nec perspicit, sed solus Deus. Hic sensus Vulgatæ versioni valde inhæret et consonat, æque ac textui Hebræo, qui habet, quis dicet: Mundavi cor meum, et purus sum a peccato meo? q. d. Quis certo scit, ut dicere et asserere audeat, se veram egisse pœnitentiam, ac per eam emundasse se a peccatis præteritis: præsertim in adolescentia, inquit Aben-Ezra, commissis? juxta illud: «De propitiato peccato noli esse sine metu,» Eccli. cap. V, 5.

Quarto, alii exponunt, q. d. Nemo potest diu vivere sine peccato saltem veniali. Esto enim quandoque justus sit purus ab omni peccato etiam veniali, ut cum recens est baptizatus, cum plene confessus est et absolutus, cum vehementes actus contritionis et charitatis elicit, tamen in hoc puritatis statu diu durare nequit, quin ex innato peccati fomite in illud relabatur, juxta illud Eccli. VII, 21: «Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.» Ita explicat S. Augustinus, lib. De Bono virg. cap. XLVIII, et S. Hieronymus, lib. I Contra Pelag., et S. Chrysostomus, conc. 3 De Lazaro. Huic expositioni favet hebræum זכיתי ziechiti; radix enim זכה zacha vel zachah significat mundum esse ab omni labe, seu vitio aut macula. Unde זך zach vocatur mundus, cui nihil labis aut vitii est admixtum, sincerus, clarus, irreprehensibilis; et זכוכית zecuchith vocatur crystallus, ob munditiem et claritatem trans-

parentem, ut sensus sit, q. d. Quis dicere audeat se habere cor plane purum ab omni labe, imo cor crystallinum, id est purum, sincerum, lucidum instar crystalli, cui nulla macula etiam levicula et venialis insit? q. d. Nemo.

Quinto, S. Chrysostomus in terræ motum et Lazarum, serm. 6, per peccatum accipit fomitem peccati, sive sordes concupiscentiæ reliquas ex peccato, quibus nemo in hac vita carere potest: Licet, ait, justus sit quis, licet millies sit justus, et ad culmen ipsum ascenderit, ita ut expers sit peccati, non potest esse mundus a sorde; licet millies justus sit, est tamen homo. Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis confidet mundum se esse a peccato? Propterea dicere in oratione jubemur: Dimitte nobis debita nostra, ut orationis consuetudine admoneamur illis nos obnoxios esse suppliciis. Etenim Paulus Apostolus, vas electionis, Dei templum, os Christi, lyra Spiritus, doctor orbis terrarum, qui terram et mare peragravit, qui peccatorum spinas revulsit, qui religionis semina jactavit, ille regibus opulentior, ille divitibus potentior, ille magis philosophus quam ipsi philosophi, ille disertior oratoribus, qui nihil habebat et omnia possidebat, qui mortem umbra sua solvebat, qui morbos suis vestimentis fugabat, qui trophæa erexit in mari, qui ad tertium usque cœlum raptus est, et in paradisum ingressus, qui Christum Deum prædicavit; ille dicit: Nihil mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum, I Corinth. IV, 4. Qui talem tantamque virtutum multitudinem acquisierat, ait: Qui autem judicat me, Dominus est. Quis ergo gloriabitur castum se habere cor, aut quis confidet mundum se esse a peccato? Impossibile est igitur ut ullus homo sit a peccato immunis. Quid enim ait: Justus est? misericors est? pauperum amans est? at vitium aliquod habet, vel importune contumeliis afficit, vel inani gloria ducitur, vel aliud quippiam tale agit; non enim recensenda sunt omnia.»

Porro hic fomes concupiscentiæ maxime cernitur in libidine et rebus venereis. Harum enim concupiscentia ita innata est homini, ut nemo possit habere ab eis purum cor, quin aliquando sentiat impuras et obscenas imaginationes, titillationes, motus, nisi id singulari dono alicui concedat Deus, uti concessit S. Thomæ Aquinati, qui fugata meretrice ad se sollicitandum immissa, orans et indormiens visus sibi ab Angelis cingulo castitatis præcingi, deinceps omni libidinis sensu caruit. Idem donum habuit noster B. Aloysius Gonzaga, ideoque Angelus est nuncupatus. Unde Septuaginta vertunt, quis gloriabitur castum (scilicet ab incestis et fœdis luxuriæ cogitationibus et stimulis) se habere cor? Harum remedium est humilitas humilisque gratiæ Dei invocatio. Unde

S. Augustinus, De S. Virgin. cap. LI: «Quod bonum (virginitatis), ait, quanto magnum video, tanto ei ne pereat futuram superbiam pertimesco. Non ergo custodit bonum virginitatis, nisi Deus ipse qui dedit; et Deus charitas est. Custos ergo virginitatis charitas; locus autem hujus custodis, humilitas. Ibi quippe habitat qui dixit super humilem et quietum, et trementem verba sua, requiescere spiritum suum, Isaiæ cap. LXVI. Fideliter enim dico: Facilius sequuntur Agnum, etsi non quocumque ierit, certe quocumque potuerint, conjugati humiles, quam superbientes virgines.»

Ratio a priori est, quod motus hujus appetitus et concupiscentiæ sint maxime homini carnali, æque ac cæteris animantibus, connaturales: quare sæpe rationem præveniunt, ita ut voluntas eos cogatur sentire invita, etsi consentire in ejus sit arbitrio. Jam enim perdidimus frenum justitiæ originalis, quo Adam hosce motus ita frenabat et cohibebat, ut exsurgere non possent, nisi eo vidente et volente. Igitur sicut ulcus, puta vomica, perpetuo putidum ebullit vomitque pus, et sicut cloaca jugiter exhalat fœtidos vapores, et sicut caminus ardens continuo ejaculatur fumum ignisque scintillas: sic pariter concupiscentia, luxuriæ præsertim, assidue exhalat fœdas imaginationes et motus libidinis.

Antistropha hujus sententiæ Salomonis est illa S. Joannis, epist. I, cap. I, 8: «Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.» Vide ibi dicta.


10. PONDUS ET PONDUS, MENSURA ET MENSURA, UTRUMQUE ABOMINABILE EST APUD DEUM.

q. d. Duplex et diversum pondus, duplex et diversa mensura, cum scilicet quis majori utitur dum emit, minori dum vendit, facit rem abominabilem Deo et hominibus, quia facit injustitiam, et evertit hominum societatem et commercia, quæ in justitia justisque ponderibus et mensuris consistunt. Vide dicta cap. XI, 1, et cap. XVI, 11. Hebraice est, lapis et lapis (quia lapidibus olim utebantur pro ponderibus), epha et epha, abominatio sunt ista ambo coram Domino, id est, ut Vatablus, diverso pondere uti, et diversa mensura uti, utrumque detestatur Dominus; Septuaginta, pondus magnum et pusillum, et mensuræ duplices immundæ sunt apud Dominum. S. Hieronymus in cap. XXV Ezechiel.: «Statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu Dei.»

Mystically, first Rabbi Levi explains: It is not lawful to add weight to truth so as to amplify it more than is right; nor to subtract from it so as to diminish it more than is right. Second, St. Gregory, homily 4 on Ezekiel: "Diverse weights," etc. "We know," he says, "that in the double weights of merchants one is larger, the other smaller; for they have one weight by which they weigh for themselves, and another weight by which they weigh for their neighbor — preparing lighter weights for giving, but heavy ones for receiving. Every man, therefore, who weighs what belongs to his neighbor differently from what belongs to himself, has diverse weights. Both are therefore abominable before God: for if he loved his neighbor as himself, he would love his neighbor in good things as he loves himself; and if he looked at himself as he does at his neighbor, he would judge himself in bad things as he judges his neighbor."

Tertio, Auctor Catenæ Græc. sic ex Septuaginta legit: «Statera parva et magna, aliaque et alia mensura, utraque coram Domino sunt immunda; sed ille quoque qui facit ea, in studiis suis præpeditur.» Quæ sic explicat: Mens mala dolosaque animi affectio, cujusmodi ea est, quæ oratione quidem utitur blanda et commoda, opus autem adfert nullum, vel tantum immundum, exsecrabiles sunt apud Dominum. Aut per parvam et magnam mensuram, in quavis re vel actione defectus et excessus denotatur; utrumque enim adjunctum habet vitium. Aut mensura duplici utuntur, qui ab aliis beneficia accipere volunt, paria tamen reddere animum nunquam inducunt. Qui enim facit talia, in manuum suarum operibus impeditur, hoc est, nullum felicem successum sortietur. Hæc ille.

Quarto, Cassianus sic ex Septuaginta legit et explicat, Collat. XXI, cap. XXII: «Pondus magnum et pusillum, et mensuræ duplices, immunda sunt apud Dominum utraque, et qui facit ea, in adinventionibus suis compedietur. Proinde non solum illo quo diximus, sed etiam hoc modo studendum est nobis, ut ne iniqua pondera in cordibus nostris, nec in horreis conscientiæ nostræ mensuras duplices habeamus, id est ne ipsi ea quæ districtionis regulam molliunt, remotiore indulgentia præsumentes eos quibus verbum Domini prædicamus, districtioribus præceptis et gravioribus, quam ipsi perferre possimus, ponderibus obruamus. Quod cum facimus, quid nisi duplici pondere atque mensura præceptorum Domini mercem frugemque vel appendimus, vel metimur? Rationem subjicit: Si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras dolosas ac mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur: Abominatio est Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bonum in conspectu ejus. Hoc etiam modo reatum dolosi ponderis duplicisque mensuræ evi-

denter incurrimus, si distinctiora quædam, quæ privatim per nostras cellulas exercere consuevimus, humanæ laudis cupiditate coram fratribus ostentemus, abstinentiores scilicet et sanctiores apparere affectantes humano conspectui quam divino.»


11. EX STUDIIS SUIS INTELLIGITUR PUER, SI MUNDA ET RECTA SINT OPERA EJUS.

Pro studiis suis hebraice est מעלליו maalalau, id est molimina, studia, cogitationes, machinationes, exercitia, consilia, adinventiones, occupationes. Radix enim עלל alal significat meditari, cogitare, conari, moliri, facere, designare, animi vim et potentiam declarare. Unde עליל olel vocatur puer, qui semper aliquid agit et molitur; et תעלולים taalulim vocantur ludicra, quæ machinantur pueri, quibus animi sui indolem et propensionem indicant.

Pro intelligitur hebraice est יתנכר iitnacker, quod proprie significat cognoscitur, intelligitur. Subinde tamen contrarium significat, scilicet occultatur, abscondit se, vel alienat se. Unde R. Levi et Aben-Ezra sic vertunt, in studiis suis occultat se puer, etiamsi purum et rectum sit opus ejus, q. d. Non facile cognoscitur natura pueri ex operibus. Nonnulli enim pueri astuti sunt dissimulatores et fallaces, ita ut tegant sua studia et consilia. Unde fit ut ea quæ agunt in fronte probitatis speciem præbeant; eorum vero mens impura sit, et sceleribus scateat. R. Emmanuel vertit, in operibus suis alienum se præbet puer, q. d. Subinde pueri alios se præbent in pueritia, quam futuri sint in virili ætate; mutant enim indolem et mores, et alienant se a moribus quos habituri sunt in senectute. Aut potius, q. d. Puer, cum munda et recta opera exercet, alienat se ab infantia et ætate puerili, quia super ætatem præclare se gerit, ut non tam puer, quam vir vel senex esse videatur.

Verum יתנכר iitnacker proprie significat cognoscitur, intelligitur, itaque hic vertendum esse patet ex antecedentibus et sequentibus; sic enim plana et clara fluit oratio, q. d. Ex studiis suis cognoscitur puer, qualis futurus sit vir. Si enim munda et recta sint opera ejus in pueritia, verisimiliter talia quoque erunt ejusdem in virili ætate. Aut: Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint, id est futura sint, opera ejus in senectute; τὸ enim sint non est in Hebræo: Hebræi enim subintelligunt verbum substantivum. Unde hic subintelligas tam erunt, aut futura sunt, quam sint.

Rursum, iitnacker descendit a nachar, quæ radix uti litteris, ita et significatione alludit ad כרת cara, id est fodit, perfodit; dum enim oculus corporis vel mentis quid cognoscit et perspicit, videtur idipsum sua acie penetrare et perfodere. Unde Plato censuit visionem fieri emissione specierum ex oculis ad rem visam penetrandam, et quasi perfodiendam; licet verius Aristoteles et Peripatetici censeant visionem fieri non emissione, sed receptione specierum ab objecto: per illas enim res visa penetratur, et quasi perfodi-tur ab oculo. Quare, sicut thesaurus, vel venæ auri et argenti a peritis vestigantur et inveniuntur; sciunt enim certa signa, ex quibus cognoscunt ibi latere aurum, v. g. si superficies terræ extima herbas et germina non proferat, sed sterilis sit et glabra; si color terræ accedat ad colorem auri, si in ea ramenta vel venæ auri argentique appareant, uti docet Gregorius Agricola, lib. I De Re metallica. Unde Plinius, lib. XXXIII, cap. IV: «Montes Hispaniæ, ait, aridi sterilesque, et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono (auro) coguntur fertiles esse.» Additque: «Aurum qui

first of all remove the 'segulum' — for so is the indicator called; it is a channel in which the sands are washed, and from what settles a conjecture is drawn, so that sometimes it is found right at the surface of the earth, with rare good fortune." The segulum is a type of earth on the top soil from which miners recognize that a vein of gold lies beneath. Therefore, having seen these signs, they dig through the earth and extract the hidden gold. So similarly, children in childhood give signs and samples of future probity, which shrewd men seek out and as it were dig through. These signs are: if their works are clean, that is, pure from all wantonness and impurity; and right, that is, free from fraud, pretense, simulation, deceit, lying, wickedness, and malice. From these, shrewd men conjecture that their works in manhood will be similar, indeed greater and heroic. And so nature preludes in children what it will produce in men, according to that verse of Ovid: "Heavenly genius rises swifter than its years, And suffers the hard losses of ungrateful delay."

Sic S. Ambrosius puer, rebus sacris se oblectans, prælusit se fore sacerdotem, imo Episcopum; unde et manum osculandam sorori præbuit, edixitque se fore Episcopum. Sic S. Thomas Aquinas infans volvebat chartas, ac præsertim unam in qua scriptum erat: «Ave, Maria,» illamque sibi a nutrice arreptam omni studio reposcit, ac redditam transglutivit, qua re portendit se fore libris et cultui B. Virginis addictum. Sic S. Nicolaus infans, feria quarta et sexta abstinens a sugendis matris uberibus, futuræ abstinentiæ et sanctitatis specimen dedit. Plura hac de re exempla recensui II Timoth. III, 15.

Hinc Spartani pueris exhibebant instrumenta artium omnium, et illis ad quæ sponte accurrrebant, quibusque se occupabant, eosdem applicabant; in illis enim ad quæ indoles naturæ fert hominem, quisque excellit. Significat ergo Salomon ex pueritæ indole et moribus fere deprehendi, qualis totius vitæ deinceps futura sit ratio. Intellige gnomen hanc communiter et ut plurimum veram esse, at non semper, tum quia pueri subinde vafri dissimulant interna sua consilia; tum quia subinde a seipsis degenerant, præsertim cum in malos incident socios, ut alii prorsus sint viri, aliaque agant et appetant quam fecerint pueri. Sed ut plurimum qualis quis est in pueritia, talis quoque est in virili ætate. Quocirca omnes Theologi et Philosophi, ac nominatim Plato et Aristoteles in Politic., docent summam in Republica habendam esse curam puerorum, ut recte instituantur: pueros enim esse seminarium Reipublicæ; quales enim formantur pueri, tales evadunt viri. Monet ergo parentes et magistros hic Salomon, ut in puerorum indolem invigilent, eorumque vitia et propensiones indagare satagant, ut deinde eas corrigere, et in virtutes flectere queant.

Porro codices Septuaginta hic variant. Complutenses enim legunt, in studiis suis impedietur adolescens, cum sancto, et recta via ejus, q. d. Vir sanctus impediet et coercebit prava adolescentis studia, ejusque vias et actiones moderabitur, et rectas efficiet; Romani, in adinventionibus suis impedietur adolescens; cum sancto, et recta via ejus, id est, ut clare vertit Auctor Catenæ Græcor.: «Adolescens, cum sancto familiariter conversans, rectam faciet viam suam.» Cassianus, Collat. XXI, cap. XXII, et alii aliter dispungunt; priorem enim partem versus referunt ad versum præcedentem hoc modo: «Pondus magnum et pusillum, et mensuræ duplices immundæ sunt apud Dominum, et qui facit ea, in adinventionibus suis compedietur,» id est capietur vinculis, constringetur et punietur. Deinde subdunt quasi novam sententiam: «Adolescens cum sancto (si versetur); recta erit via ejus.»


12. AUREM AUDIENTEM, ET OCULUM VIDENTEM, DOMINUS FECIT UTRUMQUE.

Septuaginta vertunt, auris audit et oculus videt, Dominus fecit et utraque, vel utrumque est opus Domini, ut vertit Auctor Catenæ Græc., qui primo, sic explicat, q. d. Ut oculus, qui recte videt, videt opera Domini: ita auris quoque, quæ recte audit, audit mirabilia ejusdem Domini. Utrumque ergo fit opera et operatione Domini, q. d. Deus dedit homini non solum potentiam videndi et audiendi, sed et rectum ejus usum, tum physicum, ut scilicet auris recte sonos et sonorum discrimina percipiat, oculus vero recte colorum omnium species videat et discernat; tum potius ethicum, ut scilicet aure utamur ad audiendum honesta, casta, sancta, oculis utamur ad eadem intuendum. Unde inferendum relinquit hominem Deo in hoc recto sensuum usu gratias agere, obsequi et obsecundare debere, ut iis utatur ad Dei honorem et beneplacitum, scilicet ut aures non aperiat nisi ad audiendum Dei legem, psalmodiam, officia divina, scientias et res honestas, etc.; oculos vero non pandat nisi ad intuendum creaturas Dei, ut ex iis Creatorem agnoscat et laudet. Hoc enim fine Deus homini oculos et aures dedit. Vide S. Chrysostomum, homil. 11 in epist. ad Romanos, et homil. 22 in I ad Corinthios.

Secundo, noster Salazar apposite hunc versum refert ad præcedentem. Nam cum præmiserit Salomon, inquit, ex primis studiis et conatibus pueri ingenium et indolem deprehendi, an docilis ad audiendum, et acris ad speculandum sit; apte quidem subdit: «Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque,» q. d. In his non intercedit consilium aut libertas; quod enim quis ad audiendum sit docilis, et ad speculandum acris, pars naturæ est a Deo ipso creata, atque adeo in pueris etiam qui nondum consilii et rationis compotes sunt, non parum elucet. Itaque «in animo scintillæ sunt, quæ præceptoris spiritu excitatæ, generosum disciplinæ fomitem arripiunt: alioquin algidum in cinerem ne-

quidquam flaveris,» ait Petrarcha, Dialog. 81. Levi: «Hi duo sensus, ait, visus scilicet et auditus, peculiarem præ cæteris operam præstant, ut vir quoad mores et animi sensa absolutus veraxque evadat.» Et Vatablus: «Audientem, ait, scilicet præcepta, et videntem quæ bona sunt, utrumque facit Dominus.» Alii hæc referunt ad bonam obedientiæ politiam. Hæc enim existit, cum Superiores oculo, id est bonis consiliis, omnia administrant, et populus aure obedienti eis paret, q. d. Utrumque est Dei donum et benedictio; nam in utroque consistit reipublicæ et cujusvis collegii vel congregationis columen, salus et felicitas.

Tertio, alii hæc referunt ad Deum, q. d. Deus dedit homini oculos ad videndum, aures ad audiendum; quanto magis ipse oculos habet oculatissimos, et aures ad audiendum acerrimas, juxta illud Psal. XCIII, vers. 9: «Qui plantavit aurem, non audiet; aut qui finxit oculum, non considerabit?» Contra eos qui vers. 7 dixerunt: «Non videbit Dominus; nec intelliget Deus Jacob.» Et: «Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat,» Job. XXII, 14. Significat ergo omnia nuda et aperta esse oculis Dei lucidissimis, et auribus auritissimis. «Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur,» Sapientia, I, 10. Huc facit illud Plinii, lib. II, cap. VII: «Deus totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui.»

Quarto, plenius et profundius noster Hieronymus Prado in Ezech. cap. XII, vers. 2: Oculo videre, inquit, est perspicue et aperte cernere; aure audire, est percipere et tenere recte quæ audis; idem est videndo videre, et audiendo audire. Ratio hujus significationis est, quia ii ablativi, infinitivi, vel gerundia augent et complent actionem verbi, importantque modum quo fieri solet; quoniam visio fit mediante luce, et auditio excipiendo et tenendo verbum quod profertur, inde videndo videre, est dilucide cernere; et audiendo audire, est recte tenere; sicut etiam ore loqui, vel loquendo loqui, est cordate loqui, vel ex præmeditato, quia vere verbum oris est id quod mente concipitur et cogitatur. Quoniam ergo sensus hi sunt ministri intellectus et voluntatis, heris suis per omnia similes (nam visus et intellectus claritate delectantur et operantur: auris et voluntas suavitate et bonitate capiuntur); inde est ut pro intellectu non excæcato usurpetur oculus videns, et auris audiens pro voluntate non obdurata affectu aliquo immoderato apud Matth. XIII, 9, et in Apocal. XIII, 9: «Qui habet aures audiendi, audiat,» id est voluntatem morigeram et obedientem. Inde illud Psalm. XVII, 43: «In auditu auris obedivit mihi.» Et Proverb. XX, 12: «Oculum videntem, et aurem audientem, Dominus fecit utrumque,» id est doctorem eruditum, et auditorem verbi docilem esse, opus Dei est ex æquo mirabile. Meminit autem horum sensuum, quoniam, ut notavit Polychronius, visus et auditus tantum recipiunt admonitionem; aut enim cernentes aliorum calamitatem ad sanitatem revertimur, aut audientes divinas leges diligentiores in studio virtutis efficimur, neque est alius præterea sensus, qui ad pietatem inducat. Hæc Prado.

Accedit R. Salomon: «Divinum opus, ait, sunt aures et oculi mortalium; summopere delectatur Deus auribus reprehensionem audientibus, oculisque rerum eventum prospicientibus.» Et R. Levi:

Aures ad institutionem auscultandam, oculi vero ad ea contemplanda, quibus corrigimur, procreati sunt a Deo; quamobrem ne diligas somnum, oculi enim non nisi ad somnum statis horis capessendum sunt effecti, cum postea penetrandis ac arripiendis disciplinæ institutis vacare debeant. Redit ad vetandam socordiam; hujus enim comes, imo parens est somnus, vel potius dilectio et amor somni. Somnus enim naturalis est, et naturæ debitus; et amor somni fere vitiosus est, quia nimius. Dormire, inquit Cajetanus, necessitatis est; sed diligere dormitationem voluntatis est ac pigritiæ, et hic affectus longiorem efficit somnum quam opus sit. Qui enim amat dormire, pergit dormire in multam lucem, nec exsurgit, sed somno indulget, donec torpori suo satisfaciat, juxta illud S. Dominici Loricati: «Somnus somnum adescat, vigilias vigilias pariunt.» Sensus ergo est, q. d. Noli diligere somnum, nec ei ad pigri corporis libitum indulgeto, ut lucem et tempus labori destinatum otiando et dormitando transigas, ne ex otio in egestatem incidas, illaque te opprimat, et fame emaciari, imo mori cogat; quare aperi oculos tuos, expergiscere, somnum excute, labora ut victum tibi pares, ac satureris


13. NOLI DILIGERE SOMNUM, NE TE EGESTAS OPPRIMAT: APERI OCULOS TUOS, ET SATURARE PANIBUS.

Pagninus, satura te panibus: saturare, id est saturaberis. Sæpe enim apud Hebræos imperativus ponitur pro futuro, ut Psalm. XXXIII: «Accedite ad eum, et illuminamini,» id est illuminabimini. Pro ne te egestas opprimat, hebraice est פן תורש pen tiuvares, id est ne hereditate priveris, ne depaupereris. Radix enim ירש iaras significat hæreditare et possidere, sed in niphal est contrariæ significationis, et significat hereditate depelli ac depauperari, cum quis ex Crœso fit, non Cyrus, sed Irus et Iro pauperior. Est metalepsis; ex somno enim intelligitur desidia, ex desidia otium, ex otio laboris fuga, quæ parit egestatem. Vice versa, ex apertione oculorum intelligitur vigilia, ex vigilia surrectio, ex surrectione labor, qui parit saturitatem, id est rerum abundantiam. Hæc enim instar catenæ connexa sunt, unumque alteri velut annulus annulo inseritur et innectitur, ut ex uno cætera inferas et intelligas.

Aben-Ezra hunc versum nectit præcedenti, q. d. Aures ad institutionem auscultandam, oculi vero ad ea contemplanda, quibus corrigimur, procreati sunt a Deo; quamobrem ne diligas somnum, oculi enim non nisi ad somnum statis horis capessendum sunt effecti, cum postea penetrandis ac arripiendis disciplinæ institutis vacare debeant.

panibus, id est abundes omni re ad victum necessaria vel opportuna; panis enim Hebræis quemlibet cibum significat.

Mystice, q. d. Excute somnum desidiæ ac concupiscentiæ, ac bonis operibus te dede, ut victum spiritualem tibi compares, quo vivas in omnem æternitatem. Victus hic est Eucharistia et S. Scriptura in præsenti vita, ac gloria et felicitas perpetua in futura. Ita Beda: «Noli, ait, diligere somnum peccati et inertiæ, de quo Apostolus ait: Hora est jam nos de somno surgere, ne te, si non bene vigilare noveris, egestas opprimat in futuro: illa scilicet gravissima egestas, ubi ne stillam aquæ unam sitiens invenire queas, nec oleum exstinctis lampadibus infundere. Aperi oculos tui cordis ad vigilias sanctas, ac saturitatem tibi gaudiorum cœlestium bene vivendo conquire.»

Septuaginta alio abeunt, vertunt enim, noli diligere detrahere, ne extollaris; aperi oculos tuos, et implere panibus. Quod aliqui explicant de furto, quod comes, imo filia est somni, otii et desidiæ, q. d. Noli otiando detrahere et furari res et opes proximorum, ne extollaris in patibulum, et suspendaris. Verum pro detrahere græce est καταλαλεῖν, quod significat detrahere non opibus, sed famæ: obloqui, deblaterare, criminari. Igitur hebræum שנה scena, quod proprie somnum significat, a radice ישן iaschan, id est dormivit, Septuaginta vertunt detractionem, a radice שנה schana, id est mutavit, alteravit, id est detraxit famæ. Detractor enim solet res aliter narrare quam gestæ sint, itaque eas mutare et alterare in pejus, imo fingere et mentiri. Unde cap. XVII, vers. 9, dicitur: «Qui celat delictum, quærit amicitias; qui altero sermone repetit (hebraice שנה schana, id est mutat), separat fœderatos.» Noli ergo detrahere et obloqui proximo, ne extollaris, id est, noli alterum criminando deprimere, ut te extollas. Radix enim detractionis est superbia, qua quis ut se extollat, alium sibi æqualem vel æmulum vituperando deprimit. Unde S. Hieronymus, vel potius Paulinus ad Celantiam: «Nulli unquam, ait, omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabiliorem videri velis; magis tuam vitam exornare disce, quam alienam carpere.» Adde etiam Hieronymum in epist. ad Rusticum: «Vilium satis hominum est, et suam laudem quærentium, alios viles facere; quia alterius vituperatione se laudari putant. Et cum suo merito placere non possint, placere volunt in comparatione malorum.»

Pro ne extollaris græce est μὴ ἐξαρθῇς, quod Complutenses et Regia Biblia vertunt, ne pereas; Cyprianus, lib. III Testimon., ne extollaris; licet nonnulli codices habeant, ne eradiceris. Verum huic Septuaginta versioni, puta detractioni famæ, non satis respondet id quod additur: «Aperi oculos tuos, et saturare panibus;» ac hebræum שנה scena semper alibi somnum significat, non detractionem: quare Vulgata versio, uti aptior et verior, anteferenda est.


14. MALUM EST, MALUM EST, DICIT OMNIS EMPTOR: ET CUM RECESSERIT, TUNC GLORIABITUR.

Hebraice יתהלל yithallel, id est laudat se et jactat, quod rem pretiosam vili emerit. Pro malum hebraice est רע ra, pro quo Chaldæus aliis punctis legens דרע rea, id est socius, vertit: socius ad socium dicit quod emit, et tunc gloriatur et prædicat; Hebraice est, malum, malum, dicit emptor, et abiens sibi laudabit se. Redundat more Hebraico τὸ sibi, q. d. Cum rem emit, illam habet in honore et pretio. Aut τὸ sibi emphasim habet, q. d. Cum recesserit, sibi rem vili emptam vindicans, tunc gloriatur. Id enim per aposiopesin intelligi patet ex sensu et mente sententiæ. Quidam vertunt, cum vero amiserit, tum laudat. Res enim, cum possidentur, vilescunt; cum vero amittuntur, habentur in pretio et anxie requiruntur. Hic est hominis genius. Unde R. Levi: «Longe dissimilis, ait, est possessio sapientiæ ab aliarum rerum possessione: cum enim cætera argenti pretio æstimentur, ea ab emptore deprimuntur, et vitii insimulantur, pretioque paria negantur quod venditor exigit; postquam autem hic discesserit, merces dilaudat, seque eas non emisse dolet, atque ideo vilia videntur quæ obtineret, et optima quibus careat. Secus vero prorsus contingit in sapientia comparanda: nec enim eam quis sibi utilem arbitratur, nisi cum illam sit adeptus.»

Now first, Baynus refers this to the labors, hardships, and dangers that merchants undergo in order to grow rich, as if to say: many bad things, that is, many troubles, cares, and pains, merchants undergo to acquire merchandise and wealth; but when they have acquired them, they rejoice and boast. Hence that verse of Horace: "The tireless merchant runs to the farthest Indies, Fleeing poverty through the sea, through rocks, through fires." Hence mystically Salonius, and from him the Glossa, says: "He who desires eternal rewards says: it is bad, it is bad — because in the present he must endure, so that when he has departed from the world, he may boast, seeing that the sufferings of this time are not worthy to be compared with the future glory which will be revealed in us."

Accinit etiam Hugo Cardinalis, qui non tam ad laborum tolerantiam, quam ad pœnitentiam hanc gnomen refert. Mystice, inquit, exponitur de eo qui nummo pœnitentiæ merces emit cœlestes; malum est, dicit, id est nimis carum, nimis molestum pœnitere, et cum emptor, id est pœnitens recesserit a foro pœnitentiæ in domum cœlestis patriæ, tunc sane gloriabitur, quia bonum forum habuit. Addit etiam merces cœlestes non tam ideo caras videri, quia multis constent laboribus, quam ex eo, quia nondum explicatæ sunt.

Huc accedit expositio R. Salomonis: «Qui sacræ legis, ait, cognitione dives per ærumnarum flagellorumque flagella, illud sæpe queritur, et heu clamitat ob hunc cruciatum et angustiam; verum ubi sapientia cumulabitur, labores, quibus functus est, sibi gloriosos prædicabit.»

Secundo, idem Baynus: Exemplo mercatorum, qui merces emptas laudant et jactant, sic etiam, ait, in sapientia comparanda fit, q. d. Malum est, malum est (id est, nimis carum pretium venditor exigit), dicit emptor, et, cum recesserit, tunc gloriabitur, hebraice, et cum recesserit, tunc gloriabitur. — Hebraice


15. EST AURUM ET MULTITUDO GEMMARUM; VAS AUTEM PRETIOSUM LABIA SCIENTIAE.

q. d. Aurum est pretiosum, et multitudo gemmarum est pretiosa; at longe pretiosiora sunt labia plena scientiae. To enim pretiosum in priori membro intelligitur, et ex posteriori membro per zeugma repetendum est, q. d. Homines aurum et gemmas magno habent in pretio; at ego verum et summum rerum pretium colloco in corde et ore erudito. Hoc enim fundit auri massas et tot gemmas, quot sententias. Cum enim de castitate disserit, fundit aureas gnomas, et quasi smaragdos virginitatis. Cum de temperantia ratiocinatur, fundit amethystos sobrietatis. Cum de amore Dei, fundit carbunculos charitatis. Cum de patientia, fundit jaspides fortitudinis. Cum de constantia, fundit adamantes martyrii, etc. Per scientiam enim hic et toto hoc libro non speculativa, sed practica intelligitur, quae in prudentia et virtutum studio consistit.

Per vas phrasi Hebraea accipe organum et instrumentum. Unde Auctor Catenae Graecorum pulchre ex Septuaginta vertit, exstat aurum, exstat pretiosorum lapidum copia, at plus utroque honoratum organum sunt labia intelligentiae. Hebraea habent, est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae: Syrus, et vasa pretiosa et labia scientiae. Chaldaeus hunc nectit versui praecedenti, quasi sint verba emptoris, qui cum tolerando multa mala, id est labores et aerumnas, comparavit scientiam, gloriatur, praedicat et dicit: «Est aurum et multitudo margaritarum pretiosarum, et vasa pretiosa labia scientiae,» q. d. Parvo malo et labore comparavi mihi scientiam, quae pretiosior est gemmis et auro. Sic et R. Levi.

Jam primo, R. Levi sic exponit, q. d. Sunt qui auro et lapidibus pretiosis abundant, sed tamen res pretiosae, ut sunt labia scientiae, non sunt illis.

Secundo, Baynus, q. d. Facile sibi comparat opes, aurum et multas margaritas et vasa pretiosa, qui pollet scientia labiorum, hoc est, vir sapiens et eloquens facillime potest ditescere: ut jam juvenibus debeat prima cura haberi de sapientia, non de mercatura, aut aliis artibus quibus opes acquirentur. Facile est, dicebat olim Thales Milesius, philosophis ditescere, si velint: id quod re ipsa ostendit: nam perspecta per cursum siderum olei futura caritate, omnes totius provinciae comparavit olivas; quare dives admodum evasit.

Tertio, melius Cajetanus ex Hebraeo censet hic pretium scientiae comparari pretio auri et margaritarum. Copula enim et Latinis, ac magis Hebraeis, saepe est nota comparationis. Unde Vatablus vertit, et velut vas pretiosum est sermo scientiae, id est sermo doctus et eruditus.

Quarto, profundius Noster, Septuaginta et alii pro et vertunt, autem; Hebraeum enim vau, id est et, saepe Hebraeis est adversativum significans autem. Unde Tigurina vertit, os scitum auro, gemmis ac pretiosis vasis pretiosius est. Haec versio verbo tenus liberior est, sed sensum fere adaequat. Igitur scientia hic non tantum confertur, sed antefertur auro et gemmis, q. d. In auro laudatur fulgor, soliditas, pretium; at magis fulget, magis solida, constans et pretiosa est scientia, id est prudentia, virtus et sapientia. Tagus et alii nonnulli fluvii, sed pauci et eximii, sunt auriferi, vehuntque ramenta auri: at magis auriferi sunt labia sapientis; vehunt enim aurum sapientiae, virtutis et charitatis. Talia fuere labia S. Joannis Constantinopolitani Patriarchae, qui proinde cognominatus est Chrysostomus, id est aureum os: et B. Petri Ravennatis, qui inde dictus est Chrysologus, id est aureus sermo, ob eloquii suavitatem et elegantiam. Unde a Sixto III Pontifice Maximo jussu S. Petri Apostoli, et S. Apollinaris primi Ravennatium Episcopi, illi in somnis apparentium, aetate licet juvenis, creatus est Ravennae Archiepiscopus. Sic S. Athanasii, Basilii, Nazianzeni, Ambrosii, Hieronymi, Augustini aurea, imo gemmea, erat sapientia et eloquentia.

Margaritarum omnis laus et «dos in candore, magnitudine, orbe, laevore, pondere consistit,» ait Plinius lib. IX, cap. xxxv. Ita vir sciens, id est sapiens et eloquens, praesertim Apostolicus, candoris laudem habet in castitate, magnitudinis in magnanimitate, orbis sive orbiculatae et rotundae figurae in animi resignatione et obedientia, laevoris in modestia et morum compositione, ponderis in gravitate et prudentia. Vide 13 dotes margaritarum, quas viris Religiosis et Apostolicis applicavi Apoc. xxi, 21.

Porro Hebraeum פנינים penimim, non tantum margaritas sive uniones, sed et lapides pretiosos, ut vertunt Septuaginta, sive gemmas, ut vertit Noster, significat. Igitur vir sapiens et eloquens dotes habet carbunculi, sapphiri, berylli, adamantis caeterarumque gemmarum, quas recensui Apoc. xxi, 19 et seq. Aliqui penimim vertunt, penitissima vel intima, tum quia uniones intimae sunt suae conchae, tum quia ex intimo et profundissimo mari eruuntur; inde enim nautae eas expiscantur. Sic profundum est cor sapientis, et quasi pelagus inexhaustum sapientiae, ex qua auditorem sapientiam expiscari assidue usque ad fundum convenit, ut penetret intima ejus sensa, ac dictorum et sententiarum ejus profunda arcana scrutetur. Hoc est quod dixi cap. III, 13: «Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.» Rationem subdit dicens: «Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi, et purissimi fructus ejus; pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari.» Et cap. viii, 19: «Melior est fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.» Vide ibi dicta; et Job. cap. xxviii, 15: «Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus,» etc.

VAS AUTEM PRETIOSUM LABIA SCIENTIAE. — Vas, id est primo, organum promens et suavi quasi harmonia modulans scientiam; secundo, vas, id est, hominis supellex et divitiarum pars: omnis enim supellex Hebraeis vas dicitur, ait Jansenius; tertio, proprie vas, puta dolium, amphora, crater aut cyathus continens ornansque sapientiam rem pretiosissimam. Igitur to vas notat primo, quod, sicut vas, puta dolium vel crater, plenus est vino, sic cor et os sapientis plenum est scientia; secundo, sicut crater impletur vino, ut convivis propinetur: sic sapiens non sibi soli sapit, sed sapientiam suam ore et labiis aliis propinat et communicat; tertio, sicut crateres e quibus divites hauriunt et bibunt vina, solent affabre elaborari, auroque artificiose ornari, et gemmis distingui ac quasi ocellari, tum ad ornatum, tum ut suaviorem efficiant potum: sic pariter sapiens affabre dicta sua sermonesque elaborat, distinguit, disponit, concinnat, ut videatur esse crater quidam concinnus et affabre compositus. Sapientia enim et eloquentia maxime consistit in ordine et apta rerum sententiarumque dispositione, compagine ac nexu. Sic enim fit concinna et apposita quasi structura et fabrica, ut ab auditoribus perspici possit et capi, itaque in eorum animos influat et persuadeat ea quae virtutis et salutis sunt. Sicut enim exercitus decor et robur consistit in castrorum acie rite disposita et ordinata; haec enim hostibus est impenetrabilis, ideoque invicta et victrix omnium, cum turba inordinata et confusa se invicem impediat, et hosti proterendum objiciat: sic pariter orationis energia et vis consistit in apta eorum quae dicuntur serie et dispositione, ut quaelibet res et ratio suo ordine collocetur, ubi plus habitura est ponderis et efficaciae, suave ac decoris et elegantiae: sic enim animos audientium docet, delectat, movet et penetrat, ut ei resistere nequeant. Vide Ciceronem in Oratore.

Hinc Themistocles ad regem Persarum fugiens, cum coram eo peroraret, dixit orationem similem esse picturatis stragulis, quae, dum explicantur, rerum pictarum ordinem et concinnitatem ostentant. Ita Plutarchus in Apophthegm. Augustus vero Caesar, scribens ad suum Maecenatem, taxavit ejus in stylo lasciviam, et in compositione insolentiam; unde eam imitando repraesentans, hanc subjecit clausulam: «Vale mel gentium, ebur ex Etruria, laser Aretinum, adamas Lupernas, Tiberinum margaritum, Cilniorum smaragde, jaspis figulorum, berylle Porsennae, carbunculum habeas malagma moecharum.» Ita Suetonius in Augusto.


16. TOLLE VESTIMENTUM EJUS QUI FIDEJUSSOR EXSTITIT ALIENI; ET PRO EXTRANEIS, AUFER PIGNUS AB EO.

Fidejussor alieni est, qui fidejubet, sive spondet pro alieno, id est extraneo: hunc enim significat hebraeum zar. Rursum pro extraneis hebraice est pro extranea, vel incognita, scilicet non re, sed femina; hanc enim significat hebraeum nochria, pro quo Regia et alii codices melius cum Vulgata et Pagnino legunt, nochriim, id est extraneis. Perperam enim Rabbini puncta supposuerunt, ac pro nochriim punctant nochriam; nochriam enim Hebraeis non est usitatum nihilque significat, quanquam ipsi id fecerint bono fine, ut scilicet innuerent veram lectionem esse nochria, uti notatur in margine.

Sensus ergo est, q. d. Si quis sibi fidejubeat pro extraneis, puta pro extraneo viro vel extranea et incognita femina, ut tibi consulas, tuamque rem assecures, accipe ab eo pignus, adeoque si aliud non habeat, accipe vestem ejus in pignus, ut, si uterque vel alteruter fidem fallat, aut solvendo non sit, ex pignore rem tuam recuperes. Ratio est, quod anceps et lubrica sit negotiatio cum extraneo, utpote non satis cognito, et remote habitanti: quocirca si debitum solvere nolit, aut non possit, elabitur, et ad suos redit; unde a creditore ad solvendum cogi nequit: civem et vicinum ad civitatis magistratum cites, externum si cites, aufugiet. Sic Gallus Hispanum, Germanus Polonum, Anglus Scotum, Italus Graecum difficulter coget ad debitum praestandum: si enim cogere velit, debitor in suam Hispaniam, Poloniam, Scotiam, Graeciam redibit, itaque manus creditoris effugiet. Quis enim eum in oris tam remotis requiret? aut quis ei litem apud suos intentare audeat? Quare qui sibi consultum velit, fidejussorem pro extraneo exigat, pignusque ab eo accipiat, ut securius et citius debiti solutionem extorqueat. Extraneo enim tardante, vel tergiversante, solvere tarda, quoque, vel tergiversatur solvere ejus fidejussor, non enim vult ex suo alienum debitum dependere. Quare ut eum cogas cito et secure sponsionem suam praestare, pignus ab eo tolle, praesertim si ipse quoque fidejussor sit extraneus, ut ex Hebraeo verti potest; Hebraei enim carent casibus, unde idem nomen quemlibet casum significat. Hinc Tigurina vertit, si alienus spoponderit, eripe vestem ejus, ut pro extraneo sit pignus ejus. Melius tamen Noster vertit in genitivo, sponsor sive fidejussor alieni, hoc est extranei. Sequi-

enim: Et pro extraneis, pignus aufer ab eo.

Hunc esse sensum liquet ex cap. xxvii, vers. 13, ubi in Hebraeo eadem ad verbum est sententia; que hic, ibique Noster vertit, tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo; et pro alienis aufer ei pignus. Porro si pignus hoc esset pauperis, puta vestis in qua pauper dormire solebat, ante vesperam ei reddendum erat; mane tamen rursus illi auferri poterat juxta legem veterem latam Exodi xxii, 26. Quanquam illa lex proprie spectat ad pauperem debitorem, ex mutuo praesertim, ut patet ex vers. 25, non ad fidejussorem, licet a pari ad eum extendi queat: fidejussor enim est debitor ejus pro quo fidejussit. Unde Deut. xxiv, 10, extenditur ad debitorem quemlibet, qui rem aliquam alteri debet quomodolibet.

Hic versus nunc deest in Septuaginta Romanis et caeteris; Complutenses tamen (indeque Regii) qui in Septuaginta suppleverunt illa quae deerant, imo Septuaginta accommodarunt Hebraeo et Vulgatae versioni, hunc versum sic efferunt, tolle vestimentum spondentis pro alieno, et pro alieno accipe pignus ab eo (Chaldaeus, pignora illud). Unus codex vetus Septuaginta sic habet, tolle vestem ejus, qui fidejussor exstitit alieni, et pro extraneo oppignavit se.

Directe ergo et expresse haec gnome monet creditores ut sibi caveant in commerciis cum extraneis, ideoque sponsorem exigant, et ab eo vestem in pignus accipiant, ut, cum fidejussor sua veste carere nequeat, cogatur ad eam recipiendam stimulare extraneum ad persolvendum illico debitum. Indirecte vero et tacite monet fidejussores ut in sponsione, praesertim pro extraneis, non sint temerarii et praecipites, uti sunt prodigi et fraudulosi, utpote a quibus creditor vestem in pignus accepturus sit, et debitum omne exacturus. Cum enim extraneos abeuntes insequi nolit, fidejussorem adibit, ab eoque fidem datam debitumque omne reposcet. Vide quae de periculo fidejussoris dixi cap. vi, 1. R. Salomon, in cap. xxvii, vers. 13, et alii nonnulli to tolle et aufer accipiunt δυνητικῶς, in modo potentiali, pro potest tolli et auferri, vel meretur ut tollatur, aut reipsa tolletur et auferetur. q. d. Is qui facile et temere fidejubet pro extraneo, meretur ut ab eo vestis et pignus tollatur, imo deficiente extraneo judex fidejussorem ad pignus, omneque debitum extranei praestandum condemnabit, ideoque vestem reliquamque supellectilem ei auferet. Simili phrasi ait Psaltes, Psal. cxliii, 5: «Tange montes,

et fumigabunt,» id est, superbi et tumidi, instar montium, si a Deo tangantur, id est fulmine considerentur, similive plaga afficiantur, uti merentur, mox in fumum abibunt, et in cinerem vertentur. Ita S. Hieronymus ibidem.

Juxta hunc sensum tropologice R. Levi exponit, q. d. «Qui fidejussor exstitit alieni,» id est, qui obsequitur concupiscentiae, quae mentem a Deo et lege alienat, omnium rerum possessione spoliatur, et pro ea omne peccatorum, ad quae illicit concupiscentia, debitum persolvet. Vatablus per alienum accipit infidelem et haereticum; qui enim pro eo qui fide caret, spondet, fidem suam periculo, et res suas spolio exponit.

Allegorice, Christus, spondens pro debito et culpa extranei Adae et hominum peccatorum a Deo alienorum, spoliatus fuit vestibus et stragulis, adeoque nudus plane pependit in cruce, in eaque velut in lecto mortis obdormiit.

Mystice Hugo: Tolle vestimentum, id est curam saecularium, inquit, ejus qui fidejussit pro animabus et pro extraneis. Pressius noster Salazar: Tolle, inquit, a Praelatis et Pastoribus vestem, id est stragula delicatiora, ne dormiant, sed magis vigilent, et insomnes sint. Ipsi enim pro animabus proximorum fidem suam obstrinxerunt; ideoque, ut eis gratiam et salutem a Deo impetrent, decet eos austerior vita, vigiliae et chameuniae, id est humicubationes.


17. SUAVIS EST HOMINI PANIS MENDACII (Complutenses, mendax; Auctor Catenae Graec., mendacis), ET POSTEA IMPLEBITUR OS EJUS CALCULO.

Complutensis et Regia, silicibus; Auctor Catenae Graec., lapillis; alii, arena, ut arena opponatur farinae, unde panis conficitur: sicut calculi opponuntur frustulis panis.

Quaeres, quis est «panis mendacii,» sive mendax? Respondeo, ad litteram grammatice panis mendax est panis lapidosus, cui lapilli vel arenae sunt immixti. Hic enim prae se fert veritatem panis, sed mentitur, et fallit comedentes. Dum enim eum comedunt, initio quidem bolos panis vident et gustant: at ubi eum masticant et comminuunt, lapillis plenum sentiunt, quibus dentes et palatum offendunt, juxta illud Thren. III, 16: «Fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.» Vide ibi dicta.

Jam sub hoc cortice litterae, seu parabolae, «panis mendacii» parabolice significat primo, cibos et opes mendacio, puta usura, fraude et injustitia partos. Unde Tigurina vertit, dulcis est homini panis fraude partus; at tandem os ejus scrupulis implebitur. Sicut enim panis scrupulis et lapillis mixtus aspicienti pulcher, sed masticanti molestus, utpote lapidosus et scrupulosus, accidit: ita opes et deliciae fraude partae initio suaves videntur; at in fine exitio deprehenduntur, cum scilicet conscientiam, quae animae est os, mille scrupulis, angoribus, litibus, onere restituendi, etc., lancinant, cruciant et excarnificant,

praesertim dum a judice fraudulenti damnantur, aut a Deo fraus eorum detegitur et punitur. Tunc ergo, quod inique partum est, concoqui non potest, sed os, stomachum totumque hominem cruciat.

Secundo, «panis mendacii» per synecdochen significat quaslibet opes, delicias, voluptates, etiam juste partas. His enim si quis per gulam, superbiam, avaritiam, aliudve vitium indulgeat vel inhiet, initio quidem suaves videntur; at tandem sentiuntur perniciosae, perinde ac si panem lapidosum manderet. Punietur enim vel ab hominibus, vel a Deo, vel a remorsu conscientiae, vel a crapula damnisque gulam caeteraque vitia consequentibus. Unde mystice Beda, et ex eo Glossa: «In quocumque membro, ait, quis amplius peccaverit, in eo punietur. Qui in lingua magis deliquerit, in ea plus arsurus esse perhibetur, dum os ejus calculo, qui est lapis ignitus, implendum dicitur, quod accidit diviti qui epulabatur quotidie splendide, cum in inferno ardens linguae refrigerium petebat, quae in verbis superfluis in epulando defluxerat, Lucae xvi.

Parabolice ergo significat haec gnome deliciis, voluptati, gulae et cuivis vitio in speciem blando suum inesse calculum, suos lapillos et scrupulos, qui longe magis illis vacantem cruciant, quam omne voluptas praevia oblectarit. Omne enim peccatum hanc habet naturam et consuetudinem, ut primo dulcedine quadam sensus mulceat, animumque titillet et oblectet; at postea dentes comedentium laedat, sive per remorsum conscientiae, sive per poenam multiplicem peccato debitam. Unde Poeta: Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.

Quocirca Aristoteles admonebat ut «voluptates contemplemur non venientes, sed abeuntes,» hoc est non a fronte, sed a tergo. Venientes enim fucata specie blandiuntur, abeuntes autem poenitentiam ac dolorem relinquunt. Ita Laertius, lib. V, cap. 1. Et Socrates voluptatem pruritui et frictioni comparans: «Quam mire, ait, hoc naturae comparatum est, ut hae duae res sese invicem comitentur, voluptas et dolor.» Prurientes enim se fricant cum voluptate, sed mox a frictione se morderi et vellicari sentiunt. Idem Socrates dicebat, «eos qui se ad continentiam ac frugalitatem exercuissent, et longe plus habere voluptatis, ac minus dolorum, quam qui summa cura undique pararent oblectamenta.» Quae voluptates intemperantium praeter animi sibi male conscii cruciatum, praeter infamiam ac paupertatem, frequenter ipsi etiam corpori plus afferunt molestiae quam delectationis. Contra quae sunt optima, eadem sunt jucundissima, si quis assuerit. Ita Laertius, lib. II, cap. v.

Tertio, Auctor Catenae Graecorum vertit, panis mendacis; ψεύδους enim a ψεῦδος significat panis mendacii; a ψεύδου vero, si ultimam notes accentu circumflexo positum, significat panem mendacis. Jam panis mendacis sunt adulationes, artes, fraudes, quibus mendax alios oblectare et sese exaltare satagit. Hae enim initio suaves tam dicenti quam audienti accidunt: at tandem deprehensa earum falsitate et vanitate, utrumque cruciant, sicut contingit haereticis et Judaeis, uti mox ostendam.

Nonnulli calculum hic accipiunt arithmeticum; calculis enim solet fieri supputatio et computus nummorum, huncque dant sensum, quasi dicunt: Qui alienas facultates administrant, easque per mendacia et fraudes in suos usus convertunt, initio earum commodis fruuntur; at ubi ab heris, vel judicibus, vel confessariis in confessione, aut a Deo in die judicii, earum rationem reddere coguntur, tunc ora ipsorum implebuntur calculis, id est numeris ac ratiociniis quibus rem alienam defraudarunt, quos tunc partiri et digerere non poterunt.

Alii calculum condemnatorium accipiunt. Olim enim judices ferebant sententiam condemnationis, conjiciendo in urnam calculum nigrum; absolulionis vero, conjiciendo candidum, quasi dicant: Os mendacis et fraudatoris implebitur calculo, id est condemnabitur vel a judice, vel a Deo.

Insuper noster Salazar per calculum accipit minora pondera, qualia sunt drachmae et scrupuli. Unde scrupulosi vocantur, qui minutim res parvas nimis expendunt et ponderant, q. d. Qui in vita res alienas fraudarunt vel diripuerunt, ac voluptate allecti magna rapinarum pondera corraserunt, nec tamen aestimarunt vel curarunt; hi in hora mortis scrupulis conscientiae angentur, ac minima quaelibet delicta stimulantia sentient, ut eorum remorsu crucientur et obruantur. Si ad Deum judicem hoc referas, sensus erit: «Et postea os ejus implebitur calculo,» id est pristinae voluptatis et deliciarum; id tamen reliqui manebit, experientia scilicet saevissimi cujusdam examinis, in quo judex non modo ingentia furta et rapinas arbitrii sui libra expendet, sed etiam scrupulis, hoc est minutissimis ponderibus utetur, ut levissimas culpas trutinet.

Verum Hebraeum חצץ chatsats calculum significat, non arithmeticum, nec condemnatorium, nec libralem; sed naturalem, puta lapillum asperum, acutum et penetrantem, qui pani immixtus dentes et palatum offendit. Alludit enim ad קצץ katsats, id est extrema praecidere, et ad חצה chatsa, id est dimidiare, hoc est rem in duas vel tres medias partes discindere. Inde חץ chets vocatur sagitta a penetrando, eo quod dividat et dimidiet id quod tangit. Sensus ergo initio assignatus germanus est et genuinus.

Mystice: Haereticis suavis est panis mendacii, id est falsa doctrina, quam pro pane Evangelico gaudent populo ministrare; at postea sentire coguntur non esse vere panem quod porrigunt, gum suam doctrinam defendere non possunt, sed eam evomere et abjicere adiguntur, praesertim in judicio Dei et in gehenna. Ibi ergo Arius, Nestorius, Calvinus et similes vident haeresim suam fuisse panem mendacii, eumque in calculum, id est acrem poenam ignemque gehennae, esse conversum. Ita Jansenius. Unde Glossa per calculum accipit amaritudinem poenitentiae succedentem voluptati concupiscentiae.

Hinc Galatinus, lib. VII De Arcanis fidei, cap. xv, hunc versum apposite explicat de Judaeis: hisce enim mendacium perfidiae suae est delectabile. Cum enim oderint Christum et veritatem, Talmudicis Rabbinorum mendacium fabellis, quasi epulis suavissimis, sese oblectant; sed os eorum implebitur calculo, id est, poena inferni aeterna. Nam calculus, inquit, cum durus sit, masticari non potest, neque consumi, neque deglutiri, neque expui, cum totum os plenum est. Sic poena inferni durissima est et perdurat, nullatenusque evadi potest, neque finiri, neque diminui, neque aliqua lacrymarum humiditate molliri. Hoc est quod de iisdem vaticinatus est Jeremias, ix, 3: «Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis, etc., et me non cognoverunt, dicit Dominus.» Et vers. 5: «Docuerunt linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt.» Hoc est quod de iisdem praedixit S. Paulus, II Thessal. ii, 9, Deum scilicet permissurum Judaeos Antichristo: «Cujus est adventus, ait, secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt, eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.» Antichristi ergo signa, opes et deliciae erunt Judaeis panis mendacii, qui mox eis vertetur in calculum et tormentum.


18. COGITATIONES CONSILIIS ROBORANTUR, ET GUBERNACULIS TRACTANDA SUNT BELLA.

Syrus, propter provocationem fit bellum, ut cum quis alium per injuriosum dictum vel factum ad duellum vel bellum provocat. R. Salomon sic explicat, q. d. Cum ad pugnandum cum Satana deveneris, id aggredere munitus auxiliis poenitentiae, precum et jejunii. Pro roborantur hebraice est תכון ticon, quod Chaldaeus vertit, diriguntur; R. Levi, rectificantur: «Cum, ait, quis cogitationibus inter se repugnantibus implicatur consilio inito, tranquillitate et quiete fruetur; id autem evenit, cum molitionibus hisce animi simul collectis, vera a falsis secernuntur, contemplatione suis numeris absoluta, et animo sedato. Quod si duae aliaeque cogitationes inter se pugnent, alacriter bellum gere in eam, cujus opera a virtutum coronide arcearis; ita enim tutus eris ab iis, quibus gravissimis difficultatibus irretiris: nam inter se pugnantes cogitationes, quibus quis distrahi-

tur, perturbationem parium quoad rerum seriem.

Noster et alii passim melius vertunt roborantur. Robur enim includit directionem, eique vires superaddit. Gubernaculis, id est, consiliis quibus bella gubernantur, et ad felicem exitum victoriamque diriguntur. Hoc enim significat תחבלות tachbulot; Septuaginta, et in rationibus gubernandi fac bellum; Cajetanus, in ingeniis, puta in solertia, sagacitate, astutia, quae maxime cernitur in stratagematibus, quibus periti duces hostem superant, et insignes referunt victorias. Hebraeum tachbulot alludit ad חבל chibbel, id est malus, funes, rudentes; et ad חובל chobel, id est gubernator navis. Sicut enim peritus nauclerus apposite ad ventos extendens funes et vela, ac movens gubernaculum, dirigit navim ad destinatum portum: ita gubernator exercitus apposite disponens regensque milites suis consiliis, artibus et stratagematibus, dirigit exercitum ad victoriam. Hinc reges sapientes habent consilium belli quod vocant, puta consiliarios rei bellicae peritos, qui consilia bellum dextre gerendi inveniant et suggerant. Unde noster Salazar per gubernacula accipit duces strenuos et militaris artis peritos: hi enim bella prudenter conficiunt, sicut Jurisperiti in pace juste et pacate rempublicam administrant. Favent Septuaginta in Catena Graecorum, dum sic vertunt, cogitationes firmantur per consilium; per gubernatorum autem industriam geritur bellum. Unde Leo Imperator, De Re militari, cap. I, num. 41: «Proprium, ait, imperatoris munus est subjectos suos prudentia, fortitudine, justitia, temperantia anteire.» Et cap. II, num. 7: «Circumspectum, prudentem et solertem oportet esse imperatorem, in omnes partes cogitationem animi quadam celeritate versantem; perturbationes enim inopinatae cum incidunt, confestim praesentis auxilii excogitationem requirunt.»

Sensus ergo est, q. d. «Cogitationes,» id est cogitata, destinata, proposita hominum in se incerta, instabilia, mutabilia, roborantur et confirmantur per prudentia sapientum consiliariorum consilia, ut ex incertis fiant certa, ex instabilibus stabilia, ex mobilibus immobilia. Ratio est, quia plures consiliarii praevident omnes difficultates; omnesque modos et media rei conficiendae; quibus perspectis et sapienter ordinatis, res liquida et moraliter certa efficitur, ut nihil in ea mutare vel innovare oporteat. Rursum, qui plurimum nititur consiliis, certus et intrepidus rem aggreditur. In iis enim prudenter figit pedem: sperat enim prudenter felicem rei exitum; quod si is non succedat, ipse extra culpam et infamiam est: habet enim quo se tueatur, prudentum consilium. Significat ergo haec gnome in bellis rebus-

que conficiendis plus valere industriam, consilia, artes et stratagemata quam copiam et robur militum; ac gnavum ducem, qui rei bellicae peritus sit, plus effecturum quam externas quaslibet vires et munitiones.

Unde Alexander Magnus, rogatus qua ratione tot hostes tam brevi tempore debellasset, respondit: «Consilio, eloquentia et arte imperatoria.» Ita Plutarchus, serm. IV. Ac Gedeon cum trecentis duntaxat militibus, tubis totidem clangendo, et lagenas titione flammante inserto complodendo, ingentem exercitum repraesentans, tantum pavorem Madianitis injecit, ut innumera eorum agmina fuderit fugaritque, Judic. cap. VII, vers. 18. Ita Abraham cum trecentis octodecim vernaculis noctu hostes imparatos et dormientes invadens, quatuor regum exercitus cecidit, Genes. xiv, 15. Ita Judith profugam se simulans Holofernem occidit, totaque Assyriorum castra dissipavit, Judith cap. XIII, 11. Ita Romani «possederunt omnem locum consilio suo et patientia,» I Machab. VIII, 3. Ita Samson per trecentas vulpes, titiones ardentes caudis singularum alligando, ingentem Philisteis cladem dedit, omnesque eorum segetes combussit, Judic. xv, 5.

Quocirca Leo Imperator in Tacticis, sive De Re militari, quam contra Saracenos instituendam conscripsit, cap. I, num. 3: «Ars imperatoria est, ait, in quibus exercitatio, vel studium, aut industria ponitur cum στρατηγημάτων, id est consiliorum imperatoriorum et trophaeorum collectione.» Et cap. III, num. 2: «Ante omnes res maxime bellicas, cum iis praefectis consilium capias, qui tibi ad hoc idonei videbuntur, cujus generis turmarchae reliquique sunt. Ubi vero firmitatem aliquam habere consilium videbitur, rem ipsam, de qua deliberasti, omni studio ac diligentia contendas ad exitum perducere.» Et num. 6: «Consultores autem adhibe experientes rerum, providos, perspicaces, aerumnarum ac prosperitatis tuae socios, ad excogitandum solertes, fideles, qui neque tibi ad gratiam obtemperabunt, neque illi qui rei susceptor existit, neque sibi mutuo; sed qui quod cogitant dicunt, qui simplici et incorrupto animo sunt, nullumque ex iis rebus lucrum quaerunt, sed eo ipso tempore quid maxime utile sit explorant.» Et num. 9: «Delibera tarde, nisi aliqua necessitas celeritatem requirit; ubi consulueris, si nullum impedimentum sit, mature facito.» Et cap. XX, num. 7: «Magna imperatoria laus est temperantem in victu et vigilantem esse; noctu enim de rebus gravibus magis deliberamus, aciliusque noctu concluditur, quando animus ab omni externo rerum tumultu quiescit.» Et num. 8: «Alia inimicis dicato, alia facito. Res graves et secretas cum multis ne communices, sed paucis, iisque fidelioribus amicis tuis. Ita enim hostes decipere saepe necessarium est.» Et num. 108: «Solem et ventum et pulverem a tergo habeas tuorum, et ex adverso

faciei hostium; siquidem hostium oculi vel solo hebetati vel spiritus pulvere obstructus, vel corpora vento transverberata facile tibi victoriam concedunt.» Similia habet Vegetius, lib. III, cap. IX. Plura de utilitate consilii dixi cap. I, 3, ad illa: «Intelligens gubernacula possidebit.»


19. EI QUI REVELAT MYSTERIA, ET AMBULAT FRAUDULENTER, ET DILATAT LABIA SUA, NE COMMISCEARIS.

Multi ex Hebraeo bimembrem faciunt hanc sententiam. Hebraea enim ad verbum sic habent, revelans secretum vadens delator, et dilatanti, vel pellicienti labiis suis ne misceas te. Unde Septuaginta bimembri modo sic vertunt, revelanti mysterium ambulat fraudulenter, et seducenti labia suis ne commiscearis. Complutensis et Regia legunt, revelans consilia in consessu vadit duplex lingua, et cum extendente labia sua ne misceare. Auctor Catenae Graec. clarius, qui aperit consilia secreta in consessu, bilinguis incedit; cum eo porro, qui dilatat labia sua, ne te misceas. Vatablus, qui revelat secretum, ambulat in delatione, et cum eo qui homines allicit, verbis suis ne misceas te, q. d. Fuge consilium delatoris, et praeterea blandientis. Cajetanus, revelans mysteria ambulat explorator, q. d. Qui secreta revelat non tam amicus est, uti se esse simulat, quam explorator et delator. Aut, q. d. Ex hoc cognosces quempiam non esse amicum, sed exploratorem, si nimirum tua secreta revelet et prodat. Hic enim est bilinguis, quia amice coram te loquitur, inimice vero et hostiliter apud alienos, quibus te tuaque consilia prodit.

Verum quia, si bimembrem facias sententiam, nulla est connexio posterioris hemistichii cum priore, hinc Noster melius Hebraea vertit in dativo (nomina enim Hebraea cujuslibet sunt casus), itaque unimembrem et connexam efficit sententiam, hoc modo: Revelanti mysterium, sive secretum, et fraudulenter instar delatoris ambulanti, et dilatanti labia sua ne commiscearis. Tria enim hic notat vitia inter se connexa, quorum unum ex alio ordine suo manat et profluit. Primum est revelare mysteria, sive secreta, alterius sibi commissa, quod est crimen infidelitatis et proditionis; secundum, ambulare fraudulenter ut exploratorem et delatorem. Explorator enim agit loquiturque fraudulenter, ut secreta expiscetur, quaeque ad alios deferat. Tertium est dilatare labia sua, id est blandiri verbis amplis, speciosis et magnificis; hisce enim solent exploratores expiscari secreta quae aliis prodant. Monet ergo cavendum esse proditorem, qui hisce tribus vitiis scatet, qui scilicet ample blandiendo expiscatur secreta, quae deinde ad alios defert. Unde Tigurina vertit, ne ineas amicitiam cum eo qui secretum revelat, aut qui ut mercator circuit et blandiloquus est. Hebraeum enim רכיל rachil significat mercatorem, indeque delatorem: quia sicut mercator merces, so an informer carries the words and deeds of others to others and spreads them about. The same is signified by our Vulgate, the Septuagint and Pagninus, when they translate 'opens wide'; for a flatterer and seducer opens wide his lips, narrating or promising ample and specious things, in order to entice and capture the listener, and especially to fish out his secrets which he then betrays to others — which is properly what Solomon intends here. For all these things pertain to the revelation of a secret and its betrayer. For this is a grave crime, hateful and harmful. I gave the fundamental reason at Sirach 27:19. Hence it is clear that the Hebrew patha signifies not only 'to entice' and 'to deceive,' but also 'to open wide,' because the deceiver opens wide his lips beyond the limits of truth and fidelity to false, specious, vain, and deceptive things, by which he may capture another. Hence at chapter 24:28, the Septuagint translates the Hebrew patha as 'do not open wide your lips.' And at Deuteronomy 11:16, the Septuagint translates patha as 'let not your heart be opened wide,' that is, as our Vulgate explains, 'let not your heart be deceived,' namely, that being sated with the goods of the land you do not become wanton like calves and open wide your heart beyond the worship of the true God to the adoration of foreign gods, which is the greatest deception and error.

Nota: Pro dilatat hebraice est פותה pothe, quod primo Syrus vertit, festinat; sic enim vertit, qui fidelis est spiritu rem occultat, et cum eo cujus labia sunt festinantia ne commiscearis, q. d. Fidelis est tardiloquus, et arcana occultat; at vero infidelis est praeceps et festinus ad loquendum, ideoque facile secreta effudit: quare ei ne commiscearis. Et sic aliqui exponunt to dilatat labia sua, q. d. Qui verbosus et garrulus est: hic enim longiorem quam par est habet linguam, ut vulgo dicitur, et latiora aequo labia, quia ultra secreti fidem debitique silentii limites temere se dilatant et extendunt. Probant ex Aristotele, qui in Physiognomicis docet eos, qui labra extenta et magnum oris rictum habent, esse loquaces nimium ac mordaces, et ad canes referri. Addit vero Albertus Magnus eosdem esse secreti revelatores: haec enim duo sibi semper invicem haerent, multum loqui et nullum secretum servare. Ita docet Plutarchus in lib. De Garrulitate, ubi garrulis et loquacibus haec duo vitia familiaria esse dicit, arcana detegere, et sermonibus ab aliis acceptis semper aliquid addere.

Quocirca Seneca, epist. 110 ad Lucilium: «Nihil aeque proderit ad quietem commodam retinendam, quam minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae irrepit et blanditur, et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit.»

Secundo, proprie פתה patha significat allicere, pellicere, blandiri, adulari, seducere, decipere. Qui enim decipere satagunt alios, ipsis adulantur et blandiuntur, ut blanditiis suis eos fallant et capiant, sicut pisces et aves capiuntur esca. Unde Tigurina vertit, ne ineas amicitiam cum eo qui blandiloquus est, nimirum cave a blandiente et blanditiis: sicut Ulysses cavebat Sirenes eorumque cantus abblandientes; et sicut viatores cavent canes dolosos, qui abblandiendo mordent. Alii, pellicienti, vel decipienti, vel adulanti, vel seducenti ne commiscearis. Ita R. Salomon, Aben-Ezra et alii.

Antistropha huic gnomae est illa Arabum, Centuria I, num. 36: «Ne aperi secretum tuum simiis,» id est derisoribus et revelatoribus. Sicut enim simiae gestus hominum, quos conspicantur, imitando referunt: sic derisores et proditores eorum, quos derident et produnt, dicta factaque narrando aliis repraesentant. Et illa, Centuria I, num. 56: «Ne profer opprobrium fratri tuo;» vel, ut alii vertunt, ne manifesta foeditatem fratris tui. Et ita Ben-Sira, Alphab. 2, littera scin: «Supersede litigare cum vicinis tuis; et si animadverteris in sociis tuis rem malam, ne profer infamiam ipsorum lingua tua.» Si quid ergo in amico videris vituperabile, sile; si quid laudabile, prome et lauda. Nam, ut aiunt Arabes: «Quando magnificabis eum quem vides, is magnificabit te quem non vides.» Et rursum: «Laudatio ditat, diffamatio mulctat.»


20. QUI MALEDICIT PATRI SUO ET MATRI, EXSTINGUETUR LUCERNA EJUS IN MEDIIS TENEBRIS.

Hebraica, in nigredine vel obscuritate caliginis; Chaldaeus, sicut caligo tenebrarum; Syrus, sicut pupilla tenebrosa. Haec enim hebraice vocatur אישון ischon, a similitudine virunculi, sive pupula, quae apparet in pupilla. Unde et graecum κόρη, ut vertunt Septuaginta, et pupillas et puellas sive pupulas significat. Ex Septuaginta ergo sic vertas, pupillae vel puellae ejus videbunt tenebras, q. d. Filiae ejus in aetate puellari ante nuptias morientur: quare ejus prosapiae et propaginis spes exstinguetur. «Maledicit,» id est probris, sannis, conviciis, irrisionibus incessit: aut eis mortem, pestem aliudve malum imprecatur: aut simili modo dictis vel factis in eos injurius, maledicus vel maleficus est.

Nota et matri, id est vel matri: sufficit enim ad culpam et poenam alterutri maledicere, ut patet Levit. xx, 9. Unde Septuaginta vertunt, maledicentis patrem aut matrem exstinguetur fax, pupillae autem oculorum ejus videbunt tenebras; Symmachus, exstinguetur fax ejus in σκοτομήνη, id est, in obscuritate, vel in luna illuni; alii, in pupilla noctis vel caliginis, id est in nigerrima et obscurissima nocte: pupilla enim oculi, quia nigerrima, hinc symbolum est nigredinis, caliginis et obscuritatis.

Quaeres, quaenam haec «lucerna,» et quomodo exstinguenda in mediis tenebris? Respondeo primo: «Lucerna» sua luce symbolum est claritatis, excellentiae, famae, nominis et gloriae. Unde vulgo dicitur aliquem officere luminibus alterius, dum ejus famam et gloriam obscurat. Sensus ergo est, q. d. Qui maledicus vel maleficus est in patrem vel matrem, etiamsi alias praeclarus sit, et multis nominibus illustris, obscurabit omnia haec nomina, atque omne decus, claritatem, dignitatem et gloriam exstinguet, et obruet tenebris impiae in parentes maledicentiae,

tum, et quae ex ea sequitur ignominiae, probri et infamiae; imo non tantum se, sed et totam familiam, ejusque splendorem, hujus impietatis et infamiae probro et caligine offuscabit. Hic sensus planus est, obvius et communis.

Secundo, «lucerna» symbolum est rationis, cognitionis, prudentiae, q. d. Punientur magna ignorantia, ait Vatablus, ut ratione capti et mente privati, nec tam homines quam bestiae esse videantur, eo quod sponte lumen naturalis rationis, quae dictat parentes esse colendos, sopierint vel exstinxerint. Unde noster Salazar sic exponit, q. d. Filius qui parentes violat, ipsosque maledictis ac conviciis a se longius pellit, «exstinguetur fax ejus in nocte illuni,» id est, ratio et consilium in ipso deficiet, et in nocte atra versabitur. Quia is qui proprio consilio caret, et patris matrisve exhortationes documentaque praesto non habet, in nocte agit sine sole, sine luna et sine face. Et quidem ejus qui parentes laesit, decens utique poena est defectus consilii et rationis. Is enim qui humanitatem omnino exuit, et ad feras quodammodo per immanitatem descivit, digne mulctatur in his bonis quae maxime hominem a feris discernunt, scilicet in ratione et consilio.

Tertio, «lucerna» symbolum est filiorum, nepotum et posterorum. Sicut enim lucerna una accendit aliam et aliam, per eamque lumen suum propagat: sic pater suum quasi spiritum et vitam inspirat filiis, eamque per nepotes et posteros propagat. Unde multi veterum consuerunt animam hominis, aeque ac equi et bestiarum, nasci ex traduce, hoc est, animam filii traduci et gigni ex anima parentis, sicut lumen lucernae unius traducitur ex luce lucernae alterius. Verum hic est error; verum tamen est spiritus vitales et consequenter vitam filii traduci ex spiritu et vita parentis. Hinc illud Lucretii, lib. II: Et quasi cursores vitai lampada tradunt. Et Plato, lib. VI De Legibus, docet parentes vitam filiis tradere, sicut cursores taedas accensas, quas initio stadii a praefecto acceperant, eo emenso tradebant aliis, et hi aliis et aliis; is autem in cujus manu fax exstinguebatur, habebatur infaustus, turpis et inglorius: sic pater qui moriebatur sine liberis, ut in eo lucerna familiae exstingueretur, habebatur infelix et inglorius. Rursum patris vita et gloria post mortem superest et vivit in filio, quem post se quasi alterum se relinquit. Dicit ergo Salomon quod maledici in parentes exstinguetur lucerna, id est filiorum generatio et propago, ut scilicet filios non generet, vel si generet, cito emoriantur, itaque ipse ejusque nomen emoriatur, abeatque in tenebras mortis et oblivionis aeternae. Qui enim patrem non honorat, meretur carere honore paterno, ut scilicet pater non fiat. Qui generantem spernit, dignus est qui genitura et generatione privetur. Ex adverso Deus in Scripturis dicitur filiis piis parare lucernam, id est fi-

lios et posteritatem illustrem et splendidam, ut Davidi et Christo dicens: «Paravi lucernam Christo meo,» Psalm. cxxxi, vers. 17. Et de Abia: «Propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum,» III Regum xv, 4. Lucerna ergo Davidis regis est posteritas regia, sive filii et nepotes Davidi in regno ex ordine succedentes. Igitur hic sensus valde huic loco appositus, aeque ac phrasi ac Scripturae conveniens est.

Quarto, «lucerna» symbolum est vitae. Sicut enim vita alitur humido radicali: sic lucerna ardens alitur oleo, eoque deficiente languet et emoritur. Unde illud Polyxenae in Iphigenia Euripidis: «Vale, amicum lumen,» id est vale, vita; en morior. Ignis enim est vivax, videturque vivere; unde a nonnullis existimatus est esse animal, non ea tantum de causa, quod ut animalia caetera nutriatur, imo omnivorus sit et insatiabilis; sed quod etiam sensu pollere videatur, quod tunc praecipue, cum exstinguitur, apparet, quippe qui velut principii vitalis expers minime sit, inclamat, excandescit, stridet, ulcisci studet, reluctabundusque resistit, velut reliqua faciunt animantia quae violenta morte perimuntur, inquit Pierius, Hieroglyph. 46, cap. xiv. Sensus ergo est, q. d. Maledicus in parentes non tantum filiis et prosapia, sed et vita ipsa privabitur vel a judice, vel a Deo, juxta legem ab eo sancitam, Levit. xx, 9: «Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur; patri matrique qui maledixit, sanguis ejus sit super eum;» idque «in mediis tenebris,» cum maxime lucerna opus est, id est in juventute, ait Cajetanus, cum maxime eum vivere oportebat, immatura morte et illiberis morietur aeterna oblivione sepultus. Addit Pierius, cap. ix: At vestalis ignis, inquit, quem tanta diligentia Romanae virgines nutriebant, sublimiorem diviniatemque vitam prae se ferre videbatur: hunc itaque et custodia et nutrimento adjuvabant, quod superioris illius vitae symbolum aeternum videretur. Atque inter portenta, ut Dionysius et alii referunt, urbis periturae praesagium habebatur, si casu aliquo accidisset eum exstingui. Hinc Camillus ad Quirites ait: «Quid de aeternis Vestae ignibus, signoque quod imperii pignus custodia ejus templi tenetur, loquar?» Et Virgilius, Aeneid. II: Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

Cernere est nonnunquam lucernam in basi alicujus simulacri: id aeternitatem significare nonnulli arbitrantur. Hucusque Pierius. Sane Romae in coemeteriis S. Priscillae, S. Sebastiani, S. Laurentii et aliorum, in sepulcris Martyrum et fidelium, videmus passim appositas lucernas testaceas quasi ipsorum fidei, spei et virtutis redivivae indices, ac triumphi, vitae et gloriae tesseras, quod, licet mortui mundo, vivant tamen Deo in spe vitae aeternae, exspectantes gloriosam corporis resurrectionem. Haec lucerna pariter maledici in parentes

exstinguetur, quia vita aeterna privabuntur, ibuntque in tartara ad tenebras exteriores.

Quinto, «lucerna,» puta lux et ignis, symbolum est pietatis, sanctitatis, religionis, cultus divini ipsiusque divinitatis. Hinc lucernae in Missa et Officiis divinis adhibentur, et ad corpora Martyrum appenduntur, uti Romae in templo S. Caeciliae 80 lampades jugiter noctu diuque ardentes conspicimus. Cur ignis deceat Deum et divina septemdecim rationes et analogias recensui Levitici IX, in fine capitis. Sensus ergo est, q. d. Maledicus et impius in parentes exstinguit in mente sua lucernam, id est lumen pietatis, sanctitatis et cultus divini; quia Dei jubentis coli parentes, metum, amorem et obedientiam exuit, videturque plane profanus, impius et atheus. Hinc Plato, lib. XI De Legibus: «Cultus deorum, inquit, ad honorandum parentes velut proaemium est.» Hinc rursum lucerna symbolum est sacerdotii, ut Jerem. xxv, 10: «Perdam, etc., lumen lucernae,» id est perdam sacerdotium cujus est lucernas curare, et templum in quo accedebantur, ac sabbata et sacra quae earum splendore celebrabantur, evertam. Quocirca sacerdotes olim lucernas, lampades et taedas accensas praeferebant. Unde illud Clementis Alexandrini in Protreptico de sacerdotibus Bacchi: «Exstingue ignem, o sacerdos, reverere lampades, o tu, qui faces geris! Tuum Iacchum lux arguit.» Pluribus id demonstrat Lipsius in Electis, et Martinus de Roa, lib. II Singul. cap. xvi.

Sexto, «lucerna» symbolum est dominatus, opum, regni et imperii; quia, sicut ignis est rex elementorum, ita princeps est hominum. Quapropter lucernae, faces et ignes regibus praeferri solebant, uti ostendi Jerem. cap. I, 13. Hinc ortum ut a sacris maxime scriptoribus lucerna pro regno ac regibus, pro splendore ac gloria capiatur, ut purpura et faces pro magistratu, et ejus generis alia. Sic dicitur II Regum XXI, 17: «Non exstingues lucernam Israel,» id est regnum aut regem. Et Regius Propheta: «Paravi, inquit, lucernam Christo meo,» id est regnum atque imperium regi meo. Joannes vero Baptista lucerna dicitur, primum quia Christo divum atque hominum vero regi terras ineunti facem praeluxit; sive imperium ejus et principatum hoc veluti symbolo profitens; sive nuptias, quas cum sponsa sua Ecclesia celebraturus advenerat. Deinde etiam lucerna dicitur, quia non erat ipse lux, sed lucis nuntius, et ideo lucerna lucens; et, quia ignem continebat illum, qui ignem venerat missurus in terras, ardens. Haec accensa primum in utero parentis, cum ambo pueri ne suscepti quidem in lucem, lucem alter dedit, alter recepit; deinde inflammata uberius, cum ad Jordanem die coivere lustrali. Ita noster Martinus de Roa, lib. II Singular. cap. XVII. Significat ergo Salomon filios licet potentes principes late dominantes, si maledici et impii sint in parentes, per justam Dei

vindictam hac potentia, dominatu et regno exuendos, uti contigit Absalomo regnum Davidis patris impie invadenti, qui in arbore capillis suspensus a Joab tribus lanceis confossus est, II Regum XVIII, 14.

Septimo, «lucerna» et lux symbolum est laetitiae, prosperitatis et felicitatis; haec enim animum recreat et beat, uti lux oculos. Hinc de impio audivimus, cap. XIII, 9: «Lucerna impiorum exstinguetur.» Et Job cap. XVIII, 6: «Lux, inquit, obtenebrescet in tabernaculo ejus, et lucerna quae super eum est exstinguetur.» Et cap. XXIX, 3: «Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris,» id est, quando prospera utebar fortuna, quando copiosus eram, felix et fortunatus. Lucerna ergo maledici in parentes exstinguitur in tenebris, cum in impietatis poenam Deus illi prosperitatem adimit, eamque commutat in calamitatem, et felicitatem in infelicitatem, dum scilicet efficit ut omnia ei cadant infeliciter, ac in caput maledicum resultent, quod patri suo insultare non est veritum. «In tenebris» ergo, id est per tenebras, cum scilicet gravissimae tenebrae eam obruent. Id autem fit tum in morte, quae omnem claritatem et felicitatem impiorum tollit; tum in tempore etiam temporalis ultionis divinae, quae frequenter per tenebras significatur. Contra de justo dicitur: «Orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies,» Isaiae cap. LVIII, 10. Et rursum: «Quis ex vobis timens Dominum, qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei?» Isaiae L, 10. Adveniente enim die mortis et ultionis divinae, non vincitur ab eis tenebris virtus et claritas justorum, sed magis elucescit et tenebras superat: at contra impiorum claritas ab illis tenebris superatur et opprimitur.

Hic sensus valde appositus aeque ac communis et amplus est, caeterosque omnes complectitur; lucerna enim et lux symbolum est laetitiae et felicitatis, omniumque quae voluptatem et gaudium pariunt, aut habentur in honore, in deliciis ac pretio; ejusmodi sunt opes, fama, potentia, dominatus, regna, imperia, triumphi, decus ac gloria, caeteraque hujus generis.

Symmachus vertit, exstinguetur fax ejus in nocte illuni, id est in densissimis tenebris, cum nec a lucerna, nec a coelo lumen habebit. Omne enim noctis lumen est a luna et stellis.

Symbolice, luna repraesentat matrem, sicut sol patrem. Juxta illud Josephi: «Vidi quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me,» id est vidi patrem, matrem et undecim fratres adorare me, Genes. XXXVII. Sicut enim nocte, absente sole, luna praebet lumen: sic absente vel moriente patre mater filio exhibet solatia, consilia et monita salutis; si luna fiat illunis, id est, si absit vel moriatur mater, filius patre et matre carens omni solatio et consilio destituitur. Dicit ergo Salomon: Filius, qui probris vel conviciis incessit patrem et matrem, meretur utroque orbari, aeque ac filiis,

nimirum meretur ut ipse nec sit pater filiis amissis, nec filius parentibus exstinctis; sic enim omnis illi lucerna tam superne quam inferne exstinguitur.

Mystice, per patrem et matrem accipe Praelatos, Pastores, Principes; qui enim his maledicit, lucerna ejus septuplex jam recensita exstinguetur. Hinc Auctor Catenae Graecorum: Per patrem, inquit, hoc loco accipe Deum; per matrem vero, legis justitiam: quos qui maledictis incesserit, aut aspernatus alioqui fuerit, lucerna, hoc est cognitionis lux, quae in ipso erat, exstinguetur. Pupillae autem oculorum ejus videbunt tenebras, nempe futuri judicii terrorem et obscuritatem.


21. HEREDITAS AD QUAM FESTINATUR IN PRINCIPIO, IN NOVISSIMO BENEDICTIONE CAREBIT.

Hebraice et Chaldaice, in fine non benedicetur; Septuaginta, pars festinata in primis, in novissimis non benedicetur. Est hic in Hebraeo keri uketib, ut vocant Massoretae, id est varietas lectionis et scriptionis. Scribitur enim מבחלת mebochelet per chet, quae radix tantum hic reperitur, et Zachar. XI, 8, ubi fuse eam explicui. Significat enim rem detestabilem, quam abominamur et nauseando evomimus, qualis est «hereditas festinata,» praesertim furto et malis artibus parta, ait Aben-Ezra. Sed legendum est מבוהלת mebohelet per he, id est festinata, ut vertunt Septuaginta, Symmachus, Theodotion, Pagninus et alii; Tigurina, praepropera; Vatablus, praecipitata, vel cum praecipitatione parta; Aben-Ezra, ex rapina congesta: tales enim saepe sunt, quae cito et festinanter per fas et nefas corraduntur. Radix enim bahal importat cum passione celeritatem temporis et praecipitantiam, ac significat acceleravit, festinavit, praecipitavit, turbavit, subito terrore perculit. Congruit significatione, aeque ac litteris per metathesin transpositis, cum הבל habal, quod subitam evanescentiam significat; unde הבל hebel est vanitas, indeque dictus est Abel, quod cito occisus a Cain fratre suo subito evanuerit. Sic et hic bahal vertitur in habal, id est opes cito partae cito evanescunt.

Sensus ergo est, q. d. Haereditates et opes cito et praecipitanter partae carent benedictione, id est successu, felicitate, abundantia et fructu; quia adeo non augentur, ut sensim decrescant et deficiant, tum quia praecipitanter et tumultuarie, ideoque imprudenter, ac saepe per fas et nefas corraduntur: praecipitantia enim opponitur considerationi et consilio, quo res firmari et felicem exitum sortiri solent; tum quia haeres illas cito sine magno labore, imo facile peperit: hinc minoris eas aestimat, minusque tutatur et conservat; quae enim quis magno labore et sudore peperit, illa diligit, curat, studiose conservat, ait R. Levi. Ut haec gnome idem dicat quod illa cap. XIII, 11: «Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur;» ubi multis eam explicui. Exemplum dat R. Salomon, tribus Gad, Ruben et dimidiam Manasse, quae quia festine partem suam acceperunt cis Jordanem, hinc primae patuerunt incursui hostium, ac primae vastatae sunt ab Hazael rege Syriae, tempore Jehu regis Israel et Joas regis Juda, IV Reg. x, 33.

Igitur hanc sententiam recte adaptes parentibus, qui per fas et nefas opes accumulant, ut amplam haereditatem filiis post se relinquant; nam hi non raro sua spe frustrantur, ac saepe filios pauperes dimittunt. Ratio est, quod male parta male dilabuntur; et, ut vulgo dicitur: De male quaesitis non gaudet tertius haeres.

Secundo, Cajetanus apposite sic exponit, q. d. Haereditas, quam filius juvenis ante mortem patris adire festinat, benedictione caret; quia ab eo regi et conservari nequit, sed juveniliter et temere dissipatur, consumitur et decoquitur. Hinc illud vulgo tritum: «Si vultur es, exspecta cadaver;» si vis haereditate paterna gaudere, eaque satiari et frui, exspecta mortem patris, instar vulturis, qui nullum animal occidit, sed mortua vel ab aliis occisa depascitur. Exemplum est in filio prodigo, qui praepropere portionem haereditatis suae a patre exigens, eam consumpsit luxuriose vivendo cum meretricibus. Unde ad tantam pauperiem redactus est, ut coactus sit fieri subulcus et pascere porcos, Lucae xv.

Tertio, to festinatur accipi potest pro «cito et festinanter consumitur,» q. d. Haereditas, quae cito et festinanter consumitur, benedictione carebit, id est, ocius deficiet et dissipabitur. Sic enim helluones et juvenes, cum ad mensam dapum opumque festinata ingluvie accedunt, illico eam absumunt, devorant et dissipant. Est metalepsis.

Triplex haec expositio oritur ex triplici acceptione verbi festinatur. Primo enim «festinatur,» id est festinato acquiritur; secundo, «festinatur,» id est festinato aditur et occupatur; tertio, «festinatur,» id est festinato consumitur.

Mystice, homines mundani, quia festinant haereditare terram et frui praesentibus, hinc amittunt bona futura et haereditatem caelestem. Ita Cain, aedificans civitatem in terra, amisit civitatem supernam, Genes. IV: «Hunc imitantur homines, qui festinant ad festivitatem terrenae felicitatis, nec futuram exspectant dedicationem regni filii Dei (unde et illud dictum Sapientis: Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimis benedictione carebit), ut exspectavit Henoch, id est dedicatio, «qui ambulans cum Deo non inveniebatur, quia tulit eum Deus. Siquidem justi per fidem in septima mundi aetate dedicatam sibi

sperant requiem, et eorum spes in illud proficiscitur, quod in praesenti non videtur. Non enim habemus, inquiunt, hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus,» inquit Rupertus, lib. IV in Genes. cap. x.

Sicut ergo Esau gulose, avide et praepropere inhians pulti Jacobi, vendidit eidem et perdidit jura primogeniturae, Genes. xxv, 34: sic impii, quia praepropere et impatienter inhiant felicitati et voluptati, hinc eam quam mundus affert, acceptant in terra, ideoque perdunt caelestem, quam justi longa spe et patientia in tribulationibus hujus mundi exspectantes, nanciscuntur in caelis. Unde Apostolus, Hebr. xi, 1: «Fides, ait, est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.» Vide totum illud caput. Accedit Auctor Catenae Graec., qui sic explicat, q. d. Malitia initio avidis faucibus haurit voluptatem; at sub finem sectatorem suum in maledictionem dejicit. Porro autem virtus, quae a labore exordium facit, desinit tandem in benedictionem. Aut pars accelerata ea hic dicitur, quae nimia festinatione et tumultuatione suscepta est, juxta illud: «Tunc festinaverunt principes Edom,» Exodi xv. Haec ille.

Moraliter, hic disce quantum malum sit praepropera festinatio ac praecipitantia, quamque sapientiae et prudentiae, quae consilium et maturitatem requirit ad opes spiritales aeque ac corporales comparandas, contraria. Hinc Augusti Caesaris gnome erat, σπεῦδε βραδέως, id est festina lente, teste Gellio, lib. X, cap. xi. Et Comicus: «Tutiora sunt quae lentis consiliis providentur, quam quae calidis consiliis properantur. Delibera utilia, mora tutissima est. In nocte consilium.» Sallustius: «Antequam incipias, consulta; ubi consulueris, mature facto opus est,» quam sententiam laudat Aristoteles, lib. VI Moral. Bias: «Cunctanter aggredere negotium, verum in suscepto constanter persevera.» Terentius in Phorm.: «Dii bene vertant quod agas, pedetentim tamen;» et, ut Plutarchus ait, «bubulo pede.» Sophocles in Oedip.: «Periculosa est praepropera prudentia.» Mimus Publianus: «Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius.» Quintilianus: «Praecox illud ingeniorum genus non temere pervenit ad frugem.» Vulgo dicunt: «Qui pueri adhuc et velut ante tempus sapiunt, in senectute stultos evadere.» Aelius apud Gellium, ait sibi in juvenilibus ingeniis, itidem ut in pomis immaturis, placere acerbitatem, nam haec demum maturescere; porro maturitas tempestivam affert suavitatem: reliqua ante tempus putrescere. Hoc innuit Homerus, Iliad. I, ubi Pallas a tergo stat Achilli, eumque manum admoventem gladio coercet.

Festinationis comites esse solent error et poenitentia, juxta illud: «Multis malorum causa est praecipitantia.» Et illud: «Canis festinans caecos parit catulos.» S. Hieronymus ad Pammach.: «Scitum est, inquit, illud Catonis: Sat cito, si sat bene.» Sic qui praepropere virtutes consecrantur, properatas potius et evanidas acquirunt quam solidas et perpetuas. Solent enim praecocia cito flaccescere; quod autem paulatim accrescit, durabile est, juxta illud Horatii: «Crescit occulto velut arbor aevo.» Unde Pindarus, hymno 8 in Nemeis: «Augescit, ait, virtus velut cum arbor virente rore surgit, sapientes inter viros sublata justosque ad liquidum aethera.»

Tropologice S. Gregorius, III Pastor. admon. 21, hanc gnomen adaptat, imo objicit avaris, qui caducis obviis inhiantes amittunt aeterna, quasi inquilini terrae et exules caeli: «Cum quaelibet, ait, praesentis mundi lucra desiderant, et quae de futuro damna patientur, ignorant, audiant quod scriptum est: Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Ex hac quippe vita initium ducimus, ut ad benedictionis sortem in novissimo veniamus. Qui itaque in principio haereditare festinant, sortem sibi in novissimo benedictionis amputant; quia, dum per avaritiae nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt.» Beda vero sic: «Haereditas ad quam festinatur,» etc., hoc est: «Qui gradum regiminis, priusquam subesse didicerit, id est ante tempus, festinans, praeposterus, accipit, in novissimo mercede benedictionis, quae bonis rectoribus debetur, carebit; qui ad mysterium altaris indoctus et temerarius accessit, et ipse in die novissimo gratiam remunerationis, quae bene ministrantibus repromittitur, perdet. Potest et ita accipi, quod qui in praesenti suas ulcisci vult injurias, hic corona patientiae in futuro carebit. Cui sensui potissimum videtur convenire quod sequitur: Ne dicas: Reddam malum; exspecta Dominum, et liberabit te.»


22. NE DICAS: REDDAM MALUM; EXSPECTA DOMINUM, ET LIBERABIT TE.

Hebraice veioscha lach, id est salvabit te, erit tibi Jesus. Nomen enim Jesus, id est salvator, derivatur a iascha, id est salvavit. Septuaginta, ne dixeris: Ulciscar inimicum (S. Cyprianus, lib. III Testimon., et ad Demetrianum legit: Ulciscar me de inimico meo), sed sustine Dominum, ut tibi auxilio sit; Syrus: Reddam malum pro bono: melius alii: Reddam malum pro malo. Proprie enim vetat vindictam et retaliationem, ne scilicet malum malo rependatur. Reddere enim est simile simili vel par pari retribuere. Unde Aben-Ezra: «Ne dicas, ait, par pari repensurum iis qui te malo affecerint.» Ille enim appetitus par pari regerendi in malis, valde vehemens est in homine, illique quasi innatus; ac nonnullae nationes ad hoc ita proclives sunt, ut in ea re suum honorem, imo felicitatem sitam putent. Auctor Catenae Graecorum: «Ne teipsum vindices, inquit, sed praestolare Dominum, qui dixit: Da mihi vindictam, et ego retribuam,» Roman. cap. XII, vers. 19.

NE DICAS — in animo tuo, et multo minus ore tuo, tum quia ore enuntiando malum vindictae

Ratio a priori est, quia reddere malum pro malo non est actus justitiae, sed vindictae, quae illicita est omnique jure vetita; malum ergo repercutiendum est scuto patientiae, non telo vindictae. Rursum qui malum intulit, dedit tibi occasionem magnae virtutis et meriti; non ergo tibi malum, sed ingens bonum obtulit; materiam enim tibi dedit magnae victoriae et coronae. Quare non odio, sed amore, non vindicta, sed potius gratiarum actione dignus est. Qui ergo nos verbo aut verbere laedunt, non tormentorum carnifices, sed coronarum aurifices sunt: igitur benefici sunt, non malefici, ac tantum eorum beneficium (materiale, non formale, quia non est ex eorum mente et intentione) beneficio pari pensandum est. Vide quae de hac re dixi Rom. XII, 17; Eccli. XXVIII, 7 et seq., et I Petr. II, 23.

Exspecta Dominum, et liberabit te. — Non dicit, et vindicabit te, licet et hoc saepe vere contingat, sed liberabit te, ut significet laesum debere desiderare sui liberationem, non laesoris poenam et noxam. Chaldaeus, spera in Deo, et salvabit te. Pro exspecta hebraice est קוה kawe, quod verbum dicitur de iis qui magno animi desiderio in aliquem intenti sunt et respiciunt, eumque exspectant et amplectuntur, sibique applicant. Significat ergo laesum non ad amicos, non ad satellites, non ad milites, sed ad Deum confugere debere, in eum respicere, totaque spe intendere, ab eoque exspectare sui liberationem; igitur toto corde debere Deum amplecti, eumque suae laesioni et dolori velut pharmacum efficacissimum et solatium certissimum applicare. Hoc facit noster Jesus, id est salvator, suis dilectis in se confidentibus, totaque acie mentis intendentibus. Aspice ergo in eum, et ipse te vicissim oculo paternae providentiae respiciet et salvabit, juxta illud Psaltis: «Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri,» Psalm. CXXII, 2. Intuere quo affectu canes in herum prandentem respiciunt, ut ab eo escam accipiant; pari affectu tu respice in Jesum, et omni bono pascet te.

Haec ergo gnome eum, qui injuriam patitur, instruit docetque quid facere debeat, eique panopliam invictam suggerit, qua omnia vincat et superet. Panoplia haec est patientia, mititas, animi resignatio et spes in Deum. Hac enim tolerando vincit primo, injuriam, quamvis atrocem et multiplicem, uti Christus dux noster vicit, teste S. Petro, loco jam citato.

Secundo, vincit ipsum injuriantem, dum injuriis ejus se non moveri, imo iis fortiorem et celsiorem ostendit, ac bonum pro malo rependit; qua charitate velut igne cor ejus succendit, sibique devincit, illudque cogit, ut amantem se redamet, itaque ex inimico facit amicum.

Tertio, vincit seipsum, puta suam iram, vindictae cupidinem, impatientiam, omnibusque hisce, ac caeteris animi motibus quasi rex dominatur et imperat. Patiens ergo sui est dominus et rex animi, ac consequenter daemonis, imo daemonum omnium, qui olim victi ab ira, nunc omnes ad eamdem suscitare conantur.

Quarto, vincit adstantes et audientes. Hi enim, audita ejus invicta patientia, eum admirantur, amant et colunt.

Quinto, vincit ipsum Deum, ab eoque opem elicit, ut eum ab omni malo liberet. Ex adverso impatiens vincitur primo, ab injuria proximi; secundo, ab injuriante, ab eoque se laedi et subigi fatetur; tertio, ab ira et impatientia sua, ac a daemone qui eam suscitat; quarto, ab adstantibus, qui eum irrident; quinto, a Deo, qui eum deserit, et injuriis majoribus exponit.

Hanc ergo gnomen usurpa, tibi applica, rumina et practica, quicumque pateris, et omnis mali in ea levamen invenies. Vere S. Augustinus: «Maledictum, ait, patientia repercussum in auctorem redit, eo qui petebatur illaeso.» Hinc Jeremias Christi patientis typus, tot probris et plagis a Judaeis affectus, ad Deum confugiens, cap. XVII, 14: «Sana me, Domine, inquit, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es.» Et mox: «Et ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi, tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis.» Et David, fugiens Absalon, maledictis a Semei appetitus: «Dimitte eum, inquit, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna,» II Regum, cap. XVI, vers. 11.

Salomoni succinit Siracides, Eccli. I, 20: «Usque in tempus, ait, sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.» Et cap. II, 21: «Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius.» Et vers. 2: «Ne festines in tempore obductionis (afflictionis), sustine sustentationes Dei, conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.» Et vers. 6: «Crede Deo, et recuperabit te, et dirige viam tuam, et spera in illum.» Et S. Ignatius, apud Antonium in Melissa, part. II, cap. LXXXIX et XC: «Firmiter, ait, dum caederis, quasi incus stato. Generosi athletae est caedi et vincere; maxime autem propter Deum omnia nobis patienda sunt, ut ipse nos patiatur. Patienter alii alios cum mansuetudine patimini, ut semper Deus nos leniter ferat.» S. Gregorius

Nazianzenus, ibidem: «Est in fabulis, ait, plantam quamdam esse, quae, cum inciditur, germinet, quaeque cum ferro certare dicatur, quae morte vivat, et incisione nascatur, et consumptione augeatur. Talis mihi videtur esse sapiens, qui in perturbationibus claritatem consequitur, cui virtutis materia est molestia, et adversis ornatior redditur. Utile est audaciam mansuetudine vincere, et meliores reddere injuriam facientes, quae nobis inferuntur patienter ferendo. Nihil est fortius iis qui ferre omnia parati sunt.» S. Chrysostomus ibid.: «Nulla res aeque facit venerabiles, ait, atque injuriam sustinere. Solet Deus non a principio mala avertere, sed cum usque ad summum venerint et creverint, cum nihil praetermissum fuerit ab hostibus, quin omnia experti sint, tum simul omnia in summam tranquillitatem convertit, ac praeter omnium exspectationem res ipsas optime constituit et firmat. Cum quis te offendit, noli ad ipsum aspicere, sed ad daemonem impellentem, et iram totam in illum effundito; illius autem miserere, qui a daemone impellitur.» S. Basilius ibid.: «Si irasceris convicianti, ait, convicia approbasti. Quid enim ira insipientius? Sin vero nihil moveris iram, injuriam facientem pudore affecisti, re ipsa temperantiam declarans.» S. Gregorius Nyssenus, S. Basilii frater, apud Maximum, sermone 42: «Conviciorum, ait, et contumeliarum progressus lenitate ferendi sistitur. Nam si quis contumelia contumeliam, et convicio convicium ulciscatur, haec ipsa vitia augebit, dum quod absurdum est similibus alit. Firma et indubitata gratiae spes, et fruitio est iis qui per patientiam exspectant.»


23. ABOMINATIO EST APUD DOMINUM PONDUS ET PONDUS: STATERA DOLOSA NON EST BONA.

sed mala, imo pessima. Est miosis: minus enim dicitur, et plus significatur. Hebraice, bilances doli non bonum: Chaldaice, non placet coram eo. Audivimus hanc gnomen vers. 10, et cap. XI, vers. 1, ubi eam explicui.

Mystice, S. Ambrosius in Psalm. LXI, ex Septuaginta sic legit: «Exsecrabile Domino duplex pondus, et statera fallax non bona;» sicque explicat: «In quo significat eos qui rapinam inexplibili corde meditantur, et sobrietatem fronte praetendunt. Tales scribae Judaeorum sunt, qui onera gravia aliis observandae durioris imponunt, non habentes rectum jugum animae suae, sed propensa iniquitate curvati: ipsi autem suorum praeceptorum refugi sunt.»

Rursum alii haec applicant iis qui se coram Deo in secreto humiliant, sed coram hominibus publice extollunt. Audi S. Bernardum, serm. 42 in Cantic.: «Pondus, ait, et pondus abominatio est apud Deum. Quid enim? tu te depretiaris in secreto apud teipsum veritatis trutina ponderatus, et foris alterius pretii mentiens majori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti! Time Deum, et noli hanc rem pessimam facere, ut,


24. A DOMINO DIRIGUNTUR GRESSUS VIRI (fortis et strenui, qui magna et ardua molitur: hunc enim significat hebraeum גבר geber; unde Gabriel, id est fortitudo Dei): QUIS AUTEM HOMINUM INTELLIGERE POTEST VIAM SUAM?

Septuaginta, mortalis autem quomodo cogitaverit vias suas? Hebraice, a Domino gressus hominis, subaudi, pendent, sunt, diriguntur; et homo quomodo intelliget viam suam?

Hanc gnomen mutuatus est Salomon a patre suo Davide, Psalm. XXXVI, vers. 23: «Apud Dominum (Hebraice, a Domino) gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet.» Ubi pro dirigentur hebraice est כוננו conannu, id est, ut S. Hieronymus, firmabuntur; alii, praeparantur, vel aptantur; alii, ratificantur; alii, perficiuntur. Radix enim conen dicitur de quacumque aptatione, quae in se includit firmitatem, certitudinem et soliditatem. Gressus et via significant opera, studia, actiones, totumque vitae institutum et decursum. Haec enim omnia in homine, utpote viatore, non sunt stabilia, sed perennis quidem motus et transitus, ut ex Origene ait S. Ambrosius. Significat ergo non hominis, sed Dei ejusque providentiae esse actiones, status totamque vitam hominis disponere, ordinare, stabilire, prosperare, perficere et ad felicem finem deducere. Haec enim omnia significat to diriguntur. Porro actiones hominis sunt duplices, scilicet naturales et supernaturales: illas dirigit Deus naturali et communi sua providentia, has supernaturali et speciali. Unde de naturalibus Rabbini et Baynus sic exponunt,

q. d. Nescit homo profecturus alio, quando, quod et quale iter debeat capessere, praesertim in bivio vel trivio; nescit rursum quid in itinere ei sit eventurum, et quando quomodoque domum sit reversurus. Melius fideles de supernaturalibus accipiunt. Unde David, Psalm. XXXVI, hanc gnomen applicat justo (hic enim est geber, id est vir strenuus), cujus gressus, id est actiones et studia Deus dirigit, id est secundat, moderatur et prosperat, ut ad finem felicitatis aeternae perveniat. Igitur dirigit eum, id est regit et protegit inter tot adversa, tentationes et pericula, ne in peccatum (nisi veniale) labatur. Quod si in mortale lapsus sit, illico eripit eum, uti Davidem lapsum in adulterium et homicidium Uriae erexit. Unde subdit: «Cum ceciderit, non collidetur; quoniam Dominus supponit manum suam.»

Directio ergo haec Dei est multiplex: primo enim Deus dirigit actiones nostras, cum ab aeterno eas destinat et praeordinat, ut in tempore ad eas hominem excitet, juxta illud: «Ipsius factura sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis (hoc est ad opera bona) quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus,» Ephes. II, 10.

Secundo, cum in tempore ad eas hominem excitat et dirigit mentem illuminando, et voluntatem ad eas impellendo.

Tertio, cum modum eas ordinate et feliciter exsequendi homini suggerit. Sic dirigit gressus viatoris, cum vias securas illi suggerit: saepe enim nisi a Deo dirigeremur, eligeremus vias periculosas, in quibus incideremus in latrones vel temporales, vel spirituales, uti sunt daemones, mali socii, scandala, tentationes, illecebrae peccandi.

Quarto, cum obstacula et obstantes studiis nostris amovet, ut cum S. Paulo amovit obstacula Judaeorum et Gentilium praedicationi Evangelii obsistentium. Unde ipse rogat Thessalonicenses, epist. II, cap. III, 1, dicens: «Orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos; et ut liberemur ab importunis et malis hominibus: non enim omnium est fides.»

Quinto, cum in exsecutione hominem dirigit, ne erret, ne labatur, ac, si erravit vel lapsus sit, eum corrigit et erigit; si lassus sit, sustentat; si pusillanimis desperet, in spem elevat; si dubius sit, ostendit quid eligere debeat. Hoc est quod quotidie orat Ecclesia ad Primam: «Sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos: dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignare, Domine Deus, rex caeli et terrae, hodie corda et corpora nostra, sensus, sermones et actus nostros in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum, ut hic et in aeternum te auxiliante salvi et liberi esse mereamur.»

Sexto, cum eas secundat et prosperat, ut optatum finem consequantur, v. g. ut praedicatores, confessarii, doctores auditores suos illuminent, convertant, sanctificent. Ita Christus, Deo dirigente, «exsultavit ut gigas ad currendam viam, etc. nec est qui se abscondat a calore ejus,» Psal. XVIII, 7. Et Apostoli, de quibus ait Isaias, cap. LII, 7: «Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem!»

Septimo, cum homini suggerit illum vitae statum, illas occupationes et studia, illum vitae tenorem, quo praevidet eum sine peccati periculo et lapsu victurum, ac recta perventurum ad gloriam et felicitatem aeternam, dando continue gratiam quam praevidet fore congruam et efficacem: unde pro ea assidue orandus est Deus, ut eam suggerat; ab illa enim pendet nostra salus, praedestinatio, electio et felicitas aeterna. Hinc orandum crebro cum Psalte: «Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea,» Psalm. XVI, 5. Et: «Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia,» Psalm. CXVIII, 133.

Octavo, cum eas perficit, ut in dies in virtutum intensione et extensione crescamus et perficiamur. Hoc est quod Deum orat Ecclesia Dominica infra Octavam Nativitatis: «Dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.» Hinc S. Prosper, lib. I De Vocat. Gent., cap. ci, docet quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni: «Quod nemo, ait, possit recte incedere nisi Domino dirigente, liquet ex illo Salomonis: A Domino corriguntur gressus viri; mortalis autem quomodo intelligit vias suas?» Et Beda hic: «Quicumque hominum, ait, gressus rectum iter incedunt, non fit hoc libertate humani arbitrii, sed gubernatione illius cui dicit Isaias, cap. XXVI: Omnia enim opera nostra operatus es nobis. Quis autem hominum intelligere potest viam suam? In hoc, inquit, manifeste claret, quia quidquid boni habet quisque, a seipso non habet, sed per gratiam Dei: quod nec per sui libertatem arbitrii qualis futurus sit, qualiter, vel quamdiu victurus, intelligere poterit.»

Hinc de sponsa, puta Ecclesia, et anima sancta a Deo sponso directa, dicitur Cant. VII, 1: «Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate,» Philip. II, 13. Quin et R. Levi hanc Salomonis gnomen sic explicat, q. d. «Incedentis gressus a Domino sunt, cum opera divina indigeat, quae singulis passibus adsit et comitetur.» Et Auctor Catenae Graec.: «Sensus est, ait, qui mortalia et terrena adhuc sapit: quomodo is rectam vitam intelligere, aut Domini vias sanctificare et consecrare valeat?» Vide ibi dicta cap. XVI, 9.

QUIS AUTEM HOMINUM INTELLIGERE POTEST VIAM SUAM? — Hebraice, et Adam quomodo intelliget viam suam? Adam ab adama, hoc est homo ab humo, q. d. Homo ex humo factus, et humi ut vermis repens, quomodo cognoscet viam excelsam, quae eum ducat in caelum? To et, primo, accipi potest ut causale pro enim, ut det causam praecedentis hemistichii, q. d. A Domino dirigi debent gressus viri: nec enim homo per se valet intelligere viam suam, ut scilicet prospiciat et praevideat qua via secure sit incedendum, quid agendum, quid in dubio eligendum, quae sit via et modus ad feliciter rem conficiendam: haec enim omnia superant hominis providentiam, et divinam requirent. Saepe enim homo putat se recta via virtutis incedere, et curva vitii incedit; putat se ire in Jerusalem, dum vadit in Jericho; putat se inire viam caeli, et init viam inferni, juxta illud cap. XVI, 25: «Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.» Rursum putat se capessere viam ad felicitatem, et capessit contrariam. Aman, invitatus cum rege Assuero a regina Esther, putabat se ire ad gloriam, et ibat ad furcam. Aesopus in via deprehensus a magistratu, rogatus quo iret, respondit se nescire. Magistratus, sibi ab eo illudi vel insultari putans, eum abduxit in carcerem. Tum Aesopus: «Nonne, inquit, vere dixi me nescire quo irem? ibam enim in carcerem, et hoc nesciebam.» Ita quotidie dum domo eximus, nescimus quo eamus:

nam saepe praeter mentem ab occurrentibus alio abducimur. Quare, dum egredimur, oremus cum Psalte: «Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me,» ut scilicet Deus gressus nostros ita dirigat, ut nobis aliisque bonum aliquod accersamus, ac vel verbo vel aspectu malum et peccatum avertamus.

Secundo, to et potest accipi ut illativum, indicans eventum et sequelam, ut significet idem quod ergo, q. d. Dei solius est dirigere gressus viri, eosque praevidere et ordinare, ut boni sint, et ut felicem exitum sortiantur. Hoc enim solus ille potest, cujus est nosse ac praestituere omnibus finem mediaque ad finem opportuna: quis ergo hominum audeat sibi hanc praenotionem et ordinationem arrogare? quod enim a Dei pendet directione, non potest ab homine percipi et penetrari. Ita fere Cajetanus.

Secundum utramque explicationem commendatur nobis Dei providentia, et cura peculiaris circa studia, affectus et opera hominis in hac vita: et hoc intelligentes propriae prudentiae non nitamur nimium, sed a Deo in omnibus pendeamus, ejus directioni nos committentes, juxta illud Tobiae IV, 20: «Pete a Deo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.» Hoc est quod Deo confitetur Jeremias cap. X, 23: «Scio, Domine, quod non est hominis via ejus, nec viri, ut dirigat gressus suos.»

Hinc colligas causam cur hic sit felix, ille infelix, non esse fortunam, non indolem, non caelum, sed Deum: Deus enim pro libito liberaque electione quem vult facit felicem, non tantum si prudens sit, sed et si imprudens. Prudens enim esto non semper, saepe tamen prosperatur in actionibus, ut felices habeat successus: tum quia prudenter omnia disponit, ut feliciter eveniant; tum quia meretur ut Deus actiones suas dirigat et prosperet. D. Thomas, lib. III Contra Gentes, cap. XCII, quaerit quae sit causa cur quis sit fortunatus, id est, ut illi praeter opinionem bona bonique eventus obveniant? ac respondet propriam causam bonae fortunae esse Deum, Deique benevolentiam et electionem, qua aliquem feliciter ut plurimum regit et dirigit, v. g. ut fodiat tali vel tali loco ubi inveniat thesaurum: uti autem aliquando ministerio Angelorum id suggerentium vel persuadentium; caelum autem caelique influxum proprie non facere bonam fortunam, sed subinde ad illam disponere per accidens, v. g. cum quem inclinat ad fodiendum, cui fossioni per accidens conjuncta est inventio thesauri. Nec enim caelum inclinat, ut hic potius fodias ubi est thesaurus, quam alibi ubi non est. Quare cum haec duo caelum combinare non possit, sequitur caelum per se non esse causam bonae fortunae. Deo ergo nihil est fortuitum, quia ipse est rector et director fortunae. Denique cur hic sit felix, ille infelix, fuse docui Genes. XXX, 27.

Symmachus pro via vertit τροχιάν, id est orbitam sive semitam curulem, quae symbolum est vitae, sive vivendi rationis planae et expeditae, quam solus Deus uti novit, ita homini quem amat, suggerit. Sicut enim currus per orbitam plane et expedite rotatur, sic per vivendi rationem sibi commodam et congruam quisque facile et expedite ad metam, puta ad felicitatem et gloriam aeternam Deo aurigante decurrit. Hinc conclude neminem ab ea via, in quam a Deo vocante inducitur, exorbitare debere; hac enim illi curulis, id est facilis et proclivis est ad destinatum finem. Haec, inquam, illi magia, id est currus via: quia per

illam non tam incedit, quam vehitur, quo nihil suavius, ac jucundius; reliquae vero viae, quas homo non ex Dei impulsu, sed ex proprio consilio init, difficiles illi sunt, salebrosae, deerrantes, et ad praecipitia ferentes, etc.

Hinc Gentiles deum faciebant colebantque Janum, tanquam viae indicem; et Mercurium, tanquam viae ducem; ac Domiducum vocabant invocabantque deum, qui novam sponsam domum deduceret, quamvis et domiduca eadem de causa Juno nuncupabatur. Audi ex Varrone S. Augustinum, lib. VI De Civit. cap. IX: «Si domum, ait, ducenda est quae nubit, adhibetur Deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur Deus Domitius.» Verius Christiani Deum verum invocant, ut gressuum actionumque sanctarum directorem; sciunt enim se viam adoriri non posse, nisi Deo praeunte, juxta illud: «Post Dominum ambulabunt,» Osee XI, 10. Unde S. Augustinus, lib. II Contra duas epist. Pelagian. cap. IX: «Haec, ait, est humanae voluntatis natura, ut ad malum quidem ejus prior sit, ad bonum vero ejus prior sit voluntas Creatoris ejus.»

Exemplum illustre hujus sententiae fuit Littorius, qui, teste Prospero in Chronic., et Baronio anno 439, pro Theodosio Imperatore et Romanis pugnans, confidens in suis Hunnis, victus vinctusque est a Theodorico rege Gothorum, qui spem ponens in Deo Arelatem obsedit et cepit. Unde Littorium tacito nomine hac Salomonis gnome perstringens Salvianus, lib. VII De Gubern.: «Itaque, ait, agnovit hoc ille dux nostrae partis, qui eamdem urbem hostium, quam eodem die victorem se intraturum esse praesumpsit, captivus intravit. Probavit scilicet quod Propheta dixit: Quia non est hominis via ejus, nec viri est, ut ambulet, et dirigat gressus suos. Nam quia viam suam juris sui existimavit, nec gressum directionis habuit, nec viam salutis invenit, effusa est, ut legimus, abjectio super principem; seductus est in invio, et non in via, et ad nihilum deductus est, velut aqua decurrens. In quo quidem praeter ipsam rerum infelicitatem praesens judicium Dei patuit, ut, quidquid facturum se usurparat, ipse pateretur. Nam quia sine divinitatis auxilio, ac Dei ductu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est; consilii ac sapientiae summam usurpavit, ignominiam temeritatis incurrit; vincula

que aliis paravit, ipse sustinuit.» Idipsum deinde particulatim per antitheses elegantes ostendit: «Et quid, rogo, evidentius Dei judicium esse potuit, quam ut habens praedatoris fiduciam praeda fieret, triumphum praesumens triumphus esset, circumdaretur, corriperetur, alligaretur, retorta tergo brachia gereret; manus, quas bellicosas putabat, vinctas videret; puerorum ac mulierum spectaculum fieret, illudentes sibi barbaros cerneret, irrisionem sexus promiscui sustineret, et qui maximum habuerat supercilium fortis viri, mortem subiret ignavi?»


25. RUINA EST HOMINI DEVORARE SANCTOS, ET POST VOTA RETRACTARE.

Ita Romani. Alii legunt tractare. Et sic legendum contendit Franciscus Lucas in Notis hic. Quintuplex hic est lectio, quam nobis indocta peperit scribarum audacia. Pro devorare enim alii legunt devotare; alii, devovere; alii, denotare; alii, devocare.

Primo ergo Beda, Salonius, Lyranus et alii legunt, ruina est homini devotare Sanctos, id est voto se obstringere ad persequendos Sanctos, inquiunt Salonius et Beda; aut Sanctis vota crebra nuncupare, inquiunt Lyranus et Hugo: hoc enim laqueus est ei quem postea votorum poenitet, ut ea violet. Sic Actor. XXIII, 12: «Quadraginta viri devoverant se dicentes neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum.» Porro to devotavit, licet modo videatur esse vox barbara, olim tamen fuit in usu; usurpatur enim ab Apuleio, lib. IX Metamorph.: «Caeli numina, inquit, quae dejerando subito devotasti.» Et Cicero in Paradoxis: «Quae vis, inquit, Coclitem contra omnes hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devotavit, ac immisit in armatas hostium copias?» In antiquis enim codicibus sic legitur.

Secundo, alii legunt, ruina est homini devovere Sanctis, id est temere res suas, vel seipsum Sanctis vovere et consecrare; postea enim res suas et suam libertatem repetens, votum transgreditur.

Tertio, Cajetanus et alii legunt, ruina est homini denotare Sanctos, id est denigrare Sanctos, eorum famam laedere, ipsosque conviciis afficere et blasphemare.

Quarto, alii legunt, ruina est homini devocare Sanctos, id est eos invocare, eorumque opem precibus et votis e caelo in suum auxilium devocare, ac postea vota haec retractare et irritare, uti nonnulli faciunt, cum voti compotes facti sunt.

Verum vera lectio est, ruina est homini devorare Sanctos. Legit Noster קדש cades, id est Sanctum, id est Sanctos. Jam aliis punctis legunt קדש codes, id est sanctitatem, id est sanctuarium, vel sanctificatum, id est res Deo sanctificatas et consecratas. Unde Hebraea ad verbum sic habent: Laqueus, vel muscipula est homini devorare, sive praecipitare sanctitatem, id est sancta, et post vota converti ad quaerendum.

Jam tota difficultas est quid sit devorare Sanctos, vel, ut hebraice est, sanctitatem? Primo, Vatablus sic vertit et explicat: «Scandalum hominis devorat sanctitatem, et post vota quaerere solemus; id est, peccatum hominis, quod est scandalum, destruere solet auxilium illud divinum, quod vere est et maxime sanctum; et postea quaerere solemus quid in causa fuerit quominus consecuti simus quod petimus votis.» Huc accedit R. Salomon: «Cum mortalis, inquit, peccati piaculo obstringitur, tunc sanctitatem a Deo concessam devorat, id est perdit et corrumpit.» Sic et R. Levi et alii, q. d. Detrimentum est homini devorare rem Deo consecratam aut debitam, et postea quaerere vota quibus Deus placetur; ut significetur saerilegorum et sceleratorum (nam omnes scelerati rem sacram, puta virtutem et gratiam devorant perduntque) vota irrita esse et ingrata Deo.

Secundo, Cajetanus, q. d. Laqueus est homini devorare rem sacram, ut primogenita et reliqua debita sacerdotibus ex lege aut Deo oblata; et etiam laqueus est homini post vota emissa inquirere num votum obliget, aut modum quo quis possit solvi obligatione voti, et non reddere quod vovit, ut significatur hoc versu duplex sacrilegii genus, nimirum rapere res Deo consecratas, et violare votum.

Tertio, Baynus, Jansenius, Franciscus Lucas, Salazar et alii passim exponunt, q. d. Lapsus et piaculum est ingens, ac gravissimae ruinae sibi est occasio, qui, postquam ad se rapuit sanctorum justorumque bona, et devoravit innocuam Dei plebem velut escam panis, ad vota convertitur. Sic enim solent sub mortem faeneratores, et alii rerumpublicarum devoratores promittere atque designare largam eleemosynam, quae aut pauperibus distribuatur, aut monachorum familiis dividatur, aut in alios pios usus vertatur; quibus in hujusmodi votis fiducia perpetuae frequenter ruinae causam dat. Sic devorare sumitur pro spoliare, Habac. III, 14: «Exsultatio eorum sicut ejus qui pauperem devorat,» id est spoliat, perdit, depauperat, «in abscondito.» Et cap. I: «Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?» Et Psalm. XXXIV: «Nec dicant: Devoravimus eum.» Et saepe alibi. Devorare ergo Sanctos, vel, ut nonnulli legunt, Sancta, est viros justos sanctosque bonis exuere, aut vitam etiam spoliare, vel consumere ea quae Sanctis per votum aut oblationem sunt data et consecrata. Haec homini sunt laqueus et ruina, quia ingentium calamitatum et excidii sunt causa.

Ita hoc anno 1628, Rupella haereticorum invicta Sion, quae tot Sancta et Sanctos devoravit, Sanctis suas, imo Dei, injurias ulciscentibus, ipso omnium Sanctorum festo in potestatem Christianissimi aeque ac invictissimi Francorum regis Ludovici XIII venit. Nec dubium ipso pro sancta fide et Sanctorum cultu tam pia animositate pugnante, Sanctos vicissim pro eo depugnasse, cum omnes validae classis hostilis machinae et machinationes, in ipsammet classem ventorum subito retortae et repulsae fuerint, ut Christianissimo regi illud Claudiani de Theodosio contra Eugenium decertante vere occinere liceat: O nimium dilecte Deo, cui militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti! Eodem omnium Sanctorum festo per Octavam recurrente, Ferdinandus II Imperator piissimus aeque ac felicissimus, ante paucos annos Duce Bavaro heroe inclyto, Pragam totamque quasi Bohemiam expugnavit, eamque Hussitis et Calvinistis Sanctorum hostibus ereptam Ecclesiae, aeque ac sibi, tanquam legitimo regi restituit. Sanctorum praesertim SS. Wenceslai, Adalberti et Viti, Bohemiae patronorum, auspiciis victoriam hanc partam fuisse, non dubiis indiciis ostensum; quin et ipsorummet Sanctorum apparitionibus praesignificatum est, qui proinde pro Orthodoxis dimicantes, tela quasi fulmina in haereticos duplo plures contorserunt, ut illud fulminei Barac (barac enim hebraice est fulmen) contra Sisaram præliantis hic usurpare liceat: «De caelo dimicatum est contra eos; stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt,» Judic. V, 20, nimirum uti olim duo fulmina belli Scipiadae. Ita hoc aevo Austriadae.

Ita Constantinopolis, vindice Spiritu Sancto, ipso ejus Pentecostes festo, Graecis pneumatomachis, utpote Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere negantibus, a Mahometo capta anno Domini 1453 in Turcarum manus venit. Quid haec significant, imo clamant nisi illud: Discite justitiam moniti, et non temnere Divos.

Hic sensus planus, facilis, obvius, adeoque communis est. Verum non satis connectit prius hemistichium cum posteriore, nec satis apte explicat to vota retractare, quae vox significat utrumque hemistichium loqui de votis.

Quarto, ergo novum suggeram sensum, qui operosior quidem est, sed profundior, ac prius hemistichium cum posteriore aptissime connectit, quem lectoris judicio submitto. Haec phrasis devorare Sanctos non accipienda est proprie; nulla enim est gens tam barbara (exceptis Brasiliis anthropophagis, qui Salomoni et Judaeis incogniti vel invisi fuere) quae proprie devoret Sanctos. Accipienda ergo est figurate, ut sit paraemia, sive phrasis proverbialis significans nominare et invocare Sanctos ita festinanter et praecipitanter, ut eos transglutire et devorare videaris. Sic qui Litanias praecipitant celerrime dicendo: «Sancte Petre, S. Paule, S. Jacobe,» etc., et spatium adstantibus respondendi ad singulos, «ora ora no-

bis,» non relinquunt, videntur devorare Sanctos, id est nomina Sanctorum. Simili modo, qui festine vovendo tumultuarie invocant Sanctos, dicendo: Sancte Deus, si mihi dederis prolem, sanctificabo tibi bovem. S. Michael, S. Gabriel, S. Raphael, si dederis mihi copiam frumenti, offeram tibi triginta modios tritici. S. Abraham, S. Isaac, S. Jacob, si mihi a Deo obtinueris amplam familiam, voveo tibi quotidianum nocturnum lumen. Quod Judaeis videtur fuisse familiare.

Hi, inquam, dicebantur לוע קדש lua kodes vel cades, id est devorare Sanctos vel Sancta, quia sicut cibus dicitur devorari, cum sine masticatione et comestione integer in stomachum transmittitur, et devorando quasi devolat: sic devorantur Sancti, id est preces et vota Sanctis facta, cum ea sine praevia consideratione et consultatione integra, id est indiscussa, temere et inconsulte effutiuntur. Lua enim Hebraeis est praecipitare, deglutire, absorbere, perdere, corrumpere.

Ita Job. VI, 3, pro eo quod nos habemus: «Unde et verba mea dolore sunt plena;» Vatablus vertit, verba mea absorpta sunt; alii, verba mea praecipitantur, id est temere effutiuntur. Hinc Pagninus in Lexico ait, lua significare loqui, quale est eloqui votum. Unde aliqui vertunt: Laqueus est homini sanctitatem, id est conceptis verbis aliquid Deo vovere, sanctificare et consecrare; «et post vota inquirere» rem aliquam deteriorem, quam pro meliori Deo vota surroget et substituat. Sic Latini dicuntur devorare verba, quia ea praecipitant et absorbent, praecipitanter vel loquendo, vel audiendo, vel legendo, uti faciunt helluones librorum. Unde Cicero, pro Sestio: «Verbum ipsum, ait, omnibus modis animi et corporis devorabat.» Et Plautus in Panul.: «Oratiunculam hanc dulces aures devorant.» Hinc devorare orationem alicujus ponitur pro non animadvertere. Unde Cicero in Bruto: «Ejus oratio, ait, nimia religione attenuata, doctis et attente audientibus erat illustris, a multitudine autem devorabatur,» id est, non intellecta transmittebatur. Quae significatio ducta est ab iis qui cibum non gustatum transmittunt quasi stupente palato.

Hinc rursum devorare nomen alicujus est nominis oblivisci. Ita Plautus in Trinummo: «Devoravit, ait, nomen imprudens modo.» Simili modo devorantur Sancti et vota Sanctis facta.

Hunc esse sensum liquere videtur primo, ex eo quod caeteri Interpretes hanc phrasim, devorare Sanctos vel Sancta, interpretentur, praecipitanter et temere vovere aliquid Sanctis. Audi Septuaginta: «Laqueus viro quid ex propriis sanctificare: postea enim quam voverit, evenit poenitere.» Aut, ut clarius Auctor Catenae Graecorum: «Laqueum tibi injicit vir, qui ex propriis facultatibus temere quippiam Deo sanctificat (id est vovet et consecrat), siquidem post votum editum inconsulte plurimum contingit poenitudo.» Atque exemplum dat Jephte, qui temere vovit, si victor

in bello evaderet, se primum quod e domo occurreret Deo sacrificaturum; occurrit autem primo ei filia, unde eam Deo sacrificavit cum dolore et poenitudi. Item Ananiam et Saphiram, qui facultates suas Deo cum vovissent, inde partem surripuerunt, unde morte a S. Petro puniti sunt, Actor. cap. V. Accedit Chaldaeus: Laqueus est, ait, viro qui vovit sanctitatem (vel, ut alii vertunt, sanctuario), et postea tangit eum anima ipsius, puta animae dolor et poenitudo; Syrus: Laqueus est viro qui vovit sanctitatem, et postea voti poenitet.

Secundo, idipsum arguit connexio prioris hemistichii cum posteriori; posterius enim explicat prius, quasi dicat: Ruina, Hebraice, laqueus est homini devorare Sanctos, id est, praecipitanter et temere instar devorantis vovere quid Sanctis, et post vota retractare; hoc est, paulo post vota, quae praecipitanter Sanctis vovisti, revocare; hoc enim proprie est retractare. Unde Hebraice est, et post vota converti ad quaerendum effugium, scilicet vestigando modos et rationes, quibus te a voto, cujus te poenitet, liberes. Est metaphora sumpta a famelico, qui devorat cibos, id est non masticatos, nec dentibus comminutos, sed integros transglutit et transmittit in stomachum. Hic enim iis stomachum onerat et gravat, qui proinde cogitur eos retractare, id est minutim ruminare et concoquere quod potest, quod non potest rejicere et revomere. Simili modo, qui praeceps temere quid vovet, post votum nuncupatum sentiens voti exsequendi difficultatem vel impossibilitatem, illud retractat, cogitans qua ratione illud redimere, imminuere, mutare vel annullare possit. Votum ergo temerarium voventi est laqueus; quia sicut laqueus capit, stringit et strangulat aves illaqueatas: ita votum hoc capit, stringit et strangulat conscientiam, dum eam cruciat, angusitat, lancinat, ac subinde suffocat et enecat, cum scilicet voti poenitens illud violat et transgreditur. Igitur talis bis devorat Sancta et Sanctos: primo, cum praecipitat, et praecipitanter nuncupat eis sanctum votum; secundo, cum votum jam emissum rursum devorat, id est violat, perdit, consumit. Idem est ergo: «Laqueus est homini devorare Sanctos et Sancta,» quod: «Laqueus est homini post vota retractare,» id est votum emissum revocare, violare.

Tertio, haec expositio caeteras omnes complectitur, omnesque in se unit; qui enim devorat Sanctos, id est temere Sanctis quid vovet, hic temere devorat et devovet Sanctis; hic devorat, id est denigrat et dehonestat Sanctos; hic frustra devocat Sanctos in suum auxilium; hic etiam devorat, id est spoliat Sanctos re illis ex voto debita; nam devorat Sancta, ut legunt nonnulli, id est res sanctas, quas Sanctis vovit. Sive enim legas devorare Sanctos, sive Sancta, eodem res redit; sancta enim devorantur, cum sancta eis voto subita devorantur: sicut dicimus a tyrannis de-

Quarto, quia sic se explicat Salomon, Eccle. V, 1, dicens: «Ne temere quid loquaris (Hebraice, ne praecipites ore tuo), neque cor tuum sit velox (Hebraice, ne festinet) ad proferendum sermonem (votum) coram Deo;» quod explicat dum subdit: «Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio, etc., multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.» Quid clarius?


26. DISSIPAT (Chaldaeus, dispergit) IMPIOS REX SAPIENS, ET INCURVAT SUPER EOS FORNICEM.

Prior pars consentit cum vers. 8: «Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.» Vide ibi dicta. Nota — dissipat; docet enim modum quo coetus, consilia et vires impiorum sint infringenda, nimirum eos dissipando et segregando; sic enim consilia et vires in unum conferre nequeunt, ac singuli, dum separati sunt, facile opprimuntur. Hic ergo verum est illud: «Si vis regnare, divide,» id est disjunge et separa; separatione enim tollitur consensus et robur impiae multitudinis. Prior ergo pars est clara; at posterior obscura. Quaeritur enim quid sit «incurvare fornicem»?

Primo, Hebraea habent: Reverti facit, vel reducit super eos rotam; et Septuaginta: Immittit illis τροχόν, id est rotam; Chaldaeus, volvit eos super rotam; Syrus, reducit super eos currum. Alludere enim videtur ad factum Davidis, qui impios Ammonitas a se devictos serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta, II Regum, XII, 31. Est metaphora mutuata a trituratione, quae in Syria, Italia aliisque locis rotis et equis fieri solet; haec enim supplicii et punitionis est symbolum, juxta illud Isaiae XXVIII, 27, piorum supplicia describentis per metaphoram triturationis: «Non enim, ait, in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit.» Et mox: «Non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum.»

Igitur fornicem, hic accipias non domus, sed rotae, puta canthum, sive extimam superficiem et curvaturam rotae: sicut enim fornix in domo est arcus concameratus, sic fornix in rota est rotae curvatura et canthus, rota enim arcuata dici potest fornicata per catachresin. Quod enim est rotunditas in rota, hoc est fornix rotundus in domo: quare sicut domus ob fornicem rotunda, sic rota ob rotunditatem fornicata videtur. Hic ergo sensus valde appositus et genuinus videtur, eumque exigit vox rota, quae est in Hebraeo, Graeco, Chaldaeo et Syro. Sensus est, q. d. Rex sapiens acribus

tormentis, quale est rota, dissipat et exterminat impios. Ita R. Salomon, R. Levi, Aben-Ezra, Vatablus, Pagninus, Baynus, Jansenius et alii.

Rursum rota, sive fornix rotae, accipi potest pro genere quaestionis, sive torturae et supplicii apud veteres usitati, quod τροχός, id est rota, dicebatur. Unde Cicero, Tuscul. V, ait, «in rotam beatam vitam non ascendere.» Torquebant enim reos rota ad eliciendam veritatem, uti nunc torquent equuleo, quod τροχίζεσθαι, id est rota torquere et examinare, dicebatur. Erat ergo rota instrumentum ligneum in modum rotae, in quo servorum reorumque corpora distenta et circumacta examinabantur; quale est quod Galli vulgo vocant pilori: quare rota diversa est ab equuleo. Reos enim alligabant rotae, pedes, manus ac totum corpus incurvando et rotae applicando; sicque rotam gyrando eos rotabant, idque subinde supra vel juxta ignem, itaque eos assabant. Unde Tertullianus in Apolog., agens de martyriis et Martyribus: «Licet, ait, nunc sarmentitios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.» Et Josephus, lib. De Machabaeis, cap. IX et seq., docet eos ab Antiocho tortos tormento rotae, ac primi inter septem fratres supplicium vocat rotam: «Illigari, ait, et innecti rotae jubetur tendentibus corpus radiis.» Et in tertio: «Cum jam cruoris nimie defluentis vacuitate defectus, orbatus manibus et pedibus proximam sibi adesse mortem cerneret.» Et in quarto: «Partes et frusta corporis horrendissimo pependere aspectu.» Audi et Gentiles. Seneca in Hercul. furente: Rapitur volucri tortus Ixion rota.

Alius: Volvitur Ixion, et se sequiturque fugitque. Tibullus, lib. I, Eleg. 3: Versantur celeri noxia membra rota.

Celerrime enim reos rotabant rotam gyrando, nunc in unam partem, nunc conversim in aliam mutato motu; quo fiebat ut in hac rotatione effunderentur viscera, et membra omnia distorquerentur et divellerentur. Unde Euripides in Phoeniss.: «Membra alia, inquit, ab aliis disjiciebantur, tanquam si mitterentur e funda.» Et Josephus, de Machabaeo: «Solutis hinc inde visceribus, venisque distentis.» Appendebant insuper pedibus rei rotae alligati saxum, quo corpus mole illa magis premeretur. Addebant etiam vel subjiciebant ignes. Audi Josephum: «Praeparatur incendium, et, ut erat affixus rotae, igni in catasta objicitur, atque ita tendentibus corpus radiis, et contrahentibus flammis, costis deinde patentibus laterum vitalia rumpuntur.» Tertio, reum in rota manibus, pedibus totoque corpore distentum flagellabant. Unde Aristophanes in Irene: «In rota

trahatur flagellandus.» Quarto, reum membris amputatis mutilabant. Audi Josephum: «Inter perorandum ut brutum animal excoriatur, lingua extrahitur, sartagini ipse injicitur.» Quod etiamnum reis atrocium criminum faciunt Germani in rota membra contundendo, praesertim per ossifragium, vel etiam resecando; alioqui rota Germanorum a rota veterum plane diversa est. Denique Virgilius, IV Aeneid., poenas damnatorum apud inferos describens sic canit: Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum Districti pendent. Ubi vide nostrum Ludovicum de la Cerda, et Plutarchum in Nicia, Ammianum Marcellinum, lib. XXI, et Nicephorum, lib. VII, XXIV. Unde Auctor Catenae Graec.: «Rotam, ait, super impios inducet. Per rotam autem inevitabile supplicium, quod in peccatores apud inferos constitutum est, denotat.» Quocirca et rotas apud inferos, in iisque damnatos torqueri, viderunt qui in exstasi eo capti leguntur. Hisce enim torquet eos Christus rex sapientissimus, ait Beda.

Hinc et S. Augustinus in Psalm. XI, sub finem, ex Septuaginta hanc Salomonis gnomen sic legit, applicatque impiis circulantibus: «In circuitu impii ambulant, id est, ait, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu tanquam rota volvitur, et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste Psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim impiorum est rex sapiens, et immittit illis rotam malorum.» Hoc ergo tormento rotae acerrimo rex sapiens impios puniens, eos dissipat ac profligat.

Posset quoque τροχός, id est rota, accipi τροχαλία, id est trochlea, quod supplicii genus in martyriis erat frequens, uti docet Baronius in Martyrol., ad diem 7 decembris. Ibi enim celebratur martyrium «S. Servi martyris, qui sub Hunnerico rege Ariano fustibus caesus, trochleis sublime elevatus, atque ictu celeri super silices pondere corporis dimissus, et lapidibus acutissimis perfricatus; martyrii palmam adeptus est.» Trochlea enim proprie rota est rotam continens volubilem, per quam funis tractorius immissus, ligatum brachiis revinctum reum sursum trahit, vel remissus deorsum relaxat. Hoc ergo tormentum dictum fuit elevatio ad trochleas, ac Romae et in Italia etiamnum est frequens, et vulgo la corda dicitur. De hoc recte dicitur: «Incurvat super eos rotam,» vel fornicem rotatilem; hac enim poena et similibus rex sapiens impios percellit, fugat et dissipat. Ex rota enim, velut specie praecipua et notissima, omne supplicii genus, quo impii a regibus plectuntur, intelligit per synecdochen. Hic sensus valde appositus planeque germanus videtur, tangitque maxime impios judices, praesides, magistratus, gubernatores, quos rex plectit tormento rotae, quo ipsi alios innocentes injuste

torserunt.

tibulum, q. d. Rex sapiens impios in fornice suspendit, itaque eorum in impietate asseclas fugat et dissipat. Sic enim olim in fornicibus, inserendo eis annulos, quibus funis suspendendorum innecteretur, reos suspendebant, uti etiamnum nonnullis in locis fit, praesertim in Lombardia. Illi enim fornices magis commodi sunt ad suspendendum, et saepe obvii, ac magis durant; cum operosum sit cuique reo suum patibulum et crucem e ligno erigere. Quocirca vidi alicubi patibula triangula, e triplici laterum columna erecta; latera autem haec sibi invicem per fornicem optime et solidissime junguntur et innectuntur. Rex ergo sapiens curvat super impios fornicem, dum ex curvato et arcuato fornice duram eorum cervicem curvat et suspendit.

Hence learn how great is the power of a king for good as well as for evil. Whence the sevenfold riddle: What is the worst thing? A tyrant. What is the longest thing? Time. What is the shortest thing? A favor. For men are forgetful of favors. What is the best of all things? God. What is most to be desired? The salvation of the soul. What is the most shameful thing? Evil demons. What is the most powerful thing? A king.

Secundo, alii per rotam intelligunt revolutionem fortunae et dignitatis, q. d. Rex sapiens sua prudentia impiorum fortunam et dignitatem rotat, incurvat et deorsum gyrat, ut qui in dignitatum culmine eminebant, conversa rota in imum deprimantur. Sic Seneca, lib. II De Clement., ait: «Fastigia potius time quam ama, ne te inde vacuum et inanem fortuna, rota vertente, demittat.» Favet hebraeum ישיב yashib, id est reverti facit, convertit, revolvit et devolvit rotam.

Tertio, Beda, Lyranus et alii per fornicem intelligunt arcum triumphalem, quem reges devictis hostibus impiis in trophaeum erigere solent, q. d. Rex sapiens impios domat, debellat, subjugat, ac de impietate victa fornicem triumphalem excitat, uti fecit Saul devicto Amalec, I Reg. xv, 12. Hoc enim est regum officium, aeque ac decus et gloria, quod Deus et respublica regi impios persequenti pollicetur et parat, nimirum certam de iis victoriam, ac post eam triumphum et arcum triumphalem quasi perenne victoriae monumentum, q. d. Rex sapiens incurvat super eos fornicem, id est, ita impios delet et sepelit, ut super eorum cadavera fornicem vel in signum ultionis, vel in signum triumphi aedificet. Hebraeum ergo אופן ophan, id est rota, sumitur pro fornice, qui rotundus est instar rotae, puta pro arcu triumphali. Sic Titus et Vespasianus, devictis impiis Judaeis Christicidis, Romae erexerunt fornicem triumphalem, cui insculptus est Titi triumphus, qui etiamnum in eo exstat et visitur. Sic Constantinus Magnus, devictis coelesti ope quinque tyrannis, Diocletiano, Maximiano, Maxentio, Maximino et Licinio, per signum S. Crucis in coelo apparentis hoc lemmate: «In hoc signo vinces,» labarum cruce Christi signatum erexit, atque fornicem triumphalem, qui etiamnum Romae cernitur, et Arcus Constantini dicitur. Idem fecit Theodosius, subacto Maximino, Arbogaste et Eugenio.

Quarto, noster Salazar per fornicem accipit magnifica palatia et mausolaea, quae impii sibi construxerunt, q. d. Rex sapiens et prudentia clarus impios de medio tollit, ac ne ipsorum memoria ad posteros decurrat, si quas sepulcrorum moles aut mausolaea sibi in posteritatis monumentum sustulerunt, haec quidem devolvit aut decurvat super eos, id est diruit, ac solo exaequat, quemadmodum Josias fecisse fertur IV Reg. xxiii; hic enim eorum qui in saltibus et lucis diis adoleverant sepulcra dejecit, et ossa in cineres redegit. Vel aliter: Rex iste sapiens non solum impios exscindit, sed etiam eorum palatia et moles diruit, quam poenam hodie in proditores leges statuunt, ut scilicet ipsorum aedes solo aequentur, et sale adspergantur, ne quod ipsorum monumentum exstet.

Denique per fornicem accipi potest furca et patibulum, q. d. Rex sapiens impios in fornice suspendit, idque eorum in impietate asseclas fugat et dissipat. Sic enim olim in fornicibus, inserendo eis annulos, quibus funis suspendendorum innecteretur, reos suspendebant.

Hebraice est: Reverti facit, vel reducit super eos rotam.


27. LUCERNA DOMINI SPIRACULUM HOMINIS, QUAE INVESTIGAT OMNIA SECRETA VENTRIS.

Primo, aliqui cum Aben-Ezra per lucernam Domini intelligunt ipsam Dei cognitionem, quae omnia etiam secretissima cordium penetrat et pervidet. Unde ex Hebraeo sic vertunt, lux Domino spiritus hominis, perscrutanti omnia penetralia ventris, q. d. Deo lucidus, id est perspicuus est, et patet hominis spiritus; ipse enim omnia intima mentis perscrutatur et pervidet. Spiritus ergo, id est cogitatio et intentio secreta hominis, quae caeteros latet, Deo patet, eique perspicua est velut lux; ipse enim omnia intima rimatur, juxta illud Jeremiae xvii, 9: «Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes.»

Hinc Septuaginta vertunt: φῶς Κυρίου πνοὴ ἀνθρώπων, ὃς ἐρευνᾷ ταμεῖα κοιλίας, id est, lux Domini est anima hominis, qui (Dominus) scrutatur latebras ventris. «Significatur, inquit Auctor Catenae Graecorum, nihil in homine usque adeo abditum latere, quod Deo sit obscurum, quippe, cum ipsa etiam anima, ubi eam scrutatur, lux ipsi existat, hoc est, aeque illi pateat atque lux ipsa.» Deus ergo intimos animi recessus pervadit et perspicit. Unde Scholiastes vertit, λαμπτήρ, id est fax, Domini spiritus hominis, qui scrutatur penetralia (alii, cubicula) ventris.

Secundo, alii per lucernam vel lucem Domini accipiunt Dei favorem et benevolentiam, qui instar lucis recreat et vivificat. Unde vertunt, exhilarari a Deo vita est hominis, et penetrat totum corpus.

Tertio, alii hebraeum נשמה nescama, id est spiraculum vel spiritum, cum R. David vertunt sermonem; hic enim fit per spiritum linguam certa ratione allidendo ad palatum, labia et dentes, q. d. Lucerna Domini sermo hominis, id est, sermo hominis pii et eruditi est «lucerna Domini,» id est clara et ignita lux, per quam Deus mentes audientium illuminat, et sui amore accendit, atque adeo intima ejus pervadit, eaque luce suae cognitionis et ardoris quaquaversum complet et collustrat. Aut, q. d. Sermo hominis est lucerna et lux a Deo data, ut per eam homo secreta sua alteri pandat, imo ut alter ex sermone ipsius penetret ejus arcana, colligatque qualis sit ejus mens et affectus internus. Nam, ut ait S. Hieronymus: «Mens et conscientia lucet in ore.» Et Philo, lib. Quod omnis probus sit liber: «Sicut, ait, ea quae in tenebris abdita sunt celantur, donec lux effulgens ea indicet, sic cogitationes meas recondit animus in loco invisibili, donec vox lucis more cunctas retegat.»

Fourth, others take the breath of man to mean the vital spirit and life itself of man; for this consists in breathing, that is to say: The vital spirit and the very life of man is like a light derived and kindled from a lamp, that is, from the light and vital spirit that is in God; for God is uncreated and essential life itself, from which all life of angels, men, and animals flows forth, as a ray from the sun. So the Author of the Greek Catena says. For a lamp is a symbol of life; just as a lamp is nourished by oil and air, and when these fail it is extinguished, so life is nourished by the radical moisture and by breath or spirit, and when this fails it weakens and dies. Again, just as one lamp lights another nearby: so a father communicates his life to his son. Hence Plato, in Book VI of the Laws: "Those who beget," he says, "and nourish children, hand on life like a torch from one to another." And that verse of Lucretius which I cited at verse 20: And like runners they pass on the torch of life. Hence arose that superstition about lamps, whereby they would take an omen whether offspring would be viable, which St. Chrysostom records and criticizes, Homily 22 on the First Epistle to the Corinthians: "Indeed," he says, "when a name is to be given to a son, setting aside the calling upon the Saints as the ancients used to do, they light candles, and giving them names (of pagans), they call the son by the name of whichever lasts the longest, conjecturing from this that he will live longer." Hence also that saying of Plautus in the Curculio: "You yourself, boy, are splendid to yourself — you shine like a candle." Hence again they would bring forth lamps and lit torches to the betrothed at weddings, to signify that through the nuptial act they would communicate the light of life to the offspring to be begotten by them. This is what the pagans signified when they imagined that Prometheus stole light from heaven and, by inserting it into human bodies, animated and vivified them.

Quinto et genuine, spiraculum, sive spiritus hominis, est ipsa ejus anima, vel animus, ut vertit Pagninus. Haec enim hebraice dicitur נשמה nescama, id est spiritus, quia anima respiratione se prodit, aeque ac conservatur in homine, q. d. Anima hominis est quasi spiritus lucidus, sive lux spiritalis derivata et illuminata ab immensa luce, sive a spiritu lucidissimo Dei, per quam et seipsum, imo intima sua, ac Deum creatorem suum cognoscit: quod non faciunt caetera animalia. Spiritus ergo vitae, quem Deus sufflavit in faciem Adae, indendo ei animam rationalem, Genes. ii, est tanquam lampas, imo fax reliquis animae potentiis, lumen eis administrans et cognitionem, per quod lumen ei inditum anima vestigat et pervidet intimas suas cogitationes, desideria et intentiones. «Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?» I Corinth. ii, 11. Nec tantum suas, sed et alienas rimatur et perspicit. Unde noster Salazar apposite sic explicat: «Lucerna Domini spiraculum hominis,» id est, mens quidem lux est a Deo homini immissa, vel certe lux magna et splendidissima, lucerna scilicet alias omnes lucernas vincens est mens humana; nam aliarum splendor lucernarum objecto quovis corpore opaco deficit, et ulterius non pervadit: at mens omnia penetrat, adeo ut nec crassissimi corporis objectu contineri possit, quominus ejus lux ad interna et arcana cordis perveniat, et latentes in animis aliorum cogitationes deprehendat.

Porro lucernae hujus, puta animae, lux est duplex: una naturalis, puta naturale rationis lumen, quo prae caeteris animantibus a Deo dotatus est homo: quod duas potentias nobilissimas, puta intellectum et voluntatem complectitur, quibus homo omnia quae in mundo sunt intelligere et appetere valet. Altera lux animae est supernaturalis, puta gratia cum suis virtutibus. Haec enim est quasi lucerna et lux coelestis, derivata et accensa a lumine divino, qua praeunte fit ut homo longe melius et clarius quam per lumen rationis naturale investiget, cognoscat et dirigat secreta ventris, id est intimas cogitationes mentis tum suae, tum subinde etiam alienae. Unde Baynus hunc versum nectens praecedenti: Et haec, inquit, ad regem sapientem referri videntur, qui dum judicia Dei exercet, et in terris illius quodam modo fungitur munere, divina sapientia et lumine indiget, quo malos a bonis secernere possit, et secreta cordium investigare, quod ipse fecit Salomon; dum duabus mulieribus de infantibus mortuo et vivo contendentibus auscultaret, II Reg. iii.

De posteriore hoc lumine supernaturali gratiae intelligit hunc locum S. Hieronymus (vel potius Rabanus), lib. I in Lamentationes Jeremiae, cap. i, 20: «Lucerna Domini, ait, spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. Lux enim gratiae quae desuper venit, spiraculum hominis praestat ad vitam; quae videlicet lux omnia secreta ventris investigare dicitur, quia occulta mentis penetrat, ut ea quae de ipsa latebant animam, ante ejus flendo oculos reducat. Hinc ipse Jeremias in anterioribus ait: Ventrem meum doleo; qui, ut ventrem suum quid dixisset ostenderet, adjunxit: Sensus cordis mei turbati sunt. Uteri itaque nomine mens recte accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio in mente generatur; et sicut in ventre cibi, ita continentur in mente cogitationes.» Et S. Gregorius, lib. II Moral. cap. xviii: «Quid, ait, venter noster est, nisi mens? quae, dum cibum suum supernum, videlicet intellectum suscipit, refecta procul dubio omnium membra actionum regit. Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. Quia nimirum, dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat.»

Idem, III part. Pastor. admonit. 13: «Lucerna Domini, ait, spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris, ac si diceret: Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit, quae ante Spiritus Sancti adventum cogitationes pravas et portare poterat, et pensare nesciebat.» Accedit Vatablus, qui sic vertit et explicat: «Illuminatio Domini est anima hominis vel in anima hominis, quia spiritus hominis sine spiritu Dei se non agnoscit.»

Rursum gratia animae pro respiratione est; nam quidquid respiratio corpori praestat, hoc divina gratia praestat animae. Hinc S. Cyprianus, orat. in S. Pentecost., docet ex isto spiritu quem trahimus «fieri respirationem, aspirationem, suspirationem, exspirationem, inspirationem;» respiratio vitam, exspiratio mortem sonat, adspiratio effusum ad superiora halitum, inspiratio immissum ad interiora flatum, suspiratio vero interruptum dolore anhelitum significat. Quare, cum ait Salomon Dei gratiam pro spiraculo esse animae, insinuat hanc illi adinstar respirationis esse, quia ex ejus aura vivit animus, et ipsa deficiente quasi emoritur.

Cur gratia assimiletur luci spiritali, voceturque lux et lucerna, causas plures assignavi I Joan. cap. i. Gratia igitur est lux investigans omnia secreta ventris, vel, ut alii vertunt, omnia cubicula mentis, puta omnes mentis potentias, vires, secessus, easque illustrat, dirigit, purificat, accendit, praestatque omne id menti, quod lux praestat oculis et corpori.

Denique vis et energia latet in to lucerna Domini; haec enim continet radicem et causam totius sententiae, quasi dicat: Causa et radix cur spiritus et mens hominis, praesertim gratia Dei illustrata, penetret secreta quaeque mentis, etiam alienae, est quod ipsa sit lucerna Domini, id est lucerna et lumen creatum accensum ex ipso lucis fonte, qui est in Deo: quia enim mens creata est lucis divinae et increatae participatio, hinc et ipsa cognitionem perspicientiamque divinam participat, ut, sicut Deus secreta cordium penetrat et perspicit, sic et ipsa quasi radius lucis divinae secreta cordium, non quidem clare perspicere, uti facit Deus, sed ex signis et conjecturis sagacitate mira solerter vestigare, conjicere et quasi per rimam conspicere valeat. Hoc est quod ait Psaltes, Psal. iv, 7: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine;» quia «lumen naturale rationis, ait Lyranus, est quaedam impressio divini luminis;» multo magis talis est lumen supernaturale gratiae, revelationis et directionis Dei.


28. MISERICORDIA ET VERITAS CUSTODIUNT REGEM, ET ROBORATUR CLEMENTIA THRONUS EJUS.

Hebraea: Et fulcit in misericordia thronum suum; Septuaginta: Misericordia et veritas custodia est regi; Aquila et Symmachus: Conservabunt regem, et circumdabunt in justitia thronum ejus; Lucifer Calaritanus, Apolog. pro S. Athanasio, legit: «Misericordia et veritas tutela est regi, et circuibunt justi sedem ejus.» Hebraeum חסד chesed significat pietatem, misericordiam, clementiam.

Primo, S. Athanasius, Apolog. ad Constantium Imperatorem, veritatem proprie accipit; unde ex hac Salomonis gnome urget Constantium, ut veritatem tum religionis et fidei, tum causae et innocentiae suae contra Arianorum calumnias indaget, colat et tueatur. Haec enim veritas, veraeque religionis cultus et propugnatio, maxime custodit reges et regna, uti de regibus priscis legimus in historiis, et in modernis Hispaniae, Germaniae et Galliae oculis cernimus. Sed audi S. Athanasium, imo divinum in eo loquentem Spiritum: «Ita rem examina, quasi veritas tibi in consilio adsit, quae regum et imprimis Christianorum tutela est; cum ea vos regna administrare tutissimum est, dicente sacra Scriptura: Misericordia et veritas regi custodia est, et circumdabit justitia thronum ejus. Hanc enim cum Zorobabel ille sapiens caeteris anteferret, victoriam retulit, et acclamatum est ab universo populo: Magna res est veritas, et praevalet omnibus,» etc. Et inferius, orans Deum ut Constantio placidam veritatis mentem indat: «Domine omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, tu per Verbum tuum imperium famulo tuo Constantio dedisti, tu illumina mentem illius, ut, cognitis calumniis, benevolenter accipiat meam excusationem, omnibusque clarum reddat, quam aures habeat confirmatas communitasque veritate, solumque sibi, uti dictum est, accepta esse labia justa: ita enim solium regni fortunatum fieri per Salomonem pronuntiasti.»

Secundo, alii per veritatem accipiunt veracitatem in loquendo, fidelitatem in promissis, constantiam in dictis et factis. Haec enim reges, contra omnes subditorum hostiumque querelam, calumnias, insidias, molitiones tuetur. Quocirca, cap. xvii, 7, dixit Salomon: «Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens,» ubi plura hac de re dixi. Ita Vatablus: Oportet, inquit, regem esse clementem et veracem; potior tamen est clementia.

Tertio, optime ex phrasi Scripturae per veritatem accipias justitiam: haec enim componi solet et opponi misericordiae, quod illa debita sit, haec indebita et gratuita, atque utraque custodit regem, q. d. Reges multorum patent invidiae et insidiis: quare satellites et stipatores quasi custodes corporis et vitae sibi accersunt, qui eos vallent et custodiant. At ego, rex sapientissimus, dico et edico non esse meliores, fideliores et potentiores satellites et custodes regis quam hosce duos, scilicet misericordiam et justitiam, ac praesertim misericordiam et clementiam: haec enim roborat thronum et regnum ejus.

Hi ergo duo sunt hyperaspistae, qui nocte dieque pro rege excubant, eumque perpetim tuentur et custodiunt. Ratio a priori est prima, quod rex per misericordiam sibi devinciat animos subditorum; per justitiam profliget fraudes, insidias et machinas inimicorum, quibus profligatis caeteros omnes per misericordiam sibi amicat. Dum ergo omnes habet amicos, non est quem vereatur et timeat. Rursum, rex probos per clementiam sibi devincit, improbos per justitiam prosternit: illos ergo habet amicos, hos prostratos et subactos, ut nocere nequeant. Accedit quod rex justus et misericors similes sibi constituat officiales, judices et magistratus, puta justos et misericordes, qui populum rite gubernantes, eum in officio et amore regis sui continent. Unde Lucifer legit: «Et circuibunt justi sedem ejus,» justi nimirum ministri et officiales: hi enim solent se regis sui moribus conformare, eosque moribus suis exprimere et repraesentare.

Secunda, quod misericordia et justitia sint duae bases et columnae sustentantes quodlibet regimen, regnum et rempublicam; justitia enim cuique jus suum tribuit, itaque pacem conciliat: misericordia in omnes liberalis est, itaque omnium gratiam et benevolentiam emeretur, adeoque ipsos inimicos amicat. Soliditas autem regis et regni maxime in civium et exterorum amore et benevolentia consistit. Misericordia vero regis maxime cernitur in defensione miserorum, pauperum subventione, oppressorum sublevatione, poenae moderatione, clementia et vindictae mitigatione aut condonatione, cum res et tempus poscit: justitia in justis legibus, scelerum castigatione, improborum vindicta. «Nam misericordia sine justitia, ait Lyranus, est pusillanimitas, et justitia sine misericordia est crudelitas, quae destruunt regem et regnum; sed misericordia justitia stimulata, et justitia misericordia temperata custodiunt regem et regnum.»

Hinc de veri Salomonis, id est Christi, regno perpetuo canit David, Psalm. xliv, vers. 7: «Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus suis.» Unde et Aristoteles, lib. V Ethic.: «Justitia, inquit, perfecta virtus est, et praeclarissima virtutum, et neque Hesperus ita, neque Lucifer admirabilis.» Clementia vero virtutum est suavissima, omnibusque gratissima, juxta illud cap. xvi, 15: «In hilaritate vultus regis, vita; et clementia ejus quasi imber serotinus.»

Tertia, quod misericordia et justitia regem maxime decent, ideoque maxime Deo charum efficient, ut ipse ejus sit custos et tutor: quocirca a Deo protectus rex, non est quod ullum metuat. Idcirco autem Deo charus est, quia Deum imitatur: Deus enim ex se propendet in misericordiam, justitiam vero non ex se exerit, sed coactus impiorum sceleribus, qui ei quasi invito vindictae flagellum extorquent. Idem facit rex misericors et justus, uti docet S. Thomas, lib. I De Eruditione principis, cap. xvi, citans hanc Salomonis gnomen: «Multum, inquit, necessaria est principi misericordia; custodit enim eum, ne ignis zeli et iracundia illum destruat. Unde Prov. xx, dicitur: Misericordia et veritas custodiunt regem. Ignis zeli ardere debet in oleo misericordiae; deficiente vero hoc oleo, ignis zeli destruit principes: sicut ignis, si desit oleum materiale, destruit lampadem. Gregorius super Ezechiel.: Sancti zeli districtio de virtute misericordiae necesse est ut ardeat.» Et inferius: «Tam omnibus ignoscere crudelitas est, quam nulli parcere; modum enim tenere debemus: sed quia difficile temperamentum est, quid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet.» Quocirca in dubio an praestet uti misericordia an justitia, princeps in misericordiam potius propendeat.

Errant ergo politici et Machiavellistae, quorum haec sunt principia quae principibus instillant: «Subditos preme, ne rebellent; eos tributis aggrava, ut eorum paupertate te dites et robores. Metu eos opprime: oderint ergo, dum metuant. Eis vires, opes et animos adime, ut servos tibi facias et mancipes. Arcibus urbes doma.» Haec et similia hic evertit Salomon. Arces enim et caetera jam dicta saepe sunt nidi tyrannorum, ut ille aiebat; rex autem solium nulla re melius firmat, quam amore et clementia: clementia enim omnium bonorum est mater, uti ex S. Ambrosio ostendi cap. xi, 19. Vidit hoc Seneca Neronis praeceptor, qui ad eumdem scribens, lib. De Clementia: «Non est opus, inquit, latera montium abscondere multiplicibus muris, ac turribus sepire; salvum regem clementia in aperto praestabit, crudelitas hostes multiplicat.» Et Cicero, II Offic.: «Malus, inquit, diuturnitatis custos est metus, contraque benevolentia fidelis est, vel ad perpetuitatem. Etenim qui se metui volent, a quibus metuuntur, eosdem metuant necesse est.»

Ita David, stabilitatem throni sibi suisque posteris a Deo poscens, ut illam impetret: «Memento, inquit, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus.» In quae verba S. Gregorius scribens docet Davidem, singularis mansuetudinis merito, obtinuisse ut Deus ejus regnum in posteris perpetuaret usque ad excidium Judaeorum; imo ipse David idipsum indicat II Reg. xxii, 36: «Mansuetudo tua, inquit (quam mihi communicasti), multiplicavit me.»

Exempla illustria, et gnomas regum et principum huic Salomonicae persimiles accipe. Alexander magnus imperium suum stabilivit clementia, quae tanta in eo fuit, ut Darius rex Persarum invidens precaretur a diis, ut aut superare possit clementia Alexandrum, aut, si is regno spoliaretur, solus Alexander in Persarum regno imperaret. Antigonus, rex Macedonum, amicis suadentibus ut, si Athenas caperet, validis illas praesidiis communiret, ne quando deficerent, respondit se semper in ea fuisse sententia, ut crederet «clementiam plus posse quam violentiam.» Idem cum initio regni durior fuisset, senex jam factus, clementer et placide regnum administravit. Verum, cum morum mutationem mirarentur subditi, respondit: «Prius opus erat regno, nunc gloria et benevolentia, qua regnum recuperatum servatur.» Ita Plutarchus in Apophth. regum. Pittacus, unus e septem Graeciae sapientibus, filii sui interfectorem ad se missum, ut de eo supplicium sumeret, causa cognita, dimisit, dicens «ignorantiam esse potiorem poenitentia;» vel, ut alii: «Melius est ignoscere quam punire.» Ita Laertius, lib. I. Cato monebat potentes ut parce uterentur sua potestate, qua semper uti possent, sentiens potentiam clementia et comitate fieri diuturnam, ferocia brevem. Julius Caesar, rerum potitus, statuas Pompeii dejectas honorifice reposuit. Tum Cicero: «Caesar, ait, dum Pompeii statuas reponit, suas stabilit,» sentiens illum hoc non in Pompeii gratiam facere, sed ut sibi clementiae nomine cives conciliaret, sicque suum regnum constabiliret. Ita Plutarchus in Apophth. Nero initio imperii adeo fuit clemens, ut rei cujusdam capite damnati sententiae subscripturus, exclamaverit: «Utinam litteras nescirem;» testis est Seneca, lib. II De Clement. Theodosius junior, rogatus cur neminem eorum a quibus laedebatur capite mulctaret, respondit: «Utinam liceret mihi et mortuos ad vitam revocare!» Alfonsus Aragonum rex, nimiae lenitatis insimulatus, respondit: «Malo multos mea clementia et mansuetudine servare quam paucos mea severitate perdere. Hominis enim est clementia, belluarum feritas. Ego justitia bonis gratus sum, malis autem clementia. Nihil enim magis adversarios flectit quam placabilitatis et mansuetudinis nomen.» Ita Panormitanus, lib. II De Gestis Alfonsi. Vere Sallustius in Bello Jugurth.: «Non exercitus, ait, neque thesauri, praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio ac fide parantur.»


29. EXSULTATIO JUVENUM, FORTITUDO EORUM: ET DIGNITAS SENUM, CANITIES.

Pro exsultatio hebraice est תפארת tipheret, id est decor, pulchritudo, gloria, magnificentia, qua juvenes quasi hinnuli subsiliunt et exsultant. Pro dignitas hebraice est הדר hadar, id est decor, pulchritudo, decus, splendor, excellentia; Septuaginta, ornatus adolescentibus sapientia: gloria quidem seniorum canities; Aquila, Symmachus et Theodotion, ornatus juvenibus fortitudo; Chaldeus, decus juvenum est robur, et laus senum canities. Auctor Catenae Graec. Septuaginta sic explicat, q. d. Sicut canities senem reddit venerabilem, ita sapientia juvenem; Syrus, honor senum canities; R. Salomon, ut juveni gloriosum est viribus excellere, ita senibus canities ornamento est. Sic et R. Levi.

Per canitiem, primo, aliqui per catachresin intelligunt sensum et sapientiam: haec enim est cana, id est antiqua; ac vicissim cani, id est senes, per experientiam multam sunt sapientes. Unde nonnulli senium a sensu dictum putant. Ita S. Isidorus, lib. II De Offic. Eccles. cap. vii: «Gloria, ait, senum canities, id est sapientia, de qua dicitur Sapient. iv, 8: Canities hominum est prudentia.» Sic et S. Hieronymus, lib. II Comment. in Isaiae cap. iii, sub initium: «Gloria senum canities. Quae est ista canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est. Cumque nongentos et eo amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legamus, nullus alius prius appellatus est presbyter, id est senex, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Unde scribit et Joannes post pueros et juvenes etiam ad senes, dicens: Scripsi vobis, patres, quia cognovistis eum qui a principio est. Et Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros.» Quae S. Hieronymi verba translata sunt in Jus Canonicum, et habentur dist. 84, can. fin.

Secundo, alii proprie canitiem accipiunt, q. d. Capilli cani decorant senes, ipsaque canities est decus et dignitas eorum, quae facit eos honorabiles et venerabiles, praesertim quia canities et candor capitis indicat canitiem et candorem mentis. Unde S. Isidorus, lib. XI Origin., cap. ii: «Canities, ait, vocata a candore quasi candities. Unde est illud: Florida juventus, lactea canities, q. d. Candida. Senectus autem multa secum bona affert: quia nos a potentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia.» Idem, lib. II De Differentiis spirital. § 15: «Senectus, ait, a quinquagesimo anno incipit, et senium a septuagesimo terminatur.» S. Ambrosius, lib. III, epist. 21 ad Anysium: «Vere, ait, senectus Illa venerabilis, quae non canis solum, sed meritis albescit; ea enim est reverenda canities animae, in canis cogitationibus et operibus effulgens.» Et lib. I De Cain, cap. iii: «Senectus venerabilis est, non annis cana, sed moribus.» Et S. Chrysostomus, homil. 4 in epist. ad Hebr., in morali: «Etenim, ait, canos honoramus, non quia colorem candidum nigro colore amplius honoramus; sed quia indicium est vitae in virtute provectae, et videntes ex hoc conjicimus interiorem canitiem: si vero contraria senectuti gesserint, irrisibiles fiunt propter hoc potius. Nam et regem honoramus et ejus purpuram et diadema, quoniam ista signa sunt principatus; si vero viderimus illum cum purpura conspui, ab armigeris suis conculcari, praefocari, in custodiam mitti, dissipari, numquid reveremur tunc purpuram aut diadema? nonne ipsum schema plorabimus? Noli ergo propter canos velle honorari, quando ipse illos contumelia afficis; nam et ipsi ulcisci se debent, quoniam schema splendidum adeo et honorabile confundis.»

Tertio, per canitiem accipias ipsam senectutem: hanc enim significat hebraeum שיבה sebah, q. d. Decus et dignitas senum est ipsa senectus, quae tum in canis ac vultu gressuque gravi, tum in morum et sermonum gravitate et maturitate cernitur. Haec ergo senectus est morum gravitas et sanctitas, quae dignitas est quasi divina. Unde Junius, orator et philosophus, apud Stobaeum, serm. 116: «Hoc maximum, ait, et pulcherrimum a diis donum hominibus esse datum reor, per quod divinae naturae quodam modo similes fiant.» Et infra: «Senectus divinae moderationis imitationem quamdam in se exprimit.» Hinc Macrobius, lib. II Saturn.: «Senectus, ait, nobis, si sapimus, adoranda est;» quare subdit senum consilia et monita veluti oracula, et deorum responsa accipienda esse, eo quod secura sint et certa instar oraculorum.

Igitur senectus est dignitas quaedam divina, ac senex inter juvenes est quasi deus quidam terrestris. Primo, quia senectus est imago antiquitatis et aeternitatis Dei; unde Deus visus est Danieli, cap. vii, vers. 9, quasi «antiquus dierum,» capillos habens candidos, id est canos. Similiter visus est S. Joanni, Apocal. i, 14. Quocirca S. Ambrosius, lib. III, epist. 21 ad Anysium: «Quae, ait, est vere aetas senectutis nisi vita immaculata, quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas? Quo enim diuturnior, eo fortior; et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit.»

Secundo, quia sicut Deus est insensibilis carens omni appetitu, passione et perturbatione, puta ira, amore, tristitia, vindicta, etc. «Dii, ait ille, non comedunt fruges, non potant fervida vina:» sic et senex, frigescente corpore, vacat perturbationibus animi, iisque dominatur, quibus flagrat sanguinea et calida juventus; quin et appetitus cibi et potus in senibus deficit, quare frigent in eis cum Cerere et Baccho Mars et Venus. Hinc S. Chrysostomus, homil. 4 ad Hebr., senem passionibus dominantem comparat aequatque regi: «Rex, ait, est senex, si voluerit, et eo qui purpuram habet regalior, siquidem passiones animi vicerit, et velut armigeros subjecerit passiones. Si vero abstrahatur et dejiciatur a solio, et amoris pecuniarum, et ornandi corpus, et deliciarum, et ebrietatis, et iracundiae, et venerearum rerum servus effectus, et crines habeat oleo comptos, et totam aetatem suam per malam voluntatem ignominia afficiat, quali poena non sit dignus hujusmodi?»

Tertio, sicut Deus pollet sapientia, sic et suo modo senectus. Unde S. Hieronymus ait in senibus omnia deficere, excepta sapientia: hanc enim solam vigere. Et S. Ambrosius, lib. I Hexam. cap. viii: «Senectus ipsa, ait, in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines firmior. Infirmitas quoque corporis, sobrietas mentis est. Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc potens sum,» II Cor. xii, 10. Huc facit illud Ovidii, VI Metamorph.: «Seris venit usus ab annis.» Et illud Comici: «Sapientiae aetas condimentum est, vicissim sapientia aetati cibus est,» q. d. Sapientia aetate senili conditur, quia ipsa velut insuavis et ingrata est in juvene: redditur enim gratior et amabilior a senectute; vicissim sapientia senectutem instar cibi pascit et vegetat. Sapientia ergo ornat senectutem, et vicissim ornatur ab illa.

Quarto, sicut Deus multam numerat hominum, animalium rerumque creatarum progeniem: sic et senes multam cernunt filiorum et nepotum propaginem.

Quinto, sicut Deus futura praevidet et praedicit: sic et senes per longam experientiam futura prospiciunt et enuntiant; unde juvenibus sana dant consilia de iis quae in futurum per omnem vitam agenda vel non agenda sunt. «Testimonium enim divinitatis est veritas divinationis,» ait Tertullianus, Apolog. xx, juxta illud Isaiae xli, 23: «Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos.»

Denique senes saturi et pleni dierum, vicinique morti nonnisi transitum cogitant ad beatam immortalitatem, ut Deo juncti ejus gloria et vita beata in omne aevum perfruantur. Unde S. Chrysostomus, hom. 37 in Genes.: «Tu autem (o Abraham), ait, abibis ad patres tuos, conversus in senectute bona. Non dixit: Morieris, sed abibis, quasi peregrinaturo eo et migraturo a patria in patriam.» Mox docet senectutem bonam esse, non quae indulget deliciis et ventri; sed «qui in via virtutis, ait, ambulavit, hic vere conversus in senectute bona, vita defungitur, et laborum praesentium invenit mercedes et retributiones.»

Quaeres, quorsum et quo fine scopoque hanc gnomen assignet Salomon?

Respondeo primo, physice, ut significet disparitatem aetatum senectutis et juventutis, ac cuilibet aetati suum decorem ac decus attribuat: nimirum juventutis decus esse robur, senectutis ipsam senectam, ac proinde juvenes exsultare sua vivacitate vivacique robore; senes vero in sua senili gravitate conquiescere, et quasi confidere: quare juvenes non debere senibus insultare, nec hos vicissim juveniles juvenum gestus motusque aspernari, sed quemque sua sorte et aetate contentum vivere, mutuamque pacem colere, nec alterum ab altero opus et mores disparis aetatis requirere. Juvenes enim decet labor, senes quies, gravitas, maturitas.

Secundo, ethice, ut significet, licet juventuti aeque ac senectuti sui sint defectus et vitia, utramque tamen suas habere dotes et dona, eaque talia per quae utrique et sibi mutuo, et reipublicae sint utiles et necessarii; reipublicae enim necessaria est fortitudo juvenum, et sapientia ac reverentia senum. Et quemadmodum juvenes egent consilio ac sapientia senum, ne quid temere agant viribus corporis quibus pollent, ita senibus vires non sufficiunt, sed juniorum opera coguntur uti, ut jam illis facile coeat amicitia, et harmoniam quamdam in republica conservent. Ita Jansenius et Baynus. Quod ergo Plutarchus dixit de vino aqua miscendo, «deum furentem ab alio deo sobrio temperari,» idem dicas de juvenum fervore a senili maturitate temperando. Sicut enim juvenum ardor senum torporem exacuit, ita vicissim hic illum moderatur, et ad mediocritatem reducit. Unde S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. iii: «Graves, ait, motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.»

Tertio, tacite hic Salomon monet juvenes et senes sui officii, nimirum juvenes, ut suum robur exerceant, nec sinant illud torpore et otio marcescere, sed eo utantur ad senum et reipublicae bonum; senes vero ut a labore juvenum conquiescant, eumque sua maturitate et consilio moderentur et dirigant. Quam senum consilium et exemplum utile sit juventuti, praeclare docet S. Ambrosius, lib. II De Cain, cap. iii, sub finem.

Quarto, ut robur juvenibus sit stimulus ad ardua heroicaque virtutis et fortitudinis opera capessenda; senecta vero soletur senes memoria praeteritorum laborum, virtutum et meritorum, eosque tacite suae dignitatis et virtutis admoneat, ne quid ea indignum, juvenile et degener committant, sed juvenibus plenum maturitatis et morum compositionis dent exemplum. Unde S. Chrysostomus, hom. 4 in epist. ad Hebr., in morali: «Absurdum est, ait, si senex in taberna sedeat, senex ad circum festinet, senex ad theatrum ascendat, instar pueri currens cum plebe; vere confusio est et irrisio, ut canitie quidem ornetur extrinsecus, intrinsecus autem animum habeat puerilem; et siquidem vituperaverit illum juvenis, statim canos in medium profert: tu illos reverere primus; si vero tu eis non exhibes reverentiam, quomodo juvenem tuos canos revereri desideras? Non revereris, inquis, hos canos? sed tu eos confundis. Deus te honoravit, candorem capilli dedit, multam praerogativam contulit; quid honorem illum prodis? illum honorem quomodo revereatur juvenis, cum te viderit seque amplius lasciviae deditum? Canities quippe tunc est venerabilis, quando ea gerit quae canitiem decent; cum vero juveniliter conversatur, plus juvenibus ridicula erit: quomodo poteritis istorum juvenes admonere vos senes, dum inebriamini per incontinentiam vestram? non enim nunc accusans seniores haec dico, sed juvenes. Qui enim haec agitis, etsi ad centesimum veniatis annum, mihi juvenes videmini, et similes pueris.»

Exemplo sit Eleazarus, qui ab Antiocho jussus comedere porcinam lege vetitam, ni atrociter excarnificari vellet, «respondit cito, dicens praemitti se velle in infernum. Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere, ut multi adolescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque exsecrationem meae senectuti conquiram. Nam etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam. Quamobrem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo: adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis confestim ad supplicium trahebatur,» II Machab. vi, 23.

Unde Eleazarum celebrans S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. x: «Non sum ita senex, ait, ut mihi non juvenescat animi fortitudo. Nequaquam contingat mihi, ut fiam senex incentivum juvenilis erroris, qui hucusque eram forma salutaris instituti. Senectus portus debet esse, non vitae superioris naufragium.»

Salomonem de more secutus Siracides, hasce antistrophas edidit gnomas: «Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei,» Eccli. xxv, 8. Ubi senes septuplici corona donavit. «Princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum,» cap. ix, 24. «Quae in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?» cap. xxv, 5. «Quam speciosa veteranis sapientia!» ibid. vers. 7.

And the philosophers, whom Stobaeus cites, Discourse 116 — as Euripides in the Bellerophon: "O son, the hands of the young are indeed strong for action, but the judgments of the old are superior." The same in the Melanippe: "This is an old saying, that the works of the young, but the counsels of the old, have force." Alexis: "Old age is like old wine. Old age is more just than youth." Hippothoon: "Gray old age is a flower among men." For white hairs are like white flowers; and what fruits these flowers produce, Democritus teaches, saying: "Strength and beauty of body are good things, but old age is the flower of temperance and prudence." Antihonius: "The old age of lions is better than vigorous young deer." Pythagoras and Plato: "Old age is not so much near the end of life as near the beginning of living well and happily." Plutarch: "It befits the young to emulate their elders, according to Simonides: As the nursing foal follows the accustomed mare."

30. LIVOR VULNERIS ABSTERGET MALA; ET PLAGAE IN SECRETIORIBUS VENTRIS.

Sensus ergo planus est, q. d. Sicut sordes et maculae defricantur sapone, et panni immundi lixivio, aliaeque maculae sale, aceto et nitro: sic pariter vitia tum privata hominis, tum publica civitatis et reipublicae defricant, detergunt et emaculant verbera, vulnera et plagae, praesertim quae ventrem, id est intima hominis tangunt, feriunt et cruciant. Rursum, sicut apostema, sive ulcus latens, curatur secando et aperiendo illud, ut pus et sanies effluat: et enim absterso ulcere pura caro unitur et solidatur (eo enim alludit): unde livor vulneris idem est quod plaga vulneris, id est plaga vulnus aperiens; aut livor vulneris, id est pus et sanies livida e vulnere secto et aperto effluens: sic pariter verbera et plagae, quae Deus impiis immittit, eos vulnerant, et vulnerando aperiunt eorum oculos et mentem, ut sanies peccatorum per poenitentiam effluat et tergatur; qua abstersa mens quasi polita suae sanitati et puritati restituitur. Ita S. Gregorius, cujus verba mox recitabo.

Ita et R. Levi. Livore ergo et verberibus corriguntur mali, vel certe mala ipsorum, ut mali a vitiis abstineant, si non virtutis amore, certe formidine poenae ab iis se coerceant. Ita dolor est medicina doloris in morbis uti corporis, sic et animi. Unde Rabbini nonnulli sic vertunt, livorem vulneris medicina est cum malo, id est cum dolore, et plaga etiam intima sanantur cum dolore, id est, sicut plagae in summa cute et in anima sanantur cum dolore, sic et malus cum dolore sanatur. Hic genuinus est sensus.

Verum, quia alii alios addunt non inutiles, eos hic attexam, et quemque suo auctori ad fidem et pondus majus, de more assignabo. Primo ergo Chaldeus vertit, pavores et plagae occurrunt malo, et punctura acus in interioribus ventris ejus, q. d. Tribus suppliciis mulctantur impii: primo, pavoribus anxiae conscientiae, ac subinde spectris horrendis, quae vel imaginatio ex pavore, vel Deus ex justo judicio eis objicit, uti objecit Aegyptiis in plaga tenebrarum, Sapient. cap. xvii, 6 et seq.; et Theodorico regi Ariano, qui comedens piscem visus est sibi videre S. Joannem Pontificem et Symmachum consulem, quos injuste occiderat, sibi minitantes, eoque spectro ex pavore morbum et mortem incurrit; secundo, plagae omnis generis; tertio, puncturae intimae et instar acus acutissimae, quae penetralia ventris et mentis transpungunt.

Secundo, Septuaginta vertunt, livores et contritiones, seu vulnera occurrunt malis; plagae autem in secretioribus ventris; Syrus, contritio et cruciatus occurrunt malo. Quod aliqui per gradationem triplicis poenae, sive modi feriendi exponunt. Nam gladio, v. g. quis primo ferire potest plano, quae levis est percussio sine vulnere; secundo, acie gladii vulnerando, secando, mutilando; tertio, cuspide gladii transfodiendo. Simili modo Deus, inquit Salazar, gladium irae suae contra improbos vibrat, primum quidem ex plano, deinde caesim, tandem punctim eos ferit: livorem primum, deinde vulnus, ac demum plagam profundam et interna viscera penetrantem infligens. Quos enim livor non coercet, vulnere petit; illis autem quos vulnus non cohibet, gladium profundissime in viscera immergit. Itaque Salomon gradus recenset, per quos ira Dei contra sceleratos exardescit. Hoc est quod dixit Salomon, capite praecedenti, versu ultimo: «Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.»

Tertio, R. Salomon, et ex eo Lyranus sic vertunt, livor vulneris evacuatio in malo, et percussura in ventre; sicque exponunt: «Evacuatio, scilicet substantiae, vel divitiarum in malo, id est in malis operibus, sicut contingit prodigis et insipientibus, est, supple, livor vulneris, causaliter, quia talibus solent inferri livores, vulnera et percussurae in ventre, id est plagae mortales usque ad membra vitalia in ventre latentia pertingentes,» sicut gulosis et ebriosis nimia crapula inducit hydropisin, colicam, calculum aliosque morbos intima cruciantes.

Quarto, Baynus explicat, q. d. Quod in vulneribus corporis videmus fieri, idem sentiendum de plagis mentis. Collectio purulenta in vulneribus facit ad sanitatem et purgationem mali, et plagae quae fiunt in penetralibus ventris, hoc est, animae morbi eodem modo curantur per livores et saniem in unum locum collectam: dum ad memoriam peccata revocantur, dum perpendimus quam ingens malum sit Deum offendere, dum de gravitate et facilitate peccandi cogitamus, et ex animo dolentes purulentiam plagarum animae per poenitentiam ad unum veluti locum revocare videmur, et purgare.

Quinto, alii per hypallagen: Livor vulneris, inquiunt, est vulnus livoris, puta vulnus stillans lividum pus et saniem, q. d. In apostemate et ulcere livor purulentus latens non aliter sanari potest, nisi profunde vulneretur, et collectam saniem expellat: sic etiam peccatis quae pudor tegit et occulit, mederi fas non est, nisi profundo dolore et poenitentia animus transfigatur, ut abrupto pudore per confessionem colluvies et sanies peccatorum effluat, quo facto abstersa conscientia, denuo ejus plagae ita coalescent, ut nullum eorum supersit vestigium. Haec enim est poenitentiae vis et energia, quae sic animarum vulnera curat et abolet, ut neque cicatrix, neque verruca apparitura sit, ait S. Chrysostomus. Ita profundus dolor pudorem S. Magdalenae abstersit in publico convivio.

Sexto, alii apposite censent hic doceri modum curandi morbos et vitia animi ex modo quo medici curant plagas et ulcera corporis. Unde sic gnomen exponunt: Sicut livor vulneris abstergit mala corporis, et (id est sic) plagae in interioribus ventris, supple, eadem abstergunt, q. d. Sicut medicus curat apostema et plagam, cum vulnerando et aperiendo, ut sanies latens effluat: sic enim cum ea omne malum abstergit; sic pariter latentia et profunda animae vitia non curantur, nisi vulnerando eam per pudorem, angorem, maerorem: sic enim aperto vulnere latentis vitii sanies effluet, et vitium abstergetur. Ita S. Monica in juventute pronior ad vini gustum, cum ab ancilla iracunda meribibula vocaretur, hoc probro et pudore velut vulnere medullitus icta, omnem vini cupidinem ex animo erasit. Hoc stimulo, ait S. Augustinus, lib. IX Confess. cap. viii, «percussa respexit foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit: sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt.» Simili modo, dum salsius et amarius aliqui de vitiis corripiuntur, pudore et dolore animam penetrante, et quasi secante, ipsi illico eadem ab se abscindunt, uti quotidiana docet experientia. Plagae ergo in interioribus ventris sunt facta et dicta vel dicteria, quae intimam audientis animam dolore transfigunt, itaque compungunt et curant. Hic sensus valde appositus, reconditus et illustris est.

Pro absterget hebraice est תמרוק tamruq, id est defricatio, abstersio, purificatio, emaculatio, est in malo, id est mali et malorum: מרק maraq enim significat tergere, defricare, polire. Unde Pagninus et Vatablus vertunt, livor vulneris est medicina abstersiva mali, q. d. «Livores vulneris tergunt hominem malum, ejusque malitiam et vitia abstergunt.» Aut: «Livores vulneris, id est qui sunt causa vulneris, sunt medicinae hominum malorum, quia hi verbis non corriguntur, sed flagellis et virga disciplinae, imo plagis profundis, quae penetrant usque ad imum ventrem.» Hinc et Cajetanus vertit, percussiones capitis mundabunt malum, et vulnera cubicula ventris. Sicut enim catapotia et pilulae cubicula, id est omnes sinus stomachi et ventris pervadunt, ex iisque phlegmata et humores noxios abstergunt, itaque hominem sanant: sic pariter plagae et tribulationes intimos mentis sinus penetrant, ex eisque quidquid vitiosum est eradunt et abstergunt, itaque eam sanitati et sanctitati restituunt. Livor est percussio, qua quis verberatur, ut fiat lividus, vulneris, id est usque ad vulnera, quibus sanguis effluit, ait Aben-Ezra, qui hanc gnomen nectit praecedenti, q. d. Sicut robur ornat politque juvenem, canities senem, ita livores et plagae ornant impium, tum quia poena decet, et quasi ornat culpam; tum quia eam eluit et abstergit, itaque impium purificat et expolit: «Plagae, ait, sunt impii pigmenta, quibus expoliatur.» Plaga proprie est ictus, verber, percussio; haec enim graece vocatur πληγή, Dorice πλαγά a πλήσσω, id est percutio; hinc plagare est percutere, ut Zachariae xiii, 6, ait Christus crucifixus: «His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.» Et IV Esdrae iv, 51: «Plagata et castigata a mulieribus.»